Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset Sir. 22,1 

in lapide luteo lapidatus est piger
et omnes
loquentur super aspernationem illius
Numérotation du verset Sir. 22,2 

de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum
excutiet manus
Numérotation du verset Sir. 22,3 

Confusio
Patris
est de filio
indisciplinato. Filia1 autem fatua2
1 Filia] in praem. Weber |
2 fatua] om. Weber |
in deminoratione
fiet
Numérotation du verset Sir. 22,4 

filia prudens hereditas viro suo
nam que confundit in contumeliam fit genitoris
Numérotation du verset Sir. 22,5 

Patrem
et virum
confundit audax
et ab impiis
non minorabitur
ab utrisque
autem inhonorabitur
Numérotation du verset Sir. 22,6 

musica in luctu
importuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
Numérotation du verset Sir. 22,7 

qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
Numérotation du verset Sir. 22,8 

qui narrat verbum non attendenti
quasi qui excitat dormientem de gravi somno
Numérotation du verset Sir. 22,9 

qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
Numérotation du verset Sir. 22,10 

super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
Numérotation du verset Sir. 22,11 

modicum plora supra mortuum quoniam requievit
Numérotation du verset Sir. 22,12 

nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
Numérotation du verset Sir. 22,13 

luctus mortui septem dies
fatui autem et impii omnes dies vite illorum
Numérotation du verset Sir. 22,14 

cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
Numérotation du verset Sir. 22,15 

serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in impactu illius
Numérotation du verset Sir. 22,16 

deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis
in stultitiam illius
Numérotation du verset Sir. 22,17 

super plumbum gravabitur
et quod illi aliud nomen quam fatuus
Numérotation du verset Sir. 22,18 

Arenam
et salem
et massam ferri facilius est portare
quam hominem
imprudentem et fatuum
et impium
Numérotation du verset Sir. 22,19 

loramentum ligneum colligatum fundamento edificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
Numérotation du verset Sir. 22,20 

cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
Numérotation du verset Sir. 22,21 

sicut pali in excelsis et cementa in impensa
posita contra faciem venti non permanebunt
Numérotation du verset Sir. 22,22 

sic et cor timidum in cogitatione
stulti contra impetum timoris non resistit
Numérotation du verset Sir. 22,23 

sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sed3 et qui in
3 sed] sic Weber
preceptis Dei permanet semper
Numérotation du verset Sir. 22,24 

Pungens
Oculum
deducens lacrimas
et qui pungit cor proferet
sensum
Numérotation du verset Sir. 22,25 

mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
Numérotation du verset Sir. 22,26 

ad amicum et si produxeris
Gladium
non desperes est enim regressus ad amicum
Numérotation du verset Sir. 22,27 

si aperuerit os triste non timeas
est enim concordatio excepto
Convicio
et improperio et superbia et mysterii revelatione
et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
Numérotation du verset Sir. 22,28 

fidem posside cum proximo in paupertate
illius ut et in bonis illius leteris
Numérotation du verset Sir. 22,29 

in tempore tribulationis illius permane illi fidelis
ut et in hereditate illius coheres sis
Numérotation du verset Sir. 22,30 

ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumelie et mine
Numérotation du verset Sir. 22,31 

amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
Numérotation du verset Sir. 22,32 

omnis qui audiet cavebit se ab eo
Numérotation du verset Sir. 22,33 

quis dabit ori meo custodiam
et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam in ipsis4
4 in ipsis] ab ipsis i Weber
et lingua mea perdat me

