Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Sir. 21,1 

fili peccasti non adiicias iterum sed et de pristinis deprecare
ut tibi remittatur
Numérotation du verset Sir. 21,2 

quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa
suscipient te
Numérotation du verset Sir. 21,3 

dentes leonis dentes
eius interficientes
animas hominum
Numérotation du verset Sir. 21,4 

quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plage illius non est sanitas
Numérotation du verset Sir. 21,5 

Obiurgatio1
1 Obiurgatio] Cataplectatio Weber
et iniurie annullabunt substantiam sic substantia superbie eradicabitur
Numérotation du verset Sir. 21,6 

deprecatio pauperis
ex ore
usque ad aures
eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
Numérotation du verset Sir. 21,7 

qui odit correptionem
vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
Numérotation du verset Sir. 21,8 

notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
Numérotation du verset Sir. 21,9 

qui edificat domum impendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
Numérotation du verset Sir. 21,10 

stuppa collecta synagoga peccantium
et consummatio illorum flamma ignis
Numérotation du verset Sir. 21,11 

via peccantium complanata lapidibus et
in fine illorum inferi et tenebre et pena
Numérotation du verset Sir. 21,12 

qui
custodit iustitiam continebit sensum eius
Numérotation du verset Sir. 21,13 

consummatio timoris
Dei sapientia et sensus
Numérotation du verset Sir. 21,14 

non erudietur qui non est sapiens in bono
Numérotation du verset Sir. 21,15 

est autem insipientia que abundat in malo et non est sensus ubi est2
2 est] abundat Weber
amaritudo
Numérotation du verset Sir. 21,16 

scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vite permanet
Numérotation du verset Sir. 21,17 

cor fatui3
3 cor fatui] confatui X
quasi vas confractum4
4 confractum] fractum Σ L
et omnem sapientiam5 non tenebit
5 sapientiam] scientiam X cum Pseudo Augustino et graeco
Numérotation du verset Sir. 21,18 

verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit
et ad se adiiciet audivit luxuriosus
et displicebit illi et proiciet illud
post dorsum suum
Numérotation du verset Sir. 21,19 

narratio
fatui
quasi sarcina in via
nam in labiis
sensati
invenietur gratia
Numérotation du verset Sir. 21,20 

os
prudentis
queritur in ecclesia
et verba illius cogitabunt in cordibus suis
Numérotation du verset Sir. 21,21 

tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia
et scientia insensati inenarrabilia verba
Numérotation du verset Sir. 21,22 

compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
Numérotation du verset Sir. 21,23 

fatuus in risu inaltat vocem suam
vir autem sapiens vix tacite ridebit
Numérotation du verset Sir. 21,24 

ornamentum aureum prudenti doctrina
et quasi brachiale in brachio dextro
Numérotation du verset Sir. 21,25 

pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus
confundetur a persona potentis
Numérotation du verset Sir. 21,26 

Stultus
a fenestra respiciet
in domum
vir autem eruditus
foris stabit
Numérotation du verset Sir. 21,27 

stultitia hominis audire per ostium
et prudens
gravabitur contumelia
Numérotation du verset Sir. 21,28 

Labia
imprudentium stulta narrabunt
verba autem prudentium statera
ponderabuntur
Numérotation du verset Sir. 21,29 

et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
Numérotation du verset Sir. 21,30 

dum maledicit impius diabolum maledicit
ipse animam suam
Numérotation du verset Sir. 21,31 

susurrio coinquinabit animam suam
et in omnibus
odietur et qui manserit odiosus erit tacitus
et sensatus honorabitur

