Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Sir. 23,1 

Domine pater et dominator vite mee non relinquas me ne sinas me cadere in illis
Numérotation du verset Sir. 23,2 

quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientie ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
Numérotation du verset Sir. 23,3 

et adincrescant ignorantie mee et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
Numérotation du verset Sir. 23,4 

Domine pater et Deus vite mee ne derelinquas me in cogitatu illorum
Numérotation du verset Sir. 23,5 

Extollentiam oculorum meorum
ne dederis mihi et omne desiderium
averte a me
Numérotation du verset Sir. 23,6 

aufer a me ventris concupiscentias
et concubitus
concupiscentie ne apprehendant me et anime irreverenti
et infrunite
ne tradas me
Numérotation du verset Sir. 23,7 

DOCTRINA ORIS.
Doctrinam oris
audite filii
et qui custodierit illam non periet in labiis suis
nec scandalizabitur in operibus nequissimis
Numérotation du verset Sir. 23,8 

in vanitate sua
apprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
Numérotation du verset Sir. 23,9 

iurationi non assuescat os tuum multus enim casus in illa
Numérotation du verset Sir. 23,10 

nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris immunis ab eis
Numérotation du verset Sir. 23,11 

sicut enim servus interrogatus
assidue a livore
non minuetur
sic omnis iurans et nominans
in toto a peccato non purgabitur
Numérotation du verset Sir. 23,12 

vir multum iurans implebitur iniquitate
et non discedet a domo
illius plaga
Numérotation du verset Sir. 23,13 

et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit
delinquet dupliciter
Numérotation du verset Sir. 23,14 

et si in vacuum
iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
Numérotation du verset Sir. 23,15 

est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
Numérotation du verset Sir. 23,16 

etenim a misericordibus
omnia hec auferentur et in delictis non volutabunt
Numérotation du verset Sir. 23,17 

indisciplinose non assuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
Numérotation du verset Sir. 23,18 

memento patris
et matris tue
in medio
enim magnatorum consistis
Numérotation du verset Sir. 23,19 

ne forte obliviscatur te
in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tue maledicas
Numérotation du verset Sir. 23,20 

homo assuetus in verbis improperii
in omnibus diebus suis non erudietur
Numérotation du verset Sir. 23,21 

duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
Numérotation du verset Sir. 23,22 

anima callida quasi ignis ardens non extinguetur
donec aliquid gluttiat
Numérotation du verset Sir. 23,23 

et homo nequam in ore carnis sue
non desinet
donec incendat ignem
Numérotation du verset Sir. 23,24 

homini fornicario omnis panis dulcis
non cessabit transgrediens a lecto suo
Numérotation du verset Sir. 23,25 

omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
Numérotation du verset Sir. 23,26 

tenebre circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit
me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
Numérotation du verset Sir. 23,27 

et non intellexit1
1 intellexit] intelliget Weber
quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
Numérotation du verset Sir. 23,28 

et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum
et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
Numérotation du verset Sir. 23,29 

Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita
sic et post perfectum respicit omnia
Numérotation du verset Sir. 23,30 

hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit apprehendetur
Numérotation du verset Sir. 23,31 

et erit
dedecus omnibus
quod non intellexerit timorem Dei
Numérotation du verset Sir. 23,32 

sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
Numérotation du verset Sir. 23,33 

primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit
et secundo virum
suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est
et ex alio viro filios statuit sibi
Numérotation du verset Sir. 23,34 

hec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
Numérotation du verset Sir. 23,35 

non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
Numérotation du verset Sir. 23,36 

derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
Numérotation du verset Sir. 23,37 

et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
Numérotation du verset Sir. 23,38 