Capitulum 22

Numérotation du verset Sir. 22,1 
marg.| In lapide luteo ] etc. In precedenti capitulo docuit Auctor fugere circumstantias peccatorum. In hoc docet quod precipitur 1Tim. 4.b. scilicet exercitium pietatis in emendandis moribus aliorum. Ponit autem primo tria genera hominum corripiendorum id est pigros filios indisciplinatos, filias fatuas et audaces, Secundo docet flere, cum flentibus, ibi : [Musica in luctu
marg.| Tertio docet impios, vel incorrigibiles non docere, vel defendere ibi : [Cum stulto ne multum loquaris
marg.| Quarto docet blande corripere, ut correptio non declinet in contraria sed super omnia servetur amicitia, ibi : Pungens oculum. Dicit ergo.
marg.| {q} In lapide luteo] id est pro obstinatione peccati quod luteum est et immundum.
marg.| {r} Lapidabitur] id est graviter punietur, vel duriter corripietur.
marg.| {s} Piger] id est pedibus eger, qui propter pigritiam non vult operari Prv. 13.a. Vult et non vult piger. Item Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} In lapide luteo] id est in lege dura et lutea propter ceremonialia.
marg.| {r} Lapidabitur piger] id est peccator : quia lex peccatores precipiebat lapidari Ex. 19.b. Omnis, qui tetigerit montem, morte morietur : manus non tanget illum ; sed lapidibus opprimetur.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} in lapide luteo] id est in correptione molli et blanda,
marg.| {r} Lapidabitur piger] id est torpens a bono opere licet malum non faciat : quia manus in manu non erit innocens malus. Prv. 11.c.
marg.| {t} Et omnes loquentur super aspernationem illius] qua Deum et seipsum et homines spernit : vel qua aspernandus est ab omnibus, hoc est, omnes boni corripient eum, aspernantes eius pigritiam simul et malitiam. Abdias 1.a, Contemptibilis es valde, superbia cordis tui extulit te 2Cor. 2.b. Sufficit illi, qui eiusmodi est. obiurgatio hec, que sit a pluribus : ita ut e contrario magis donetis et consolemini. Vel sic. [Omnes loquentur super aspernationem illius id est de eius pigritia aspernanda. Aliqui libri habent. [Super aspernatione illius
marg.| Et est sensus. [Omnes loquentur super aspernatione illius qua aspirat ad ocium et torporem et non ad opus et laborem, hoc est, omnes loquentur ad hoc quod non spirat ad celum scandere per laborem et volare per contemplationem : ad quod factus est Iob. 5.c. Homo natus ad laborem et avis ad volandum.
marg.| {u} De stercore boum lapidatus est piger] Boves sunt Predicatores, qui iugum Domini iugiter portant : currum Ecclesie trahunt : terram cordium peccatorum vomere lingue sue scindunt : spinas et tribulos vitiorum evellunt : semina verbi Dei serunt : duobus cornibus id est scientia duorum Testamentorum, vel vita et scientia decorantur, De quibus dicitur Iob. 1.c. Boves arabant : et asine pascebantur iuxta eos. Dt. 25.a. et 1Cor. 6.b. Non alligabis os bovis triturantis. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est, ubi autem apparent plurime segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Stercora boum sunt verba increpatoria et exhortatoria, quibus stercoratur et fecundatur terra cordium. De quibus dicit Lc. 13.b. Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora et siquidem fecerit fructum ; sin autem in futuro succides illam. Beatus Bernardus Quis ignoret esse fimum verbum increpatorium : quia si non excuset necessitas, minus deceat proferentem. Hoc fimo alios impinguari, alios indurari id est lapidari videmus. O piger {3. 211ra} nonne bovinus fimus spargitur in agro tuo ; unde ergo habet lapides ?
marg.| Est igitur sensus. De stercore boum] id est fructuosa et utili predicatione Predicatorum [lapidabitur id est indurabitur [piger id est torpens, pedibus eger.
marg.| Item stercora boum sunt temporalia, que Predicatores verbi Dei, quasi   stercora abiiciunt et conculcant, quibus Tobias excecatus est, ut legitur Tb. 2.b. De quibus dicitur Lam. 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci et arbitror, ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Beatus Bernardus.   Ve misero, qui dum stercoratur, putat ditari id est   ornari. ] Est ergo sensus [De stercore id est pro amore temporalium [lapidabitur id est increpabitur [piger id est propter pigritiam suam. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Iac. 5.a. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis.
marg.| Item De stercore boum] id est pro immunditia peccatorum [lapidabitur id est piger punietur [piger id est propter pigritiam suam non vult exire de luto stercorum vitiorum, sed permittit se putrescere. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Prv. 6.b. Usquequo piger dormis : quando consurges a somno tuo ?
marg.| {a} Et omnis qui ] etc. communicando eius pigritie, vel consentiendo eius malitie.
marg.| {b} Excutiet manus] suas, ut proiiciat feditatem, que adhesit ei ex tactu. Et loquitur metaphorice.
marg.| Qui enim tangit lutum, vel stercus, fedatur manus : et necesse habet excutere, ut proiiciat quod adhesit ei de luto, supra 23.a. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Multi tangentes stercora temporalium putant se tangere reliquias : Et tales necesse habent excutere manus, si volunt beati fieri. Is. 33.c. Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere.
marg.| Item. Omnis, qui tetigerit eum] corripiendo [excutiet manus
