Prologus Ecclesiastici
Numérotation du verset
Sir. Prol.,1
¶a Incipit prologus libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur.1
Multorum nobis2 et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientia demonstrata est3, in quibus oportet laudare Israel doctrine et sapientie causa quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
0
¶Nota : Dans les bibles du Moyen Âge tardif et chez Hugues de Saint-Cher (Postille Ed1703) ce texte, bien que partie intégrante du texte biblique, est séparé du chapitre 1 du Siracide par le prologue de Raban.
1 Incipit prologus.... appellatur] Inc. prologus libri Ihesu filii Sirach ΩN, Prologus Ihesu filii Syrach
P572 ;
Inc. prol. in libro Ihesu filii Sirach Ω
A ; In Ecclesiasticum Iesu filii Sirach prologus
Clementina,
Inc. prol. in libro Iesu Sirach
Weber
|
2 nobis Ω
A ] enim ΩN* (
al. m. interl. compl.)
|
3 sapientia demonstrata est Ω
A] sapientiam demonstratam
P572 Weber
|
Numérotation du verset
Sir. Prol.,2
Avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui4 et ipse scribere aliquid horum que5 ad doctrinam et sapientiam pertinent ut desiderantes discere6 et illorum periti fieri7 magis magisque attendant animo et confirmentur ad legitimam vitam8.
4 volui] voluit ΩN
|
5 que] quam
P572
, dumtaxat ΩN
|
6 discere] discerent
P572
|
7 fieri] facti
P572 Weber
|
8 confirmentur – ad legitimam vitam]
inv. P572
, + et cum attenderit ad illam pariter et confirmentur ΩN
|
Numérotation du verset
Sir. Prol.,3
Hortor itaque venire vos cum benevolentia9 et attentiori10 studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur11 sequentes imaginem sapientie et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt12* verba hebraica quando translata fuerint13* ad alteram14 linguam. Non solum autem15* hec sed et ipsa Lex et Prophete ceteraque16* librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.
9 benevolentia] benivolentia
Rusch
|
10 attentiori] attentione et
P572,
adtentiore ΩN
Weber
|
11 videmur] videmus
P572
|
12 deficiunt] deficient
Rusch
|
13 translata fuerint]
inv. Rusch
|
14 alteram] aliam ΩN
P572
|
15 solum autem]
inv. Rusch
|
16 ceteraque] ceteramque ΩN, ceterique
P572
, ceteraque aliorum
Rusch
|
Numérotation du verset
Sir. Prol.,4
Nam in octavo et tricesimo anno17* temporibus Ptolomei Evergetis regis, postquam perveni in Egyptum et cum multum temporis ibi fuissem18, inveni ibi19 libros relictos non20 parve neque contemnende doctrine.
17 anno] + et
Rusch
|
18 fuissem] fecissem
P572 Weber
|
19 ibi]
om. P572 Weber
|
20 relictos non] litos nunc
P572
|
Numérotation du verset
Sir. Prol.,5
Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa que ad finem ducunt librum istum21 dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere22.
¶Codd. : <32.1>
(non
contuli)
ΩN (207vb-208ra)
Rusch
Weber,
p.
1029
(
G
A
C
Σ Z T S M Φ )
Clementina
21 istum]
om. P572 Weber
|
22 agere] + Explicit
P572,
+ Explicit prologus
Weber
, + Explicit prologus. Incipit liber Ecclesiasticus Ihesu filii Sirach ΩN
|
Prologus Ecclesiastici
Numérotation du verset
Sir. Prol.,1
marg.|
Hugonis prologi libri Iesu Filii Sirach qui Ecclesiasticus dicitur expositio
.
Multorum nobis ] etc. { 171vb } Dividitur autem prologus iste in quatuor partes.
- Primo docet Auctor populum Israeliticum pre cunctis gentibus commendabilem esse, propter copiam divine doctrine apud eos existentem.
- Secundo ostendit avum suum Iesum filium Iosedech se velle imitari, qui multa scripsit ad aliorum instructionem.
- Tertio excitat attentionem, petens veniam, si alicubi deficiat ab ornatu verborum.
- Quarto ostendit, quo tempore et quare librum istum scripsit. Dicit ergo.