et gloria magna est sequi Dominum
longitudo enim dierum assumetur ab eo

Capitulum 23

Numérotation du verset Sir. 23,1 
marg.| Domine pater ] etc. Legitur Ez. 1.d. quod animalia ibant et revertebantur, in quo moraliter designatur quod Doctores et Predicatores cum aliis predicaverint, atque eos docuerint, debent ad seipsos circumspecta meditatione redire et sollicite precavere, ne in eis inveniatur quod in aliis reprehendunt : quod ipsi habeant quod alios debere habere predicant, sicut dicit Iacob Gn. 30.d. Postquam longo tempore paverat oves Laban. Benedixit tibi Deus ad adventum meum : iustum est igitur, ut aliquando provideam domui mee. Ideo Auctor iste, in precedenti capitulo ostenderat, qualiter Doctores et Predicatores mores et vitam aliorum debent ordinare et informare, docet in hoc capitulo ipsos ad se redire post aliorum instructionem, ne cum aliis predicaverint, ipsi reprobi inveniantur 1Cor. 9.d. sicut dicitur Rm. 2.c. Qui predicas non furandum, furaris. Primo igitur docet orare, ne crimina, que in aliis reprehendunt, in ipsis reperiantur. Et est hec deprecatio principaliter contra quinque id est ignorantiam, avaritiam, superbiam, luxuriam et gulam. Secundo docet loqui sine iuramento, ut magis credatur conversationi, quam execrationi, ut exemplo Magistri discant Discipuli non iurare, ibi [Doctrinam oris audite, filii
marg.| Tertio docet castitatem amplecti et libidinem detestari ibi : [Homini fornicario etc.
marg.| Dicunt autem aliqui quod oratio, que premittitur in hoc capitulo, Salomonis sit ad litteram, contra tres hostes eius. id est Adad Idumeum et Razor et Ieroboam, de quibus legitur 2Rg. 11. Sed quia diximus : Salomonem non esse Auctorem huius libri, ideo hoc pretermittimus. Dicit ergo.
marg.| {c} Domine ] cui debetur timor.
marg.| {d} Pater ] cui debetur honor Malachie 1.b.a
a Cf. Mal. 1, 6.
marg.| {e} Et Dominator vite mee ] cui debetur amor.
marg.| {c} Domine ] universorum creatione.
marg.| {e} Et Dominator vite mee ] id est omnium gubernatione.
marg.| {f} Ne derelinquas me ] infirmum et inscium.
marg.| {g} In cogitatu et consilio illorum ] id est Demonum, qui querunt animam meam, ut auferant eam. Ier. 18.d. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum in mortem.
marg.| {h} Nec sinas me cadere ] merito peccatorum meorum.
marg.| {i} In illa exprobratione ] notabili et terribili. Mt. 25.d. Esurivi et non dedistis mihi manducare. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo Lucifer, qui mane oriebaris : corruisti in terram, qui vulnerabas dentes. Sive improperium, opprobrium Prelati ; et Doctoris et Predicatoris. Ier. 20.c. Confundent vehementer : quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delectabitur.
marg.| {k} Quis superponit in cogitatu meo flagella ] correctionis et discipline reprimentia ipsum cogitatum, ne procedat usque ad consensum ?
marg.| {l} Et in corde meo doctrinam Sapientie ] qua dirigantur cogitationes et affectiones in Deum. Iob. 6.b. Hec sit consolatio mea, ut affligens me dolore non parcat vel non parcant ipse cogitationes, quin remordeant et torqueant me.
marg.| {m} Ut ignorationibus eorum ] cogitatus et cordis, hoc est, in peccatis cogitationum et affectionum ignoranter factis.
marg.| {n} Non parcat mihi ] Deus, quin puniat statim.
marg.| {o} Et non appareant delicta illorum ] id est cogitationum et affectionum per operis consummationem. Vel [illorum id est Demonum suggerentium.
marg.| {p} Ne accrescant ] Vel [adincrescant ignorantie mee id est {3. 213rb} peccata mea ignoranter facta, que accrescunt procedendo de cogitatione in delectationem : et adincrescunt progrediendo de delectatione in consensum.
marg.| {q} Et multiplicentur delicta mea ] id est omissiones et negligentie mee augeantur.
marg.| {r} Et peccata mea abundent ] multiplicatione, vel consuetudine.
marg.| {s} Et incidam in conspectu adversariorum ] id est Demonum, in quorum conspectu cadit, qui peccatum cogitationis opere consummat.
marg.| {t} Et gaudeat inimicus meus ] id est Diabolus de casu meo, non quod Diabolus umquam gaudeat, sed gaudere dicitur, cum eius desiderium adimpletur. Unde Ps. 34. Non super gaudeant mihi, qui adversantur mihi. Et Ps. 12. Qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero. In summa igitur desiderat Auctor cogitatui suo dari a Deo flagella discipline et cordi suo doctrinam Sapientie, ne per ignorantiam multiplicentur delicta et peccata : et corruat in manum Demonum sup. 22.a. Flagella et doctrina in omni tempore Sapientia.