marg.| suas, propter punctionem spinarum, quas tetigit, vel propter ustionem ignis 2Rg. 23.a. Prevaricatores quasi spine evellentur universi, que tolluntur manibus.
marg.| Sed si quis eas tangere voluerit, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succense comburentur usque ad nihilum.
marg.| {c} Confusio patris est] carnalis, vel spiritualis.
marg.| {d} De filio indisciplinato] id est filius indisciplinatus confundit patrem suum : et pater confundi debet, si non disciplinat filium. Prv. 10.a. Filius sapiens letificat patrem ; filius vero stultus mestitia est matris sue.
marg.| {e} Filia] id est indisciplinata, vel vaga et dissoluta.
marg.| {f} In deminoratione] honoris sui et parentum.
marg.| Propter quod dicitur infra 42.b. Super filiam luxuriosam confirma custodiam, ne quando te faciat venire in opprobrium inimicis tuis.
marg.| $moraliter Filia fatua est erronea conscientia ; que semper minoratur in bono, sup. 19.a. Qui cito credit, levis est corde et minorabitur.
marg.| Item filia est vis anime, quelibet scientia, regula, secta, professio quelibet, supra 8.c. Filie tibi sunt : serva corpus illarum.
marg.| {g} Filia prudens hereditas] est [viro suo id est loco hereditatis ; quia vir sapiens plus diligit prudentem uxorem sine hereditate, quam fatuam cum magna hereditate. Vel   filia prudens] est  hereditas viro suo] id est sicut vir delectatur in prudenti uxore ; et eam non dimittit, nisi per mortem qua solvitur et dividitur et ab hereditate et ab uxore 1Cor. 9.g. Mulier alligata {3. 211rb} est legi, quanto tempore vir eius vivit ; quod si dormierit vir eius, liberata est a lege.
Numérotation du verset Sir. 22,moraliter 
marg.| {g} Filia prudens] id est anima fidelis, que est.
marg.| {h} Hereditas viro suo] id est Christo, qui excolit, ut homo hereditatem. Ps. 15. Hereditas mea preclara est mihi.
marg.| Et quod talis filia hereditas sit viro suo, probat quasi per contrarium.
marg.| {i} Nam que confundit] virum suum, faciens eum erubescere stultitia sua.
marg.| {k} In contumeliam sit genitoris] qui eam male erudivit, in domo sua.
marg.| Et quando remittitur in domum suam a viro eius quod est patri eius magna contumelia. Prv. 29.c. Puer, qui dimittitur sue voluntati, confundit matrem suam.
marg.| Ideo dicitur infra 26.b. In filia non advertente se, firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se.
marg.| {l} Patrem et virum confundit audax] filia id est temeraria, vel effrenis.
Numérotation du verset Sir. 22,moraliter 
marg.| {n} Audax] filia, caro, vel mala voluntas audax ad peccandum.
marg.| {l} Confundit patrem] id est affectum.
marg.| {m} Et virum] id est intellectum.
marg.| {o} Et ab impiis non minorabitur] id est a similibus non vituperabitur, vel impios superabit in sceleribus suis ; vel a vitiis imputatis non cessabit.
marg.| {p} Ab utrisque autem] id est a patre et viro.
marg.| {q} Inhonorabitur] id est vituperabitur.
marg.| {r} Musica in luctu importuna narratio] Sicut dicit Glossa hic arguit quosdam Predicatores, qui in suis sermonibus deberent facere stimulum timoris, vel devotionis ad luctum ; et ipsi fabricant fabulas ad risum. Unde Ez. 33.g. Sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos : quia in canticum oris sui vertunt illos. Eccl. 10.d. In risu faciunt panem et vinum. Item arguit carmina et cantilenas exequiarum que olim in figura fiebant. 2Par. 35.d. Omnes cantores et cantatrices usque in presentem diem lamentationes super Iosiam replicant. Item arguit illos, qui in corrigendo tempus et locum non observant. Unde dicit.
marg.| {s} Importuna narratio] id est correctio, vel predicatio in tempore non suo. Est.
marg.| {r} Musica in luctu] id est melodia in tempore luctus. Modo est tempus et locus lugendi et ideo non mimice, vel rhythmice predicandum est ; sed cum fletu et gemitu. Is. 40.a. Loquimini ad cor Hierusalem. Ier. 9.e. Deducant oculi nostri lacrimas et palpebre nostre defluant aquis ; quia vox lamentationis audita est de Sion id est de Predicatore.
marg.| {t} Flagella et doctrina in omni tempore sapientia] id est disciplina flagelli et doctrina verbi in omni tempore, tam adversitatis, quam prosperitatis sunt causa sapientie. Prv. 29.c. Virga, atque correctio tribuit sapientiam. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Et Tb. 11.c. legitur quod felle posito super oculos, recuperavit visum Tobie.
marg.| Vel sic.
marg.| {t} Flagella] id est comminationes pene eterne.
marg.| {u} Et doctrina] id est promissio glorie eterne.
marg.| {x} In omni tempore sapientia] sunt id est causa sapientie audientibus. Unde circa hec duo maxime debet versari omnis doctrina et predicatio. Unde Mt. 13.g. Omnis scriba doctus de thesauro suo profert nova et vetera. Et Lc. 10.f. Samaritanus vulneribus sauciati infudit vinum simul et oleum.
marg.| {y} Qui docet fatuum] id est incorrigibilem, cui male sapit correctio.
marg.| {z} quasi qui conglutinat testam] id est perdit operam et impensam et seipsum insipientem ostendit. Prv. 9.b. Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit. Item in eod. 23.b. In auribus insipientium ne loquaris : quia despicient doctrinam eloquii tui.
marg.| {a} Qui narrat verbum non audienti] id est non attendenti.