Capitulum 21

Numérotation du verset Sir. 21,1 
marg.| Fili, peccasti ] etc. In hoc capitulo docet Auctor fugere circumstantias peccatorum. Et primo docet fugere circumstantias omnium peccatorum in genere. Secundo superbie, ibi : Obiurgatio. Tertio avaritie, ibi : Que edificat domum. Quarto luxurie, ibi : Cor fatui. Quinto temeritatis, ibi : Narratio fatui. Dicit ergo.
marg.| {a} Fili, peccasti ] quia non est homo, qui faciat bonum et non peccet. Eccl. 7.c.
marg.| {b} Non adiicias iterum ] adiiciendo peccatum, vel iterando ; sed de preteritis age penitentiam et a futuris cave, sup. 3.a. Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis. Peccata lapides sunt : et lapis super lapidem sine cemento non facit murum, sed maceriam, vel acervum : que quanto altior fuerit, tanto citius et periculosius ruit ; sic est de peccatis. Et de hac materia dicitur Is. 5.b. Diruam maceriam eius Prv. 24.d. Operuerat superficiem eius spine et maceria lapidum eius destructa erat. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem macerie solvens.
marg.| {c} Sed et de pristinis deprecare ] Dei misericordiam.
marg.| {d} Ut tibi dimittantur ] Mt. 6.b. Dimitte nobis debita nostra sup. 17.c. Relinque peccata tua : precare ante faciem Domini. et minue offendicula.
marg.| {e} quasi a facie colubri fuge peccata ] quia melius est ea fugiendo vitare, quam resistendo vinci. Sunt autem quedam peccata, que tantum fugiendo vincuntur, ut peccata carnis. Unde 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem. Et Loth dixerunt Angeli, qui venerunt Sodomam : Salva animam tuam : noli respicere post tergum tuum : nec stes in omni circa regione ; sed in monte salvum te fac. Gn. 19.d. Unde quidam. Multo magis fugies peccatum, {3. 209ra} quam colubrum. Si tibi charior est vita anime, quam corporis, fuge non solum morsum, sed tactum, imo et accessum : parum est serpentem non sentire, periculosum est vel habere vicarium.
marg.| {a} Et si accesseris ] consentiendo suggestionibus Diaboli.
marg.| {b} Suscipient ] in inferno, ut leo predam suscipit in spelunca sua. Eccl. 10.b. Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
marg.| {c} Dentes leonis ] qui terendi sunt : quia omnia vorant.
marg.| {d} Dentes eius ] id est colubri, vel Diaboli.
marg.| {e} Interficientes animas ] id est peccare facientes ; que est prima mors, quam sequitur secunda mors gehenne. Diabolus leoni comparatur propter voracitatem, sive crudelitatem, 1Pt. 5.b. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit, querens quem devoret. Colubro, sive serpenti propter astutiam. Gn. 3.a. Serpens erat astutior cunctis animantibus, Dentes eius sunt heretici, detractores, suggestiones, animas hominum interficientes. De quibus dicitur Iob. 41.a. Per gyrum dentium eius fortitudo. Ioel. 1.b. Gens ascendet super terram meam, fortis et innumerabilis, dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis. Dn. 7.b. Ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus id est tres Principes.
marg.| {f} quasi romphea bis acuta omnis iniquitas ] quia corpori et anime nocet in presenti et in futuro, utrumque damnabitur pro iniquitate. Apc. 2.d. Hec dicit, qui habet rhompheam ex utraque parte acutam. Vel iniquitas, rhomphea bis acuta dicitur ; quia secat a dextris et a sinistris id est in prosperis et adversis.
marg.| {g} Plage illius ] id est plage infernales, quas infert iniquitas.
marg.| {h} Non sanitas ] post hanc vitam, quia est interminabilis. Ier. 30.b. Insanabilis fractura tua pessima plaga tua. Item Ier. 15.d. Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis ? Naum. 3.d. Non est obscura contritio tua, pessima plaga tua. Item plaga insanabilis iniquitatis in presenti est triplex. Vehementia concupiscentie, inveterata consuetudo, iactantia peccati. Et de hac triplici plaga dicitur Is. 1.b. Vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata, neque curata medicamine, nec fota oleo. Ier. 14.c. Contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
marg.| {i} Obiurgatio ] id est convitium, rixa, contentio, lites.
marg.| {k} Et iniurie ] id est rapine, furta, usura, violentie.
