Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Sir. 18,1 

qui vivit in eternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur
et manet invictus rex in eternum
Numérotation du verset Sir. 18,2 

quis sufficit enarrare opera illius
Numérotation du verset Sir. 18,3 

quis enim investigabit magnalia eius
Numérotation du verset Sir. 18,4 

virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiiciet enarrare misericordiam eius
Numérotation du verset Sir. 18,5 

non est minuere neque adicere nec est invenire
magnalia Dei
Numérotation du verset Sir. 18,6 

cum consummaverit homo
tunc incipit
et cum quieverit
Operabitur
Numérotation du verset Sir. 18,7 

quid homo et que gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
Numérotation du verset Sir. 18,8 

numerus dierum hominum multum centum anni quasi gutte aque a mare et sicut calculus arene sic exigui anni in die evi
Numérotation du verset Sir. 18,9 

propter hoc patiens est Deus in illis
et effundet1
1 effundet Λ L Q Φ Z² Ω MS ΩJ*] effundit Ω ΩJ², effudit Weber
super eos misericordiam suam
Numérotation du verset Sir. 18,10 

vidit presumptionem cordis illorum
quoniam mala est et cognovit subversionem
illorum quoniam nequa est
Numérotation du verset Sir. 18,11 

ideo
adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam equitatis
Numérotation du verset Sir. 18,12 

miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
Numérotation du verset Sir. 18,13 

qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor
gregem suum
Numérotation du verset Sir. 18,14 

misereatur
excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
Numérotation du verset Sir. 18,15 

fili in bonis
non des querelam
et omni dato
non des tristitiam verbi mali
Numérotation du verset Sir. 18,16 

nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
Numérotation du verset Sir. 18,17 

nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
Numérotation du verset Sir. 18,18 

stultus acriter2 improperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
2 acriter] achariter Weber
Numérotation du verset Sir. 18,19 

ante iudicium para iustitiam tibi
et antequam loquaris disce
Numérotation du verset Sir. 18,20 

ante languorem adhibe medicinam
et ante iudicium interroga te ipsum
et in conspectu Dei invenies propitiationem
Numérotation du verset Sir. 18,21 

ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende infirmitatem3 tuam
3 infirmitatem Cava Y ² S   Rusch ] conversationem Weber
Numérotation du verset Sir. 18,22 

non impediaris
operari semper
et non veteris usque ad mortem iustificari
quoniam merces Dei
manet in eternum
Numérotation du verset Sir. 18,23 

ante orationem prepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
Numérotation du verset Sir. 18,24 

memento ire in die
Consummationis
et tempus retributionis
in conversione4
4 conversione] conversatione Weber
facies
Numérotation du verset Sir. 18,25 

memento paupertatis in tempore abundantie
et necessitatem
paupertatis in die divitiarum
Numérotation du verset Sir. 18,26 

a mane
usque ad vesperam
mutatur tempus et hec omnia citata in oculis Dei
Numérotation du verset Sir. 18,27 

homo sapiens in omnibus metuet et in diebus
delictorum attendet ab inertia
Numérotation du verset Sir. 18,28 

omnis astutus
agnovit sapientiam
et invenienti eam dabit confessionem
Numérotation du verset Sir. 18,29 

sensati in verbis
et ipsi sapienter egerunt
et intellexerunt veritatem et iustitiam et imploraverunt proverbia et iudicia
Numérotation du verset Sir. 18,30 

DE CONTINENTIA ANIME Post concupiscentias
tuas non eas et a voluntate
tua avertere
Numérotation du verset Sir. 18,31 

si prestes anime tue
concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
Numérotation du verset Sir. 18,32 

ne oblecteris in turbis nec in modicis
ad duas est enim commissio illorum
Numérotation du verset Sir. 18,33 

ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo. Eris enim invidus anime tue5.
5 anime tue] vite tue Weber

