Capitulum 50

Numérotation du verset Sir. 50,1 

Simon1
1 Hic incipit cap. 50 ΩP
Onie2 filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit
2 Onie] Onii Weber
Domum
et in diebus suis
corroboravit
Numérotation du verset Sir. 50,2 

templi etiam altitudo ab ipso fundata est
duplex edificatio excelsa parietis templi
Numérotation du verset Sir. 50,3 

in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
Numérotation du verset Sir. 50,4 

qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
Numérotation du verset Sir. 50,5 

qui prevaluit amplificare civitatem
qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
Numérotation du verset Sir. 50,6 

quasi stella matutina in medio nebule
et quasi luna plena in diebus suis lucet
Numérotation du verset Sir. 50,7 

et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
Numérotation du verset Sir. 50,8 

quasi arcus effulgens in nebulam glorie
et quasi flos rosarum in diebus veris
quasi lilia
que sunt in transitu aque
et quasi thus
redolens in diebus estatis
Numérotation du verset Sir. 50,9 

quasi ignis
effulgens et thus ardens in igni
Numérotation du verset Sir. 50,10 

quasi vas
Auri
solidum ornatum omni lapide pretioso
Numérotation du verset Sir. 50,11 

quasi oliva pullulans et gyrus
in altitudinem se tollens
in accipiendo ipsum stolam glorie et vestiri eum consummatione virtutis
Numérotation du verset Sir. 50,12 

in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
Numérotation du verset Sir. 50,13 

in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram
circa illum
corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
Numérotation du verset Sir. 50,14 

sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
Numérotation du verset Sir. 50,15 

oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel
et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
Numérotation du verset Sir. 50,16 

porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uve
Numérotation du verset Sir. 50,17 

et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
Numérotation du verset Sir. 50,18 

tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
Numérotation du verset Sir. 50,19 

tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum
et dare preces Deo omnipotenti excelso
Numérotation du verset Sir. 50,20 

et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo
auctus est sonus suavitate plenus
Numérotation du verset Sir. 50,21 

et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
Numérotation du verset Sir. 50,22 

tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
Numérotation du verset Sir. 50,23 

et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
Numérotation du verset Sir. 50,24 

et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostre et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
Numérotation du verset Sir. 50,25 

det nobis iocunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos
Numérotation du verset Sir. 50,26 

credere Israel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
Numérotation du verset Sir. 50,27 

duas gentes odit anima mea
tertia autem
non est gens quam oderim
Numérotation du verset Sir. 50,28 

Qui
Sedent
in monte
Seir
et Philistiim
et stultus populus
qui habitat in Sicimis
Numérotation du verset Sir. 50,29 

doctrinam sapientie et discipline scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo.
Numérotation du verset Sir. 50,30 

Beatus qui in istis versatur bonis
qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
Numérotation du verset Sir. 50,31 

si enim hec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei
vestigium eius est.

