Hugo de Sancto Caro

Capitulum 45

Numérotation du verset Sir. 45,1 

dilectus a Deo et hominibus Moyses
cuius memoria in benedictione est
Numérotation du verset Sir. 45,2 

similem illum fecit in gloria sanctorum
et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
Numérotation du verset Sir. 45,3 

glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi
coram populo suo et ostendit illi gloriam suam
Numérotation du verset Sir. 45,4 

in fide et lenitate ipsius
sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne
Numérotation du verset Sir. 45,5 

audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem
Numérotation du verset Sir. 45,6 

et dedit illi coram precepta legem vite et discipline docere Iacob testamentum
et iudicia sua Israel
Numérotation du verset Sir. 45,7 

excelsum fecit Aaron fratrem eius
et similem sibi de tribu Levi
Numérotation du verset Sir. 45,8 

statuit ei testamentum eternum
et dedit illi
sacerdotium gentis
et beatificavit illum in gloria
Numérotation du verset Sir. 45,9 

et circumcinxit illum zonam glorie
induit illum stolam glorie et coronavit illum in vasis virtutis
Numérotation du verset Sir. 45,10 

Circumpedes
et femoralia
et umeralem
posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro
Numérotation du verset Sir. 45,11 

dare sonitum in successu
suo
auditum facere sonitum in templo in memoriam
filiis gentis sue
Numérotation du verset Sir. 45,12 

stola sancta auro et hyacintho
et purpura
opus textile
viri sapientis
iudicio et veritate prediti
Numérotation du verset Sir. 45,13 

torto cocco
opus artificis
gemmis pretiosis figuratis
in ligatura auri
et opere lapidarii
sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum
Israel
Numérotation du verset Sir. 45,14 

coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis
gloria honoris
et opus virtutis
desideria oculorum ornata
Numérotation du verset Sir. 45,15 

sic pulchra ante ipsum
non fuerunt talia usque ad originem
Numérotation du verset Sir. 45,16 

non indutus est illa alienigena aliquis
sed tantum filii ipsius soli
et nepotes
eius per omne tempus
Numérotation du verset Sir. 45,17 

sacrificia ipsius consumpta sunt igni quotidie
Numérotation du verset Sir. 45,18 

Complevit
Moyses manus eius et unxit illum oleo sancto
Numérotation du verset Sir. 45,19 

factum est illi in testamentum eternum et semini eius sicut dies celi fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo
Numérotation du verset Sir. 45,20 

ipsum elegit eum ab omni vivente afferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
Numérotation du verset Sir. 45,21 

dedit illi in preceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel
Numérotation du verset Sir. 45,22 

quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam
Numérotation du verset Sir. 45,23 

vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundie
Numérotation du verset Sir. 45,24 

fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
Numérotation du verset Sir. 45,25 

et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terre divisit illi
Numérotation du verset Sir. 45,26 

panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent que dedit ipsi et semini eius
Numérotation du verset Sir. 45,27 

ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
Numérotation du verset Sir. 45,28 

et Phinees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini
Numérotation du verset Sir. 45,29 

et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate anime sue placuit de Israel
Numérotation du verset Sir. 45,30 

ideo statuit ad illum testamentum
pacis principem sanctorum
et gentis sue ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in eternum
Numérotation du verset Sir. 45,31 