Capitulum 18

Numérotation du verset Sir. 18,1 
marg.| {3. 203va} Qui vivit in eternum ] etc. Precedens capitulum incipit ab hominis creatione ; istud vero inchoat, a mundi institutione. Dividitur autem hoc capitulum in sex particulas. In prima agit de mundi creatione. In secunda docet magis esse insistendum laudi, quam investigationi Dei. In tertia hortatur ad opera misericordie, ibi (Miseratio hominis). Quarto, agit de penitentia, ibi : (Ante iudicium). Quinto, agit de oratione, satisfactione et meditatione, ibi : (Non impediaris). Sexto, docet pugnare contra concupiscentias, ibi : (Post concupiscentias). Dicit ergo.
marg.| {a} Qui vivit] id est Deus, qui vivit, ad differentiam falsorum Deorum id est Idolorum.
marg.| {b} In eternum] ad differentiam Deorum adoptivorum id est hominum et Angelorum.
marg.| {c} Creavit] id est ex nihilo fecit, ad differentiam Artificum, qui ex materia operantur.
marg.| {d} Omnia] contra Manicheos, qui dicunt visibilia esse a malo Deo ; et invisibilia sola esse a bono Deo.
marg.| {e} Simul] in materia, quoad corporalia : vel in exemplo et similitudine, quoad spiritualia. Unde Glossa Rerum substantia simul creata est, sed non simul per species formata : et quod simul extitit per substantiam materie, non simul apparuit per speciem forme. Vel (simul) id est causa una, vel aliquod simile. Iob. 40.b. Ecce Behemoth, quem feci tecum id est sicut te.
marg.| {f} Deus solus iustificabitur] id est in comparatione omnium aliorum solus iustus videbitur. Unde Ps. 142. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Iob. 4.d. Numquid homo comparatione Dei iustificabitur ? Item in eod. 25.a. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo ? Lc. 18.d. Nemo bonus, nisi solus Deus.
marg.| {g} Et manet invictus Rex] quia omnibus potentior et omnibus sapientior est. Iob. 10.b. Deus, cuius ire nemo resistere potest : sub quo curvantur, qui portant orbem.
marg.| {h} Quis sufficiet enarrare] scilicet, creationis, dispositionis, propagationis, recreationis et glorificationis ? quasi dicat : nullus. Unde supra. 16.c. Plurima eius opera sunt in absconsis. Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri ? Ps. 9. Narrabo omnia mirabilia tua id est nulla narrabo, nisi mirabilia. Simile Io. 15.b. Quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis id est nulla nota feci vobis, nisi que audivi a Patre meo. Vel narrari possunt opera Dei, sed non enarrari id est plene extra aliis narrari. Unde Is. 54.c. Generationem eius quis enarrabit ? Et quod nullus possit enarrare, patet.
marg.| {i} Quis enim investigabit] id est magna et mirabilia opera Dei, ut est universi creatio, ordinatio, gubernatio, filii incarnatio, passio, resurrectio, ascensio et iudicium ? quasi dicat : nullus Iob. 9.b. Qui facit magna et inscrutabilia, quorum non est numerus. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum Sapientie et Scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius !
marg.| {k} Virtutem autem magnitudinis] id est omnipotentie.
marg.| {i} Quis enuntiabit] id est extra aliis nuntiabit ? quasi dicat : nullus, nisi filius Unde Mt. 11.d. Neque Patrem novit quis : nisi filius et cui voluerit filius revelare.
marg.| {m} Aut quis adiiciet enarrare] quia patienter exspectat peccatores et clementer suscipit penitentes ? Vel [misericordiam eius
marg.| dicit, incarnationis, passionis, resurrectionis et ascensionis mysterium, quo toti mundo misertus est, quasi dicat : nullus. Unde Ioannes Baptista. Non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamenti eius. Mc. 1.a.
marg.| {n} Non est minuere] misericordiam Dei, dicit, per desperationem, {3. 203vb} ut Cain et Iudas.
marg.| {o} Neque adiicere] per presumptionem, ut Origenes, qui post mille annos omnibus etiam Demonibus veniam promittebat, ut dicunt.
marg.| {p} Nec est invenire magnalia Dei] quare unum salvet, alium reprobet : unum affligat, alterum extollat. Propter quod maxime Apostolus exclamat. O altitudo divitiarum etc. Rm. 11.d.
marg.| Vel sic.
marg.| {n} Non est minuere, neque adiicere] id est nihil est addendum, vel subtrahendum sacre Scripture : perfecte enim tradita est sine diminutione et superfluitate.
marg.| {p} Nec] tamen [est id est contigit [invenire magnalia Dei