Capitulum 50

Numérotation du verset Sir. 50,1 
marg.| Simon Onie filius etc. Posita laude multorum, patrum tam ante legem, quam sub lege existentium, ponit Auctor laudes Simonis summi Pontificis Iudeorum filii Onie, qui adeo pusillanimis et avarus fuit, ut ait Iosephus, ut Ptolomeo Evergeti Regi Egypti negaret tributa, propter quod eum contra se ad iracundiam provocavit, qui moriens, Simoni filio suo, de quo hic loquimur, Sacerdotium reliquit, cui etiam Simoni mortuo successit Onias filius eius. Fuit autem hic Simon, de quo hic agitur, Pontifex Iudeorum, regnante Ptolomeo Evergete in Egypto et Seleuca in Syria et Asia. Fuit etiam contemporaneus Iesu filio Sirach, qui hunc librum scripsit quod patet ex eo quod vitam eius et mores tam expresse descripsit. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima commendatur Simon. In secunda ostendit duas Gentes, que Israel maxime infestabant sibi odiosas, Philistheos et Idumeos, ibi : Duas Gentes etc. In tertia ostendit, quis huius libri scriptor fuerit, invitans ad studium discipline eius, ibi : Doctrina sapientie. Dicit ergo.
marg.| {l} Simon Onie filius etc. vita et virtute fuit, supple.
marg.| {n} Qui in vita sua id est ruinas templi reparavit.
marg.| {o} Et in diebus suis etc. ad litteram, columnis et appodiamentis. Nomine domus et templi Synagoga accipitur, {3. 264rb} quam verbo et exemplo suffulsit et corroboravit, sicut Doctores Evangelici Ecclesiam.
marg.| {p} Templi etiam altitudo etc. id est tectum templi per ipsum renovatum est funditus.
marg.| {q} Duplex edificatio ] intus, scilicet et exterius. Intus asseribus et tabulis, exterius lapidibus et cemento. Vel duplex edificatio, est duplex templi mansio, Sancta et Sancta Sanctorum. Vel duplex edificatio, est duplex tabulatum. Primum triginta cubitorum et secundum totidem, tertium vero quod erat septuaginta, dicitur altitudo templi.
marg.| {r} Et excelsi parietes ] ab ipso fundati sunt et erecti. Hanc autem historiam non habemus in canone, sed Iosephus narrat eam.
marg.| {s} In diebus suis ] etc. putei et cisterne civitatis. Tangit quod Simon iste restituit aque ductum et quem fecerat Ezechias inter duos muros civitatis, ut dicitur 2Par. 32.a. et supra 48. dictum est. Vel forte ad preces Simonis putei civitatis tempore siccitatis abundaverunt aquis usque ad summum, sicut legitur de beata Genovefa.
marg.| {u} Qui curavit Gentem suam id est curam habuit de ipsa instruenda, vel regenda.
marg.| {x} Et liberavit illam a perditione id est a peccatis et a servitute Diaboli et morte eterna, monitis et instructionibus suis, vel a servitute et oppressione circumstantium nationum, vel a perditione siccitatis, vel sitis, ex defectu aque.
marg.| {a} {3. 264va} Δ Qui prevaluit amplificare Hierusalem, quam reparavit et munivit contra hostes. Vel Qui prevaluit amplificare, muros dilatando plus solito et numerum habitantium augmentando, vel victualia congregando, vel quia tempore suo veniebant ad templum, vel quia dominium civitatis ampliavit, quia plures proselytos fecit.
marg.| {b} Qui adeptus est etc. id est in eo quod sua doctrina et exemplo convertit Gentes ad penitentiam et qui prius idola colebant, coluerunt unum Deum.
marg.| {c} Et ingressum domus Domini id est vestibulum.
marg.| {d} Et atrii amplificavit id est introitum et portas atrii et templi reparavit.
marg.| {e} quasi stella matutina que clarior est ceteris.
marg.| {f} In medio nebule etc. que per totam noctem resplendet.
marg.| {h} In diebus suis lucet quasi dicat : sicut stella Matutina in medio nebule lucet et sicut Luna plena per totam noctem lucet ; sic Simon Onie filius inter malos doctrina et exemplo refulsit.
marg.| {i} Et quasi   Sol refulgens et illuminans totum mundum.
marg.| {k} Sic ille effulsit in templo id est in ministerio templi, vel in medio Synagoge.
marg.| {l} quasi arcus refulgens etc. id est inter claras nebulas et illuminatas a Sole, quasi dicat : non solum inter malos fulgebat ; sed etiam inter bonos, quasi Sol inter omnes stellas clarius effulget.
marg.| {m} Et quasi   flos rosarum in diebus vernis quando maxime vernant et redolent rose. In hoc odor fame et opinionis eius commendatur, quasi dicat : bone fame et laudabilis opinionis existit.
marg.| {n} Et quasi   lilia, que sunt in transitu aque In hoc castitas eius commendatur.
marg.| {o} Et quasi   thus etc. In hoc commendatur orationis devotio et compassionis affectus. In diebus estatis dicit, quia arbor thuris inciditur in estate, ut preparetur autumnali collectioni.
marg.| {p} quasi ignis effulgens In hoc commendatur claritas doctrine eius et fervor caritatis et zeli ardor.
marg.| {q} Et thus ardens in igne id est sicut Thus ardens in igne late diffundit odorem : sic Simon in igne tribulationis longe et late diffundebat odorem virtutis patientie et sanctitatis sue et orationem ad Dominum quod notatur in fumo, quasi dicat : Simon in tribulatione patiens erat et Deum etiam pro persequentibus recta caritate orabat.
marg.| {r} quasi vas auri id est non tenue, non porosum, sed forte.
marg.| {s} Ornatum omni lapide pretioso id est omni genere lapidis pretiosi. In hoc enim commendatur in
marg.| Δ multis.
Numérotation du verset Sir. 50,mystice 
marg.| Mystice {l} Simon Onie ] filius Christus Dei filius, qui tristitiam et dolorem Ecclesie audivit et merorem id est causam meroris id est peccata in Cruce deposuit. Simon quidem, ut dicit Glossa interpretatur, pone merorem, vel audi tristitiam. Et Christus nostram tristitiam audivit per compassionem et deposuit merorem per passionem. Is. 53.b. Unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum.
