Hugo de Sancto Caro

Capitulum 48

Numérotation du verset Sir. 48,1 

Et surrexit Elias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
Numérotation du verset Sir. 48,2 

qui induxit in illos famem
et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt
non poterant enim sustinere precepta Domini
Numérotation du verset Sir. 48,3 

verbo Domini exaltavit celum et deiecit a se ignem terre
Numérotation du verset Sir. 48,4 

sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
Numérotation du verset Sir. 48,5 

qui sustulisti
mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
Numérotation du verset Sir. 48,6 

qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
Numérotation du verset Sir. 48,7 

qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
Numérotation du verset Sir. 48,8 

qui ungues reges ad penitentiam
et prophetas facis successores post te
Numérotation du verset Sir. 48,9 

qui receptus es
in turbine ignis in curru equorum igneorum
Numérotation du verset Sir. 48,10 

qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
Numérotation du verset Sir. 48,11 

beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
Numérotation du verset Sir. 48,12 

nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
Numérotation du verset Sir. 48,13 

Elias
qui in turbine tectus est
et in Eliseo completus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
Numérotation du verset Sir. 48,14 

nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
Numérotation du verset Sir. 48,15 

in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
Numérotation du verset Sir. 48,16 

in omnibus istis non penituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt
de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
Numérotation du verset Sir. 48,17 

et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
Numérotation du verset Sir. 48,18 

quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
Numérotation du verset Sir. 48,19 

Ezechias
munivit civitatem suam
et induxit in medium ipsius aquam
et fodit ferro rupem et edificavit ad aquam puteum
Numérotation du verset Sir. 48,20 

in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
Numérotation du verset Sir. 48,21 

tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
Numérotation du verset Sir. 48,22 

et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad celum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
Numérotation du verset Sir. 48,23 

non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Isaie sancti prophete
Numérotation du verset Sir. 48,24 

subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei.
Numérotation du verset Sir. 48,25 

Nam fecit Ezechias quod placuit Deo
et fortiter ivit in via patris sui David1 quam mandavit illi Isaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei.
1 patris sui - David] inv. Weber
Numérotation du verset Sir. 48,26 

In diebus ipsius
retro rediit sol
et addidit regi vitam.
Numérotation du verset Sir. 48,27 

Spiritu magno
vidit
ultima
et obsecratus est lugentes
in Sion usque in sempiternum
Numérotation du verset Sir. 48,28 