marg.| {b} quasi qui excitat dormientem de gravi somno] qui moleste accipit et cito ad somnum recurrit ; sic fatuus cum corrigitur, graviter audit et cito ad stultitiam suam redit, infra 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem tuum, infra 25.b. Beatus, qui narrat iustitiam auri audienti.
marg.| {c} Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam] quia sicut dormiens non audit quod ei dicitur ; ita nec stultus.
marg.| Et comparatur stultus dormienti ; quia sicut in dormiente ligati sunt sensus exteriores per somnum, ita in stulto per somnum negligentie et per somnum culpe ligantur sensus interiores, ut nihil intelligat. Hab. 2.d. Qui dicit ligno ; expergiscere ; et lapidi tacenti ; surge.
marg.| {d} Et in fine narrationis dicit, quis est hic] qui me arguit indiscrete id est increpat iniuste, vel monet viam relinquere, vel presumit me docere ? Ex. 2.c. Quis te constituit Principem, ac Iudicem super nos ? Gn. 17.b. Ingressus es, ut advena, numquid {3. 211va} ut iudices sup. 13.d. Pauper locutus est : et dicunt : quis est hic.
marg.| {a} Supra mortuum ] etc. Hic hortatur Auctor ad compassionem. Et tangit breviter tria genera hominum. Bonum mortuum morte nature, fatuum viventem vita nature, malum mortuum morte culpe. Omnibus compatiendum est et condolendum : quia ipsa natura hoc docet. Unde dicit.
marg.| {a} Supra mortuum] morte nature.
marg.| {b} Plora] id est plorare permitteris, non desperando tamen de resurrectione, sicut dicit 1. Thess. 3.c. Ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent.
marg.| {c} Defecit enim lux eius] id est vita corporalis. Sic accipitur lux, Iob. 3.d. Quare misero data est lux et vita his, qui in amaritudine anime sunt ?
marg.| {d} Et supra fatuum plora] multo plus.
marg.| {e} Deficit enim sensu] spirituali id est prudentia, qua bonum eligitur et malum fugitur.
marg.| {f} Modicum plora supra mortuum] hoc est ex compassione naturali, non ex desperatione inconsolabili ; quoniam requievit a laboribus et miseriis huius vite. Apc. 14.c. Amodo iam dicit spiritus, ut requiescat a laboribus suis. Et ideo potius congaudendum esset ei ; quia de labore ad requiem : de luctu ad gaudium transivit. E contrario nascenti in mundum condolendum est et compatiendum ; quia ingreditur miserias et erumnas multas. Unde Dominus de morte Lazari non ploravit, quin potius dixit. Lazarus mortuus est : et gaudeo propter vos. In resurrectione vero ploravit : quia iam requiescentem ad miserias revocabat. Io. 11.
Numérotation du verset Sir. 22,moraliter 
marg.| {a} Supra mortuum] in peccatis.
marg.| {b} Plora] condolendo. Nec est permissio, ut prius, sed preceptum infra 38.b. Fili, in mortuum produc lacrimas : et quasi dira passus incipe plorare sup. 7.d. Mortuo non prohibeas gratiam : non desis plorantibus in consolatione : et cum lugentibus ambula.
marg.| {c} Deficit enim lux eius] id est vita anime sue. De qua Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre ; nunc autem lux in Domino.
marg.| {d} Et supra fatuum plora] def  i cit, enim sensu id est intelligentia. De his duobus plorandum est id est de defectu gratie et de defectu intellectus. Nam per gratiam vivit affectus et per intelligentiam vivit intellectus. Unde tunc plene mortua est anima, cum deficit et gratia et intelligentia. Sed quia debet esse luctus consolabilis : quia de nemine desperandum est, dum est in via ; Ideo additur.
marg.| {f} Modicum plora ] etc. Ier. 31.c. Quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis : quia est merces ori tuo, ait Dominus ; et revertentur de terra inimici ; et est spes in novissimis tuis infra 38.b. Fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus propter detractionem.
marg.| {g} Quoniam requievit] a b ono opere et a laude Dei.
marg.| {h} Nequissimi enim nequissima ] etc. Et peior est vita fatui, quam mors eius infra 30.c. Melior est mors, quam vita amara ; et requies eterna, quam languor perseverans. Vita fatui nequam in consensu peccati, nequior in opere, nequissima in consuetudine. Item nequam est in opere, nequior in defensione, nequissima in gloriatione.
marg.| {i} Luctus mortui ] etc. id est mortui lugendi sunt septem diebus. Et tangit morem sui temporis Auctor. Ante legem vero maior erat affectio ad amicos et maior luctus in morte eorum. Unde et Iacob mortuum ploraverunt Iudei quadraginta diebus et Egyptii septuaginta diebus. Gn. ultimo a. Moysen vero ploraverunt triginta diebus tantum. Dt. ultimo c. Modo minor {3. 211vb} est affectio : vix una hora ploratur amicus mortuus.
marg.| {k} Fatui autem et impii omnes dies vite illorum] lugendi sunt : quia omnes mali sunt ; Illius ob ignorantiam, istius propter malitiam.
marg.| Moraliter autem septem dies, sunt septem partes mundane prosperitatis id est scientia secularis, fama popularis, sanitas corporalis, voluptas carnalis, abundantia temporalis, securitas mundialis, gloria singularis.
marg.| De quibus Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Ps. 301. Dies mei, sicut umbra declinaverunt. Ier. 20.d. Maledicta dies, in qua natus sum ; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.
marg.| {l} Cum stulto ne multum loquaris] quasi dicat : etsi stultus semper sit lugendus : non tamen corripiendus, maxime si sit obstinatus sup. 8.a. Ne litiges cum homine linguato. Prv. 29.b. Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
marg.| {m} Et cum insensato ne abieris] in vias erroris. Vel ad litteram sup. 8.d. Cum audace non eas in via. Prv. 13.d. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.