marg.| Et notandus est ordo et processus iste malorum. Ex suggestione enim oritur cogitatio, ex cogitatione affectio, ex affectione delectatio, ex delectatione consensus, ex consensu opus, ex opere consuetudo et ex consuetudine necessitas, ex necessitate desperatio, ex desperatione defensio, ex defensione gloriatio de peccato, ex gloriatione damnatio. Et hec est catena Diaboli, qua trahit peccatores post se in infernum.
marg.| {u} Domine Pater ] ut sup.
marg.| {x} Et Deus vite mee ] dator et conservator. Nec dicitur, Deus mortis mee : quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. Mt. 22.d.
marg.| {y} Ne derelinquas me ] exponendo, vel gratiam tuam retinendo.
marg.| {z} In cogitatu illorum ] id est Demonum, vel malorum hominum. Repetitio orationis, intime affectionis signum est id est timoris et amoris.
marg.| {a} Extollentiam oculorum meorum ] etc. id est superbiam non permittas me retinere in corde meo, que cito apparet in oculis, Is. 2.c. Oculi sublimes hominis humiliati sunt Prv. 6.c. Sex sunt que odit Deus : et septimum detestatur anima eius. Oculos sublimes etc. Vel sic. [Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi id est non des mihi, unde elatus videar et magnus in oculis meis Is. 5.e. Ve qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes. 1Rg. 15.d. Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput in Tribubus Israel factus es ?
marg.| {b} Et omne desiderium ] pravum [averte a me
marg.| Pr. 21.d. Desiderium occidit pigrum.
marg.| {c} Aufer a me ventris concupiscentias ] que multe sunt et immunde Prv. 21.c. Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
marg.| {d} Et concubitus concupiscentie ] id est voluptates luxurie.
marg.| {e} Ne apprehendant me ] non dicit, ne stimulent me, sed ne apprehendant me, vel illaqueent, ut apparitores Diaboli, sup. 7.a. Noli facere mala : et te non apprehendent.
marg.| {f} Et animo irreverenti ] id est sine timore peccati, nec Deum, nec hominem reverenti.
marg.| {g} Et infrunito ] id est indiscreto et insipido. Dicitur enim infrunitus ab in quod est, sine et frumen, fruminis quod est, superior pars palati ; qua sapor ciborum discernitur, sicut dicit Cass. super illud Ps. 4. A fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt.
marg.| Et infrunitus dicitur, quasi sine frunio. Est autem frunium pulvis corticis quercus contriti, quo coria desiccantur, qui gallice dicitur tam et defrunire Tanner et Artifices illi fruniones.
marg.| Et ita animus infrunitus est, qui non est desiccatus ab humore carnalis concupiscentie. Vel infrunitus dicitur, quasi sine freno, vel sine fronte, vel sine fronesi. Unde versus.
marg.| Infruniti viri si vis par quinque notare ; Frons, fronesis, frumen, frunio, frena dabunt.
marg.| Est ergo sensus.
marg.| {f} Animo irreverenti ] id est reverentiam non habenti.
marg.| {g} Et infrunito ] id est insipido, sine frumine discretionis : et fluido, sine frunio castitatis : et effronti, sine fronte verecundie ; et effreni, sine freno temperantie : et imprudenti, sine fronesi prudentie.
marg.| {h} Ne tradas me ] id est ne tradi permittas.
marg.| {3. 213va} {a} Doctrinam oris ] id est disciplinam verborum.
marg.| {b} Audite filii ] id est disciplinam verborum.
marg.| {b} Audite filii ] id est Sacre Scripture, que est os Domini : Ios. 9.c. et Is. 30.a.
marg.| {b} Audite, filii ] quasi dicat : hec doctrina filiorum est, alie sunt servorum. Item.
marg.| {a} Doctrinam oris ] id est Doctoris, vel Predicatoris, qui est os Domini : Ier. 15.d.
marg.| {b} Audite, filii ] scilicet, nequaquam doctrinam operis facite. Mt. 23.a. Super cathedram etc. Et videtur loqui contra quosdam, qui sine Doctore volunt addiscere Theologiam.
marg.| {c} Et qui custodierit illam ] in corde et opere.
marg.| {d} Non periet labiis ] aliud docendo et contrarium faciendo. Unde  in lib. Prosperi. Bene docere et male vivere, nihil aliud est ; quam se sua lingua damnare. vel   Non periet labiis suis ] falsa docendo et male dicendo, vel periurando, vel detrahendo, vel adulando, vel turpiter loquendo.