et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum eternam fecit

Capitulum 45

Numérotation du verset Sir. 45,1 
marg.| Dilectus Deo ] etc. In precedenti capitulo posuit Auctor laudes Patrum, qui fuerunt ante legem. In hoc autem capitulo incipit ponere laudes eorum, qui fuerunt sub lege. Et primo de Moyse agit, secundo de Aaron fratre eius, tertio de Phinees filio Eleazari. Dicit ergo.
marg.| {h} Dilectus Deo et hominibus Moyses ] supple, fuit. Et dicit Glossa quia suavis et mitis super omnes homines. Unde Nm. 12.a. Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. Ideo dicitur Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram : quia mites Domini subditorum amorem habent. Ps. 89. Supervenit mansuetudo et corripiemur.
marg.| {i} Cuius memoria in benedictione est ] quia laude per omnia dignus et benedicendus, dicit Glossa Sed contra est de murmure ad aquas contradictionis. Nm. 20.b. Sol. Per omnia placet Deo et laudabilis est : quia finaliter bonus est. Simile in collecta. Ut indulgentiam, quam semper optavit, mereatur percipere peccatorum.
Numérotation du verset Sir. 45,2 
marg.| {k} Similem illum fecit in gloria Sanctorum ] id est similem fecit illum Sanctis existentibus in gloria, quia apertam visionem sui et collocutionem dedit ei, sicut Sanctis. Nm. 12.b. Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim ad os loquor ei : et palam, non per enigmata et figuras, Deum videt. Vel sic. [Similem illum fecit Sanctorum id est Sanctis.
marg.| {l} In gloria ] id est operatione miraculorum et signorum. Ex. 2. a secundo capitulo usque ad finem Dt. Vel [In gloria id est in claritate vultus, qui ita resplenduit, ut non possent in eum respicere filii Israel. Ex. 34.d. Videntes Aaron et filii Israel faciem Moysi esse cornutam, timuerunt prope accedere. Cornua faciei dicuntur radii preclari, qui exibant a facie eius. Unde 2Cor. 3.b. Si ministratio mortis litteris deformata, in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius etc.
marg.| {m} Et magnificavit eum in timore inimicorum ] id est in miraculis timorem incutientibus inimicis, gloriam in conspectu eorum consecutus est. Inimicos vocat Pharaonem et socios eius, coram quibus magnificatus est per opera, que fecit. Ex. a 2. usque ad 12. Inimicos etiam dicit Amalechitas, quos prostravit Iosue ipso Moyse levante manus et orante Ex. 17.c. {3.258rb} Inimicos etiam vocat Dathan et Chore et Abiron et complices eorum, qui contra Moysen se erexerunt et a terra absorpti sunt. Nm. 16.e.
marg.| {n} Et in verbis suis monstra placavit ] id est serpentes Magorum. Ex. 7.b. Vel serpentes ignitos, Nm. 21.b. Vel Monstra placavit id est plagas monstruosas cessare fecit.
Numérotation du verset Sir. 45,3 
marg.| {o} Glorificavit illum ] miraculis et portentis.
marg.| {p} In conspectu Regum ] id est Pharaonis et Principum Egypti, qui submersi sunt in mari rubro.
marg.| {q} Et iussit illi ] id est iussa sua dedit illi et secreti sui participem fecit.
marg.| {r} Coram populo suo ] id est presente populo suo, non ita tamen, ut montem ascenderent, vel tangerent, sed tantum audiebant vocem buccine et videbant fumum et lampades coruscantes in monte. Ex. 19.d.
marg.| {s} Et ostendit illi gloriam suam ] in rubo. Ex. 3.a. Vel [Ostendit illi gloriam suam id est in monte Synai Ex. 24.d. Cum ascendisset Moyses, operuit nubes montem : et habitavit gloria Domini super Synai, regens illum nube sex diebus. Vel gloriam suam id est faciem suam gloriosam. Ex. 33.d. Ostende mihi gloriam tuam. Respondit. Ego ostendam omne bonum tibi.
Numérotation du verset Sir. 45,4 
marg.| {t} In fide et lenitate ] id est firmum et mundum et per hoc fides eius et lenitas erat acceptabilis Deo. Nm. 12.a. Erat Moyses mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. Et infra eod. b. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Et potest accipi fides pro fidelitate, quia fidelis fuit Domino, sicut dicitur Hbr. 3.a. Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus. Et pro fide virtute Theologica, quam firmissimam habuit. Unde Hbr. 11.c. Fide grandis Moyses factus negavit se esse filium filie Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem.
marg.| {u} Et elegit eum ex omni carne ] id est de omni populo, ut educeret populum Israeliticum de Egypto.
Numérotation du verset Sir. 45,5 
