Hugo de Sancto Caro

<32.473> Expositio Hugonis in prologo ‘Librum Iesu’

Numérotation du verset Sir. Prol.473,1 
marg.| Incipit expositio prologi Rabani in Ecclesiasticum
marg.| Librum Iesu ] etc. Dividitur autem in sex particulas. Primo ostendit apud quos Hieronymus librum istum invenit. Secundo, qualiter prenotatus fuerit. Tertio quod non separatum invenit, sed aliis duobus coniunctum. Quarto, dicit Hieronymumnon invenisse apud Hebreos librum Sapientie, sed magis Grecam eloquentiam redolere. Quinto, ostendit, que sit differentia huius libri ad Ecclesiastem. Sexto, quanta sit eius facultas. Dicit ergo.
marg.| {e} Librum Iesu ] etc. in prologo super proverbia.
marg.| {f} Reperisse apud Hebreos ] etc. id est intitulatum
marg.| {g} Cui iuncti erant ] in eodem volumine.
marg.| {h} Ecclesiastes et Cantica Canticorum ] non Salomonis librum ; sed alii sic dicti, ad similitudinem librorum Salomonis facti.
marg.| {i} Ut Salomonem non modo ] id est non tantum.
marg.| {k} Librorum numero, sed et materiarum genere ] id est similitudine.
marg.| {l} Coequaret ] ille, qui fecit librum hunc et alios duos sibi iunctos.
marg.| {m} Librum vero Sapientie ] Philonis dicit Hieronymus , supple.
marg.| {n} Se non reperisse apud eos ] id est Hebreos.
marg.| {o} Sed magis Grecam redolere eloquentiam, quem ] scilicet, librum Sapientie.
marg.| {p} Nonnulli ] id est multi.
marg.| {q} Philonis esse affirmant ] qui fuit Hebreus, sed in lingua greca peritus et facundus.
marg.| {r} Ecclesiasticus vero, sicut et Ecclesiastes, Ecclesie utilissimus est ] quia instruit in moribus.
marg.| {s} Qui ] scilicet, Ecclesiasticus [Congregator, vel Collector interpretatur
marg.| quia colligit omnes virtutes in hoc libro, ut eas doceat.
marg.| {t} Sicut ille ] id est Ecclesiastes, Concionator, qui more Concionatoris convocat Ecclesiam et invitat ad contemptum mundi.
marg.| {u} Sed Ecclesiastes ad Christum refertur et ad quemlibet Predicatorem Ecclesiasticus ] quasi dicat : in hoc differunt, quia Ecclesiastes representat Christum ; Ecclesiasticus vero quemlibet Predicatorem.
marg.| {x} Qui ] id est Ecclesiasticus.
marg.| {y} Propter excellentiam virtutum suarum ] de quibus agit.
marg.| {z} Panaretos ] id est omnium virtutum capax appellatur.   Cuius tanta claritas ] in   s ensu.
marg.| {a} Tanta latinitas ] est in verbis.
marg.| {b} Ut ipse sibi commenta sit ] id est Commentator.
marg.| <Explicit expositio prologi Rabani in Ecclesiasticum {3. 172va} Reverendissimi in Christo Patris, et D. Domini HUGONIS Cardinalis Postilla super Ecclesiasticum incipit.>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Expositio Hugonis in prologo ‘Librum Iesu’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_Prol.473)

Notes :