marg.| {n} Serva te ab illo] cedendo non respondendo.
marg.| {o} Ut non molestiam habeas] importunitatis illius, sicut de Ionatha, precipit Alexander 1Mcc. 10.f. dicens. Nec quisquam molestus sit ei de ulla ratione. Gal. 6.d. De cetero nemo mihi molestus sit.
marg.| {p} Et non coinquinaberis ] etc. consentiendo, vel non corrigendo sup. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea 1Cor. 15.c. Corrumpunt mores bonos colloquia prava.
marg.| {q} Deflecte ab illo] id est recede ab eo, sicut Abraham a Loth Gn. 13.d. Et Iacob ab Esau. Gn. 33.d.
marg.| {r} Et invenies requiem] sicut illi, non corpore quidem, sed spiritu. Mt. 11.d.
marg.| Discite a me, quia mitis sum et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
marg.| {s} Et non acidieris in stultitia illius] Multi enim contrahunt tedium bone vite ex convictu stultorum sup. 6.c. Porta illam id est Sapientiam et non acidieris in vinculis illius.
marg.| Et sic non acidieris in stultitia illius] corrigenda, vel declinanda sup. 4.b. Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi : et non acide feras in manu tua.
marg.| {t} Super plumbum quid gravabitur] id est gravius iudicabitur ?
marg.| {u} Et quod illi aliud nomen, quam fatuus] quasi dicat : plumbum grave est, sed fatuus gravior.
marg.| Plumbum enim portari potest, licet cum gravamine ; sed stultus sustineri non potest. Prv. 27.a.
marg.| Grave est faxum et onerosa arena ; sed ira stulti utroque gravior.
marg.| {x} Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre, quam hominem imprudentem et fatuum et impium] id est multitudinem levium peccatorum, que per arenam designantur : et fatuam sapientiam Philosophorum, que per salem exprimitur : et duram Gentilium persecutionem, que per massam ferri accipitur, facilius est sustinere, quam hereticum imprudentem, qui sine discretione venialia, sicut arenam bibit peccata : et fatuum qui Philosophorum sapientiam quasi sapidam amplexabitur ; et impium, qui Dei cultum et Scripturam Sacram de honestat pervertendo ; imprudentem sibi, fatuum proximo, impium Deo.
marg.| {y} Sicut loramentum ligneum ] etc. Rabanus continuat hoc dicens : Egit Auctor de gravitate fugienda et incipit agere de gravitate optanda contra levitatem fatui, subiungens firmitatem sapientis, comparans eum loramento firmiter collato.
marg.| Est autem loramentum congeries lignorum firmiter sibi compaginatorum in fundamento edificii, vel etiam supra fundamentum, dictum a loro.
Numérotation du verset Sir. 22,mystice 
marg.| Mystice. Per ligna loramenti significantur fideles, qui dant fructum in tempore suo : Edificium est Ecclesia : fundamentum fides Christi, de quo 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere, preter id quod positum est quod est Christus Iesus : Vincula sunt caritas et doctrina Apostolica. Sicut igitur loramentum ligneum firmiter colligatum non dissolvitur ; sic edificium Ecclesie in fundamento fidei firmiter colligatum et caritate et doctrina Apostolica compaginatum indissolubile est. Mt. 7.d. Omnis, qui odit verba mea hec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui edificavit domum suam supra petram : et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam : et non cecidit : fundata enim erat supra firmam petram. Et hoc est quod dicit. Sicut loramentum ligneum colligatum fundamento edificii non dissolvetur de facili.
marg.| {z} Sic et cor confirmatum in cogitatione consilii] non dissolvetur de facili.
marg.| {3. 212ra} Hoc est, sicut edificium stabile est et firmum, nec cito solvitur a vento, vel pluvia ; sic cor roboratum deliberatis et consultis cogitationibus de facili non movetur a tentationum procellis, dummodo sint cogitationes colligate in fundamento fidei et compaginate vinculo caritatis. Eph. 4.a. Supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
marg.| {a} Cogitatus sensati] id est sapientis.
marg.| {b} In omni tempore] adversitatis, scilicet et prosperitatis.
marg.| {c} vel etiam.
marg.| {d} Metu cuiuslibet tribulationis.
marg.| {e} Non depravabitur declinando ad malum et omittendo bonum, etiam metu mortis. Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit.
marg.| Item in eod. 21.a. Cogitationes robusti semper in abundantia. Nullum bellum intrinsecum, vel extrinsecum depravare potest cor illius hominis, qui mandata Domini custodit iuxta divinorum librorum consilium.
marg.| {f} Sicut palee in excelsis] id est in alto loco posite.
marg.| {g} Et cementa] id est fabulum, sive arena.
marg.| {h} Sine impensa posita] id est sine admixtione calcis.
marg.| {i} Contra faciem venti] id est contra impetum venti.
marg.| {k} Non permanebunt] quia cito disperguntur.
marg.| {l} Sic et cor timidum] quia timet paupertatem, vel mortem.
marg.| {m} In cogitatione stulti] non fundatum in caritate et veritate.
marg.| {n} Contra impetum timoris] id est tentationis timide.
marg.| {o} Non resistit] sed cedit. Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente. Comparantur autem mali paleis multis rationibus.