Multorum nobis ] etc. { 171vb } Dividitur autem prologus iste in quatuor partes.
- Primo docet Auctor populum Israeliticum pre cunctis gentibus commendabilem esse, propter copiam divine doctrine apud eos existentem.
- Secundo ostendit avum suum Iesum filium Iosedech se velle imitari, qui multa scripsit ad aliorum instructionem.
- Tertio excitat attentionem, petens veniam, si alicubi deficiat ab ornatu verborum.
- Quarto ostendit, quo tempore et quare librum istum scripsit. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Multorum]
id est multarum rerum.
marg.|
{b}
Nobis Iudeis]
{c}
Et magnorum]
id est magnarum rerum.
marg.|
{d}
Per legem]
id est latorem legis.
marg.|
{e}
Et Prophetas aliosque]
id est per alios Doctores.
marg.|
{f}
Qui secuti ]
etc. scilicet, Prophetas id est imitati, ut Salomon et alii sacre Pagine Scriptores.
marg.|
{g}
Sapientia demonstrata est]
id est manifestata. Aliqui libri habent [Sapientiam etc.
marg.|
et tunc supplendum est per hoc verbum, patet. Et construitur sic. [Patet Sapientiam etc. id est divinorum et humanorum, demonstratam esse id est manifestatam, nobis per legem Moysi.
marg.|
{e}
Et Prophetas aliosque]
id est per alios.
marg.|
{f}
Qui secuti ]
etc. id est imitati in scripturis suis faciendis, ut Salomon et Philo et ceteri auctores.
marg.|
{h}
In quibus]
lege et Prophetis et aliis libris.
marg.|
{i}
Oportet ]
etc. In quibus abundat Israel super alias nationes. Doctrine dicit, quoad libros morales, quales sunt libri Salomonis et hic liber Ecclesiasticus. Sapientie, quoad legem et Prophetas, que mystice intellecta de divinis loquuntur. Vel
marg.|
{h}
In quibus]
id est pro quibus multis et magnis.
marg.|
{i}
Oportet ]
etc. id est laudabilem demonstrare.
marg.|
{k}
Doctrine ]
etc. id est quia docet sapientiam de divinis et doctrinam de moribus. Ideo autem docet.
marg.|
{l}
Quia non solum ]
etc. id est ipsos docentes.
marg.|
{m}
Necesse est ]
etc. id est sapientia et doctrina.
marg.|
{n}
Sed etiam extraneos]
id est alienigenas.
marg.|
{o}
Posse ]
etc. necesse est, supple id est utile, quasi dicat : non expedit, ut solum legislator et Prophete et Israel periti sint, sed expedit, ut alii etiam doctissimi fiant discentes ab aliis et scribentes, per se, quia quidquid scimus, vel discentes, vel invenientes, scimus audiendo, vel legendo.
Numérotation du verset
Sir. Prol.,2
marg.|
{p}
Avus meus]
Secunda pars Proemii, in qua ostendit se velle imitari avum suum. Unde dicit. [Avus meus
marg.|
filius Iosedech, qui fuit unus de 70. Interpretibus, cuius pronepos fuit iste Iesus filius Sirach.
marg.|
{q}
Postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis ]
etc. id est de numero librorum aliquem.
marg.|
{r}
Que ad doctrinam]
de moribus.
marg.|
{s}
Et Sapientiam]
de divinis [pertinent
marg.|
{t}
Ut desiderantes discere]
Sapientiam vel doctrinam.
marg.|
{u}
Et illorum periti fieri, magis magisque attendant animo]
id est magis studeant periti fieri librorum illorum, scilicet quos facere proposui.
marg.|
{x}
Et confirmentur ad legitimam vitam]
id est ad vitam gratie lege Dei informatam.