ostendit futura et abscondita antequam evenirent

Capitulum 48

Numérotation du verset Sir. 48,1 
marg.| Et surrexit ] Dictum est in fine capituli precedentis quod Ieroboam viam peccandi dedit populo et redundavit peccatum illius in Reges futuros post eum, qui omnes idololatre fuerunt. Contra quos misit Dominus Prophetas multos, qui eos ab idololatria revocarent, inter quos maxime fuerunt Elias et Eliseus de quibus agitur in hoc capitulo. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima parte agitur de Elia. In secunda de Eliseo. In tertia de Ezechia Rege Iuda, qui a terra Iuda idololatriam extirpavit. Commendans igitur Eliam Auctor dicit :
marg.| {a} Et surrexit ad prophetandum, ad predicandum, ad arguendum.
marg.| {b} quasi ignis persequens malos et zelans iustitiam. Unde duos quinquagenarios missos ab Ochozia Rege Israel igne celesti combussit 4Rg. 1.c. Et quia hoc verbo solo fecit, ideo sequitur.
marg.| {c} Et verbum etc. quia ex magno zelo loquebatur et ignem de celo trahebat ad verbum suum. Ier. 5.d. Ecce dedi verba mea in ignem in ore tuo et populum istum in ligna.
marg.| {d} Qui induxit in idololatras.
marg.| {e} Famem quia clausit celum tribus annis et sex mensibus : ita ut non plueret super terram, 3Rg. 17.a. et Iac. ultimo d.
marg.| {f} Et imitantes Sacerdotes Baal id est conferentes se ei, vel imitari volentes petendo ignem de celo. 3Rg. 18.g.
marg.| {g} Non enim poterant sustinere precepta Domini id est non poterant resistere voluntati Domini precipientis secundum Eliam, ut interficerentur.
marg.| {h} Verbo Domini continuit celum id est in oratione sibi inspirata a Deo et directa ad Dominum clausit celum, ne plueret super terram annis tribus et mensib. 6. sicut dicitur Iac. ultimo d.
marg.| {a} {3. 262ra} Et deiecit se ignem in virtute orationis sue.
marg.| {b} Terre id est ad terram, ut consummaret sacrificium suum, 3Rg. 18.f.
marg.| {c} Sic amplificatus est etc. id est in conversatione sua mirabili et miraculorum virtute, que Dominus fecit per ipsum, divulgatum est nomen eius per universum orbem.
marg.| {d} Et quis potest similiter gloriari tibi o Elia :
marg.| {e} Qui sustulisti vel suscitasti mortuum ab inferis id est a Limbo.
marg.| {f} De sorte mortis id est de morte, que est communis sors omnium, sup. 9.d. Communionem mortis scito.
marg.| {g} In verbo Domini id est in oratione fusa ad Dominum et inspirata a Deo, 3Rg. 17.d. Expandit se Elias, atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait ; Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius : et exaudivit Dominus vocem Elie et reversa est anima pueri intra eum et revixit.
marg.| {h} Qui deiecisti Reges id est deiiciendos predixisti.
marg.| {i} Ad perniciem id est propter perniciem suam, ut Achab, qui Naboth occidit, 3Rg. 21.e. Et Ochozie casum predixit. 4Rg. 1.a.
marg.| {k} Et confregisti facile id est confringendam predixisti potentiam eorum.
marg.| {l} Et gloriosos id est gloriosum et superbum Ochoziam, vel Oziam, qui misit duos quinquagenarios.
marg.| {m} De lecto suo non surrecturum predixisti, 4Rg. 1.d.
marg.| {n} Qui audisti in Sina iudicium id est secretum consilium Domini, quo septem millia hominum reservavit, qui non curvaverunt genua sua ante Baal, Elia credente se solum remansisse fidelem. 3Rg. 19.d.
marg.| {o} Et in Oreb vel Choreb iudicia defensionis id est visiones vidisti iudicia Domini sub voluntate designantes. Vidit enim, vel audivit quatuor. Ventum fortem conterentem petras, commotionem, ignem, sibilum. He visiones dicuntur iudicia defensionis, quia Dominus his se defendit id est ulciscitur de inimicis suis. Vel iudicia defensionis possunt dici, que locutus est eis Dominus super ultione sumenda de idololatris per Azahel, quem inungi precepit in Regem Syrie et Hieu super Israel, 3Rg. 19.c. Et de hoc subdit.