marg.| in Scripturis. De hoc dicitur Dt. 4.d. Non addetis ad verbum quod loquor vobis, neque auferetis ex eo. Item 12.d. Quod precipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec quicquam addas, neque minuas. Iob. 29.d. Verbis meis nihil addere audebant. Eccl. 3.c. Non possumus eis quicquam addere, nec auferre, que fecit Deus. Apc. 21.d. Si quis apposuerit ad hec, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto. Contra. Ps. 70. Et adiiciam super omnem laudem tuam. Solutio. Est additio bona et est additio mala ; similiter est diminutio bona et est diminutio mala. Addit enim, qui consilia preceptis adimplendo adiungit. Addit etiam, qui obscure dicta interpretando fideliter exponit. De utraque additione intelligitur quod dicit Ps. 70. Adiiciam super omnem laudem tuam. Item addit qui sensum de corde suo Scripture addit : vel qui falso exponendo Scripturam emollit. Et hec additio mala est. Unde Ier. 14.c. Visionem mendacem et divinationem fraudulentam et seductionem cordis sui prophetant vobis Ez. 13.a. Ve Prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil vident. De hac additione agitur hic. Item diminuit, qui superflua rescindit : Et hec diminutio bona est. Item diminuit, qui veritatem occultat, vel pervertit, vel qui manum ori suo non apponit : Hec diminutio mala est. Et de hac agitur hic Sequitur.
marg.| {q} Cum consummaverit homo] mandata Dei pie operando.
marg.| {r} Tunc incipiet] mysteria Scripture intelligere. Unde Ps. 118. A mandatis id est ab impletione mandatorum Dei, intellexi Vel [Cum consummaverit homo
marg.| opus suum [tunc incipiet
marg.| aliud. Verbi causa. Cum perfecta fuerit messis, sequitur vindemia : et post vindemiam sequitur seminandi labor. Unde Lv. 26.a. Apprehendet messium tritura vindemiam : et vindemia occupabit sementem.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Consummaverit homo] id est cum consummatus et perfectus fuerit homo.
marg.| {r} Tunc incipiet] id est se esse in inchoatione reputabit : et quasi nihil egerit, agere illa incipiet. Unde Gregor. Nescit mens per torporem veterascere : que semper studet per desiderium inchoare. Unde Ps. 76. Et dixi nunc cepi. Et Ps. 37. Tota die contristatus ingrediebar. Item Ier. 3.f. Post me ingredi non cessabis. Et hoc est quod dicitur Gn. 1.a. Factum est vespere consummationis et mane inchoationis, dies unus id est vita una.
marg.| {s} Et cum quieverit] a m undanis curis.
marg.| {t} Operabitur] opus Dei. Ez. 3.g. Qui audit, audiat : et qui quiescit, quiescat, quasi dicat : qui vult Sapientiam audire, quiescat a curis mundanis. Unde infra. 38.c. Tempore vacuitatis scribe sapientiam : et qui minoratur actu, percipiet eam. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Lc. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei.
Numérotation du verset Sir. 18,mystice 
marg.| .
marg.| {q} Cum consummaverit homo] id est Christus per passionem.
marg.| {r} Tunc incipiet] per resurrectionem.
marg.| {s} Et cum quieverit] in sepulchro.
marg.| {t} Operabitur] resurgendo, ascendendo, Spiritum sanctum mittendo, de limbo animas liberando.
marg.| {u} Qu id est   homo ? ] Dignissima creaturarum, imago Dei ; et tamen mutabilis. Quid igitur mirum, si alia mutantur ? Vel (Quid est homo ?) id est quam vilis res est homo. Iob. 25.b. Homo putredo et filius hominis vermis. Ps. 38. Universa vanitas omnis homo vivens.
marg.| {u} Vel Qu id est   homo ? ] Primo sperma putridum, postea vas stercorum, tandem esca vermium.
marg.| {x} Et que] id est quanta.
marg.| {y} Est gratia illius] ut   a ssumatur a verbo, abluatur a peccato, redimatur a supplicio, liberetur a limbo, sublimetur in celo ? Unde Ps. 2. Quid est homo quod memor es eius,
marg.| Δ aut filius hominis
Numérotation du verset Sir. 18,mystice 
marg.| Mystice de Christo.
marg.| {u} Qu id est   homo ? ] Deus.
marg.| {x} Et que est gratia illius ? ] Incarnatio, passio, resurrectio, ascensio,
marg.| Θ Spiritus Sancti
marg.| {3. 204ra} Δ aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
marg.| {a} Et qu id est   bonum illius] ; N atura.
marg.| {b} Et quid nequam illius] voluntas. [  Et quid id est quantum   bonum illius a se ? Nullum. [  Et quid nequam illius ?
marg.| Multum.
marg.| Θ Spiritus sancti missio.
marg.| {a} Et quid bonum illius ? ] Gloria.
marg.| {b} Et quid nequam illius ? ] Gehenna. Illud dabit amicis, istud paravit inimicis. Per hoc, ut dicit Glossa omnia mutabilia esse ostendit :
marg.| Unde sequitur
marg.| {c} Numerus dierum hominum] id est quibus vivunt homines in hac vita mortali.
marg.| {d} Ut multum centum anni] Ut multum dicit, quia aliquando plus, ut Moyses centum et viginti. Dt. ultimoc. Vel quia post 80. annos incipit deficere penitus vita hominum. Unde Ps. 89. Anni nostri sicut aranea meditabuntur : dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor. Dies enim et nox sunt quasi due bestie, que radicem arboris vite hominis incessanter corrodunt. Unde Gn. 8.d. Nox et dies non requiescent.