marg.| {l} Annullabunt substantiam ] corporalem et spiritualem ipsius obiurgantis et iniurantis. Iustum enim est, ut qui verbo et opere alios adnihilat et ipse adnihiletur. Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Raban. Minime res concordia crescunt, maxime discordia dilabuntur.
marg.| {m} Et domus, que nimis locuples est, annullabitur superbia ] ad litteram, ut patet in Saule, qui propter superbiam privatus est honore regni 1Rg. 15.f. Et Nabuchodonosor. Danielis 4.f.
Numérotation du verset Sir. 21,mystice 
marg.| {m} Domus ] Ecclesia, sive claustrum.
marg.| {n} Que nimis locuples est ] divitiis temporalibus.
marg.| {o} Annullabitur superbia ] Apc. 18.c. Ve, ve, ve, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit iudicium tuum.
Numérotation du verset Sir. 21,moraliter 
marg.| {m} Domus, que nimis locuples est ] id est mens superbi, qui de bonis, que habet, vel que putat se habere, annullabitur superbia, Prv. 1.d. Prosperitas stultorum perdet eos.
marg.| {p} Sic et substantia superbi ] spiritualis et corporalis.
marg.| {q} Eradicabitur ] propter superbiam, sup. 10.b. Sedes Ducum superborum destruxit Deus. Prv. 15.c. Domum superborum demolietur Dominus. Is. 23.b.
marg.| Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorie et ad ignominiam deduceret universos inclitos terre.
marg.| {r} Deprecatio pauperis ex ore ] cordis proveniens, ipsum desiderium.
marg.| {s} Usque ad aures ] Dei, perveniet. Unde Ps. 10. Desiderium cordis eorum audivit auris tua, infra 35.c. Non accipiet {3. 209rb} Dominus personam in pauperem et deprecationem lesi exaudiet ? Iac. 5.b. Ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in auribus Domini Sabaoth introivit.
marg.| {t} Et iudicium festinato ] id est cito, vel subito.
marg.| {u} Adveniet illi ] pauperi id est ad commodum illius veniet. Prv. 22.d. Neque conteras egenum in porta : quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos, qui confixerunt animam eius. Dt. 7.b. Reddens Dominus odientibus se statim ; ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
marg.| {x} Qui odit correptionem ] pro Peccatis, vel excessibus, aut negligentiis suis.
marg.| {y} Vestigium est peccatoris ] id est comitator, sive imago Diaboli, qui incorrigibilis est. Prv. 15.b. Non amat pestilens eum, qui corripit : nec ad sapientes graditur. Et eodem infra d. Qui abiicit disciplinam, despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
marg.| {z} Et qui timet Deum convertetur ad cor suum ] ut ad speculum, in quo speculetur legem Dei naturaliter scriptam Is. 46.c. Redite, prevaricatores, ad cor. Vel ad cor suum querendum, vel inveniendum 2Rg. 7.d. Invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac, Vel ad compescendum infra 30.d, Contine et congrega cor tuum in sanctitate eius. Vel ad custodiendum, Ier. 5.e. Audi, popule stulte, qui non habes cor. Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum : quia etc. ne declines etc.
marg.| {a} Notus a longe potens lingua audaci ] id est vir loquax audacter loquens malum de aliis notus est etiam remotis precibus, sola fama. Quidam enim propter virtutes suas famosi sunt et noti, ut Paulus, Petrus, Laurentius, Nicolaus et huiusmodi. Quidam propter vitia, ut Tharsites. Darius Herodes, Iudas proditor.
marg.| {b} Et sensatus ] id est sapiens fide et moribus edoctus.
marg.| {c} Scit labi se ab ipso ] linguoso audaci id est precavere a direptione illius et declinare societatem eius, supra 8.d. cum audace non eas in desertum.
marg.| {d} Qui edificat domum suam ] id est sumptibus.
marg.| {e} Alienis ] id est mutuatis, vel furatis, vel raptis, vel male aliter acquisitis.
marg.| {f} quasi qui colligit lapides suos in hieme ] quasi dicat : sicut stulte agit, qui colligit lapides suos in hieme ad edificandum.
marg.| Eo quod cito ruit tale edificium, quia cementum congelatum non colligit lapides ; ita stulte facit, qui furatur, aut rapit, ut edificet. Am. 3.d. Percutiam domum hiemalem.
marg.| $moraliter Domus unuscuiusque est propria conscientia, quam edificat impendiis alienis et lapidibus collectis in hieme, qui de male acquisitis, hoc est de furto, usura, rapina, eleemosynas facit ; et talis stultus est, sicut qui colligit lapides ad edificandum in hieme, infra 34.c. Dona iniquorum, non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis Ier. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia.