marg.| {e} Nec scandalizabitur in operibus nequissimis ] id est in peccatis aliorum, que sunt mala in cogitatione, peiora in locutione, pessima, sive nequissima in operatione. Ps. 128. Pax multa diligentibus legem tuam ; et non est illis scandalum. Multi tamen offendunt ad festucam quod est peius, ad opera pietatis. Vel active :   Non scandalizabitur in operibus nequissimis ] id est non faciet opera nequissima in operatione, que sunt scandalum aliorum, maxime pusillorum. Mt. 18.a. Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis etc. Prv. 15.c. Via iustorum absque offendiculo.
marg.| {f} In vanitate sua ] id est in desiderio voluptatis sue, vel potius in triplici vanitate id est curiositatis, voluptatis, cupiditatis.
marg.| {g} Apprehenditur ]  a D iabolo, vel a morte.
marg.| {h} Peccator ] id est luxuriosus. [Et superbus et maledictus id est avarus malo pene et culpe addictus.
marg.| {k} Scandalizabitur in illis ] labiis, scilicet vel operibus nequissimis. Ez. 18.g. Proiicite a vobis omnes iniquitates vestras : et non erit vobis iniquitas vestra in ruinam.
marg.| {l} Iurationi non assuescat os tuum ] Glossa Vetat iuramentum, ne fiat periurium. Unde Mt. 5.f. Nolite iurare, neque per celum, neque per terram.
marg.| Tamen non videtur hic Auctor prohibere iuramentum, sed assuefactionem, sive assiduitatem iurandi. Unde super illum locum, Mt. 5. Ego autem dico omnino non iurare dicit. Glossa quod malum est, prohibet, scilicet appetitum iurandi et assiduitatem : iurare etiam per creaturam ponendo spem in eam, iurare falsum, iurare pro vero, aut pro levi causa quod autem licitum est, hoc permisit, scilicet iurare in necessitate ; quod vero utile est, consuluit omnino non iurare. In quibus autem liceat iurare, potest his verbis retineri.
marg.| Versus.
marg.| Pax et fama, fides, reverentia, cautio damni. Defectus veri tibi dant iurare licenter.
marg.| Quibus autem non liceat iurare, patet, sic.
marg.| Otia iurandi, fervor iurandi nocebunt. Illicitum factum, mos, neglectus dolus, error. Unde infra 27.b. Loquela multum iurans horripilationem capiti statuet : et irreverentia ipsius obturatio aurium.
marg.| Dicitur autem omne iuramentum tres habere comites, veritatem, iudicium et iustitiam, ut dicit Hieronymus sup. illud Ier. 4.a. Et iurabis, vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia.
marg.| Veritatem dico rei, vel ad minus conscientie, iudicium id est discretionem, iustitiam id est iustam causam iurandi.
marg.| {m} Multi enim casus in illa ] iuratione, vel assiduitate.
marg.| {n} Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo ] in iurando : sed orando, legendo, psallendo, predicando, sit continua. Contra. Dt. 6.c.
marg.| Per numen eius iurabis. Solutio. Non prohibet iurare ; sed assiduitatem.
marg.| {o} Et nominibus Sanctorum non admiscearis ] assuescendo iurare {3. 213vb} per eos. Factis vero Sanctorum per imitationem admisceri bonum est.
marg.| {p} Quoniam non eris immunis ab eis ] id est a peccato assidue iurationis per nomina Sanctorum. Et dicit Dt. 5.b. Non usurpabis nomen Dei tui frustra : quia non erit impunitus, qui super re una nomen eius assumpserit.
marg.| {q} Sicut enim servus interrogatus ] id est tormentis castigatus.
marg.| {r} Assidue ] id est frequenter.
marg.| {s} A livore non minuitur ] id est a crimine livoris, id est invidie, vel a nequitia propter livorem verberis.
marg.| {t} Sic omnis iurans et nominans ] nomen Dei et Sanctorum iurando.
marg.| {u} In toto a peccato non purgabitur ] vel potius polluetur, vel frustra iurando, vel irreverenter, vel indiscrete, vel levi causa. Sap. 14.d. Non enim iurantium est virtus ; sed peccantium pena perambulat super iniustorum prevaricationem.
marg.| {x} Vir multum iurans ] id est assuetus iurare. Vel [multum iurans
marg.| mendaciter, vel inutiliter.
marg.| {y} Implebitur iniquitate ] Unde infra 27.b. Loquela multum iurans horripilationem capiti statuet.
marg.| {z} Et non discedet a domo illius ] id est a corpore, vel a mente.
marg.| {a} Plaga ] vindicte 2Rg. 3.f. Nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis patiens et leprosus et tenens fusum.
marg.| {b} Et si frustraverit fratrem ] id est deceperit, vel circumvenerit iurando dolose, vel falso.