marg.| {e} quasi gutte aque maris deputati sunt] id est breves et modici et quasi nihil respectu eternitatis, sicut gutta una respectu maris nihil est. Tria autem tangit que vitam humanam comitantur inseparabiliter : brevitas, instabilitas et amaritudo. Brevitas, ubi dicit : [quasi gutte Unde : Iob. 14.a. Breves dies hominis sunt. Instabilitas, ubi dicit, Aque, amaritudo, ut dicit : [maris
marg.| De his tribus dicitur Iob. 14.a. Homo natus de muliere brevi vivens tempore, multis repletur miseriis, qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet. Et Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee centum triginta annorum sunt parvi et mali.
marg.| {f} Et sicut calculus arene] qui modicus est et sterilis et amarus.
marg.| {g} Sic exigui anni in die evi] id est respectu eternitatis. Sap. 2.a. Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre.
marg.| {h} Propter hoc] id est propter penalitatem et mutabilitatem et fragilitatem hominum.
marg.| {i} Patiens est Deus in illis] hominibus, vel diebus exspectans eos ad penitentiam. Unde Sap. 11.d. Misereris omnium ; quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter penitentiam. Gn. 6.a. Non permanebit Spiritus meus in homine, quia caro est id est fragilis. sup. 5.b. Altissimus est patiens redditor. Sed cum diu exspectaverit, tandem feriet. Is. 42.c. Tacui, semper silui, patiens fui ; sicut parturiens loquar.
marg.| {k} Et effundet super eos misericordiam suam] id est abundanter et super merita hominum gratiam suam tribuet in illis. Is. 44.a. Effundam Spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam.
marg.| {l} Vidit] oculo misericordie, vel videri fecit.
marg.| {m} Presumptionem cordis eorum, quoniam mala est] unde infra 37.a. O presumptio nequissima ! unde creata es cooperire aridam nequitiam, ex fomite, ex voluntate, ex diaboli suggestione : Et quia sic vidit Deus, vel videri fecit ; ideo misertus est.
marg.| {n} Et cognovit subversionem] id est malam voluntatem, que est causa subversionis illorum.
marg.| {o} Quoniam nequam est] non equa mala voluntas, que dicitur subversio, quia sicut vas subversum operit lucernam et effundit liquorem dissimilem ; sic mala voluntas lucem sapientie operit et liquorem gratie effundit : unde Prv. 15.b. Cor stultorum dissimile erit. infra 21.c. Cor fatui quasi vas {3. 204rb} confractum : et omnem sapientiam non tenebit. Et quia ita vidit et cognovit.
marg.| {p} Ideo adimplevit propitiationem suam in illis] hominibus peccata condonando, gratiam conferendo, filium proprium incarnando. Unde Ps. 11. Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Ex. 3.b. Vidi afflictionem populi mei, qui est in Egypto et clamorem eius audivi : propter duritiam eorum, qui presunt operibus : et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manu Egyptiorum. 1Io. 4.b. Misit Deus filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Adimplevit, dicit, quia tunc fuit adimpleta omnis lex et prophetia. Unde Gal. 4.a. ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret.
marg.| {q} Et ostendit illis viam equitatis] que nec ad dexteram inclinat per nimiam omissionem, neque ad sinistram per nimiam austeritatem ; sed per medium equitatis recte tendit ad patriam. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei. Prv. 4.b. viam sapientie monstrabo tibi et ducam te per semitas equitatis.
marg.| Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea et non declinetis, neque ad dexteram, neque ad sinistram.
marg.| {r} Miseratio hominis circa proximum suum] quasi dicat : in hac via debet homo sequi Dominum, ut sicut ille misericordiam suam effundit super omnes ; ita et homo. Unde Lc. 6.f. Estote misericordes sicut et Pater vester celestis misericors est. Et hoc est : [Miseratio hominis circa etc. id est debet esse circa omnem, qui nomine proximi intelligitur, ut dicit Augustinus super Lc. 10. Et quare hoc.
marg.| {t} Misericordia autem Domini] id est quia misericordia Domini.
marg.| {u} Super omnem carnem] id est super omnem hominem bonum et malum : magnum et parvum. Ioel. 3.g. Effundam spiritum meum super omnem carnem. Mt. 5.g. Qui Solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Ps. 35. Homines et iumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Vel aliter. Multi sunt, qui libenter dant consanguineis suis, vel vicinis, vel beneficis ; pauperibus autem, vel peregrinis non libenter. Hos sugillat hic Auctor, dicens.
marg.| {r} Miseratio hominis] humum sapientis.