marg.| {m} Sacerdos magnus ] sacerdotii eternitate. Unde Ps. 109. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Item magnus donorum magnitudine, quia accepit dona non ad mensuram et de plenitudine eius nos omnes accepimus.
marg.| Item magnus oblationis magnitudine. Nam se ipsum obtulit hostiam Deo Patri pro nobis. Hbr. 7. Unde supra 45. Ecce Sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo.
marg.| {n} Qui in vita sua suffulsit domum ] id est Ecclesiam fulcimento sue predicationis et exemplo sue conversationis. His columnis suffulta est domus Dei id est doctrine predicationis Christi et exemplo conversationis eiusdem. Unde Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. De his columnis dicitur in Ps. 74. Ego confirmavi columnas eius. De domo vero hac dicitur sup. 14.d. Beatus, qui requiescit iuxta domum illius. Et in Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine. De domo vero et columnis simul dicitur Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum et excidit columnas septem. Et quia Dominus discipulos coadiutores addidit predicationis. Ideo sequitur.
marg.| {o} Et in diebus suis ] etc. id est Ecclesiam per predicationem Apostolorum.
marg.| {p} Templi etiam ] etc. id est caritas Ecclesie super fundamentum fidei collocata.
marg.| {q} Duplex edificatio ] ab ipso fundata est id est duplex vita, activa, scilicet et contemplativa. Martha et Maria, Lc. 10. Rachel et Lia, Gn. 28.
marg.| {r} Et excelsi parietes templi ] erecti sunt ab ipso id est fideles de utroque populo, venientes coniuncti in uno lapide angulari, qui est Christus Iesus Eph. 2.d.
marg.| {s} In diebus suis emanaverunt putei aquarum ] id est profunditas Scripturarum, que in divinis libris sub figuris diu latuerat, per ipsum est manifestata. Unde et in eius morte velum templi scissum est medium, Mt. 27.f. Vel putei aquarum, dicuntur sancti Predicatores, in quibus sunt aque doctrinarum et aque gratiarum. Hi putei emanaverunt, cum per mundum predicando discurrerunt.
marg.| {t} Et quasi   mare adimpleti sunt ] etc. scientia Domini et gratia. Is. 11.c. Repleta est terra scientia Domini, sicut aque maris operientis. Mare exhauriri non potest, omnes aquas recipit, ut eas emittat. Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant in mare et mare non redundat et ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant ; sic Predicatores et scientiam et gratiam omnem recipiunt, ut aliis communicent et nihil amittunt. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum, properate, emite : et comedite.
marg.| {u} Qui curavit Gentem suam ]  a m orbo peccati.
marg.| {x} Et liberavit illam a perditione ] id est a descensu inferni. Curavit Gentem : imponendo emplastra Sacramentorum, liberavit rumpendo vincula peccatorum : curavit medicina predicationis : liberavit virtute passionis. Curavit Gentem ; quia Medicus, supra 38.a.
marg.| Θ Honora
marg.| Θ Honora Medicum propter necessitatem, etenim illum creavit Altissimus. Mt. 9.b. Non est opus valentibus Medicus, sed male habentibus. Augustinus : Magnus venit Medicus quia magnus ubique iacebat egrotus. Et liberavit illam etc. quia Dominus. Unde Ps. 17. Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.
marg.| {a} Qui prevaluit amplificare ] id est Ecclesiam numero credentium, vel claustrum numero bonorum claustralium, vel animam numero bonorum operum et sanctorum desideriorum et piarum cogitationum.
marg.| {b} Qui adeptus est ] etc. ad fidem et penitentiam, quia crescente numero fidelium crevit et nomen et gloria Christi.
marg.| {c} Et ingressum domus ] etc. id est Doctorum ac Predicatorum ordinem, per quem fit ingressus in domum Ecclesie triumphantis et in atrium Ecclesie militantis.
marg.| {e} quasi stella matutina ] etc. Differentiam Doctorum, sive quorumlibet fidelium significat, quibus Dominus diversas largitur gratias, dividens singulis prout vult, 1Cor. 12.b. In quibusdam enim lucet, quasi stella matutina id est in via penitentie penitentibus, in medio nebule id est nebulose conscientie. In aliis, quasi Luna plena id est in proficientibus, qui plenam quidem iustitiam habent, sed non perfectam, quia non est ibi status. In aliis, refulget quasi Sol id est in perfectis, qui et plene calent, {3. 264vb} et perfecte lucent. Calent sibi et lucent aliis, Io. 5.f. Erat Ioannes lucerna ardens et lucens, supra 27.b. Homo sanctus in sapientia permanet, sicut Solutio. Christus etiam stella matutina fuit in Nativitate, Apc. 2.g. Qui vicerit et custodierit opera mea usque in finem, dabo illi stellam matutinam. Hec est stella, que perduxit Magos usque ad Iesum in Bethleem, Mt. 2.a. Habuit autem hec stella sex radios, sicut et quelibet alia stella habet, quibus totam Ecclesiam illustravit.
marg.| Primus est radius humilitatis, quem emisit in Nativitate. Parvulus enim natus est nobis, Is. 9.b.
marg.| Secundus est radius vilitatis, quem emisit cum voluit involvi pannis vilibus et in presepio reclinari, Lc. 2.a. Peperit filium primogenitum et pannis involvit et reclinavit in presepio, quia non erat etc.
marg.| Tertius est radius voluntarie paupertatis, quem emisit in tota sua conversatione, quia vulpes foveas habent et volucres celi nidos ; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet, Mt. 8.c.
marg.| Quartus est radius patientie, quem emisit in malorum et tribulationum equanimi perpessione.