marg.| {c} Delictum illius super ipsum erit ] id est pena pro delicto deceptionis eius Prv. 12.d. Non invenit fraudulentus lucrum : et substantia hominis erit auri pretium.
marg.| {d} Et si dissimulaverit ] manifestare veritatem iurando.
marg.| {e} Delinquit dupliciter ] Primo, quia per simulationem celat veritatem. Secundo, quia per falsitatem simulatam alios mittit in errorem. Unde Augustinus Simulata equitas, non est equitas : sed duplex iniquitas. Prv. 11.b. Simulator ore decipit amicum suum.
marg.| {f} Et si in vacuum iuraverit ] id est sine causa.
marg.| {g} Non iustificabitur ] id est non iuste iurabit, imo iniuste.
marg.| {h} Replebitur enim retributione ] id est pena respondendi peccato.
marg.| {i} Domus illius ] id est corpus, vel conscientia quod erit in inferno, ubi nec ignis extinguetur, nec vermis morietur. Is. ultimo g.
marg.| {k} Est et alia loquela ] etc. Hic prohibet Auctor periuria, blasphemias, turpiloquia, improperia, que sunt loquele impiorum.
marg.| Iusti enim unam habent loquelam, scilicet simplicem veritatis affectionem, de qua Gn. 11.a. Erat terra labii unius et sermonum eorundem. Sed quia ubique forte erigitur turris Babel, ideo multiplicate sunt lingue et paucissimi retinent linguam hebream. Una loquela est lingua blasphema, de qua dicit, Est et alia loquela, a loquela iuramenti.
marg.| {l} E contrario ] id est contraria loquele iuramenti : quia in iuramento invocatur Deus testis ; in Blasphemia vero Diabolus. Et talis loquela est.
marg.| {m} In mortem ] loquentis, hoc est, peccatum in Spiritum Sanctum. Mt. 12.c. Spiritus blasphemie non remittetur 1Io. 5.d. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.
marg.| {n} Non inveniatur in hereditate Iacob ] blasphemia, vel blasphemus id est in Ecclesia militante, vitia supplantante. Nm. 23.c. Non est idolum in Iacob, nec invenietur simulacrum in Israel.
marg.| {o} Etenim a misericordibus ] id est ab Electis, qui sibi et aliis misericordes sunt.
marg.| {p} Omnia hec ] periurium, blasphemia [auferentur
marg.| Prv. 11.c. Benefacit anime sue vir misericors.
marg.| Item Prv. 19.c. Homo indigens misericors est : Compatitur enim miseris, quia ipse miser est.
marg.| {q} Et in delictis non volutabunt ] id est non permanebunt, nec involvent se in volutabro voluptatis sicut sus in luto 2Pt. 2.d. Canis reversus ad vomitum et sus lota etc.
marg.| {3. 214ra} {a} Indisciplinose loquele ] id est indocte et inconsiderate.
marg.| {b} Non assuescat os tuum ] id est modestiam et disciplinam custodi, maxime in verbis. Col. 4.a. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; sed si quis bonus est ad edificationem sup. 2.d. Opprobrium nequam in homine mendacium et in ore indisciplinatorum assidue erit.
marg.| {c} Est enim in illa ] etc. scilicet, periurii, vel detractionis, vel adulationis, aut scurrilitatis, vel aliquid huiusmodi. Prv. 10.c. In multiloquio non deerit peccatum.
marg.| {d} Memento patris ] etc. Prohibita verbositate, instruit de reverentia parentibus exhibenda, que frequenter impeditur per malam linguam. Unde dicit. [Memento patris et matris tue
marg.| tam carnalium, quam spiritualium, ut eos honores modo debito. Ex. 20.b. Honora patrem tuum et matrem tuam. Prv. 19.d. Qui affligit patrem et fugat matrem ignominiosus erit et infelix.
marg.| {e} In medio enim Magnatorum ] id est Angelorum, Archangelorum, Apostolorum, Patriarcharum, Prophetarum, Prelatorum.
marg.| {f} Consistis ] vallatus undique doctrinis et exemplis eorum ; sic Sacerdos in Missa : sic Scholaris in cella inter libros.
marg.| {g} Ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum ] in die iudicii, quando omnibus Sanctis videntibus, dicet malis. Numquam novi vos ; discedite a me, qui operamini iniquitatem. Mt. 7.c.
marg.| {h} Et assiduitate tua ] id est assidua iniquitate.
marg.| {i} Infatuatus improperium patiaris ] eterne damnationis, quia fine caret. Ier. 20.c. Confundentur vehementer : quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur.
marg.| {k} Et maluisses non nasci ] id est non natus fuisse, quam illud opprobrium pati. Mt. 26.b. Bonum erat ei, si natus non fuisset.