marg.| {g} Stupa collecta ] etc. id est congregatio peccatorum similis est collectioni stuparum. Stupa enim vilis est ; et peccator vilior. Ier. 2.g. Quam vilis facta es nimis iterans vias tuas.
marg.| Item stupa cito accenditur ; sic peccator accenditur igne concupiscentie et cito accendetur igne gehenne, sup. 16.a. In Synagoga peccantium exardebit ignis. Dn. 3.e. Non cessabunt ministri Regis succendere fornacem napta et stupa. Fornax infernus, Rex Diabolus, ministri eius peccatores, napta luxuria. (Napta genus fomitis est apud Persas, quo maxime nutriuntur incendia : alii dicunt esse ossa olivarum, que proiiciuntur cum amurca arefacta) stupa curarum prolixitas.
marg.| Item stupa fragilis est et cito rumpitur. Unde Idc. 16.b. Qui rupit vincula, quasi quis rumperet filum de stupa. Is. 1.g. Erit fortitudo vestra ut favilla stupe.
marg.| {3. 209va} {a} Et consummatio illorum flamma ignis ] infernalis. Et bene dicit, consummatio, non consumptio : quia hic incipit urere flamma ignis : et ibi consummabitur per penam, que continue comburet sup. 7.b. Vindicta carnis impii ignis et vermis. Et Is.ult : g. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur.
marg.| {b} Via peccantium complantata lapidibus ] id est vita malorum dura et aspera, plena doloribus et peccantium duris operibus. Unde Baruc. 4.e. Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt, ut grex direptus ab inimicis. Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis : et ambulavimus vias difficiles Prv. 15.c. Iter pigrorum, quasi sepes spinarum.
marg.| {c} Et in finem illorum inferi et tenebre et pene ] Inferi superbis, qui male petierunt sublimitatem. Tenebre. avaris, qui male petierunt mundi claritatem. Pene, luxuriosis, qui male dilexerunt carnis voluptatem. Hoc erit eis in finem id est post mortem, vel finaliter id est eternaliter sup. 9.c. Usque ad inferos non placebit impius id est ibi placebit in pena, qui displicuit in culpa.
marg.| {d} Qui custodierit iustitiam ] ad Deum, ad se, ad proximum corde, ore et opere.
marg.| {e} Continebit sensum eius ] id est cum aliis virtutibus sentiet et tenebit sensum iustitie. Notat intellectum veri et affectum boni : quorum utrumque confert custodia iustitie, sup. 15.a. Qui continens est iustitie, apprehendet illam, Prv. 27.c. Qui servat ficum, comedet fructus eius : et qui custos est Domini sui, glorificabitur.
marg.| {f} Consummatio timoris Dei ] id   est finis consummati timoris Dei est.
marg.| {g} Sapientia et sensus ] id est fruitio et cognitio Dei, infra 25.b. Timor Domini initium dilectionis eius.
marg.| {h} Non erudietur ] id est extra iucunditatem vitiorum ponetur.
marg.| {i} Qui non est sapiens in bono ] id est cui bona non sapiunt. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit Sapientia.
marg.| {k} Est autem insipientia, que abundat in malo ] homine. Hec est sapientia mundi, que stultitia est apud Deum, 2Cor. 3. Vel in malo id est ad malum. Ier. 4.f. Sapientes sunt, ut faciant mala.
marg.| {l} Et non est sensus ] id est veri boni sapor.
marg.| {m} Ubi est amaritudo ] peccati, vel conscientie remordentis. Gustus enim infectus febre iniquitatis et amaritudine terrenorum, non potest sentire dulcedinem eternorum. Os. 12.d. Ephraim in amaritudinibus suis provocavit me ad iracundiam. Act. 8.d. In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.
marg.| {n} Scientia sapientis ] id est Christi, vel boni Doctoris.
marg.| {o} Tamquam inundatio abundabit ] doctrina et virtutibus et gaudiis eternis. Proverbior. 13.c. Lex sapientis fons vite. Item in eod. 16.c. Fons vite eruditio sapientis.
marg.| Vel sic.
marg.| {n} Scientia sapientis ] id est Doctoris, vel Predicatoris qui sapit res secundum quod sunt.
marg.| {o} Tamquam inundatio ] maris, abundabit, dolore et amaritudine et labore. Iuxta illud Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem. Dt. 33.c. Inundationes maris, quasi lac sugent.
marg.| {p} Et consilium illius ] sapientis, scilicet.