Numérotation du verset
Sir. Prol.,3
marg.|
{
172ra
} {a}
Hortor itaque ]
etc. Tertia pars ubi invitat ad intentionem, quasi dicat : cum ita proposuerim, hortor itaque vos, lectores, vel discere cupientes.
marg.|
{b}
Venire cum benevolentia]
quoad affectum, ut non invideatis.
marg.|
{c}
Et attentiori ]
etc. quoad intellectum, ut non erretis.
marg.|
{d}
Et veniam habere ]
etc. id est sequi, imaginem Sapientie id est Salomonis, cuius librum id est parabolas ipse imitatur in hoc libro, quia procedit sicut Salomon in parabolis.
marg.|
{e}
Et deficere ]
etc. Repete. Et hortor veniam habere id est veniam nobis dari, ubi videmur deficere in verborum compositione id est in competenti ornatu verborum. Nec mirum, si aliquando deficimus.
marg.|
{f}
Nam deficiunt ]
etc. id est minus eleganter sonant Sicut multa bene sonant in hebrea lingua, que male sonant in Romana et e converso.
marg.|
{g}
Non autem solum hec]
verba, que ego transfero, deficiunt translata.
marg.|
{h}
Sed et lex ]
etc. id est ceteri.
marg.|
{i}
Non parvam ]
etc. id est cum translata conferuntur originalibus, a quibus translata sunt.
Numérotation du verset
Sir. Prol.,4
marg.|
{k}
Nam in octavo ]
etc. Quarta pars, ubi ostendit, quando et qualiter hunc librum scripsit id est transtulit, quasi dicat : . Bene debeo veniam impetrare ; quia opus istud non modicum continet utilitatis. Nam in octavo et trigesimo id est in trigesimooctavo ; Sed loquitur more Hebreorum, qui preponunt semper minorem numerum maiori.
marg.|
{l}
Et temporibus ]
etc. Egypti, qui regnavit, post Ptolomeum Philadelphum fratrem suum, sub quo Septuaginta interpretes transtulerunt Bibliothecam de Hebreo in Grecum. Dictus est autem Evergetes quod sonat revocationem, quia post ustionem Syrie et Cilicie et visionem patris Asie, Deos eorum, quos Cambyses in Persas transtulerat, revexit.
marg.|
{m}
Postquam ]
etc. Forte cum illis, quos captivos duxit in Egyptum Ptolomeus socer antecessor Philadelphi. Vel forte postea iam facta translatione Bibliothece.
marg.|
{n}
Et cum multum ]
etc. id est cum multo tempore in Egypto mansissem.
marg.|
{o}
Inveni ibi ]
etc. id est non interpretatos sive translatos de Hebreo in Grecum.
marg.|
{p}
Non parve, neque contemnende,
vel
condemnande doctrine]
inter quos erat liber.
Numérotation du verset
Sir. Prol.,5
marg.|
{q}
Itaque bonum necessarium]
id est utile, putavi.
marg.|
{r}
Et ipse aliquam ]
etc. id est de Hebreo in Grecum transferendi. Per hoc patet quod Iesus Sirach non composuit librum istum, sed transtulit tantum.
marg.|
{s}
Et multa vigilia attuli doctrinam]
istius libri.
marg.|
{t}
In spatio temporis]
id est diuturnitate temporis. Attuli inquam.
marg.|
{u}
Ad illa]
id est usque ad opera et exempla Sanctorum.
marg.|
{x}
Que ad finem ducunt librum istum dare]
id est in quibus finitur liber iste.
marg.|
Vel sic. {s}
Multa vigilia attuli ]
etc. id est longo tempore laboratam.
marg.|
{z}
Dare]
id est ad dandum.
marg.|
{u}
Ad illa]
id est usque ad illa.
marg.|
{x}
Que ad finem]
id est ad perfectionem.
marg.|
{y}
Ducunt librum istum]
quasi dicat : statui usque ad finem transferre hunc librum.
marg.|
{s} Vel sic et melius :
Multa vigilia attuli doctrinam]
huius libri, scilicet
marg.|
{u}
Ad illa, que ad finem]
id est ad consummationem ducunt, librum istum. Attuli inquam.
marg.|
{a}
Et illis, qui volunt animum intendere]
id est intente dirigere in id quod volunt cognoscere.
marg.|
{b}
Et]
qui discere, volunt ab aliis.
marg.|
{b}
Quemadmodum]
id est qualiter.
marg.|
{c}
Oporteat instituere mores]
id est se et alios bonis moribus informare, ad quod multum valet liber iste.
marg.|
{d}
Qui secundum legem Domini ]
etc. Talibus enim liber iste est utilis. <Explicit expositio prologi Iesu filii Sirach>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Prologus Ecclesiastici), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_Prol.)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Prologus Ecclesiastici), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_Prol.)
Notes :