marg.| {s} Circa proximum suum] consanguineum, vicinum, beneficum suum, propter carnem, propter laudem, propter cupiditatem. Gal. 6.c. Operemur bonum ad omnes sup. 4.d. Non sit manus tua collecta ad dandum. Mt. 12.a. Extende manum tuam. Lc. 14.c. Cum facies convivium, aut cenam, noli vocare amicos tuos id est beneficos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos.
marg.| {t} Misericordia autem Domini super omnem carnem] quasi dicat : arcta est miseratio hominis ; sed misericordia Dei longa est et extensa ad omnes. Differt autem miseratio et misericordia, sicut fons et rivulus. Misericordia enim quasi fons est in affectu ; miseratio, quasi rivulus in effectu.
marg.| {x} Qui misericordiam habet] in affectu.
marg.| {y} Docet et erudit] in effectu, quasi dicat : ubi est fons misericordie, necesse est, ut erumpat foris rivulus miserationis. Unde Phil. 2.a. Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum. Ideo bene dicit.
marg.| {x} Qui misericordiam habet] in corde.
marg.| {y} Docet] ore maiores.
marg.| {z} Et erudit] opere minores.
marg.| {a} quasi Pastor gregem suum] non alienum, quasi Pastor, dicit, non quasi pastus, ut Archidiaconi, qui sunt pasti, non Pastores. Unde minatur Ez. 34.a. Ve pastoribus, qui pascebant seipsos : nonne greges a Pastoribus pascuntur : Ita solebat esse Iob. 1.c. Boves arabant etc. Sed modo a gregibus Pastores pascuntur.
marg.| {b} Misereatur excipiens doctrinam miserationis] id est Theologiam, que docet misereri : vel ibi incipit versus.
marg.| {b} Misereatur excipiens ] etc. quasi dicat : studeat Theologus opere adimplere quod docet sermone, vel quod audit a Doctore. Ap. ultimo d. Qui audit ; dicat, veni.
marg.| {c} Et qui festinant in iudiciis eius] id est qui desiderant ex causa iudicia eius id est Dei id est qui volunt esse magistri et  DD. vel Prelati, vel Predicatores, vel Iudices misereantur primo sui : et tunc demum Iudices fiant, hoc est, primo intendant misericordie et post studeant doctrine : unde 1Tim. 4.d.3.204va}   Atte nde tibi et doctrine. Vel sic. [Qui festinant iudiciis id est qui desiderant diem iudicii, misereantur modo id est vacent operibus misericordie, quia sola misericordia comes est defunctorum, ut dicit Ambrosius Et de sola misericordia erit descriptio iudicii, ut patet Mt. 25.c.
marg.| {a} Fili in bonis] id est in bonis datis.
marg.| {b} Non des querelam] id est causam querele, hoc est, si quid alicui benefeceris, noli exprobrare beneficium vel murmurando dare. Phil. 2.b. Omnia facite sine murmurationibus et hesitationibus, ut sitis sine querela. Et infra 19.b. Ne iteres verbum nequam et durum.
marg.| {c} Et in omni dato] tuo [ne des tristitiam verbi mali id est non contristes accipientem malo verbo, ne convitio vendas quod opere donas. Unde supra 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito. Et infra 36.b. Bono animo redde gloriam Deo et non minuas primitias manuum tuarum.
marg.| {d} Nonne ardorem refrigerabit ros] quasi dicat : sicut enim ros de celo veniens Solis ardorem expellit a segetibus.
marg.| {e} Sic et verbum] dulce et benignum refrigerabit pauperem.
marg.| {f} Melius quam datum] ; s olum, vel cum iurgio datum. Unde Pr. 17.a. Melior est buccella sicca cum gaudio, quam plena domus victimis cum iurgio. Item Prv. 15.b. Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
marg.| {g} Nonne ecce verbum] benignum.
marg.| {h} Super datum bonum] id est melius dato ? Vel super datum, est verbum quasi condimentum super cibum.
marg.| {i} Sed utraque] id est verbum dulce et datum.
marg.| {k} Cum homine iustificato] id est homo iustus dat utrumque ; alioquin non esset iustus,
marg.| {l} Stultus acriter improperabit] id est cum iurgio dat et post datum improperat. Unde infra 20.b. Exigua dabit et multa improperabit et apertio oris illius inflammatio est. Hoc autem malum est et prohibetur infra 41.d. Cum dederis, ne improperes. Ita enim facit Dominus. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter et non improperat.
marg.| {m} Et datus indisciplinati] id est dantis cum iurgio.
marg.| {n} Tabescere facit oculos] recipientis pre pudore. Vel tabescere id est in lacrimas resolvere pre dolore. Unde infra 20.b. Datus insipientis non erit utilis tibi.
marg.| {o} Ante iudicium] id est antequam veniat iudicium futurum, vel iudicium mortis.