marg.| {q} Sicut fons vite permanet ] id est sicut fons vivus, qui semper scaturit et numquam siccatur. Fons vivus in estate frigidas habet aquas, in hieme calidas, semper scaturit et emanat rivulus et in se revertitur, ut iterum fluat. Sic doctrina boni Magistri contra estum amoris male accendentis refrigerium prestat et contra frigus timoris male humiliantis calorem ministrat et ex ea rivulos eruditionis et correctionis emittens in seipsum revertitur : quia facit quod predicat faciendum : et cavet quod docet cavendum, Prv. 20.a.
marg.| {3. 209vb} Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri, infra 39.c. Benedictio illius quasi fluvius inundabit Io. 4.b. Qui biberit aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.
marg.| {r} Cor fatui ] id est insipientis.
marg.| {s} quasi vas confractum : et omnem sapientiam non tenebit ] id est sicut vas confractum non retinet liquorem purum. Verbi causa, Vinum, vel oleum, vel aquam ; Ita cor insipientis non retinet vinum vere doctrine, nec oleum gratie, nec aquam Sapientie, que ei infunditur a Deo et a Doctore ; Feces tamen et lutum et huiusmodi retinet. Unde infra 27.a. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis ; sic aporia hominis in cogitatu illius, Ier. 22.g. Numquid non vas fictile et contritum vir iste Ieconias ? Iechonias interpretatur, sibi fecit, vel preparans Domino.
marg.| {t} Verbum sapiens quodcumque audierit ] utraque aure.
marg.| {u} Scius ] id est sciens et intelligens.
marg.| {x} Laudabit ] corde, ore et opere et loquentem beatificans et Deum benedicens.
marg.| {y} Et adiiciet ] verbo audito operis executionem, vel apertam expositionem, si aliquid obscurum dixerit : Loquens hec contra emulos, quorum officium et intentio est aliena dicta corripere.
marg.| Et nota quod scius non est modo in usu et res nominis in paucis est : sed sciolus diminutivum eius in usu est : quia diminuta est in nobis scientia veritatis. Os. 4.a. Non est scientia Dei in terra.
marg.| {z} Audivit luxuriosus ] id est voluptatis amator verbum doctrine vel predicationis.
marg.| {a} Et displicebit illi ] quia non consonat eius sensui. Unde Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde eius.
marg.| {b} Et proiiciet illud post tergum suum ] non curans intelligere et contemnens implere. Ps. 49. Proiecisti sermones meos retrorsum. Za. 7.c.
marg.| Averterunt scapulam recedentes et aures suas aggregaverunt, ne audirent et cor suum posuerunt, ut adamantem, ne audirent legem et intelligerent, supra. 6.c.
marg.| Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus : et non permanebit in illa excors : et non demorabuntur proiicere illam.
marg.| {c} Narratio fatui ] id est insipientis doctrina, vel predicatio.
marg.| {d} quasi Sarcina in via ] id est gravis et onerosa audientibus. Gravat autem predicatio auditores. Vel quia vita Predicatoris displicet, sup. 15.c.
marg.| Non est speciosa laus in ore peccatoris. Et Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, quare etc. Vel quia nimis aspera. Prv. 27.a. Grave est saxum et onerosa arena ; sed ira stulti utroque gravior. Vel quia mendax. Prv. 13.a. Verbum mendax Iustus detestabitur. Item quia dura. Prv. 15.a. Sermo durus suscitat furorem. Item quia indiscreta vel impia infra 22.b. Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre, quam hominem imprudentem et fatuum et impium.
marg.| {e} Nam in labiis sensati invenietur gratia ] id est doctrina et predicatio sapientis est gloriosa. Prv. 15.c. Doctrina bona insipientis. Eccl. 10.c. Verba oris sapientis gratia ; et labia insipientis precipitabunt eum. Lc. 4.d. Mirabantur in verbis gratie, que procedebant de ore illius et dicebant etc.
marg.| {f} Os prudentis queritur in Ecclesia ] id est Doctor, vel Predicator prudens. Non enim decens est stultum, vel impium exercere officium Doctoris, aut Predicatoris. Prv. 26.d. Indecens est in ore stultorum parabola. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
marg.| {g} Et verba illius ] prudentis.