marg.| Quintus est radius obedientie, quem emisit in mortis voluntaria susceptione. Factus est enim obediens usque ad mortem, Phil. 2.a.
marg.| Sextus est radius Sapientie, qui effulsit in sua predicatione.
marg.| Item Luna plena fuit Dominus in passione : ubi passus est eclipsim, Sol fuit in refectione, quando resplenduit eius caro plus, quam Sol.
marg.| Item per Stellam, Lunam et Solem, tria, que sunt in Christo, designantur. Per Solem Deitas : per Lunam caro, que in Cruce passa est Eclipsim : per stellam, anima, que semper fixa stetit in firmamento Deitatis per iugem fruitionem.
marg.| Item in radiis Solis videntur Atomi ; sic in vita Christi apparent nobis defectus nostri. Unde Ez. 43.c. Fili hominis, ostende filiis Israel templum et confundantur ab iniquitatibus suis.
marg.| Item in doctrina eius Atomi Sacre Scripture, que in umbra legis latuerant nobis apparuerunt. Item Sol iste rotundus fuit in se, lucidus proximo et calidus, ut nos sobrie et iuste et pie vivamus in hoc seculo, Tit. 2.d.
marg.| {l} quasi arcus refulgens ] In arcu duo sunt colores, igneus, qui significat caritatem in Deum et aqueus significans compassionem ad proximum. Et hec duo specialissime fuerunt in Christo. Vel certe color igneus significat iustitiam eius, qua in futuro iudicabit mundum. Color aqueus significat misericordiam primi adventus. Vel duo colores arcus, due sunt nature in Christo. Igneus Deitas, aqueus Humanitas. Hic arcus tensus fuit in Cruce, Za. 9.c. Extendam mihi Iudam quasi arcum Nebule glorie sunt Predicatores Ecclesie, qui licet sint mundo despecti, sunt tamen coram Domino gloriosi. Inter istas nebulas refulsit Sol iustitie, quia qui de celo venit, super omnes est, Io. 3.d. De hoc dicitur Gn. 9.b. Arcum meum ponam in nubibus celi et erit signum federis inter me et terram.
marg.| {m} Et quasi   flos ] etc. id est flos Martyrum in tempore gratie. Christus enim flos est omnium florum, Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium. Rose sunt Martyres, qui spinam habent exterius in conversatione : sed odorem suavitatis interius in contemplatione. Frigidi sunt contra incentiva vitiorum : sed purpurei id est ad Martyrium preparati.
marg.| {n} Et quasi   lilia ] etc. Lilia candida sunt et medicinalia contra ustionem : Sic Christus continens, vel candidus fuit per omnimodam continentiam et medicinalis aliis per doctrinam, Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium. Pluraliter autem dicit, lilia, propter duplicem continentiam, interiorem, scilicet et exteriorem. Transitu aque, dicit id est in transitu labentis seculi, vel vite sue temporalis, quam sicut aquam effudit in Cruce, ut nos lavaret a sordibus vitiorum. Unde Ps. 21. Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea.
marg.| {o} Et quasi   thus redolens in diebus estatis ] id est orationem effundens ad Patrem pro omnibus in die passionis.
marg.| {p} quasi ignis effulgens ] per ardorem caritatis et lucem Predicationis, sup. 48.a. Surrexit Elias, quasi ignis et verbum eius, quasi facula ardebat.
marg.| {q} Et thus ardens in igne ] passionis. Thus enim cum in igne crematur, in se consumitur, sed odore reficit circumstantes : sic Christus in passione consumptus est id est mortuus et odore suavitatis respersit omnes fideles. Thus ardens in igne, Christus, vel quilibet Iustus flagrans in tribulatione.
marg.| {r} quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso ] Vas fuit Christus per doctrinam, aureum per munditiam, solidum per patientiam, quia Predicator fuit et virgo,
marg.| Θ et Martyr,
marg.| {3. 265ra} Δ multis bonis Simon. Vas enim concavum est, in hoc commendatur eius humilitas. Aurum rubeum est, in hoc eius caritas. In hoc quod dicit : Solidum, eius constantia. Ornatum omni lapide pretioso id est omni genere virtutum.
marg.| {a} quasi oliva pullulans ] In hoc lux fidei et affectus misericordie commendatur.
marg.| {b} Et cypressus ] id est quasi cypressus, in altitudine se extollens. In hoc altitudo perfectionis et odor bone voluntatis commendatur. Ecce talis fuit Simon. Postea determinat Auctor, qualis fuerit.
marg.| {c} In accipiendo ipsum ] id est dum ipse acciperet.
marg.| {d} Stolam glorie ] id est honorem Sacerdotii, vel tunicam hiacynthinam. De qua dictum est sup. 15.b. Stola glorie vestiet illum, Eccl. 45.b. de Aaron : Stolam sanctam auro, Hiacyntho et purpura, opus textile.
marg.| {e} Et vestiri eum in consummatione virtutis ] id est dum vestiretur sic in signum consummate virtutis, tunc erat talis, quando posset superbire.
marg.| {f} In ascensis altaris Sancti gloriam dedit sanctitatis amictum ] id est amictus, neutrum pro masculino. Vel amictum sanctitatis id est sanctitatis indicativum id est Ephot superhumerale, in ascensu altaris Sancti id est quando Sacerdos offerebat Domino ad altare Sanctum, dabat gloriosum fulgorem, quia in eo erant lapides pretiosi nimie claritatis, ut dictum est, sup. 45. ubi actum est de vestibus Aaron.
marg.| {h} In accipiendo autem partes de manu Sacerdotum ] id est decimas decimarum, quas minores Sacerdotes offerebant summo Pontifici, Nm. 18.d.
marg.| {i} Et ipse stans iuxta Aram ] id est dum stabat ad altare, offerens sacrificium Domino.
marg.| {k} Circa illum corona fratrum ] id est minorum Sacerdotum et Levitarum, qui serviebant ei.
marg.| {l} Et quasi   plantatio Cedri in monte Libano ] id est sicut Cedri plantati in Libano.
marg.| {m} Sic circa illum steterunt ] minores Sacerdotes et ceteri servitores.