marg.| {x} Audivit enim ] Moyses,
marg.| {y} Eum ] id est Deum utraque aure.
marg.| {z} Et vocem ipsius ] qui loquebatur ei facie ad faciem, sicut amicus solet loqui ad amicum suum. Ex. 33.b.
marg.| {a} Et induxit illum ] id est in caligine nubis, unde loquebatur ei. Ex. 34.d. Septimo die vocavit eum Dominus de medio caliginis, ingressusque Moyses medium nebule ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Numérotation du verset Sir. 45,6 
marg.| {b} Et dedit illi ] scilicet Dominus Moysi.
marg.| {c} Cor ] id est intelligentiam et voluntatem bonam.
marg.| {d} Ad precepta ] decem.
marg.| {e} Et legem vite ] id est que dat vitam eternam, si spiritualiter intelligatur et efficaciter impleatur. Rm. 7.b. Inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
marg.| {f} Et discipline ] dedit legem.
marg.| {g} Docere ] id est ut doceret.
marg.| {h} Iacob ] id est populum Israeliticum ex Iacob natum.
marg.| {i} Testamentum ] id est pactum Domini cum populo.
marg.| {k} Et iudicia sua ] doceret, supple id est populum Israeliticum. Et est idem Iacob et Israel : sed per hoc dat differentiam maiorum et minorum ; activorum et contemplativorum, penitentium et perfectorum : Nota differentiam inter legem vite et legem discipline et testamentum et iudicia. Legem vite dicit Decalogum et precepta moralia. Legem discipline dicit ceremonialia omnia, que populo ad onus data fuere ad tempus. Testamentum dicit pactum sive fedus Domini cum populo et populi cum Domino. Iudicia, per que diminuitur lis et infligitur pena reo, ut est illud.
marg.| Si quis furatus fuerit bovem, vel ovem et occiderit, vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet et quatuor oves pro una ove. Ex. 22.a. Post Moysi laudes ponit Auctor commendationem Aaron fratris eius, qui datus fuit socius et prolocutor Moysi, eo quod eloquens esset, ut legitur Ex. 4.d. Describens ergo ritum veteris Sacerdotii. et ornatum Pontificis, que omnia figura erant novi Testamenti et veri Sacerdotis Iesu Christi, sicut legitur Hbr. 9. dicit.
Numérotation du verset Sir. 45,7 
marg.| {l} Excelsum fecit ] Dominus Aaron fratrem eius, eloquentie venustate et Sacerdotii dignitate et vite sanctitate.
marg.| {m} Et similem sibi ] id est Moysi, in regnum, {3.258va} et ducatum populi, in signis et miraculis faciendis et in officio sacerdotali, licet Sacerdos non fuerit, sicut dicit Glossa sup illud. Ps. 98. Moyses et Aaron in Sacerdotibus eius.
marg.| {a} De Tribu Levi ] natum. Iacob genuit Levi, Levi autem genuit Caath, Caath Amram, Amram genuit Aaron, Moysen et Mariam. Ex. 6.c.
Numérotation du verset Sir. 45,8 
marg.| {b} Statuit ei ] Dominus, Aaron.
marg.| {c} Testamentum ] eternum id est pactum Sacerdotii legalis, eterni Sacerdotii id est Evangelici figurativum. Vel Eternum id est extra terminum assignatum. Illud enim eternum dicitur secundum Augustinus quod sine termino prefigitur.
marg.| {d} Et dedit illi Sacerdotium Gentis ] sue instruende et regende.
marg.| {e} Et beatificavit illum in gloria ] Sacerdotii, vel vestium sacerdotalium id est beatum dicere voluit, vel beatum ostendit, quia beatum dicunt populum, cui hec sunt id est ad eius commodum fiunt. Et talis revera fuit Aaron, quia bene functus fuit officio suo.
Numérotation du verset Sir. 45,9 
marg.| {f} Et circumcinxit eum Zona ] id est Baltheo reticulato, de quatuor pretiosis coloribus texto quod initium cingendi sumebat a pectore Circumductus per latera ante umbilicum rediens, ibique modicum stringebatur et usque ad tibias dependebat ad decorem, ut legitur super Ex. 28. Vocabatur autem hic Baltheus Zona iustitie quia significat iustitiam, que restringit in nobis motus irrationabiles. Unde Is. 11.a. Et erit iustitia cingulum lumborum eius.
marg.| {g} Et induit eum stolam glorie ] id est tunicam hiacynthinam, que poderis id est talaris dicitur, nomen stola, a Stolon quod est longum ; Stola vero glorie dicitur, quia in ea erat totus orbis descriptus, sicut dicitur Sap. 18.d. In veste poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum.
marg.| {h} Et coronavit eum in vasis virtutis ] id est instrumentis virtuose et artificiose compositis id est thiara et cidari, que vitta stricta ligabatur, ne facile moveretur a capite.
Numérotation du verset Sir. 45,10 