marg.| {h} Cogitabunt in cordibus suis ] devoti auditores, ut intelligant et opere impleant. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Rm. 2.b.3.210ra} {a}   Tamquam domus exterminata ] etc. Sapientia de spiritualibus ; scientia de temporalibus id est sicut homines domum exterminatam fugiunt ; sic cor fatui sapientiam et scientiam refugit et abhorret. Vel potius sapientia et scientia refugit cor fatui tamquam domum exterminatam. Sap. 1.b. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Sicut domus exterminata pluvias non prohibet, fures non arcet, cornicibus patet, ventis quatitur, ruinam minatur, a nullo inhabitatur, nullus thesaurus ibi relinquitur ; sic cor fatui ad pluvias tentationum pervium est, fures id est Demones non arcet. Iob. 10.d. Vade et venient super eos horribiles. Vento superbie quatitur, paulatim ruit in infernum, habitatore Spiritu sancto caret, nullius thesauri spiritualis locus est.
marg.| {b} Insensati ] id est insipientis.
marg.| {c} Inenarrabilia verba sunt ] id est indigna narrari propter vanitatem, qua plena sunt : vel superstitionem, aut errorem, in quem inducunt : vel propter indignitatem dicentis. Vel inenarrabilia id est impossibilia et difficilia narrari propter multitudinem. Iob. 16.a. Numquid habebunt finem verba ventosa ? Aliqui sic exponunt litteram.
marg.| {a} Tamquam domus exterminata ; sic fatuo sapientia et scientia insensati sunt verba inenarrabilia ] id est causa verborum inenarrabilium.
marg.| {d} Compedes in pedibus stulta doctrina ] veritatis, quia ligat affectus et cogitationes, ne procedant usque ad consensum. Unde supra 6.c. Iniice pedem tuum in compedes illius.
marg.| {e} Et quasi   vincula manuum super manum dexteram ] stulti, ligans, ne dissolvatur, ad opera mala. Super manum dexteram dicit, quia dextera operamur, quasi dicat : Auctor : doctrina sapientie refrenat cor stultorum a malis cogitationibus et affectionibus et manus a malis operibus. Certum est enim quod homo compeditus currere non potest per campos licentie, nec etiam equitare super equum suppede, nisi forte, ut femine cum timore cadendi. Item sonitum facit, cum vadit : et pondus portat in pedibus, vel ligatus manibus operari non potest, nec alios percutere, nec seipsum defendere. Hec omnia facit doctrina, infra 45.b. Circumpedes et femoralia et humerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro ; dare sonitum in incessu suo. Hoc enim preceptum dedit ei de affectione pietatis, de observantia castitatis, de labore operationis, de studio predicationis.
marg.| {f} Fatuus in risu exaltat vocem suam ] cachinnum faciendo pro risu : in quo maxima stultitia hominis et inepta letitia cordis ostenditur, supra 19.d. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo. Eccl. 7.a. Sicut sonitus spinarum sub olla ardentium ; sic risus stulti.
marg.| {g} Vir autem sapiens vix tacite ridebit ] id est raro ridebit. Et tunc modeste. Iob. 29.d. Si quando ridebam ad eos non credebant mihi. Ubi dicit Gregorius. Prelatus se debet taliter habere ad subditos, ut ridens timeri et iratus possit amari, ne nimia letitia vilem et immoderata severitas reddat odiosum. Unde Prv. 19.b. Sicut fremitus leonis ; ita et Ira Regis. Et sicut ros super herbam ; sic hilaritas eius. Nota, Dominus ter flevisse legitur. Super civitatis Hierusalem destructione Luce 19.f. Super Lazari resuscitatione. Io. 11.e. In cruce Hebraorum 5.b. Risisse autem non legitur. In quo notatur quod hic non est tempus ridendi, sed flendi bonis ; sed in futuro erit eis tempus ridendi. Unde Eccl. 3.a. Est tempus flendi et est tempus ridendi. Prv. ultimo d. Ridebit in die novissimo. Iob. 8.d. Deus non proiiciet simplicem, nec {3. 210rb} porriget malum malignis, donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo. E contrario malis est modo tempus ridendi ; sed postea erit eis tempus in morte eternitatis flendi. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Mt. 24. Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| {h} Ornamentum aureum prudenti doctrina ] id est doctrina viri prudentis est ei quasi ornamentum aureum id est chara et pretiosa, ornans eum.