marg.| {p} Qui ungis Reges id est Azahel super Syriam et Hieu super Israel id est preceptum de inungendo accipis.
marg.| {q} Ad penitentiam id est ad ultionem et punitionem idololatrarum. Uterque enim istorum multos idololatras interfecit, ut patet 4Rg. 9. et 10.
marg.| {r} Et Prophetas facis successores tuos post te id est Prophetam, scilicet Eliseum, quia merito et precibus Elie datus est Eliseo spiritus eius duplex id est ad duo, ad Prophetandum et miracula faciendum : et ideo forsitan dixit Prophetas plurale pro singulari. Notandum autem quod Elias, nec Azahel, nec Hieu unxit, sed solum de inungendo preceptum recepit, 3Rg. 19.c. Vade et revertere in viam tuam per Desertum in Damascum, cumque per veneris illuc unges Azahel Regem super Syriam et Hieu filium Nansi unges Regem super Israel, Eliseum autem filium Saphat unges Prophetam pro te. Ipse non aliter unxit Azahel, nisi quia in Eliseo Discipulo suo predixit ipsum Regem fore Syrie. 4Rg. 8.d. Hieu similiter non unxit, nisi per quendam discipulum Elisei, qui unxit eum. 4Rg. 9.b. Eliseum vero non unxit, sed tantum pallium superposuit ei. 3Rg. 19.d.
marg.| {s} Qui receptus est in celum.
marg.| {t} In turbine ignis id est in commotione aeris ignei sursum rapientis.
marg.| {u} In curru equorum igneorum 4Rg. 2.b. Ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et {3. 262rb} ascendit Elias per turbinem in celum, eereum, scilicet in Paradisum terrestrem, ubi est Enoch usque ad iudicium ; et tunc venturi sunt predicare penitentiam et occidentur ab Antichristo, sicut legitur Apc. 11.b. Et Mal. ultimo b. Et de hoc subditur.
marg.| {x} Qui inscriptus es in libro predestinationis divine.
marg.| {y} In iuditiis temporum id est ut predices adventum Domini, ac iudicium ultimis temporibus.
marg.| {z} Lenire iracundiam Domini id est ad leniendum iracundiam Domini contra peccatores.
marg.| {a} Conciliare vel reconciliare id est ad reconciliandum.
marg.| {b} Cor patris ad filium id est cor Dei ad populum Iudaicum, vel cor Iudaici populi ad populum Christianum.
marg.| {c} Et restituere tribus Iacob ad Deum. Mal. ultimo b. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis : et convertet cor patrum ad filios : et cor filiorum ad patres eorum.
marg.| {d} Beati sunt, qui te audierunt id est doctrine tue tunc obedierunt.
marg.| {e} Et qui amicitia tua id est in tua amicabili doctrina,
marg.| {f} Decorati sunt decore virtutum et penitentie. De quo decore dicit Ps. 103. Confessionem et decorem induisti, amictus lumine, sicut vestimento.
marg.| {g} Nam nos vita nature.
marg.| {h} Vivimus tantum in presenti.
marg.| {i} Post mortem autem corporis.
marg.| {k} Non erit tale nomen nostrum quale est tuum, quasi dicat : nomen nostrum nobiscum vivit et nobiscum moritur, nomen autem tuum, o Elia post mortem vivit id est celebre habetur. Prv. 10.b. Memoria Iusti cum laudibus, nomen autem impiorum putrescet, supra 44.c. Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes.
marg.| {l} Elias etc. Secunda pars, ubi agitur de Eliseo, qui petiit, ut spiritus Elie Magistri sui duplex fieret in eo. 4Rg. 2.b. Dicit hic Rabanus quod nisi mysterium observetur, non est opportuna petitio, quia non est Discipulus supra Magistrum : sed sufficit, ut sit Discipulus sicut Magister eius. Mt. 10.c. Ideo Rabanus
Numérotation du verset Sir. 48,mystice 