marg.| Primo, sicut palea cum grano est, donec fiat ventilatio aree ; ita mali cum bonis sunt, donec mundetur area Ecclesie. Mt. 3.c. Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igne, cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam ; et congregabit triticum in horreum suum ; paleas autem comburet igni inextinguibili. Miratur autem Hieronymus de huiusmodi commixtione. 2Cor. 6.c. Que conventio etc. Quid paleis ad triticum, dicit Dominus etc. Item palea cibus est ignis : et peccatores cibus sunt ignis infernalis, Augustinus Si paleam sequeris, palea efficieris. Cave ergo, ne ab igne inextinguibili comburaris. Item palea omni vento agitatur, sic mali omni vento circumferuntur. Ab oriente, vento adulationis. Sol enim oriens id est prosperitas adulatores adducit. Ex. 10.d. Mane facto ventus urens levavit locustas, que ascenderunt super universam terram Egypti.
marg.| Item ab occidente, vento detractionis. Adversitas enim adulatores expellit, sed detractores adducit. Ex. 10.a. Oravit Moyses Dominum, qui flare fecit ventum vehementissimum ab occidente et acceptam locustam proiecit in mare rubrum.
marg.| Item a meridie, vento elationis. Item a septentrione, vento desperationis.
marg.| {p} Sicut ornatus arenosus] id est linitio facta de arena.
marg.| {q} In pariete limpido] plano et polito, supple, non heret.
marg.| {r} Sic et cor trepidum in cogitatione stulti] non adheret.
marg.| Hoc est, sicut arena non adheret lapideo parieti, sed statim defluit ; sic cor stulti nulli cogitationi boni adheret, vel cogitatio cordis, sed fluit una post aliam, sicut pulvis. Ez. 24.c. Dedi sanguinem eius semper petram limpidissimam, ne operiretur. Vel potest suspensive legi, hoc modo.
marg.| {p} Sicut ornatus arenosus] id est pulvis, vel linitio arenosa.
marg.| {q} In pariete limpido] id est polito et exterso, non heret.
marg.| {r} Sic et cor trepidum in cogitatione stulti] id est trepidans in fatuis cogitationibus.
marg.| {s} Omni tempore non metuet] id est numquam metuit id est sicut arena non adheret parieti limpido ; sic timor Dei non adheret cordi stulti timido, timore humano, vel mundano, non divino.
marg.| Aliqui libri habent metuet] sine ‘non’ sed verius cum ‘non’ ; utrumque tamen verum est ; quia et metuit et non metuit ; sed aliud et aliud.
marg.| {t} Sic et qui in preceptis Dei permanet] nullo tempore metuit, supple, humano, vel mundano timore. Vel est similitudo per contrarium, sicut dicitur Lc. 16.f. Fili, recepisti bona in vita tua ; et Lazarus similiter mala.
marg.| {3. 212rb} Et est sensus ; Sicut stultus nullo tempore metuit ; sic et qui in preceptis Dei permanet id est in custodia preceptorum Dei semper metuit, supple. Unde Prv. 28.b. Beatus homo, qui semper est pavidus : qui vero mentis est dure, corruet in malum.
marg.| {u} Pungens oculum] cordis stimulo timoris, vel amoris.
marg.| {x} Deduxit lacrimas] compunctionis, vel devotionis, vel compassionis. Compunctionis, pro peccatis propriis : devotionis pro Christi beneficiis ; compassionis, pro proximorum miseriis. Primas lacrimas deducit stimulus timoris. Secundas et tertias stimulus amoris ; Timor enim et amor sunt duo calcaria, quibus equus Domini id est Iustus quilibet a lateribus pungitur, ut velocius currat.
marg.| {y} Et qui pungit cor] suum, vel auditorum stimulo exhortationis, increpationis et eruditionis.
marg.| {z} Profert sensum] id est intelligentiam Scripturarum. Vel [profert sensum id est eiicit a corde malum sensum, quo sapiebant ei mundana ; ut infundatur ei bonus sensus, quo sapiunt spiritualia, sicut vas primo evacuatur malo liquore, ut bono impleatur. Unde Thr. 2.f. Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini, leva ad eum manus tuas. 1Rg. 1.c. Omne quod inebriare potest, non bibi : sed effudi animam meam in conspectu Domini. Multi ungunt corda auditorum blandimentis et pauci pungunt acutis gladiis verbi Dei. Eccl. 12.d. Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi. Ier. 48.b. Maledictus, qui facit opus Dei fraudulenter : et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Prv. 27.a. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Non potest autem cor gladio pungi, nisi caro prius vulneretur et sanguis fundatur id est carnalis affectus omnino evacuetur.
marg.| Propter quod dicit Moyses, Ex. 32.f. Ponat vir gladium super femur suum : Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum : et occidat unusquisque fratrem suum et amicum et proximum suum.
marg.| {a} Mittens lapidem in volatilia deiiciet illa] id est disperget.
marg.| {b} Sic et qui convitiatur amico, dissolvit amicitiam] id est sicut iactu lapidis grex avium dissipatur ; sic verbo convitii vis amicitie violatur.
Numérotation du verset Sir. 22,moraliter 
marg.| moraliter Lapidem mittit in volatilia, qui duram et indiscretam increpationem iacit in contemplativos. Talis enim deiiciet eos a volatu contemplationis ; sic illi, qui indiscrete reprehendere solent, vel studentes, vel contemplantes Item lapidem mittit in volatilia, qui duram et indiscretam penitentiam iniungit iuvenibus, qui sunt leves et mobiles, sicut avis. Item lapidem mittit in volatilia, qui duram excommunicationis sententiam profert in universitatem Clericorum. Et talis deiicit eos a volatu et disperdit ab invicem. Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus ; Pastores eorum seduxerunt eos.
marg.| {c} Ad amicum etsi produxeris gladium] materialem, ad litteram.
marg.| {e} Non desperes] de reconciliatione eius.
marg.| {f} Est enim regressus] id est reconciliatio.
marg.| {g} Ad amicum] etiam post bella crudelia.