marg.| {p} Para iustitiam tibi] id est opera iustitie et opera misericordie, que respondeant pro te in iudicio. Paravit in iudicio thronum suum Dominus, dicit Ps. 9. et tu prepara responsiones : quia Dominus parat contra te allegationes et accusationes. Propter hoc autem dicit. Para iustitiam et non para misericordiam : quia tunc erit forum iustitie ; non autem forum misericordie. De iudicio mortis dicitur infra 41.a. O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus, defecta etate et cui de omnibus cura est : et incredibili, qui perdit sapientiam mundi, scilicet.
marg.| Vel sic.
marg.| {o} Ante iudicium] id est antequam officium iudicandi accipias, hoc est, magisterium vel prelationem, vel officium predicationis.
marg.| {p} Para iustitiam tibi] Superioribus obediendo ; quia qui non novit esse Discipulus, nescit esse Magister : et qui non didicit subesse, numquam sciet preesse. Teipsum disciplinando prius cum Apostolo. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Inferioribus condescendendo. infra 32.a. Rectorem te posuerunt : esto in illis quasi unus ex illis. Cum igitur quis vocatur, ut iudex, conformetur aliis : videat prius, si hec habeat ; alioquin non recipiat. Unde infra 37.d. Fili, in vita tua tenta animam tuam : et si fuerit nequam, non des illi potestatem : non enim omnia omnibus expediunt.
marg.| {q} Et antequam loquaris] docendo.
marg.| {t} Disce] quid et qualiter docere debeas, ut prius sis concha, quam canalis. Prv. 18.c. Qui prius respondet, quam audiat, stultum se esse demonstrat. sup. 11.a. Prius, quam {3. 204vb} audias, ne respondeas verbum.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Antequam loquaris] id est antequam te oporteat respondere rationem in die iudicii, de omnibus que fecisti, que dixisti et que cogitasti.
marg.| {r} Disce] qualiter respondeas. Tunc enim non erit utilis Advocatus, sed quilibet pro se loquetur.
marg.| {s} Ante languorem] id est ante diem iudicii, quando licet operari.
marg.| {t} Adhibe medicinam] penitentie vulneribus peccatorum tuorum. Vel ante languorem mortis, adhibe medicinam bone operationis. Vel [Ante languorem id est antequam morbus peccati fiat chronicus per consuetudinem. [Adhibe medicinam
marg.| contritionis, confessionis et satisfactionis. Nam sero medicina paratur etc. sup. 10.b. Languor prolixior gravat medicum : brevem languorem precidit medicus. Ibi quere de hoc.
marg.| {u} Et ante iudicium] futurum vel iudicium mortis.
marg.| {x} Interroga teipsum] perscrutando opera tua, qualia sint : utrum contra, vel pro te. Thr. 3.e. Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Iob. 7.c. Loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine anime mee. Vel sic
marg.| {u} Ante iudicium] id est antequam alios iudices.
marg.| {x} Interroga teipsum] prius iudicando. Unde Cor. 11.g. Si nosipsos diiudicaremus etc. Mt. 7.a. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui ; et trabem in oculo tuo non vides.
marg.| {y} Et in conspectu Dei invenies] id est peccatorum remissionem hic ; et in futuro habebis eum Iudicem propitium quando dicet tibi : Euge, serve bone et fidelis etc. Mt. 25.b.
marg.| {z} Ante languorem] mortis id est antequam infirmitas fiat languor.
marg.| {a} Humilia te] per penitentiam, quasi dicat : medicina, quam dixi adhibendam, est humilitas penitentie, que conficitur ex his, que sequuntur.
marg.| {b} Et in tempore infirmitatis] id est tentationis, vel peccati.
marg.| {c} Ostende conversationem tuam] id est vitam tuam Sacerdoti per confessionem, qui est medicus spiritualis. Unde supra 17.d. Ante mortem confitere. Lc. 17.c. Ite, ostendite vos Sacerdotibus.
marg.| {d} Non impediaris] curis seculi.
marg.| {e} Orare semper] voce, vel pie mentis affectu, vel bona operando. 1Th. 5.c. Sine intermissione orate. Ibi Glossa Numquam definit orare, qui non desinit iustus esse. Vel [semper id est in horis et temporibus constitutis. Lc. 18.a. Oportet semper orare. Eph. 6.c. Orantes omni tempore in spiritu et in ipso vigilantes. Item [Non impediaris orare semper
marg.| amore parentum, Mt. 18.b. Si pes tuus scandalizat te etc. Vel crapula, Lc. 21.g. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vite. Vel diffidentia impetrandi. Lc. 11.b. Omnis qui petit, accipit. Vel societate etiam sancta Christus discessit a Discipulis, ut oraret solus. Mt. 26.d.
marg.| {f} Et non veteris] id est non credas vetari, sive prohiberi.
marg.| {g} Usque ad mortem iustificari] id est continuare opera iustitie ; sicut nec Christus dimisit propter Ioannem prohibentem eum, sicut legitur Mt. 3.d. Ioannes prohibebat eum Respondens autem Iesus, dixit ei ; Sine modo sic enim decet nos adimplere omnem iustitiam.
marg.| {g} Quoniam merces Dei] id est quam Deus dat, scilicet vitam eternam.