marg.| Mystice exponit dicens quod Elias Christum significat. Interpretatur enim Deus meus, vel Dei donatio, vel Dominus ascendens, vel robustus Dominator. Eliseus, qui interpretatur Dei mei salutare, significat Ecclesiam, que per Christum salvatur. Dedit Elias Eliseo petendi optionem, quia Christus Discipulis suis dixit : Petite et dabitur vobis. Mt. 7.a. Petiit Eliseus id est Ecclesia. Fiat spiritus tuus duplex in me id est duplex gratia Spiritus Sancti mihi conferatur a te. Remissio peccatorum et collatio virtutum. Christus vero tantum unum spiritum habuit, quia remissione peccatorum non eguit, sed virtutum opera fecit. Si videris me, inquit Elias. 4Rg. 2.b. quando tollar a te, erit quod petisti : si autem non videris, non erit : quia qui recta fide Christi passionem, resurrectionem, ascensionem etc. credit, petitionis sue fructum salutarem accipit. Proiectus mortuus in sepulchrum Elisei ad tactum ossium eius revixit, 5. Reg. 13.d. Quia qui firma fide tangit mortem Christi, particeps est eius resurrectionis. Unde Io. 11.c. Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Veruntamen veraciter et congrue potest exponi petitio Elisei, ut non querat Discipulus supra Magistrum esse, sed sicut Magister, hoc modo : Obsecro ut spiritus tuus duplex id est qui est in te ad duo, scilicet ad Prophetandum et ad miracula faciendum fiat in me et ita factum est ; quia Eliseus et Propheta fuit et miracula multa etiam vivus et mortuus fecit, nam duos mortuos suscitavit, unum vivus, 4Rg. 4.f. alium mortuus. 4Rg. 13.d. Elias vero unum solum suscitavit vivus, scilicet filium vidue, 3Rg. 17.d. Et ita spiritus Magistri duplicatus est in Discipulo, sed preter petitionem eius. Dicit ergo.
marg.| {l} Elias ] quasi iste est Elias.
marg.| {m} Qui in turbine tectus est ] vel vectus in celum, ne videretur ab hominibus amplius.
marg.| {n} Et in Eliseo ] Discipulo eius.
marg.| {o} Completus est spiritus eius ] id est plene positus, sive datus, vel duplicatus, ut diximus.
marg.| {p} In diebus suis ] id est quamdiu vixit. Et dicit suis, quia bene vixit Eliseus.
marg.| {q} Non pertimuit Principem ] aliquem humano, vel mundano timore. Vel Principem id est Benadab Regem Syrie, quando eius consilia et insidias revelavit Regi Israel, Domino instruente et cum eius exercitus mistus fuisset ad eum capiendum, percussit eos aurisia et perduxit audacter in Samariam et postea sanos remisit. 4Rg. 6. Quidam exponunt hoc de Elia, qui non pertimuit Principem Achab, quin occurreret ei, ac diceret. Ego non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui reliquistis mandata Domini et secuti estis Baal. 3Rg. 18.c. Sed non est congrua expositio, quia post timore unius mulieris id est Iezabel aufugit ipse. Unde 3Rg. 19.a. Misit Iezabel nuntium ad Eliam dicens ; Hec faciant mihi Dii et hec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Timuit ergo Elias ; et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas. Verius igitur exponitur de Eliseo, qui nec Benadab timuit, ut diximus, nec Regem {3. 262va} Israel, qui existente fame in Samaria propter obsidionem dixit de Eliseo : Hec faciat mihi Deus et hec addat, si steterit caput Elisei super ipsum hodie. Sed tunc timuit Eliseus. 4Rg. 6.g.
marg.| {a} Et potentia ] id est timore potentie.
marg.| {b} Nemo vicit illum ] Eliseum.
marg.| {c} Nec superavit illum verbum aliquod ] comminationis, vel vituperationis, vel adulationis.
marg.| {d} Et mortuum prophetavit corpus eius ] id est verum Prophetam fuisse monstravit, quando mortuum suscitavit. 4Rg. 13.d. Vel prophetavit id est mysticam suscitationem significavit : quia sicut ad tactum ossium eius mortuus revixit : ita peccatores per tactum vere fidei Christi vivificantur.
marg.| {e} In vita sua ] temporali.
marg.| {f} Fecit monstra ] id est miracula. Primo, aquas Iordanis ad tactum pallii divisit. 4Rg. 2.c. Postea, aquas amaras Iericho, per salis appositionem sanavit. 4Rg. 2.d. Tertio, quadragintaduos pueros irridentes se maledicendo ab ursis devorari fecit. Ibid.
marg.| Quarto, alveum torrentis arefacti sine vento et pluvia aquis implevit, 4Rg. 3.c.
marg.| Quinto, vasa vacua vidue mutuata oleo implevit, 4Rg. 4.a.
marg.| Deinde filium Sunamitis mortuum suscitavit, Ibi. f. Postea Naaman leprosum sanavit, 4Rg. 3.d. Ferrum de profundo fluminis ad manubrium revocavit. 4Rg. 6.b. Inde milites Benadab ad se capiendum missos cecitate percussit et sanavit. 4Rg. 6.d. Et multa alia miracula fecit Eliseus in vita sua.
