Hugo de Sancto Caro

Capitulum 30

Numérotation du verset Sir. 30,1 

Qui diligit1 filium suum assiduat illi flagella ut letetur in novissimo suo
1 Qui diligit] DE FILIIS  praem. Weber
et non palpet proximorum ostia2
2 et non palpet... ostia Edmaior. (plerique codd.) Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 30,2 

qui docet
filium suum
laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur
Numérotation du verset Sir. 30,3 

qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo
Numérotation du verset Sir. 30,4 

mortuus est pater
illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se
Numérotation du verset Sir. 30,5 

in vita ipsius vidit et letatus est in illo
in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
Numérotation du verset Sir. 30,6 

reliquit enim defensorem
domus
contra inimicos3
3 contra inimicos] om. Weber
et amicis
reddentem gratiam
Numérotation du verset Sir. 30,7 

pro animabus filiorum colligabit vulnera sua
et super omnem vocem turbabuntur viscera eius
Numérotation du verset Sir. 30,8 

equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit preceps
Numérotation du verset Sir. 30,9 

lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te
Numérotation du verset Sir. 30,10 

non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui
Numérotation du verset Sir. 30,11 

non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius
Numérotation du verset Sir. 30,12 

curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor anime
Numérotation du verset Sir. 30,13 

doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas
Numérotation du verset Sir. 30,14 

melior est pauper
Sanus
et fortis viribus
quam dives imbecillis
et flagellatus malitia
Numérotation du verset Sir. 30,15 

salus anime in sanctitate iustitie et melior omni auro et argento et corpus validum quam census immensus
Numérotation du verset Sir. 30,16 

non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium
Numérotation du verset Sir. 30,17 

melior est mors
quam vita amara
et requies eterna
quam languor
perseverans
Numérotation du verset Sir. 30,18 

bona absconsa in ore cluso quasi appositiones epularum circumposite sepulchro
Numérotation du verset Sir. 30,19 

quid proderit libatio idolo
nec enim manducat nec odorabitur
Numérotation du verset Sir. 30,20 

sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
Numérotation du verset Sir. 30,21 

videns oculis et ingemescens sicut spado complectens virginem et suspirans
Numérotation du verset Sir. 30,22 

tristitiam
non des anime tue et non affligas temet ipsum in consilio tuo
Numérotation du verset Sir. 30,23 

iocunditas cordis
hec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
Numérotation du verset Sir. 30,24 

miserere anime tue placens Deo
et contine et congrega
cor tuum in sanctitate eius
et tristitiam
longe expelle a te
Numérotation du verset Sir. 30,25 

multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
Numérotation du verset Sir. 30,26 

zelus et iracundia minuit dies
et ante tempus senectam adducit cogitatus
Numérotation du verset Sir. 30,27 