marg.| {h} Manet in eternum] inf  ra 36.c. Da mercedem, Domine, sustinentibus te. Vel merces Dei, est ipse Deus. Gn. 15.a. Ego protector tuus et merces tua magna nimis.
marg.| {k} Ante orationem prepara animam tuam] id est iram vel odium, vel rancorem, si habes erga aliquem dimittendo : unde Glossa Cum stas ad orandum, dimitte, si quid habes adversus aliquem : unde Mt. 5.d. Si offers munus tuum ante altare : et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te : relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum : vel prepara animam tuam id est cor tuum colligendo, locutiones superfluas fugiendo.
marg.| {l} Et noli esse quasi ] per duplicitatem, bene orando et male agendo, vel labiis orando et corde per mundum vagando : unde Dt. 6.c. Mt. 4.b. Non tentabis Dominum Deum tuum. Item tentat Deum, qui cum possit aliquid facere, periculose omittit. Item Idt. 8.b. arguit eos, qui Deo terminum imposuerunt, dicens. Qui estis vos, qui tentatis Deum ?
marg.| {m} Memento ire] id est vindicte peccatorum.
marg.| {3. 205ra} {a} In die consummationis] id est in die iudicii quod bonis erit consummatio ; sed malis consumptio.
marg.| {b} Et tempus retributionis] id est opera digna retributione.
marg.| {c} In conversione] ad Dominum, vel [in conversatione
marg.| bona facies quasi dicat : memor esto iudicii futuri et bona opera facies in presenti. Unde infra 31.a. Cogitatus prescientie avertit sensum. Glossa ab omni concupiscentia. 2Cor. 5.b. omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit in corpore suo, sive bonum sive malum.
marg.| {d} Memento paupertatis] preterite, in qua natus es : presentis, in qua constitutus es ; future, in qua futurus es post hanc vitam.
marg.| {e} In tempore abundantie] temporalis, vel spiritualis. sup. 11.c. In die bonorum, ne immemor sis malorum. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. 1Tim. 6.d. Precipe divitibus huius seculi bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi bonum fundamentum in futurum, ut apprehendant vitam eternam.
marg.| {f} Et necessitatem paupertatis id es  t] in abundantia tua memento necessitatis pauperum, ut eis subvenias. Vel [in die divitiarum
marg.| spiritualium, memento necessitatum paupertatis, que est in inferno, ut non intres in illam.
marg.| {g} A mane usque ] etc. quasi dicat : cito mutatur fortuna et ideo necessarium est predicta facere. Vel a mane, nativitatis, usque ad vesperam, mortis. Vel a mane iuventutis, usque ad vesperam, senectutis. Is. 38.c. De mane usque ad vesperam.
marg.| {h} Et hec omnia citata] id est cito transeuntia, vel citata ad iudicium, ad quod nos citat Dominus per ipsam rerum mutabilitatem, per flagella, per beneficia, per Scripturam, per inspirationem, per mortem : et hec est citatio peremptoria. Eccl. 12.d. Cuncta que fiunt, adducet Deus in iudicium.
marg.| {i} Homo sapiens in omnibus] ne Deum offendat. Pr. 28.b. Beatus homo, qui semper est pavidus. Iob. 9.d. Verebar omnia mea. infra 25.b. Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei.
marg.| {k} Et in diebus delictorum] id est in vita presenti, que plena est delictis. Vel [in diebus delictorum id est in vita presenti, in qua tantum possunt purgari peccata.
marg.| {l} Attendet ab inertia] que est pigritudo carnis arte vivendi, Pr. 6.a. Vade ad formicam, o piger. Gn. 18.a. Festinavit Abraham ad Saram etc. Ibi Glossa Orig. Sara accelerat, Abraham currit, puer festinat : non est piger in domo sapientis.
marg.| {m} Omnis astutus] id est prudens et diligens in lege Dei.
marg.| {n} Agnoscit sapientiam] id est approbat. Vel agnoscit sapientiam id est Christum qui in lege continetur. Pr. 14.b. Astutus considerat gressus suos.
marg.| {o} Et invenienti eam] id est sapientiam.
marg.| {p} Dabit] ipsa sapientia.
marg.| {q} Confessionem] peccati vel laudis. Confessio igitur donum Dei est : si non habes confessionem, nondum invenisti sapientiam : si non invenisti, non quesisti. Sap. 6.b. Invenitur ab his, qui querunt eam. Vel si quesivisti, non ubi est, quesivisti : Non invenitur in terra suaviter viventium. Iob. 28.b. Regina Austri venit in Iudeam a finibus terre querere sapientiam et videre sapientem Salomonem. Mt. 12.d.
marg.| {r} Sensati in verbis] id est qui veritatem intelligunt verborum et dulcedinem sentiunt.
marg.| {s} Et ipsi sapienter] ut et verbo et exemplo alios instruant. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere 2Cor. 10. Quales sumus verbo per epistolas absentes ; tales et presentes in facto.
marg.| {3. 205rb} {t} Et intellexerunt veritatem] id est veram promissionem.