marg.| {g} Et in morte mirabilia operatus est ] quia mortuus mortuum suscitavit. 4Rg. 13.d.
marg.| {h} In omnibus istis non penituit populus ] Israel videns tot et tanta miracula.
marg.| {i} Et non recesserunt a peccatis suis ] id est non dimiserunt peccare.
marg.| {k} Usque dum abiecti sunt de terra sua ] id est de Iudea in captivitatem inchoatam per Theglatphalasar, 4Rg. 15. et per Salmanasar consummatam, 4Rg. 17.
marg.| {l} Et dispersi sunt in omnem terram ] Assyriorum.
marg.| {m} Et relicta est Gens perpauca ] id est valde pauca, scilicet Tribus Iuda et Beniamin, que culturam Dei penitus non abiecerat.
marg.| {n} Et Princeps in domo David ] perpaucus relictus est in cultu Dei.
marg.| {o} Quidam ipsorum ] Principum Domus David id est Regum Iuda.
marg.| {p} Fecerunt quod placeret Deo ] scilicet Ezechias 4Rg. 18 et Iosias 4Rg. 23.
marg.| {q} Alii autem multa commiserunt peccata ] ut Ioram 4Rg. 3. Achaz, 4Rg. 16. Hi fuerunt idololatre ; omnes alii multa commiserunt peccata, preter David et Ezechiam et Iosiam, ut dicitur infra 49.b.
Numérotation du verset Sir. 48,mystice 
marg.| Mystice. Elias Christum significat. Fames trium annorum verbi Dei et fidei Trinitas inediam figurat. De qua dicitur Am. 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei. Elias ter incumbens super puerum suscitavit eum a morte : et Christus Dominus carnem assumens per fidem Trinitatis genus humanum suscitavit a morte peccati. Elias sublevatus in celum, Christum significat ascendentem in celum. Sed Elias ascendit in curru : ad significandum quod homo purus adiutorio indiget alieno ; Christus vero virtute propria ascendit in celum. Unde Io. 3.b.a Nemo ascendit in celum, nisi qui de celo descendit, filius hominis, qui est in celo. Enoch ante legem translatus in celum. Gn. 5.c. Elias sub lege vectus est in celum. 4Rg. 2.b.
a Io. 3, 13.
marg.| Christus sub gratia, nec translatus, nec subvectus : sed propria virtute super omnes celos ascendit, Act. 1.a. Lc. ultimo g. Elias et Reges unxit et Prophetas in ultionem inimicorum Israel ; et Christus, Principes seculares et Doctores constituit et perunxit in Baptismo ad extirpandum inimicos Ecclesie. Unde dicente Domino.
marg.| Qui non habet, emat gladium : dixerunt discipuli : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis ; Satis est. Lc. 22.d. Princeps secularis unum portat gladium, scilicet materialem ad vindictam malorum Rm. 13.b.
marg.| Non sine causa gladium portat ; Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. Iudex Ecclesiasticus alium {3. 262vb} portat gladium, scilicet spiritualem, qui est potestas prelationis, vel officium predicandi. Eph. 6.c. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Christus igitur inimicos Ecclesie, alios per Reges mucrone, alios per Prophetas transverberat gladio lingue.
marg.| 3Rg. 19.c. Qui fugerit gladium Azahel, occidet eum Hieu : et qui fugerit gladium Hieu, occidet eum Eliseus. Et Os. 6.b. Dolavi in Prophetis et occidi eos in verbo oris mei.
marg.| {r} Ezechias munivit ] etc. Tertia pars capituli, ubi agitur de laudibus Ezechie Regis, qui a Iuda omnes idololatras extirpavit et multa alia laude digna fecit. Propter quod et de ipso dicitur ; Ezechias munivit civitatem suam id est Hierusalem muris et turribus et victualibus et armis et hominibus contra Sennacherib. 4Rg. 18.c. et 2Par. 32.a.
marg.| {s} Et induxit de medio ipsius aquam ] id est fontem Siloe, ut esset intra civitatem, qui prius erat extra.
marg.| {r} Et fodit ferro ] id est instrumentis ferreis.
marg.| {u} Rupem ] que erat inter fontem et civitatem, ut per eius meatum occultum aque influerent civitati.
marg.| {x} Et edificavit ad aquam recipiendam, vel continendam.
marg.| {y} Puteum id est cisternam.
marg.| {z} In diebus ipsius ascendit Sennacherib in Iudeam.