marg.| {n} quasi rami palme et omnes filii Aaron in gloria sua ] id est in gloriosis vestibus suis steterunt id est sicut rami palmarum circa stipitem ; sic omnes filii Aaron stabant circa Simonem Sacerdotem sacrificium offerentem.
marg.| {q} Oblatio autem Domini ] facta est.
marg.| {r} In manibus ipsorum ] Sacerdotum id est per manus Sacerdotum.
marg.| {s} Coram omni Synagoga Israel ] id est coram multitudine plebis.
marg.| {t} Et consummatione fungens ] id est holocausto consummante sacrificium.
marg.| {u} In aram ] incensi. Facto enim sacrificio in altari holocaustorum, intrabat Sacerdos in sancta, ubi erat altare incensi et incendebat thymiama, vel thus super altare et sic consummatum erat sacrificium, ut potest haberi Lev. 16 et Nm. 18. et 19 et multis aliis locis. Vel Consummatione fungens in aram id est maiori sacrificio quod dicitur holocaustum id est totum incensum.
marg.| {x} Amplificare oblationem Excelsi Regis ] id est ad offerendum amplam et perfectam oblationem Excelso Regi.
marg.| {y} Porrexit manum suam in libatione ] id est accepit libamenta, que cum singulis sacrificiis animalium fiebant secundum legem, Lv. 9. et Nm. 28.
marg.| {z} Et libavit in sanguine uve ] id est in vino rubeo quod propter colorem vocatur sanguis uve, Nm. 28.a. Libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini, vel sanguinem uve vocat sanguinem hostie, quem libabat Sacerdos id est circa altaris crepidinem fundebat. Unde Lv. 1.b. Immolabit Sacerdos vitulum coram Domino et offerent filii Aaron Sacerdotes sanguinem eius fundentes per altaris circuitum. Et de hoc subdit Auctor.
marg.| {a} Effudit in fundamento altaris ] id est super basim altaris.
marg.| {b} Odorem divinum Excelso Principi ] id est sanguinem hostie {3. 265rb} in odorem suavissimum Domino. Quod dicitur propter mysterium significationis. Non enim illud sacrificium placebat Domino, sed res figurata et fides, ac devotio offerentis. Unde Is. 1.b. Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui, umquam, dicit Glossa Et intelligitur non propter se, sed propter significationem et offerentis.
marg.| Δ devotionem :
prol.| {a} Tunc]
marg.| Θ et Martyr. Ornatum omni lapide pretioso id est omni genere virtutum. Vasa dicuntur Predicatores, Act. 9.c. Vas electionis mihi iste, sup. 43.a. Vas admirabile opus Excelsi, Est. 1.b. Bibebant autem, qui invitati fuerant aureis poculis et aliis aque aliis vasis cibi inferebantur, quia secundum diversitatem auditorum ordinat Deus in Ecclesia diversa genera Predicatorum. Unde Eccl. 2.c. Feci scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda, Is. 22.g. Suspendam super eum id est super Christum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, a vasis craterarum usque ad omne vas musicum. Nota, vas concavuum est et latum et circulis ligatum. Concavum quidem est per humilitatem, latum per caritatem, ligatum tribus circulis. Quorum primus est consideratio immunde Nativitatis. Medius consideratio miserie presentis. Ultimus est consideratio incerte mortis. Sine his vinculis omne vas immundum reputatur in lege, Nm. 19.c. Vas quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper immundum erit. In auro quatuor attenduntur. Pondus, puritas, color et fulgor, Pondus est fervor devotionis, puritas est sinceritas intentionis, color genus operationis, fulgor exemplum conversationis.
marg.| {a} quasi oliva pullulans ] per opera pietatis.
marg.| {b} Et Cypressus in altitudine se extollens ] per gloriam resurrectionis, vel Cypressus in exaltatione Crucis, qui fuit elevatus in Cruce.
marg.| {c} In accipiendo ipsum stolam glorie ] id est stolam immortalitatis in die resurrectionis.
marg.| {e} Et vestiri eum in consummatione virtutis ] id est omnimoda impassibilitate, perfecta claritate.
marg.| {f} In ascensu altaris sancti ] id est in ascensione in celum.
marg.| {g} Gloriam dedit sanctitatis amictum ] id est Spiritum sanctum dare promisit Discipulis, quo induerentur et sancti fierent. Ps. 67. Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, Lc. ultimo g. Sedete in civitate quoad usque induamini virtute ex alto.
marg.| {h} In accipiendo autem partes de manu Sacerdotum ] Glossa Partes accipit Dominus de manu Sacerdotum, qui bone operationis actum exigit a ministris, qui seipsos offerunt Deo hostiam vivam et sanctam Deo placentem, Rm. 12.b. 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, regale Sacerdotium.
marg.| {i} Et ipse stans iuxta aram ] Crucis.
marg.| {k} Circa illum corona fratrum ] id est Discipulorum. Versus.
marg.| Rex sedet in cena cinctus turba duodena. Se tenet in manibus, Se cibat ipse cibus.
marg.| Iob. 29.d. Cum sederem, quasi Rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.
marg.| {l} Et quasi   plantatio Cedri in monte ] etc. id est sicut cedrus Libani omnes excedit arbores ; sic Christus in Ecclesia omnes excedit Martyres. Unde supra 24.c. quasi Cedrus exaltata sum in Libano Mons Libanus est Ecclesia, Ps. 67. Mons Dei, mons pinguis, mons in quo beneplacitum est Domino habitare in eo. Rami palme sunt Martyres Christi, per patientiam passionis meruerunt sedere cum ipso in gloria, Apc. 3. Qui vicerit, dabo illi sedere mecum in throno meo.
marg.| {o} Et omnes filii Aaron ] id est omnes Christi imitatores steterunt iuxta ipsum.
marg.| {q} In gloria sua ]  Io. decimoseptimo d. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego et illi sint mecum.
marg.| {q} Oblatio autem Domini ] id est dominici corporis.
marg.| {r} In manibus ipsorum ] id est Sacerdotum.
marg.| {s} Coram omni Synagoga ] id est coram omni multitudine fidelium.