Splendidum
cor bonum
in epulis
epule enim illius diligenter fiunt

Capitulum 30

Numérotation du verset Sir. 30,1 
marg.| {3. 230ra} Qui diligit filium suum ] etc. Hoc capitulum dividitur in quinque partes. Primo agitur de correctione filiorum. Secundo de sanitate tam corporali, quam spirituali, cunctis divitiis preferenda, ibi : Melior est pauper sanus.
marg.| Tertio, de pernitiosa taciturnitate sapientis, ibi : Bona abscondita etc. Quarto de tristitia fugienda et iucunditate tenenda, ibi : Tristitiam non des anime tue.
marg.| Quinto, de contentione et invidia et hilaritate, ac liberalitate Predicatorum sectanda, ibi : Zelus est iracundia. Dicit ergo :
marg.| {a} Qui diligit filium suum ] tam carnalem, quam spiritualem vera dilectione.
marg.| {b} Assiduat illi flagella ]  a pu eritia et quamdiu, iuvenis est.
marg.| {c} Ut letetur in novissimo suo ] tam pater quam filius, quando scilicet iam non erit filius sub virga patris.
marg.| {d} Et non palpet proximorum ostia ] sicut scurra, vel fornicator, vel sicut fur. Exemplum de filio, qui comedit nasum patris sui, cum ducebatur ad patibulum, quia non correxerat eum. supra 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi sui. De hoc dicitur Prv. 3.b. Quem diligit Deus, corripit. Idem Hbr. 12.b. Et Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit filium suum ; qui autem diligit, instanter erudit illum. Item Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri ; et virga discipline fugabit illam. Item. Prv. 23.b. Noli subtrahere a puero disciplinam ; si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percutis eum : et animam eius de inferno liberabis Item Prv. 29.c. Virga, atque correctio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati sue, confundit matrem suam. sup. 7.c. Filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia eorum.
marg.| {e} Qui docet filium suum ] sive carnalem, sive spiritualem, sanam et utilem, ac honestam scientiam.
marg.| {f} Laudabitur in illo ] Prv. 10.a. Filius sapiens letificat patrem suum.
marg.| {g} Et in medio domesticorum in illo gloriabitur ] ad litteram. Prv. 10.a. Gloria patris filius sapiens. Vel
marg.| {g} In medio domesticorum ] id est Angelorum et Sanctorum, qui sunt domestici Dei.
marg.| {h} In illo gloriabitur ] in futuro. Pr. 17.a. Corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres eorum. 1. Thess. 2.d. Vos enim estis gloria nostra et gaudium.
marg.| {i} Qui docet filium suum ] sive carnalem, sive spiritualem.
marg.| {k} In zelum ] invidie [mittit inimicum
marg.| occasionaliter : quia se et filium suum facit invidiosum ; unde invidus efficitur inimicus.
marg.| {l} Et in medio amicorum gloriabitur in illo ] id est filio de illo bene docto.
marg.| {m} Mortuus est pater eius ] id est filii sapientis.
marg.| {n} Et quasi   non est mortuus ] quia vivit in filio doctrina eius et conversatio.
marg.| {o} Similem enim reliquit sibi post se ] qui eum factis et dictis representat. Prv. 13.d. Bonus reliquit heredes filios suos et nepotes.
marg.| {p} In vita sua vidit ] pat  e r filium suum bene doctum.
marg.| {q} Et letatus est in illo ] id est de illo.
marg.| {r} In obitu suo non est contristatus ] de malo successore.
marg.| {s} Nec confusus est coram inimicis ] corporalibus, sive spiritualibus. Gn. 46.d. Dixit pater ad Ioseph : Iam letus moriar ; quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo. Prv. 23. Exultat gaudio pater Iusti : qui sapientem genuit, letabitur in eo.
marg.| {t} Reliquit enim defensorem domus ] id est familie, conscientie, vel Ecclesie.
marg.| {u} Contra inimicos ] Demones, hereticos et Tyrannos.
marg.| {x} Et amicis ] Deo et Angelis, Sanctis et omnibus Christianis
marg.| {y} Reddentem gratiam ] pro accepto beneficio doctrine, boni exempli et laudis. Unde 3Rg. 2.b. dixit. David Salomoni : Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam.
marg.| {z} Pro animabus filiorum ] salvandis.
marg.| {a} Colligabit vulnera sua ] pater vel filius bonus, quasi dicat : exponet se morti pro salute filiorum. Colligabit dicit, {3. 230rb} id est simul ligabit, ut notentur passio et compassio simul inesse in illo. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur ; et ego non infirmor ? Item 2Cor. 12.e. Ego libentissime impendam et superimpendar ego ipse pro animabus vestris.