marg.| {h} Si aperuerit os triste] ad aliquid amarum respondendum, vel dure corripiendum.
marg.| {i} Δ {3. 212va}   Non timeas] desperando de reconciliatione.
marg.| {a} Est enim recordatio] pristine amicitie et ideo poterit reconciliari.
marg.| {b} Excepto convitio ] etc. id est superba dominatione.
marg.| {e} Et mysterii revelatione ] etc. id est proditione et simulata detractione.
marg.| Per ista quinque penitus rugatur amicus, nec de facili reconciliatur. Distat autem inter convitium et improperium ; quia convitium est ; quando aliquis alii obiicit aliquid turpe quod tamen non est peccatum, vel culpa eius. Verbi gratia. Cum dicit eum rusticum, vel leprosum, vel servum, vel filium Sacerdotis, aut usurarii, aut aliquid huiusmodi.
marg.| Improperium autem est, cum crimen obiicitur. Verbi gratia : Cum quis vocat alium latronem, vel usurarium, vel aliud peccatum commissum improperat.
marg.| {g} In his omnibus effugiet amicus] non rediturus ad pristinum gradum amicitie etiam post reconciliationem. Unde supra 12.b. secundum aliam editionem. Amico reconciliato non credas in eternum.
Numérotation du verset Sir. 22,mystice 
marg.| Mystice {c} Ad amicum] id est ad Christum, vel ad membrum eius.
marg.| {d} Etsi produxeris gladium] mali exempli, vel duri verbi, quibus Christus in membris suis occiditur, vel leditur ad minus, vel certe molestatur.
marg.| {e} Non desperes] de eius reconciliatione.
marg.| {f} Est enim regressus ad amicum] per penitentiam. Ier. 3.a. Vulgo dicitur : Si dimiserit vix uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? Numquid non polluta erit et contaminata mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus.
marg.| Item in eod. 18.b. Si penitentiam egerit. Gens ista super malo suo quod locutus sum adversus eam ; agam et ego penitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei. Ez. 18.f. Quacumque hora etc.
marg.| {h} Si aperuerit os triste] comminando gehennam.
marg.| {i} Non timeas] serviliter, sed filialiter : quia Θ pater est qui comminatur, Iob. 13.c. Et si occiderit me, in ipsum sperabo.
marg.| {a} Est enim recordatio] apud eum humane fragilitatis et callidi, ac violenti adversarii tentationis, atque imaginis sue, quam nobis indidit, atque sue ingenite pietatis, qua nos redemit ; et propter hoc facilius reconciliatur. Gn. 8.a. Recordatus est Dominus Noe, cunctorumque animantium et omnium iumentorum, que cum eo erant in arca : et adduxit spiritum super terram et imminute sunt aque.
marg.| {b} Excepto convitio] id est blasphemia, que est peccatum in Spiritum Sanctum Mt. 12.c. Qui dixerit contra Spiritum S. verbum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro.
marg.| {c} Et improperio] id est impugnatione fraterne caritatis, infra 31.d. Verba improperii ne dicas proximo et ne premas illum in repetendo.
marg.| {d} Et superbia] id est presumptione, infra 27.a. O presumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam nequitiam ?
marg.| {e} Et mysterii revelatione] id est desperatione, cuius confessio inutilis est, ut patet in Iuda. Mt. 27.a. peccavi tradens sanguinem iustum. Et in Cain. Gn. 4.b. Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
marg.| {f} Et plaga dolosa] id est finali impenitentia, sive obstinatione, infra 27.d. Plaga dolosa dolosi dividit vulnera id est vix umquam permittit sanari, sive solidari. Ier. 30.b. Insanabilis est fractura tua, pessima plaga tua. Item in eod. 15.d. Plaga tua desperabilis, renuit curari.
marg.| {g} In his omnibus effugiet amicus] id est Christus infra 27.c. Sicut qui dimittit avem de manu sua ; sic qui reliquisti proximum tuum et non eum capies, non illum sequaris ; quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo : quoniam vulnerata est anima eius ; ultra eum non poteris colligare. Sequitur.
marg.| {h} Fidem posside cum amico] imo tunc magis ; quia tunc magis indiget. Aliter esses solo nomine amicus.
marg.| {k} Ut et in bonis illius leteris] temporalibus et eternis sup. 6.a. Si possides amicum, in tentatione posside illum.
marg.| {l} In tempore tribulationis illius] amici.
marg.| {m} Permane illi fidelis] non recedendo ab eo, sed affectu et effectu compatiendo.
marg.| {n} Ut et in hereditate illius] eterna.
marg.| {o} Coheres sis] Cor. 1.b. Sicut socii passionum estis ; sic eritis et consolationum.
Numérotation du verset Sir. 22,mystice 
marg.| {h} Mystice Fidem posside cum amico] id est cum Christo.
marg.| {i} In paupertate illius] id est in miserendo pauperibus Mt. 25.d. Quamdiu uni ex minimis his fratribus meis fecistis, mihi fecistis. Iob. 6.c. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
marg.| {k} Ut et in bonis illius leteris] in gloria, que sunt bona pauperum. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu ; quoniam ipsorum est regnum celorum.
marg.| {l} In tempore tribulationis illius] id est Christi qui sepe tribulatur in membris :
marg.| {m} Permane illi fidelis] tribulatos iuvando, nec pro tribulatione Christum dimittendo. Lc. 22.c. vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
marg.| {n} Ut et in hereditate illius coheres] Rm. 8.c. Si filii et heredes quidem Dei : coheredes autem Christi ; si tamen compatimur, ut et conglorificemur 2Tim. 2.b. Si commortui sumus et convivemus : si sustinebimus et conregnabimus.
marg.| {p} Ante ignem camini] id est ante incendium {3. 212vb} ignis.