marg.| {l} Et diem nativitatis tue maledicas ] ad litteram, vel diem prosperitatis, vel peccati, qua natus es mundo, vel Diabolo Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum : et nox, in qua dictum est : conceptus est homo, Ier. 20.d. Maledicta dies, in qua natus sum : dies, in qua peperit me mater mea non sit benedicta. E contrario, Pharao, Antiochus, Herodes celebraverunt die, nativitatis sue id est temporalis sublimationis. Gn. 40.d. 2Mcc. 6.b. Mc. 6.c.
marg.| {m} Homo assuetus in verbis improperii ] ut Nabal. 1Rg. 25.b. Et Semei 2Rg. 16.b.
marg.| {n} In omnibus diebus suis non erudietur ] quia spernit omnes docentes, vel corripientes se. Prv. 29.c. Vidisti hominem velocem ad loquendum ; stultitia magis speranda est, quam illius correctio.
marg.| {o} Duo genera ] peccatorum, scilicet gula et garrulitas.
marg.| {p} Abundant in peccatis ] id est inter peccata graviora sunt.
marg.| {q} Et tertium ] id est luxuria, que nascitur ex duobus.
marg.| {r} Adducit iram et perditionem ] Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina.
marg.| {s} Anima calida ] id est mens avari, que semper ardet concupiscentia terrenorum.
marg.| {t} quasi ignis ardens non extinguetur, donec aliquid deglutiat ] id est avide recipiat et cito reponat in arca.
marg.| De hoc dicitur Prv. 30.c. Tria sunt insaturabilia : et quartum quod numquam dicit : sufficit. Infernus et os vulve et terra, que non satiatur aqua. Ignis vero numquam dicit, sufficit.
marg.| Hic maledictus et infernalis ignis nulla aqua extingui potest, neque aqua tribulationis, neque aqua Sapientie in Clericis, etiam Theologis ; quia aqua crassa est permixta sterquilinio divitiarum temporalium. Ez. 32.c. Flumina eorum, quasi oleum {3. 214rb} adducam, ait Dominus. Et ideo aqua eorum magis incendit ignem cupiditatis. Sap. 16.c. Quod mirabile erat, in aqua, que omnia extinguit, plus ignis valebat. Vel sic ad litteram.
marg.| {s} Anima callida ] id est astuta et prudens in terrenis.
marg.| {t} quasi ignis ardens non extinguetur ] ab ardore cupiditatis.
marg.| {u} Donec aliquid deglutiat ] Nec etiam tunc extinguitur sed ad horam forte compellitur et postmodum magis ardet sup. 14.b. Insatiabilis est oculus cupidi in parte iniquitatis ; et non satiabitur, donec consumet iniustitiam id est iniustam vitam suam usque ad mortem.
marg.| {x} Et homo nequam ] id est superbus, nulli equa, vel equus.
marg.| {y} In ore carnis sue ] id est ; in elatione cordis carnalis tumens.
marg.| {z} Non desinet ] inferre contumeliam.
marg.| {a} Donec incendat ignem ] odii et inimicitie sup. 20.b. Apertio oris illius inflammatio.
marg.| {b} Homini fornicario ] id est fornicationi assueto.
marg.| {c} Omnis panis ] id est omnis voluptas [dulcis
marg.| Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus suavior.
marg.| {d} Non fatigabitur ] Rabanus [Non cessabit, transgrediens mandata Dei.
marg.| {e} Usque ad finem ] vite sue. alia littera habet. [Donec moriatur in lecto suo. Rabanus Donec lethale peccatum opere perficiat.
marg.| {f} Omnis homo, qui transgreditur lectum suum ] adulterando.
marg.| {g} Contemnens in animam suam ] id est per contemptum peccans in animam suam et vili pretio dans id est modica voluptate. Prv. 6.d. Pretium scorti vix est unius panis.
marg.| {h} Et dicens, quis me videt ? ] quasi dicat : nullus videt me.
marg.| {i} Tenebre Circumdant me ] interiores et exteriores.
marg.| {k} Et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me ] et ideo secure possum implere libidinem meam.
marg.| {l} Quem vereor ] quasi dicat : nullum vereor, etiamsi viderit me.
marg.| {m} Delictorum meorum non memorabitur Altissimus ] Und  e supra 16.b. Ex summo quis mei memorabitur ?
marg.| {n} Et non intellexit ] ille miser.
marg.| {o} Quoniam omnia videt oculus illius ] Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius.
marg.| Et de hoc Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem, dicens non me videbit oculus et cooperiet vultum suum.
marg.| Et Is. 47.d. Fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti : non est, qui videat me.
marg.| Causam autem, quare non intellexit avarus, vel luxuriosus Deum omnia videre, subiungit.
marg.| {p} Quoniam expellit a se timorem Dei ] qui est plenitudo Sapientie, sup. 1.c.
marg.| {q} Huiusmodi hominis timor ] id est humanus, vel mundanus, qui non potest esse simul cum timore Dei.