marg.| {t} Et consummatione fungens in aram amplificare oblationem Excelsi Regis ] id est in aram amplificare oblationem Excelsi Regis id est consummatam oblationem faciens in Cruce, amplam obtulit oblationem Deo Patri id est seipsum.
marg.| {y} Porrexit manum suam in libatione ] id est extendit manus suas in passione.
marg.| {z} Et liberavit in sanguine uve ] id est libamen sanguinis sui obtulit Deo Patri, Gn. 49.b. dicitur de Iuda : Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uve pallium suum.
marg.| {a} Effudit in fundamento altaris odorem divinum Excelso Principi ] Divinum odorem vocat sanguinem Iesu Christi ad honorem Dei Patris effusum, qui est odor suavissimus Deo omnipotenti. Unde Gn. vigesimoseptimo, d. Ecce
marg.| Θ odor
marg.| {3. 265va} Δ devotionem :
marg.| {a} Tunc ] quando Simon offerebat huiusmodi sacrificia.
marg.| {b} Exclamaverunt filii Aaron ] laudes Dei.
marg.| {c} In tubis ductilibus ] etc. id est in memoriam vocis magne et terribilis Domini, audite a populo, quando dedit legem in monte Sinai, Ex. 19.c.
marg.| {e} Tunc ] id est tempore sacrificii, vel Sacerdotibus tubis canentibus.
marg.| {f} Omnis populus Israel ] etc. ceciderunt in faciem, (suam) super terram adorare Dominum id est cum sacrificium offerret Pontifex et Sacerdotes tuba canerent, omnis populus properabat ad templum et laudes Domino offerebant devote, Nm. 10.b. Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, tubis canetis super holocaustis et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri.
marg.| {g} Et amplificaverunt ] id est amplas Deo laudes similiter dederunt Sacerdotes, vel populus, scilicet.
marg.| {h} Psallentes in vocibus suis ] id est in orationibus, vel in Psalmodiis suis.
marg.| {i} Et in magna domo ] id est in templo.
marg.| {k} Factus est sonus suavitatis ] tintinnabulorum, que dependebant a veste Pontificis suaviter sonantium.
marg.| {l} Plenus ] id est magnus, quia ibi erant duo et septuaginta tintinnabula aurea interserta totidem malisgranatis, ut legitur Ex. 28.f. Vel sonus suavitatis, dicitur hic cantus Sacerdotum, vel Cantorum, qui tunc plenus est, quando ministris cantantibus, populus orationi et laudibus vacat.
marg.| {m} Et rogavit populus Dominum excelsum in prece ] unanimi. Singulariter enim dicit in prece, cum supra dixisset, dare preces et in vocibus suis, quia unum omnes petebant et una intentione, unaque devotione.
marg.| {n} Usque dum perfectus est honor Domini ] id est obsequium ministrorum impletum, vel oratio cuiuslibet perfecta.
marg.| {o} Et munus suum perfecerunt ] id est oblationes suas gratuitas.
marg.| {q} Tunc ] id est perfecto honore et completis oblationibus.
marg.| {r} Descendens ] Pontifex id est Simon ab altari, ad quod oblaturus ascenderat sicut dictum est, sup. Neh. b. In ascensu altaris Sancti gloriam dedit Sanctitatis amictum.
marg.| {s} Extulit manus suas ] id est elevavit ad celum ad gratiarum actiones referendas, vel ad Deum exorandum.
marg.| {t} In omnem congregationem ] etc. id est in conspectu omnis congregationis, vel ut communiter oraret pro omnibus, quia organum omnium est, Extulit, inquam, manus suas.
marg.| {u} Dare gloriam ] id est ad dandum gloriam Deo id est laudem.
marg.| {x} A labiis suis ] cordis et oris.
marg.| {y} Et in nomine ipsius gloriari ] glorificandum nomen eius, vel ad ostendendum quod tantum in nomine eius id est in virtute eius est gloriandum, 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur.
marg.| {z} Et iteravit orationem suam ] quam fecit pro se et pro toto populo : gratias egit Deo.
marg.| {a} Volens ostendere virtutem Dei ] id est misericordie liberationem, quam dat omnibus affluenter et non improperat.
marg.| {b} Et post rursum ] id est tertio.
marg.| {c} Plus oravit ] id est diutius, vel plus petens.
marg.| {d} Deum omnium ] id est Creatorem et gubernatorem et conservatorem omnium.
marg.| {e} Qui magna fecit in omni terra ] id est mirabilia, vel miracula aliqua. Nulla enim terra est, in qua aliqua miracula non fecerit Deus.
marg.| {f} Qui auxit dies nostros in ventre matris ]  Δ n ostre] id est con.
marg.| Θ odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus. In fundamento autem dicit effusum sanguinem, quia ut dicit Glossa Sacerdos legalis fudit sanguinem hostie in commemorationem {3. 265vb} Christi, qui est fundamentum Ecclesie, ut dicitur 1Cor. 3.c.
marg.| {a} Tunc exclamaverunt filii ] etc. id est ad magna vocantem et magna promittentem.
marg.| {d} In memoriam coram Deo ] id est beneplacito Dei. Hic est, clamor predicantium, vel certe orantium, qui plus assistit in devotione cordis, quam crepitu vocis, Is. 40.b. Exalta in fortitudine vocem tuam Ex. 14.d. Quid clamas ad me.
marg.| {e} Tunc omnis populus simul ] etc. quia cum officium Ecclesiasticum per ministros Ecclesie honeste agitur in memoriam Christi, populus ad laudes Dei provocatus, prosternit se in faciem id est cordis sui exhibet humilitatem, maxime visa humilitate Prelati, 1. Esdr. 10.a. Orante Esdra et implorante Deum et flente et iacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel cetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum et flevit populus multo fletu.