marg.| {i} Et quasi   brachiale in brachio dextro ] id est ornamentum brachii dextri, quasi dicat : prudens sapientiam, sive doctrinam habet quasi ornamentum pectoris et operis : quia Sapientia et cogitationes regit et opera disponit. Brachiale, sive armilla totum brachium Circumdat : Sic tota vita et opera Doctoris, atque Predicatoris, debet sapientia, sive doctrina Circumdari, ut quod docet, faciat : et quod facit doceat et ut semper teneat manum ad os, conflans aurum bone operationis cum argento sane predicationis : Et sic fiet doctrina eius ornamentum aureum et brachiale argenteum. Hoc est quod dicitur infra 28.d. Aurum tuum et argentum tuum confla, infra 32.a. Gemmula carbunculi in ornamento auri.
marg.| {k} Pes fatui facilis in domum proximi ] id est fatuus libenter et sine causa ingreditur in domum proximi sui : Quod malum est. Unde Prv. 25.c. Subtrahe pedem tuum a domo proximi tui.
Numérotation du verset Sir. 21,moraliter 
marg.| {k} Pes fatui ] id est cogitatio stulti.
marg.| {l} Facilis in domum proximi ] id est libenter explorat conscientiam proximi, vel alieni et suam raro, aut numquam ingreditur. Prv. 27.a. Sicut avis transmigrans de nido suo ; sic vir, qui relinquit locum suum. Item in eodem b. Domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tue, infra 30.a. Qui diligit filium suum id est cor suum, vel spiritum suum, assiduat illi flagella, ut letetur in novissimo suo et non palpet proximorum ostia.
marg.| {m} Et homo peritus confundetur ] id est erubescet.
marg.| {n} A persona potentis ] id est collocutione, vel familiaritate illius, supra 3.b. Advocatus a potentiore discede, ex hoc enim magis te advocabit. Item.
marg.| {k} Pes fatui facilis in domum proximi ] id est pes curialis libenter intrat curiam Principis : Sed.
marg.| {m} Homo peritus confundetur a persona potentis ] id est erubescet ire ad curiam Principis : Unde infra 41.d. Erubescite a Presidente et a Potente de mendacio et a Iudice et a Principe de delicto. Petrus in curia Caiphe Principis negavit Dominum, ut testantur omnes Evangeliste. Unde supra 9.c. dicitur : Longe esto ab homine potestatem habente occidendi te.
marg.| {o} Stultus a fenestra respiciet in domum ] si non possit intrare.
marg.| {r} Vir autem eruditus foris stabit ] exs  pect ans humiliter, donec ei aperiatur ostium. Iob. 31.a. Si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit alteri uxor mea.
Numérotation du verset Sir. 21,mystice 
marg.| {o} Stultus ] id est hereticus, vel stultus Clericus.
marg.| {p} Respicit in domum ] id est in sacram Scripturam.
marg.| {q} A fenestra ] id est per foramina subtilitatis, per quem locum ingrediatur in domum.
marg.| {r} Vir autem eruditus ] id est quisque Catholicus, vel sapiens Clericus virtute fortis et scientia eruditus.
marg.| {s} Stabit foris ] exs  pect ans humiliter, donec Dominus ei ostium Ecclesie aperiat, aut per se, aut per alium.
marg.| Alioquin qui non intrat per ostium et ascendit aliunde, fur est et latro : et non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat. Furetur aliquam subtilitatem fingendo, mactet seipsum studendo, perdat auditores decipiendo. Ier. 23.d. Nolite audire verba Prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos : visionem enim cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Eodem infra f. Propterea ecce ego ad Prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. Nolebat autem Apostolus intrare in domum Sapientie per fenestram, sed per ostium. Unde Coloss. 4.a. Orantes pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Qui per fenestram respicit in domum, lumen Solis et sibi et eis, qui sunt in domo aufert, vel minuit ad minus ; ita qui subtilitatibus, vacat et sibi et aliis, qui eum audiunt, lumen veritatis aufert. Sed contra hoc videtur esse illud Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestram, prospiciens per cancellos. Responsio. Ipse est intus lux illuminans.3.210va} Et faciens respicere foras : Unde Gn. 8.a. cum transissent quadraginta dies, aperuit Noe fenestram arce, quam fecerat.
marg.| {a} Stultitia hominis ] est [auscultare per ostium id est ; investigare foramina subtiliter. Unde Prv. 25.d. Qui prescrutator est Maiestatis, opprimetur a gloria
marg.| {b} Et prudens ] id est Predicator catholicus, vel sapiens scholaris.