marg.| {r} Et oculi hominum timens illum ] id est quod homines videntes et scientes peccatum illius timent eum et timor mundanus vel humanus, quem ipse adulter habet, expellunt ab eo timorem Dei.
marg.| {s} Et ] id est [non cognovit, quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super Solem id est incomparabiliter.
marg.| {t} Circumspicientes ] id est undique aspicientes.
marg.| {u} Omnes vias hominum ] id est cogitationes et affectiones et opera.
marg.| {x} Et profundum abyssi ] id est cor peccatoris sine bysso, vel sine base. Ier. 17.b.
marg.| Profundum est cor hominis et inscrutabile : et quis cognoscet illud.
marg.| {y} Et hominum corda intuentes in absconditas partes ] id est angulos {3. 214va} conscientiarum, qui sunt hominibus absconditi.
marg.| {a} Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita ; sic et post perfectum respicit omnia ] quasi dicat : omnia cognoscit equaliter, sive futura, sive preterita.
marg.| Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius. Hbr. 4.d. Et de materia habes Prv. 5.d. Respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat. Item 16.a. Omnes vie hominum etc. Item 24.b. Qui inspector est cordis, ipse intelligit et servatorem anime tue nihil fallit. Is. 48.b. Ego primus et ego novissimus Rm. 4.c. Vocat ea que non sunt, tamquam ea, que sunt.
marg.| {b} Hic ] stultus adulter.
marg.| {c} In plateis civitatis iudicabitur ] id est publice punietur. Unde et adulteri in quibusdam partibus castigantur per plateas civitatis nudi.
Numérotation du verset Sir. 23,mystice 
marg.| Mystice {b} Hic ] adulter.
marg.| {c} In plateis civitatis iudicabitur ] id est per latam viam et spaciosam voluptatis ad iudicium venitur, ubi publice punietur.
marg.| {d} quasi equinus pullus fugabitur : et ubi non speravit, apprehendetur ] id est sicut pullus sumendus de equitia fugit, ne capiatur et tamen tandem capitur et ligatur et infrenatur ; ita iste licet fugiat in presenti penas et molestias, ad ultimum capietur. Za. 14.c. Erit ruina equi et muli et cameli et asini et omnium iumentorum.
marg.| {e} Et erit dedecus omnibus ] maxime suis. Prv. 19.b. Dolor patris filius stultus.
marg.| Ita etiam infamatur tota religio pro uno et totus Clerus pro uno Clerico. Ier. 10.d. Comederunt Iacob et consumpserunt eum et decus eius dissipaverunt.
marg.| {f} Eo quod non intellexerit ] id est intelligere neglexerit.
marg.| {g} Timorem Domini ] qui frenat voluptatem. Ps. 118. Confige timore tuo carnes meas.
marg.| {h} Sic et mulier omnis relinquens virum suum ] peccabit sicut vir.
marg.| Vir tamen magis peccat aliis paribus, quia robustior et discretior esse debet. Unde et caput mulieri dicitur vir 1Cor. 11.a. Multa tamen peccata committit adultera mulier, que enumerat Auctor, dicens.
marg.| {i} Et statuens hereditatem ex alieno matrimonio ] id est filium susceptum de altero viro, participem facit hereditatis proprii viri, ac si esset filius eius. Et hoc est furtum.
marg.| {k} Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit ] que dicit. Non mechaberis. Ex. 20.b.
marg.| {l} Et secundo virum suum dereliquit ] relinquens eum pro adultero, abutens corpore suo, cum non habeat potestatem eius, sed vir 1Cor. 7.a.
marg.| {m} Tertio in adulterio fornicata est ] id est polluta.
marg.| {n} Et ex alio viro ] id est ex adulterio.
marg.| {o} Filios statuit sibi ] id est viro suo. Et ita peccat in quatuor. Adulterans in Deum, legem illius infringendo : in virum, corpus suum ei auferendo : et seipsam adulterio polluendo : in filios proprios coheredem illegitimum eis faciendo et ita exheredando.
marg.| {p} Hec in Ecclesiam adducetur ] id est in congregationem hominum, ut eius peccatum ab omnibus reprobetur et ipsa ab omnibus confundatur. Is. 57.a. Accedite huc filii auguratricis semen adultere et fornicarii. Vel tangit morem Iudeorum, qui suspectam de adulterio adducebant ad Synagogam, ut dicitur Nm. 5.b. Si spiritus Zelotypie concitaverit virum contra uxorem suam, que vel polluta est, vel falsa suspicione impetitur, adducet eam ad Sacerdotem et offeret oblationem pro illa.
marg.| {q} Et in filios eius respicietur ] sicut in filios Aquile et corvi id est de eis fiet discussio : et si illegitimi inventi fuerint, exheredabuntur.
Numérotation du verset Sir. 23,mystice 
marg.| Mystice : Anima peccatrix adultera est.