marg.| {a} Et misit Rapsacem de Lachis in Hierusalem ad Ezechiam. 4Rg. 18.d. et 2Par. 32.b. et Is. 36.a.
marg.| {b} Et sustulit manum suam id est exercitum suum Rapsaces.
marg.| {c} Contra illos id est Iudeos.
marg.| {d} Et extulit in Sion id est contra Sion.
marg.| {e} Manum suam improperando et blasphemando et comminando populo, qui erat super murum, dicens ; Hec dicit Rex magnus Rex Assyriorum que est ista fiducia, qua confidis, aut quo consilio, vel fortitudine rebellare disponis etc. Is. 36.b. Idem dicitur, 4Rg. 18.d. et 2Par. 32.c.
marg.| {f} Et superbus factus est potentia sua Sennacherib quod patet per verba nuntiorum suorum, dicentium ; Audite verba magni Regis Assyriorum. Hec dicit Rex : non vos seducat Ezechias : non poterit vos eruere de manu mea et cetera, 4Rg. 18.f. et Is. 36.c.
marg.| {g} Tunc id est loquente Rapsace pre timore.
marg.| {h} Mota sunt corda et manus ipsorum id est Iudeorum.
marg.| {i} Et doluerunt quasi   parturientes mulieres id est valde. Unde Is. 37.a. Hec dicit Ezechias : Dies tribulationis et angustie et correctionis et blasphemie dies hec quia venerunt filii usque ad partum : et virtus non est pariendi.
marg.| {k} Et invocaverunt Dominum misericordem in auxilium contra Sennacherib.
marg.| {l} Et expandentes manus ad celum et ostendentes litteras blasphemie, quas nuntii eius attulerunt.
marg.| {m} Extulerunt voc em.
marg.| {n} Ad celum Is. 37.c. Tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino et oravit ad Dominum, dicens : Domine, exercituum Deus Israel etc.
marg.| {o} Et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum id est exaudivit in bono. Unde et Isaias misit ad Ezechiam, dicens : Hec dicit Dominus Deus Israel, que deprecatus es me super Sennacherib Rege Assyriorum, audivi, 4Rg. 19.d.
marg.| {p} Non est commemoratus Dominus, scilicet.
marg.| {q} Peccatorum illorum id est propter peccata illorum, non dimisit misereri eis.
marg.| {r} Neque dedit illos inimicis suis id est Assyriis, licet peccata eorum hoc exigerent.
marg.| {s} Sed purgavit illos a peccatis suis.
marg.| {t} In manu Isaie Prophete sancti id est exemplo et instructione eius, vel adiutorio illius.
marg.| {u} Deiecit castra {3. 263ra} Assy riorum et contrivit etc. centum octogintaquinque millia occidens nocte una, 4Rg. 19.g. Is. 37.g.
marg.| {a} Nam fecit Ezechias etc.  qui a idololatras extirpavit et cultum Domini renovavit.
marg.| {b} Et fortiter ivit in via etc. Ezechie.
marg.| {c} Isaias Propheta id est magnanimus.
marg.| {d} Et fidelis in conspectu Domini vel Dei, aperuit enim valvas templi, quas clauserat Achaz pater eius et congregavit ad cultum Dei Sacerdotes et Levitas dispersos, qui mundaverunt templum et obtulerunt hostias Domino, 2Par. 29.a. Et dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos, confregitque serpentem eneum, quem fecerat Moyses, 4Rg. 18.a.
marg.| {e} In diebus ipsius Ezechie.
marg.| {f} Retro rediit Sol per decem lineas, 4Rg. 20.b. Is. 38.b.
marg.| {g} Et addidit Regi Ezechie.
marg.| {h} Vitam corporalem id est additam ostendit. Nam secundum elongationem diei significata est elongatio vite.
marg.| {i} Spiritu magno id est prophetico.
marg.| {k} Vidit Isaias.
marg.| {l} Ultima id est ea, que futura erant tempore gratie, scilicet Christi incarnationem. Ecce virgo concipiet, Is. 7.c. Et eiusdem Nativitatem : Puer natus est nobis, Is. 9.b. Et eius passionem. Ipse enim vulneratus est propter iniquitates nostras, Is. 53.b. Et ea, que futura erant ultimis temporibus de Antichristo, de adventu Christi ad iudicium.
marg.| {m} Et consolatus est docendo et scribendo.
marg.| {n} Lugentes in Sion id est in Hierusalem.
marg.| {o} Usque in sempiternum quia usque ad finem seculi consolantur homines doctrina eius.
marg.| {p} Ostendit etiam futura etc. Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_48)

Notes :