marg.| {b} Et super omnem vocem ] familie dolentis, vel plangentis, vel lugentis.
marg.| {c} Turbabuntur viscera eius ] compassione pietatis. 2Cor. 7.d. Viscera eius abundantius in vobis sunt.
marg.| {d} Equus indomitus evadet ] id est extra viam vadet.
marg.| {e} Durus ] id est dure portans, vel irrefrenabilis propter duritiam oris, vel durus ad calcaria.
marg.| {f} Et filius remissus ] id est indisciplinatus, vel sue voluntati dimissus.
marg.| {g} Evadet preceps ] extra viam iustitie, hoc est, sicut equus indomitus et durus in precipitium vadit ; et se et sessorem interficit sic filius indisciplinatus in peccatum init ; et se et animam suam duplici morte occidit. Comparatur autem equo indomito filius stultus, propter lasciviam, propter superbiam propter fervorem et propter duritiam. Ier. 5.c. Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt.
marg.| {h} Lacta filium tuum ] id est si lactaveris trediendo, molliter nutriendo.
marg.| {i} Et paventem te faciet ] id est animo trepidantem. Ille enim pavidus est, ut dicit Isidorus, quem fugat trepidatio mentis, qui videt filium errare et vellet tangere ; et non audet propter nimii amoris remissionem. Ideo dicit Salomon Prv. 24.d. Ne lactes quemquam labiis tuis. Item 16.d. Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.
marg.| {k} Lude cum eo et contristabit te ] Prv. 19.b. Dolor patris filius stultus. Unde supra 7.c. dictum est. Filie tibi sunt, serva corpus illarum et non ostendas faciem tuam hilarem ad illas. Ier. 15.d. Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tue. Poeta. Nimia familiaritas parit contemptum. Ideo dicit, Iob. 29.b. Videbant me iuvenes et abscondebantur.
marg.| {l} Non corrideas illi ] id est cum illo ridente non rideas.
marg.| {m} Non condoleas illi ] id est cum illo dolente non doleas.
marg.| {n} Et in novissimo ] id est in provectiori etate illius.
marg.| {o} Obstupescent dentes tui, si hoc feceris ] id est dolebis et inutilis erit correctio, vel increpatio tua. Dentes enim stupidi inutiles sunt ad masticandum et dolorem habent, Ier. 31.e. et Ez. 18.a. ponitur hec auctoritas in parte : Patres comedebant uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt. Vel sic lege.
marg.| {l} Non corrideas illi ] id est non arrideas illi, unde supra 21.c. Sapiens vix tacite ridebit, Iob. 29.d. Si quando ridebam ad eos, non credebant. Et quare.
marg.| {m} Ne condoleas ] postea, cum videris eum propter risum et mollitiem tuam dissolutum et stultum.
marg.| {n} Et in novissimo ] id est in die iudicii.
marg.| {o} Obstupescent dentes tui ] ut nec te valeas excusare, 1Rg. 3.c. Eli, quia non corripuit filios suos, condemnatus est.
marg.| {p} Non des illi potestatem ] tui, vel tuorum, vel sui, vel suorum.
marg.| {q} In iuventute sua ] ne abutatur illa, sicut ille, qui dixit patri suo Lc. 15.c. Pater, da mihi patrem substantie, que me contingit etc.
marg.| {r} Et ne despicias cogitatus illius ] id est non negligas illum et corrigere et verberare, etiam pro malis cogitationibus, cum tibi innotuerint. Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri et virga discipline fugabit illam.
marg.| {s} Curva cervicem ] id est disciplinando humilia eum ne superbiat.
marg.| {t} In iuventute ] quia dum arbor, vel planta tenera est, potest curvari quocumque volueris, cum autem induruerit, potius frangitur, quam curvetur. Unde supra 7.c. Filii tibi sunt : erudi illos et incurva illos a pueritia illorum.
marg.| {t} Et tunde latera eius, dum infans est ] non caput, ne stultus fiat, sed latera, ut castus fiat, infra 42.a.3.230va} Servo pessimo latus sanguinare, super mulierem nequam bonum est signum.
marg.| {a} Ne forte induret ] id est crescat et durus fiat.
marg.| {b} Et non credat tibi ] volenti corrigere.
marg.| {c} Et erit tibi dolor anime ] id est magnus dolor pertingens usque ad interiora anime.
marg.| {d} Doce filium tuum ] verbis et exemplis.
marg.| {e} Et operare in illo ] flagellis et monitionibus, sicut cultor in vinea, vel in agro.