marg.| {p} Hec in Ecclesiam adducetur ] id est in congregationem hominum in die iudicii.
marg.| {q} Et in filios eius respicietur ] id est ad opera eius, ut secundum ea iudicetur. Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos.
marg.| {3. 214vb} {r} Non tradent filii eius radices ] id est diu non vivent ; sicut arbor, que non est firmiter radicata Is. 5.f. Radix eorum, quasi favilla erit ; et germen eorum, quasi pulvis. Sap. 3.d. Filii adulterorum in consummatione erunt et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
marg.| Item in eod. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. Iob. 27.c. Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane. Ubi Gregorius Panem doctrine, quem habere nolunt ad comestionem, habere non valent ad refectionem.
marg.| {s} Et rami eius ] id est filii filiorum.
marg.| {t} Non dabunt fructum ] prolis, vel boni operis. Sap. 4.b. Conterentur rami inconsummati et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti.
marg.| {u} Derelinquent in maledictum ] id est in opprobrium et detestationem.
marg.| {x} Memoriam illius ] id est matris sue, quia non timuit Deum, ut non adulteraretur.
marg.| {y} Et dedecus illius ] id est matris adultere.
marg.| {z} Non delebitur ] Contra infra 41.b. Nomen impiorum delebitur. Solutio : Delebitur de libro vite : sed non delebitur opprobrium eorum a memoria eorum. Prv. 6.d. Opprobrium illius id est adulteri, non delebitur. Ier. 23.g. Dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam sempiternam, que numquam oblivione delebitur.
marg.| {a} Et agnoscent ] filii adultere.
marg.| {b} Qui derelicti sunt ]  a D eo in infernum.
marg.| Tunc enim pena oculos eorum aperiet, quos culpa clauserat. Agnoscent, inquam.
marg.| {c} Quoniam nihil melius, quam timor Dei ] Contra 1Cor. 13.d.
marg.| Manent tria hec, fides, spes, caritas : maior autem horum est caritas.
marg.| Item timor est initium Sapientie ergo Sapientia melior est. Solutio. Nihil melius, quam timor Dei, nihil utilius incipienti, nihil cautius proficienti, nihil tutius pervenienti. Unde Iud. ultimo c. Qui timent te, magni erunt apud te. Et infra 25.b. Timor Domini omnibus se superponit.
marg.| {d} Et nihil dulcius ] palato spirituali.
marg.| {e} Quam respicere in mandatis Domini ] ad faciendum ea.
marg.| Sed numquid dulcius est respicere in ipsum Christum, in quem et ipsi Angeli desiderant prospicere 1Pt. 1.c.
marg.| Revera dulcius Christum respicere, quam in mandatis eius : sed ad hoc non respicit comparatio Auctoris ; sed ad mundi dulcedines, quibus omnibus dulcius est respicere in mandatis Dei. Unde Psalmus 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Proverbior. 16.c. Favus mellis labia composita.
marg.| Hinc dicit Hieronymus Ama sacras litteras ; et carnis delicias non amabis.
marg.| Sicut enim dulce est oculis carnalibus videre lumen Solis : ita dulce est, imo dulcius oculis spiritualibus videre mandata Dei ; quia mandatum lucerna est et lex lux Prv. 6.c. Eccl. 11.c. Dulce lumen et delectabile est oculis videre Solem. Qui non habet hoc lumen, in tenebris ambulat : qui vero habet, potest sequi Deum.
marg.| Unde sequitur
marg.| {f} Gloria magna est sequi Dominum ] id est imitari eum operibus virtutum. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus id est unitatem, veritatem, bonitatem, que sunt vestigia Trinitatis relucentia in creaturis. Eph. 5.a. Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi : et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Io. ultimo g. dicitur Petro, Sequere me, non mea : sequere, non precede, vel recede, Sequuntur autem eum quidam uno pede tantum, scilicet penitentes : alii utroque scilicet Innocentes. Apc. 14.a. Hi sequuntur Agnum, quocumque ierit. Unde Ioa. 10.a. Bonus pastor cum proprias oves emiserit, ante {3. 215ra} eas vadit et omnes illum sequuntur : quia sciunt vocem eius : alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. Quare autem sit gloria magna sequi Dominum ostendit.
marg.| {a} Longitudo, enim dierum assumetur ab eo ] ab his, qui sequuntur eum id est eternitas, ad quam ducit eos, qui sequuntur eum, Pr. 3.a. Precepta mea cor tuum custodiat, longitudinem enim dierum et annos vite et pacem apponent tibi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_23)

Notes :