marg.| Et nota quod dicit dare preces, quia voluntarie debent esse, Ps. 53. Voluntarie sacrificabo tibi. Tales preces libenter exaudit Dominus, Ex. 35.a. Separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et prono animo offerat Domino. Quidam autem orationes, imo et horas canonicas, quasi pro servitute tenent. Unde dicunt : Liberemus nos de horis nostris. Quidam autem vendunt, aut pro nummo inanis glorie, aut laudis, aut commodi temporalis. De quibus dicitur Mt. 6.a. Non eritis sicut Hypocrite, qui amant in Synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus, Preces, etiam dicit pluraliter, quia pro multis et corde et ore est orandum, Phil. 4.a. Petitiones vestre innotescant apud Deum. Omnipotenti et excelso Deo, dicit, quia omnibus dat et omnia, que petuntur pie pro se et perseveranter et ad salutem et quia excelsa dat, non terrena et ut altis desideriis ad ipsum clamemus, preces mundas et auratas eleemosynas offerendo, Act. 10.a. Orationes tue et eleemosyne tue ascenderunt in memoriam coram Deo.
marg.| {g} Et amplificaverunt ] preces, vel laudes Dei.
marg.| {h} Psallentes ] id est bona opera precibus adiungentes. Vocibus suis dicit, non vicariis, Ps. 76. Voce magna ad Dominum clamavi.
marg.| {i} Et in magna domo ] id est Ecclesia per totum orbem dilatata.
marg.| {k} Factus est sonus ] etc. id est oratio devota, predicatio sonora. Vel magnus fit in Ecclesia sonus, quando orantibus Sacerdotibus et benedicentibus Deum, respondet omnis populus. Amen. Qui sonus tam est ad clamorem vocis, quam ad devotionem pertinet cordis. Ad clamorem vocis propter proximum, ad devotionem cordis propter Deum. Homo enim videt in facie, Deus in corde, 1Rg. 16.b.
marg.| {m} Et rogavit populus ] etc. id est unanimiter.
marg.| {n} Usquedum perfectus est honor ] id est usque acceperint a Deo quod postulant, vel usque ad finem mundi, quando corpus Christi id est Ecclesia incorruptionis gloria honorabitur et membra suo capiti coniungentur. Tunc siquidem erit perfectus honor Christi.
marg.| {o} Et munus ] id est orationem gratuitam.
marg.| {p} Perfecerunt ] id est perfecte fecerunt, corde et ore orantes, 1Cor. 14.a. Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente.
marg.| {q} Tunc descendens ] etc. Hoc de Christo exponitur.
marg.| {r} Descendens ] enim in infernum die passionis.
marg.| {s} Extendit manus suas ] resurgendo et captivos ab inferis liberando et Demones superando, Ex. 17.c. Cum levasset Moyses manus suas vincebat Israel.
marg.| {t} In omnem ] etc. id est in conspectu omnis Ecclesie, quia post resurrectionem prebuit seipsum vivum et in multis argumentis per 40. dies apparens eis, Act. 1.a.
marg.| {u} Dare gloriam ] etc. id est ut Apostoli et ceteri Predicatores, qui sunt labia Christi.
marg.| {y} Et in nomine ] etc. ut ostenderent et docerent in nomine Domini et non in alio gloriandum esse, 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur, Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra.
marg.| {z} Et iteravit orationem suam ] in monte Oliveti, Mt. 26.d. Iterum secundo abiit Iesus et oravit, dicens : Pater mi etc.
marg.| vel Iteravit orationem suam ] id est iterum et iterum esse faciendam verbo et exemplo docuit, Lc. 18.a. Oportet semper orare et non deficere.
marg.| {a} Volens ostendere virtutem Dei ] id est largitatis misericordiam, qui petentibus se tribuit.
marg.| {b} Et post rursum ] id est tertio.
marg.| {c} Plus oravit Deum, omnium ; qui magna fecit in omni terra ] Mt. 26.d. Iterum abiit Iesus et oravit tertio eundem sermonem, dicens.
marg.| {f} Qui auxit dies nostros a ventre matris ]  Θ n ostre] id est
marg.| {3. 266ra} Δ nost re id est conservavit et complevit.
marg.| {a} Et fecit ] etc. in vita conservando, bona temporalia conferendo, peccata dimittendo : ad penitentiam patienter exspectando : penitentes clementer suscipiendo.
marg.| {b} Det nobis ] etc. Quoniam ostendit Auctor Deum esse talem, qui libenter exaudiat deprecantes : ideo orationem suam ad ipsum dirigit, dicens.
marg.| {b} Det ] ille scilicet qui talis est.
marg.| {c} Nobis iucunditatem cordis ] interius.
marg.| {d} Et, det fieri ] etc. Det etiam per dies sempiternos id est semper.
marg.| {f} Credere Israel ] id est det ut populus Israeliticus semper credat in Deum. Et det.
marg.| {g} Nobiscum esse ] etc. id est quos nobis dedit ad sibi serviendum. Qui autem illi sint hostes a quibus liberari petit Auctor, consequenter, ostendit, dicens.
marg.| {h} Duas gentes ] etc. Idumeos et Philistheos, qui corporaliter infestabant filios Israel.
marg.| {i} Tertia autem non est ] etc. Sic construe : Tertia gens, scilicet Sichimite, non est gens, quam oderim, respectu aliarum duarum, quia non facto vel bello, sed tantum verbis et detractionibus infestabant eos : postea ostendit, que sint ille tres gentes.
marg.| {m} Qui sedent ] etc. id est Idumei, qui habitant in monte Seir, qui Iudeos revertentes de Egypto non permiserunt transire per terram suam, sed cum infinita multitudine armatorum occurrerunt eis, sicut legitur Nm. 20.d. Et etiam insultaverunt Iudeis, quando captivi ducti sunt a Chaldeis. Etiam personaliter persecuti sunt sepe. Nam contra eos prophetavit, Ez. 35.c. per totum. Et Is. 21.c. Onus Duma ad me clamat ex Seir etc. Sunt autem Seir, Edom, Esau, nomina synonyma primi filii Isaac, cuius timore fugit Iacob in Mesopotamiam, adhuc patre suo Isaac vivente, Gn. 28.a. Et ex illo tempore semper odiosi fuerunt sibi invicem Iudei, qui de Iacob et Idumei qui de Edom nati sunt.
marg.| {n} Et Philisthiim ] Et hec est secunda gens odiosa et adversa Iudeis : que semper persecuta est eos, ut patet a 1Rg. 4.c. usque ad finem tertii.