marg.| {f} Ne in turpitudine illius offendas ] id est ne in turpi vita illius scandalum patiaris supra 22.a. Confusio patris est de filio indisciplinato. Mi. 7.b. Filius contumeliam facit patri.
marg.| {g} Melior est pauper sanus ] Hec est secunda pars capituli, in qua ostendit quod sanitas cunctis divitiis preferenda est et etiam eligenda. Unde dicit :
marg.| {g} Melior est ] licet non dicatur.
marg.| {h} Pauper ] censu vel spiritu
marg.| {i} Sanus ] mente et corpore
marg.| {k} Et fortis ] ad agendum et patiendum.
marg.| {l} Viribus ] mentis et corporis.
marg.| {m} Quam dives ] censu, vel spiritu.
marg.| {n} Imbecillis ] ad agendum et patiendum.
marg.| {o} Et flagellatus malitia ] id est mali scientia, qua nullum flagellum gravius est. Prv. 10.d. Fortitudo simplicis via Domini : et pavor his, qui operantur malum. Prv. 12.b. Melior est pauper sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane. Item Prv. 19.a. Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua. Item Prv. 28.a. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives pravis itineribus.
marg.| {p} Salus anime in sanctitate iustitie ] id est in firmitate gratie iustificantis animam. Pr. 14.d. Vita carnium sanitas cordis.
marg.| {q} Et melior omni auro et argento ] ad litteram, quia sanitas iustitie liberabit animam a morte eterna ; aurum vero et argentum nihil proderunt in die iudicii, imo plus nocebunt. Prv. 11.a. Non proderunt divitie in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. Unde dicent divites in die iudicii, vel in inferno : Quid profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Sap. 5.b. Vel melior est omni auro sapientie et argento eloquentie. Prv. 3.b. Melior est acquisitio eius negotiatione auri et argenti.
marg.| {r} Et corpus validum ] ad labores honestos melius est.
marg.| {s} Quam census immensus ] id est quantumvis magnus Ecce ordo. Primo anima, secundo corpus, tertio census. Sed multi hunc ordinem pervertunt, quia censum corpori preponunt : et corpus anime.
marg.| {t} Non est census super censum salutis corporis ] id est nullus census equivalet saluti corporis, multo fortius nec saluti anime, que est iustitia et tamen avari plus sensum, quam iustitiam, vel animam diligunt, supra 10.b. Nihil iniquius, quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua.
marg.| {u} Et non est oblectamentum super cordis gaudium ] fortiter laborantis in preceptis Dei. Nam etsi corpus attenuatur labore ; anima reficitur et impinguatur caritatis, ac iucunditatis pinguedine. Prv. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur. Multo fortius que bene facit. Et qui inebriat ; ipse quoque inebriabitur. Ier. 31.c. Convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et letificabo a dolore suo et inebriabo animam Sacerdotum pinguedine, 2Cor. 4.d. Licet is, qui de foris est, noster homo corrumpatur ; tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Hoc gaudium pars est beatitudinis et inchoatur hic, sed in futuro consummatur. Is. 66.d. Gaudete cum Hierusalem gaudio universi, qui lugebatis super eam.
marg.| {x} Melior est mors ] naturalis.
marg.| {y} Quam vita amara ] id est plena miserie et laboris, quia nihil aliud est talis vita, quam mors diuturna. Eccles. 4.a. Laudavi magis mortuos, quam viventes ; et feliciorem utroque iudicavi, qui nondum natus est.
marg.| Vel sic.
marg.| {x} Melior est mors ] nature, vel gratie, qua quis moritur mundo, vel peccato.
marg.| {y} Quam vita amara ] id est peccatis plena, que amaricare cor faciunt et ad amaritudinem eternam tendunt. Ps. 115. Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte Iustorum : et fiant novissima mea horum similia.
marg.| {z} Et requies eterna ] qua Sancti quiescunt in Deo per fruitionem, vel per contemplationem.
marg.| {3. 230vb} {a} Quam languor perseverans ] id est quam vita presens, vel quam vita activa, in qua est longus languor et turbatio multa. Lc. 10.g. Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima : porro unum est necessarium : Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea ; sed perficietur in patria. Et ideo dicitur hic : requies eterna, sup. 10.b. Languor prolixior gravat. Melior est mihi mors, quam vita. Hoc dicit, quia habebat estum in capite id est tribulationem in mente.