marg.| {c} Gravabitur contumelia ] hereticorum perscrutantium subtilitatem Scripture, vel quorumlibetcuriosorum Sed contra Prv. 22.c. Non contristabit Iustum, quicquid ei acciderit. Responsio. Est gravamen propassionis et est gravamen passionis. Primum turbat, secundum conturbat. Primum commune est iustis : et iniustis et perfectis et imperfectis. Unde 2Cor. 1.b. Super mundum gravati sumus, ita ut tederet nos etiam vivere, Secundum proprium est iniustis et imperfectis. De primo agitur hic, de secundo in Proverbiis.
marg.| {d} Labia imprudentium stulta narrabunt ] quia de stulto corde hauriunt quod loquuntur. Mt. 12.c. Ex abundantia cordis os loquitur. Is. 32.b. Stultus fatua loquetur supra eodem c. Narratio fatui, quasi sarcina in via. Prv. 16.c. Doctrina stultorum fatuitas.
marg.| {e} Verba autem prudentium statera ponderabuntur ] id est regula fidei, vel statere discretionis, ne quid nimis, vel quid minus vel inducens aliquid dicatur infra 28.d. Verbis tuis facito stateram. Et Prv. 17.d. Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est.
marg.| {f} In ore fatuorum cor illorum ] id est in ornatu verborum est tota intentio eorum.
marg.| {g} Et in corde sapientium os illorum ] id est locutio sapientium est suffulta sententiis veritatis, non suffulta fuco verborum. 1Cor. 2.a. Veni non in sublimitate sermonis, aut sapientie, annuntians vobis testimonium Christi.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} In ore fatuorum cor illorum ] id est fatuorum verba prius sunt ad linguam, quam ad limam : quia sunt precipites ad loquendum : nec attendunt quid loquantur ; sed ut loquantur quam cito cogitatio est in corde, tam cito loquuntur, vel est locutio in ore, Prv. 29.b. Totum spiritum suum profert stultus.
marg.| {g} Et in corde sapientium os illorum ] id est sapientes prius cogitant et deliberant, quid loqui debeant, quam loquantur. Prv. 16.c. Cor sapientis erudit os eius : et labiis eius addet gratiam. Ps. 36. Os iusti meditabitur Sapientiam : et lingua eius loquetur iudicium.
marg.| {h} Dum maledicit impius Diabolum ] id est cum maledictum et condemnatum dicit ; nihilominus imitatur eum.
marg.| {i} Maledicit ipse animam suam ] id est damnatam et maledictam ostendit. Nam si Diabolus maledictus est : quia malus, qui imitatur eum in malitia, maledictus est : quia malus. Et ideo talis cum Diabolum malum, sive maledictum dicit seipsum maledictum ostendit. Rm. 2.a. Inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas : in quo enim alium iudicas, teipsum condemnas : Eadem enim agis, que iudicas.
marg.| Vel sic.
marg.| {h} Dum maledicit impius Diabolum ] id est maledicto percutit optans ei malum.
marg.| {i} Maledicit ipse animam suam ] id est culpe et pene et maledicto subiicit : quia peccat. Cum enim Diabolus sit creatura Dei, non est optandum ei malum. Unde nec Sancti audent maledicere Diabolum, secundum quod legitur in Canonica Iude. Cum Michael Archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de corpore Moysi, non est ausus inferre iudicium blasphemie ; sed dixit : imperet tibi Deus. Et Za. 3.a. Increpet in te Dominus, Satan Maledicere vero Diabolum non est peccatum, ut dicit Glossa Unde Idt. 5.c. Maledicite terre Meroz dixit Angelus {3. 210vb} Domini, maledicite habitatoribus eius. Vel maledicere diabolum est peccatum suum ei imputare.
marg.| {h} Susurro ] id est occultus detractor, qui est quasi vermis terre, vel occultus seminator discordie.
marg.| {l} Coinquinabit animam suam ] cum ore suo quod verbis malis polluit, animam maculabit et in dictis et factis suis.
marg.| {m} Et in omnibus odietur ] hominibus et Angelis et Deo.
marg.| {n} Et qui permanserit ] in errore, eius, odiosus erit. Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus ; et septimum detestatur anima eius : Eum, qui seminat discordias inter fratres. Rm. 1.d. Susurrones, detractores Deo odibiles supra 5.d. Non appelleris susurro in vita tua. Ibi require.
marg.| {o} Tacitus et sensatus ] id est moderatus in verbis et discretus.
marg.| {p} Honorabitur ]  a D eo et hominibus. Prv. 17.d. Pretiosi spiritus vir eruditus ; stultus vero si tacuerit, sapiens reputabitur. Item Prv. 20.a. Honor est homini, qui separat se a contentionibus. Eccl. 9.d. Verba sapientium audiuntur in silentio plus, quam clamor Principis inter stultos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_21)

Notes :