marg.| {q} Vapor et fumus ignis inaltatur] id est evaporat fumus in altum, quando sufflatur.
marg.| {t} Sic et ante sanguinem] id est sanguinis effusionem.
marg.| {u} Maledicta et contumelie et mine] id est sicut fumus precedit ignis incendium ; sic mala verba precedunt homicidium. infra 27.b. Effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis. Aliter.
marg.| {p} Ante ignem camini] id est caritatem penitentie.
marg.| {q} Vapor] lacrimarum.
marg.| {r} Et fumus ignis] id est orationis, sive compunctionis.
marg.| {s} Inaltatur] id est usque ad celum levatur. Lv. 16.c. Hauriens Sacerdos manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in Sancta ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum.
marg.| {t} Sic ] etc. per contrarium, ante sanguinem id est ante actum peccati.
marg.| {q} Vapor] diabolice suggestionis.
marg.| {r} Et fumus] inique cogitationis.
marg.| {u} Et contumelie] inique, vel noxie delectationis.
marg.| {x} Et mine] perverse assensionis sup. 3.d. Qui amat piaculum, vel periculum, peribit in illo.
marg.| {y} Amicum salutare non confundaris] maxime post reconciliationem, ne aliquid rancoris videatur in corde manifeste. Sed contra. 4Rg. 4.e. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum : et si salutaverit te, non respondeas ei. Et Lc. 10.a. Neminem per viam salutaveritis. Ps. 128. Non dixerunt, qui preteribant : benedictio Domini super vos. Solutio. Attendenda est causa dictorum, ut dicit Hilarius et nulla erit contrarietas. Salutare viatorem in via cum mora, vel ex curiositate non est bonum, ne impediatur ab itinere suo, vel a fructu predicationis. Salutare vero ex amicitia, vel ad consolandum, bonum est ; ita ut melius non impediatur. Item salutare est salutem optare. Non est salus optanda in via, sed in domo id est in termino vie. Unde Lc. 10.a. cum dixisset : Neminem per viam salutaveritis, statim adiunxit. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui.
marg.| {b} A facie illius non te abscondas] avertendo faciem tuam, vel declinando a via, ne illi obvies quod est signum odii et rancoris.
marg.| {c} Et si mala] id est damna rerum, vel tribulationes et vexationes.
marg.| {d} Tibi evenerint per illum] id est propter illum.
marg.| {e} Sustine] patienter. Prv. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est id est : verus amicus. Hoc enim requirit ius amicitie.
marg.| {f} Omnis, qui audiet] tibi malum evenisse per illum et te sustinuisse patienter.
marg.| {g} Cavebit se ab eo] id est ab offensione illius et a tua similiter. Multi enim sunt, qui propter se non timentur, sed propter amicos. Ideo dicit Eccl. 4.c. Melius est duos esse simul, quam unum, habent enim emolumentum societatis sue : et si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
Numérotation du verset Sir. 22,mystice 
marg.| Mystice {y} Amicum] id est Christum.
marg.| {z} Salutare] id est honorare, vel orare.
marg.| {a} Non confundaris] id est pre confusione non prohibearis. Et
marg.| {b} A facie illius ] etc. celando peccata tua vicario eius. Iob. 31.d. Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam.
marg.| {c} Et si mala tibi ] etc. id est propter illum.
marg.| {e} Sustine] patienter, libenter, letanter. Mt. 5.a. Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint, omne malum adversus vos mentientes propter me. Gaudete et exultate : quoniam merces vestra copiosa est in celis. infra 29.b. Perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
marg.| {f} Omnis, qui audiet] te ita letanter propter Christum, tot et tanta sustinere.
marg.| {g} Cavebit se ab eo] id est ab eius offensione exemplo tuo. Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius : quia excelsus reputatus est ipse.
marg.| {h} Quis dabit ori meo custodiam] Sub interrogatione orat custodiam lingue sibi dari, in qua frequenter et facile cadit homo. Unde Prv. 10.c. In multiloquio non deerit peccatum. Prv. 25.d. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu ; ita vir, qui in loquendo non potest prohibere spiritum suum, quasi dicat : Auctor, nullus potest dare mihi custodiam lingue nisi, tu, Domine. Unde Ps. 140. Pone, Domine custodiam ori meo etc. Prv. 16.a. Hominis est preparare animam : et Domini est gubernare linguam. Et hoc est.
marg.| {h} Quis dabit ori meo custodiam ] etc. discreti silentii.
marg.| {i} Et super labia mea signaculum {3. 213ra} cert um
marg.| vel certis temporibus et locis determinati possint aperiri et claudi. Non enim semper et ubique loquendum vel tacendum. Eccl. 3.b. Est tempus tacendi et est tempus loquendi. Similiter est locutus. Nm. 19.c. Vas quod non habet operculum, immundum erit.
marg.| {a} Ut non cadam in ipsis] id est per ipsa quasi per foramen latum et apertum, sup. 20.c. Lapsus false lingue, quasi qui in pavimento cadens id est dure. Ideo dicitur Prv. 21.d. Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam, infra 18.d. Verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos.
marg.| {b} Et lingua mea perdat me] id est dignum eterna perditione faciat, ut divitem epulonem. Lc. 15.f. Et multos alios similiter perdidit lingua eorum infra 28.c.
marg.| Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic, quasi qui interierunt per linguam suam. Illos interfecit gladius alienus : et in corpore istos occidit proprius gladius et in anima. Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_22)

Notes :