marg.| {b} Bona abscondita in ore clauso ] id est in homine habente os clausum.
marg.| {c} quasi appositiones epularum circumposite sepulchro ] id est sicut epule apposite mortuis in sepulchris inutiles sunt ; ita scientia et sapientia abscondite inutiles sunt. Et tangit morem antiquorum, qui olim sepulchris epulas apponebant, credentes quod mortui inde comederent et melius haberent : Quod erat error, sicut de Bel de quo dicit Dn. 14.a. Nonne magnus Deus Bel, qui tanta comedit ? Et ita innuit Auctor quod sicut illi peccant, qui sepulchris epulas apponunt ; ita peccant, qui scientiam clausam tenent. Unde Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta in tempore famis, maledicetur in populis. Sed videtur quod apponere epulas in sepulchris non sit malum. Tb. 4.c. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam Iusti constitue. Sed dicimus.
marg.| Quod Tobias non credidit quod anime mortuorum inde comederent ; sed hoc iussit, ut inde comederent pauperes et orarent pro animabus ibi sepultorum.
marg.| De hoc sup. 20.d. Sapientia abscondita et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ?
marg.| {d} Quid proderit libatio idolo ? ] quasi dicat : nihil.
marg.| {g} Nec enim manducabit, nec odorabitur ] quia etsi os habeat et nares ; non tamen comedit, aut odorat.
Numérotation du verset Sir. 30,mystice 
marg.| .
marg.| {d} Quid proderit ] libanti id est homini idololatre.
marg.| {e} Libatio ] id est immolatio, sive oblatio, facta idolo ? Nihil, imo nocebit.
marg.| Est autem triplex idolum mysticum, cui fere totus mundus immolat. Baal, Beelphegor et Chamos. Baal interpretatur superior : hoc adorant omnes superbi. Beelphegor interpretatur vetustas devorans, aut os pellis : ipse est Priapus, sive simulacrum ignominie : hoc adorant : huic immolant omnes luxuriosi. Chamos interpretatur congregans : hoc adorant : et huic immolant omnes avari.
marg.| Omne enim quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite, 1Io. 2.c. Et ita totus mundus idololatra est. Ier. 11.c. Secundum numerum civitatum tuarum erant. Dii tui, Iuda.
Numérotation du verset Sir. 30,moraliter 
marg.| {d} Quid proderit libatio ] id est Dominici corporis consecratio.
marg.| {f} Idolo ] id est Prelato malo, qui speciem Prelati habet et non veritatem : De qua Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem. Ier. 11.c. Quid est quod Dilectus meus id est Prelatus in domo mea facit scelera multa ? Numquid carnes sancte auferent a te malitias tuas ? Non tunc ei proderit libatio, immo nocebit ; quia quicumque corpus Domini indigne accipit, iudicium sibi manducat et bibit, 1Cor. 11.f. Plus dicitur hic, quia.
marg.| {g} Nec manducabit ] quidem utiliter illud, sed pernitiose.
marg.| {h} Nec odorabitur ] id est odorem suavitatis non sentiet. Sequitur.
marg.| {i} Sic qui effugatur a Domino ] id est elongatur a Domino in presenti et in die iudicii fugabitur in infernum.
marg.| Δ
prol.| {a} Et portans
Numérotation du verset Sir. 30,mystice 
marg.| . exponitur de malo Prelato.
marg.| {i} Sic qui effugatur a Domino ] id est contemnitur et reprobatur malus Prelatus, quem circumloquitur sic :
marg.| Θ
prol.| {a} Et portans
marg.| {3. 231ra} Δ
marg.| {a} Et portans mercedes iniquitatis, videns oculis et ingemiscens ] id est idololatra, qui mercedem iniquitatis portat id est penam pro iniquitate, videns oculis quod lapis, vel lignum est quod adorat et ingemiscit id est intus gemit, quia conscientia mordet eum.
marg.| {d} Sicut spado complectens virginem et suspirans ] quia non potest facere voluntatem, vel voluptatem suam, hoc est, sicut complexus virginis inutilis est, imo nocivus spadoni, sic adoratio idoli inutilis et nociva est idololatris. Alii legunt hoc de illo, qui abscondit scientiam suam, quam posset utiliter publicare. De quo dictum est, supra. Bona abscondita in ore clauso etc. Et est sensus.
marg.| Sic qui effugatur servus piger, qui abscondit pecuniam Domini sui.
marg.| {a} Et portans mercedes iniquitatis ] id est talentum sibi iniquo et nolenti multiplicare debitum, vel creditum.
marg.| {b} Videns oculis et ingemiscens ] id est intelligens, quid esset faciendum et inde ex acidia ingemiscens.