marg.| {u} Et iustitiam] id est iudicii executionem, qua reddet unicuique secundum opera sua. Vel [veritatem et iustitiam id est veram iustitiam, que est vera preparatio sedis Dei, ut dicit Ps. 88.
marg.| {x} Et imploraverunt] id est implorando orationibus et bonis operibus impetraverunt.
marg.| {y} Proverbia et iudicia] id est intelligentiam occultorum et infra 39.a. Occulta proverbiorum exquiret Sapiens et in absconsis parabolarum conversabitur.
marg.| {z} Post concupiscentias tuas] malas.
marg.| {a} Non eas] per opus aut consensum. sup. 5.a. Non sequaris in fortitudine tua cordis tui concupiscentias. Rm. 7.b. Non concupisces. Ibi Glossa Augustini. Non concupiscere omnino, perfecti est, non ire post concupiscentias, luctatoris. Quidam precedunt concupiscentias, ut illi qui provocant et procurant. Quidam comitantur, qui in cogitationibus illicitis commorantur. Quidam sequuntur, qui consentiunt, vel cooperantur. 2Rg. 3.c. Phaltiel sequebatur Michol plorans. Phaltiel interpretatur evadens a Deo, Michol aqua omnis id est omnis voluptas communis.
marg.| {b} Et a voluntate tua avertere] id est ne sequaris voluntatem tuam ; sed potius abiice a te, si vis sequi Dominum. Lc. 9.c. Si quis vult venire post me, abneget seipsum. Is. 58.d. Si glorificaveris eum, dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua : tunc delectaberis super Domino.
marg.| {c} Si prestes anime tue] id est animalitati, sive sensualitati tue.
marg.| {d} Concupiscentias eius] que sunt tres, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vite. Ioa. 2.c. Omne quod in mundo, concupiscentia carnis est etc.
marg.| {e} Faciet te in gaudium inimicis tuis] id est demonibus, non quod demones aliquando gaudeant ; sed gaudium eorum dicitur impletio desiderii eorum et derisio eorum qua irrident homines cum peccare fecerint. Ps. 12. Qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero. Hab. infra 1. Ipse de Regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt. Idc. 16.e. Samson excecatus positus est in ludibrium Philisteis.
marg.| {f} Ne oblecteris in turbis] sociorum vel famulorum, vel Discipulorum, vel nepotum, aut filiorum. Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie, Optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Domini. Iob. 21.a. Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Legitur Mt. 9.c. quod Dominus eiecit turbam antequam suscitaret puellam.
marg.| {g} Nec in modicis] id est in paucis, supple oblecteris, quasi dicat : nec etiam in multitudine, nec in paucitate sociorum, ac famulorum oblecteris ; sed in bonitate.
marg.| {h} Assidua enim est commissio illorum] id est frequenter resecant, quia unus alium exemplo et verbo trahit ad peccatum. sup. 12.a. Non est ei bonum ; qui assiduus est in malis.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} In modicis] id est in peccatis venialibus non oblecteris.
marg.| {h} Assidua enim est commissio illorum] id est peccatorum quorum contemptus potest esse mortalis, vel multitudo occasio ruine. Unde Gregorius Vitasti grandina : cave, ne obruaris arena. infra 39.a. Qui modica spernit, paulatim decidet.
marg.| {i} Ne fueris mediocris] id est tepidus et piger.
marg.| {k} In contentione ex fenore] in labore fenerandi id est talenti commissi multiplicando quod oportet reddere cum usura. Mc. 25.b. Lc. 19.b. Vel sic. Ne fueris mediocris in contentione ex fenore id est non sis lentus in contentione, quam sequitur fenus habendum in patria. Lc. 13.e. Contendite intrare per angustam portam, 1Cor. 9.d. Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Ne fueris mediocris] sed strenuus et hilaris et alios superans.
marg.| {k} In contentione ex fenore] id est erogatione eleemosyne quod est Domino fenerare. Pr. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.
marg.| {l} Et non est tibi nihil in seculo] id est magnum emolumentum consequeris ex tali multiplicatione, sive ex tali contentione et tali fenore. Mc. 10.d. Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut agros propter me, qui non accipiet centies tantum, nunc in tempore ; et in futuro seculo vitam eternam.
marg.| vel anthypophora est. quasi   ne te excuses per inopiam : quia si non habes pecuniam, sive possessionem, quam dare possis ; habes voluntatem, quia compati potes quod Plus est. Et ita non est tibi nihil] id est est tibi aliquid {3. 205va} quod potes dare, Gregorius Non est manus vacua a munere, cuius arca cordis plena est bona voluntate.
marg.| {a} Eris enim invidus anime tue] si piger fueris id est volens eam occidere fame, cum non labores, ut vivat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_18)

Notes :