marg.| {i} Circumpedes et femoralia ] supple, induit eum. Circumpedes autem dicit malogranata et tintinnabula, que circa pedes a poderi dependebant. Femoralia vero vocat brachas, quibus Sacerdos immolaturus prius induebatur.
marg.| {l} Et humerale posuit ei ] id est Ephot lineum latum super tunicam hiacynthinam de quatuor pretiosis coloribus textum, scilicet purpura et hiacyntho et cocco bis tincto et bysso retorta, auroque contextum sine manicis ad modum colobii, descendens usque ad renes, habens in pectore aperturam ad modum palmi, in qua Logion inferebatur, in cuius parte superiore infibulati erant auro duo lapides Sardonyces, vel Smaragdi secundum Iosephum, super humeros, in quibus erant scripta nomina duodecim filiorum Israel, sex nomina seniorum in humero dextro, sex nomina iuniorum in humero sinistro. Aliter potest exponi et melius secundum quod Glosse innuunt.
marg.| {i} Circumpedes ] id est sandalia, vel byssinam sindonem, que linea stricta, vel subucula dicebatur, descendens usque ad pedes.
marg.| {k} Et femoralia ] id est brachas.
marg.| {l} Et humerale ] id est Ephot.
marg.| {m} Posuit ei ] Dominus id est Aaron.
marg.| {n} Et circumcinxit illum ] id est septuaginta duobus, que pro fimbriis habebantur in poderi, erantque facta ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto.
Numérotation du verset Sir. 45,11 
marg.| {o} Dare sonitum ] id est ut daret sonitum.
marg.| {p} In incessu suo ] id est ut audire faceret sonitum.
marg.| {q} In templo ] id est in ingressu, vel egressu de templo.
marg.| {r} In memoriam ] id est ut memoriam faceret filiis Israel quod lex in sono data fuit. Ex. 20. Alia causa assignatur. Ex. 28.f. ubi dicitur, ut audiatur sonitus, quando ingredietur et egredietur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur. Et posuit ei.
Numérotation du verset Sir. 45,12 
marg.| {s} Stolam ] id est Logion : sive rationale ad modum palmi factam, aperturam superhumeralis implere sufficiens.
marg.| {t} Auro et hiacyntho ] etc. supple et cocco bis tincto et bysso retorta contextum, eodem stemmate, quo et superhumerale.
marg.| {u} Opus textile ] id est Beseleel.
marg.| {x} Iudicio ] id est discretione, sive prudentia.
marg.| {3.258vb} {y} Et veritate ] vite et artis.
marg.| {z} Prediti ] ut omne opus sine reprehensione faceret. Ex. 35.d. Ecce vocavit Dominus Beseleel ex nomine filium Huri, filii Hur, de tribu Iuda, implevitque eum Spiritu Dei Sapientia et intelligentia et scientia et omni doctrina ad excogitandum et faciendum opus in auro, argento et ere et ferro, sculpendisque lapidibus et opere carpentario. Opus, dico textile.
Numérotation du verset Sir. 45,13 
marg.| {a} Torto ] id est bysso retorta.
marg.| {b} Cocco bis tincto ] vel torto cocco id est filis coccineis tortis.
marg.| {c} Opus Artificis ] id est Beseleel, vel Ooliab, socii eius filii Achisamech de Tribu Dan, ut dicitur Ex. 35.d.
marg.| {d} Gemmis pretiosis figuratis ] etc. quasi dicat : . In stola sancta id est in rationali erant pretiosi lapides auro firmiter inclusi per quatuor ordines dispositi.
marg.| {e} In memoriam secundum numerum ] id est duodecim ob recordationem trium, quorum unius populus memor esset et Sacerdos duorum id est ut populus videns nomina patrum suorum satageret, ne a virtute eorum degeneraret. Sacerdos etiam memor esset vitam et fidem Patriarcharum, quorum nomina gerebat, imitari et iterum memoraret et populum ex his patribus ortum Deo sacrificiis et orationibus commendaret. Dicitur autem huiusmodi vestis stola sancta, quia ad sanctum Pontificem pertinebat, vel quia magne sanctitatis indicativa erat id est veritatis et iudicii, que duo nomina in ea scripta erant, unde et rationale dictum est.
Numérotation du verset Sir. 45,14 
marg.| {f} Corona aurea ] id est lamina aurea, que et pendalum dicitur.
marg.| {g} Super mitra eius ] id est super cidarim et pileum.
marg.| {h} Expressa signo sanctitatis ] id est inscripta sancto Dei nomine tetragrammato quod ineffabile dicitur, non quia non possit, vel debeat dici, sed quia rem ineffabilem significat quod his quatuor litteris scribitur. He, Ioth, Vau, Heth, que sonant, principium vite passionis iste.
marg.| {r} Et glorie honoris et opus virtutis ] supple, erat in corona, vel in signo. Gloriosum enim et honorabile et virtute plenum erat opus istud propter significationem. Significat enim ut dicit Glossa honorificentiam divine Maiestatis, que super omnia honorari debet.