marg.| {o} Et stultus ] etc. est tertia gens minus odiosa id est Sichimite : qui dicuntur stultus populus, quia descenderunt a Sichem, qui stultus fuit, cum rapuit Dinam filiam Iacob, quapropter interfecti fuerunt fere omnes Sichimite a filiis Iacob, Gn. 34.d. Vel ideo, quia elegerunt sibi in Regem Abimelech spurium, interfectis legitimis filiis Ieroboal : qui Abimelech postea plurimos Sichimitas occidit et multa mala fecit eis. Unde Ioathan minimus filius Ieroboal, qui evaserat, paradigma proposuit Sichimitis de lignis silvarum, que elegerant sibi ramnum in Regem. Idc. 9. Vel ideo stultus populus dicitur, quia Baal colebant, vel quia se circumciderunt propter Sichem, ut duceret Dinam, propter quod etiam forte dicitur hic. Non est gens quam oderim.
marg.| {q} Doctrinam sapientie ] etc. Tertia pars capituli ubi Auctor ad studium sapientie invitat, commendans opus suum et ostendens quam utile sit legenti, meditanti, vel operanti, dicens.
marg.| {q} Doctrinam sapientie ] de divinis :
marg.| {r} Et discipline ] de terrenis.
marg.| {s} Scripsit in codice ] etc. oblivione antiquatam.
marg.| {u} De corde suo ] id est per studium cordis sui. Unde supra 33.c. Ego novissimus evigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores : in benedictione Dei et ipse speravi.
marg.| {x} Beatus qui ] etc. meditando et diligendo.
marg.| {z} Sapiens erit semper ] cum ea opere impleverit. Tunc enim incipiunt sapere res iuxta saporem proprium : bona bene et mala male.
marg.| {a} Si enim ] etc. id est perfecte impleverit opere.
marg.| {b} Ad omnia valebit ] sibi necessaria acquirenda. Vel ad omnia valebunt ei, quia omnia cedent ad eius utilitatem, bona {3. 266rb} per congratulationem, mala per patientiam vel compassionem, Rm. 8.c. Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Vel liber ad omnia valebit, ei, qui fecerit hec, que in eo scripta sunt.
marg.| {c} Quia lux Dei ] id est Sapientia que in eo continetur.
marg.| {d} Vestigium eius est ] id est via ducens ad celum.
marg.| Θ nostre ] id est virtutes et spirituales mentis illuminationes : De quibus Ps. 27. Et dies pleni invenientur in eis, Is. 38.b. Adiiciam super dies tuos quindecim annos, id est dabo tibi super virtutes et virtutum opera veteris et novi testamenti intelligentiam.
marg.| {a} Et fecit ] etc. nostram miseriam assumendo et suam gloriam nobis communicando. Ipse qui talis est.
marg.| {b} Det nobis ] etc. que est area beatitudinis videns omne gaudium temporale, sup. 30.c. Non est oblectamentum super cordis gaudium. Et 1.d. Iucunditas cordis, hec est vita hominis et exultatio viri est longanimitas.
marg.| {d} Et fieri pacem ] etc. id est populo Christiano vidente iam per fidem Deum et tandem visuro per speciem. Et det.
marg.| {e} Per dies ] etc. id est toto tempore vite presentis. Nam finita vita presenti, transibimus de visione fidei ad visionem speciei : quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, 1 Cor. 13.c. Et det.
marg.| {g} Nobiscum esse ] id est in diebus iudicii : quando dies erunt sui, quia cum acceperit tempus ipse iustitias iudicabit.
marg.| {h} Duas gentes ] etc. Iudeos blasphemos et gentes idololatras.
marg.| {i} Tertia ] scilicet, heretici.
marg.| {k} Non est gens ] una scilicet sed multiplex diversis involuta erroribus.
marg.| {l} Quam oderim ] id est quam odivi. He sunt vulpes Samsonis, que facies quidem diversas habent, sed caudas colligatas, Iud. 15.a. Postea specificat.
marg.| {m} Qui sedent ] etc. id est Iudei superbi et hispidi.
marg.| {n} Et Philisthiim ] id est gentiles potione Philosophie cadentes.
marg.| {o} Et stultus populus ] etc. id est heretici in magno labore positi, scilicet inani. Vel aliter.
marg.| {h} Duas gentes ] etc. id est superbos et avaros.
marg.| {i} Tertia non est ] etc. sed ima gentis id est hypocrite. Qui revera non sunt homines, sed simulacra hominum. De quibus Ps. 113. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum : Similes fiant illis, qui faciunt ea et omnes, qui confidunt in eis id est Prelati, qui conferunt eis beneficia.
marg.| {m} Qui sedent ] etc. id est superbi et ambitiosi et hispidi et pilosi.
marg.| {n} Et Philisthiim ] id est avari potione cadentes aurei calicis Babylonis, Ier. 51.a.
marg.| {o} Et stultus populus ] id est hypocrita.
marg.| {p} Qui habitat ] etc. id est in labore, Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt.
marg.| {q} Doctrinam sapientie ] de divinis.
marg.| {r} Et discipline ] de humanis.
marg.| {s} Scripsit in codice ] contra Ambrosium super Beati immaculati. In libro Sapientie Sirach. Responsio. Nomine patris accipit filium.
marg.| {t} Qui renovavit ] etc. id est ingenio suo,
marg.| {x} Beatus, qui in istis versatur bonis ] legendo, meditando, operando.
marg.| {y} Qui ponit ] etc. memoriter retinendo.
marg.| {z} Sapiens erit semper ] Apc  . ultimo b. Beatus, qui custodit verba prophetie libri huius.
marg.| {a} Si enim hec ] etc. intelligendo.
marg.| {c} Quia lux Dei ] id est sapientia.
marg.| {d} Vestigium eius est ] id est Dux et via, Prv. 6.c. Mandatum lucerna et lex lux.
marg.| Moraliter autem per Simonem significatur obedientia quod patet ex nominis interpretatione. Unde quot invenies Simones in Biblia, tot invenies genera obedientiarum : Simon Magus, Act. 8.b. ; Simon Leprosus, Mt. 26.a. ; Simon Scarioth, Io. 6. ; Simon Chananeus, Mt. 10.a. ; Simon Cyreneus, Lc. 23.d. ; Simon Bar-Iona, 16.c. ; Simon Iohanna, Io. 1.f. ; Simon Petrus, Io. 21.b. ; Simon Onie filius, hic. Hec est vera et perfecta obedientia, que omnibus etiam malis obeditur in his, que non sunt contra Deum. Onias interpretatur inutilis Dominus, 1Pt. 2. Servi subditi estote in omni timore Dominis non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_50)

Notes :