marg.| {d} Sicut spado complectens virginem ] inutiliter.
marg.| {f} Et suspirans ] quia generare non potest, hoc est, sicut spado inutiliter complectitur virginem, sic servus piger inutiliter habet scientiam.
marg.| Θ
marg.| {a} Et portans mercedes iniquitatis ] id est redditus et proventus prelationis inique acquisite et inique detente.
marg.| {b} Videns oculis ] animas subditorum perire, res eorum detrahi, peccata publice fieri.
marg.| {c} Et ingemiscens ] verbo tenus, dicens se dolere de strage animarum, nec tamen succurrit, nec regnat prelationem.
marg.| {d} Sicut spado ] non habens vim generativam.
marg.| {e} Complectens virginem ] id est prelationem, vel Ecclesiam duobus brachiis ambitionis et cupiditatis.
marg.| {f} Et suspirans ] id est aspirans ad maiorem dignitatem, vel maiores divitias sup. 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam. Dt. 23.a. Non intrabit eunuchus attritis, vel amputatis testiculis et abscisso veretro Ecclesiam Domini. Atteruntur Prelato testiculi id est verbum et exemplum, quibus generare debet, per ignorantiam, amputantur per malam vitam, abscinditur veretrum per infamiam. Sequitur.
marg.| {g} Tristitiam ] seculi, que mortem operatur, 2Cor. 7.c.
marg.| {h} Non des anime tue ] non dicit corpori, nec dicit patiaris, infra 38.b. Ne dederis in tristitiam cor tuum, sed repelle eam a te.
marg.| {i} Et non affligas temetipsum in consilio tuo ] id est in cogitatu tuo, sicut quidam Clericus nobilis, qui suspendit se cum antela palefreni sui ex tristitia. Et Iudas, Mt. 27.a. Et Aman, Est. 7.d. infra 32.d. Fili, sine consilio nihil facias.
marg.| {k} Iucunditas cordis ] quod ex operibus virtutum et conscientie puritate Iuxta, Ps. 96. Lux orta est Iusto etc.
marg.| {l} Hec est vita hominis ] id est signum vite spiritualis. Pr. 15.b. Cor gaudens exhilarat faciem et in merore animi deiicitur spiritus et parum post. Secura mens, quasi iuge convivium.
marg.| {m} Et thesaurus sine defectione sanctitatis ] id est firmitatis et puritatis.
marg.| {n} Exaltatio ] id est extra saltatio bone operationis.
marg.| {o} Viri est longevitas ] per causam id est future vite et etiam presentis, Prv. 18.d. Animus gaudens etatem floridam facit.
marg.| {p} Miserere anime tue ] non aliene, sicut multi faciunt, qui bonum quod aliis exhibent, sibi magis indigentibus denegant. Pr. 11.c. Benefacit anime sue vir misericors, qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit. Et quid mirum, cum seipsum abiiciat. Unde supra 14.a. Qui sibi nequam est, cui bonus. Vel dicit. Miserere anime tue, non carni tue, cui multi sub specie pietatis, aut discretionis miserentur.
marg.| {q} Placens Deo ] id est ut placeas Deo iuste et continenter vivendo.
marg.| {r} Et contine ] contra luxuriam.
marg.| {3. 231rb} {s} Et congrega ] contra avaritiam.
marg.| {t} Cor tuum ] non solum corpus.
marg.| {u} In sanctitate eius ] id est Dei vel cordis, contra hypocrisim, que tantum exterius sanctitatem habet.
marg.| {x} Et tristitiam ] seculi, longe expelle a te, mundum et que mundi sunt, contemnendo.
marg.| {y} Multos enim occidit tristitia ] non solum spiritualiter, sed et corporaliter, infra 38.b. A tristitia festinat mors et cooperit virtutem.
marg.| {z} Et non est utilitas in illa ] Liptote. Minus dicit et plus significat Rabanus Non potest esse utilitas, ubi bonorum operum est sterilitas.
marg.| {a} Zelus ] invidie.
marg.| {b} Et iracundia ] immoderata.
marg.| {c} Minuet dies ] vite presentis, ad litteram. Vel dies vite eterne, quam auferunt, Pr. 17.d. Spiritus tristis exsiccat ossa.
marg.| {d} Et ante tempus ] determinatum a natura.
marg.| {e} Senectam adducet cogitatus ] maxime de temporalibus. Boethius : Funduntur vertice cani.
marg.| {f} Splendidum cor ] id est letum et iucundum.
marg.| {g} Bonum in epulis est ] quas dat, vel accipit, quasi dicat : cum quis dat, vel accipit cibum hilariter, bonum facit convivium.
marg.| {h} Epule enim illius ] quas dat pauperibus.
marg.| {i} Diligenter fiunt ] id est studioso affectu, Ier. 48.b. Maledictus, qui opus Dei facit negligenter.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_30)

Notes :