marg.| {k} Desiderio oculorum ornata ] id est ita ornata et fabrefacta, ut oculis desiderium faceret ad videndum.
Numérotation du verset Sir. 45,15 
marg.| {l} Sic pulchra ante ipsum ] Aaron.
marg.| {m} Non fuerunt talia ] id est usque ad ultimum terminum mundi, quasi dicat : numquam, vel nusquam fuerunt ita pulchra ornamenta.
Numérotation du verset Sir. 45,16 
marg.| {n} Non est indutus illa ] veste, vel corona aurea.
marg.| {o} Alienigena aliquis ] id est gentilis aliquis, aut Iudeus de alia familia genitus, quam de Levitica, de qua fuit Aaron.
marg.| {p} Sed tantum filii ipsius ] Aaron.
marg.| {q} Soli ] post patrem suum.
marg.| {r} Et nepotes eius ] id est filii filiorum.
marg.| {s} Per omne tempus ] legis. Ex. 28.d. Vesties his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et infra Legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.
Numérotation du verset Sir. 45,17 
marg.| {t} Sacrificia ipsius ] Aaron id est que ipse offerebat mane et vespere.
marg.| {u} Consummata ] id est consumpta erant.
marg.| {x} Igne quotidie ] quia iuge erat sacrificium et vespertinum. Ex. 29.g.
Numérotation du verset Sir. 45,18 
marg.| {y} Complevit Moyses manus ] id est investivit eum sacerdotio per librum traditum in manu eius. Vel complevit manus eius sacrificiis illi traditis ad offerendum. Ex. 29.b. Postquam initiaveris manus eorum, applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii, imponentque Aaron et filii eius manus super caput eius etc.
marg.| {z} Et unxit illum oleo sancto ] facto ex myrrha prima et electa et calamo et casia et cinnamomo et oleo olivarum. Ex. 30.d. Et Lev. 8.b.
Numérotation du verset Sir. 45,19 
marg.| {a} Factum est illi in testamentum eternum ] id est in pactum sempiternum.
marg.| {b} Et semini eius ] id est filiis eius.
marg.| {c} Sicut dies celi ] eterni sunt et dicitur hoc, non quia eternum fuerit illud Sacerdotium ; sed quia eternum Sacerdotium figurabat. De quo dicit Ps. 109. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem {3. 259ra} Melchisedech. Vel quia sine termini prefixione fuit datum quod notat per hoc quod dicit : sicut dies celi, qui durant sine termini prefixione.
marg.| {a} Fungi ] id est ad fungendum.
marg.| {b} Sacerdotio ] legali.
marg.| {c} Et habere laudem ] id est officium laudandi Deum. Vel habere laudem ex fideli et sollicita administratione Sacerdotii.
marg.| {d} Et glorificavit ] Deus.
marg.| {e} Populum suum ] id est gloriosum ostendit inter omnes alios.
marg.| {f} In nomine suo ] id est invocatione nominis sui, quia ille populus solus nomen Domini invocabat et exaudiebatur, sicut legitur Ier. 14.b. Tu in nobis es Domine et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Vel In nomine suo id est in re nominis sui id est virtute et potestate sua, vel fide nominis sui id est filii, qui est nomen patris.
Numérotation du verset Sir. 45,20 
marg.| {g} Ipsum ] id est Aaron.
marg.| {h} Elegit ] Dominus id est
marg.| {i} Ab omni vivente ] id est super omnem viventem.
marg.| {k} Offerre ] id est ad offerendum.
marg.| {l} Sacrificium ] Deo incensum id est thus et thymiama.
marg.| {m} Et bonum odorem ] id est Deo acceptabilem.
marg.| {n} In memoriam placare pro populo ] id est ut Deus memoraretur populi sui et placabilis fieret ei.
Numérotation du verset Sir. 45,21 
marg.| {o} Et dedit illi ] scilicet Dominus Aaron.
marg.| {p} In preceptis suis ] exequendis.
marg.| {q} Potestatem ] ad puniendum reos. Vel
marg.| {o} Dedit illi in preceptis suis potestatem ] id est potenter preciperet et precepta executioni mandaret.
marg.| {r} In testamentis iudiciorum ] id est in pactis et iudiciis dedit illi potestatem.
marg.| {s} Docere ] id est ad docendum.
marg.| {t} Iacob ] id est populum Iudaicum.
marg.| {u} Testimonia ] id est mandata legis.
marg.| {x} Et in lege sua lucem ] doctrine.
marg.| {y} Dare Israel ] ut daret populo Israelitico : de hoc dedit illi potestatem. Prv. 6.c. Mandatum lucerna et lex lux.
Numérotation du verset Sir. 45,22 
marg.| {z} Quia contra illum ] Aaron.
marg.| {a} Steterunt alieni ] id est seditiosi schismatici, Chore, Dathan et Abiron. Nm. 16.a.
marg.| {b} Et propter invidiam ] etc.   Nm. 16.a.
marg.| {c} Et congregatio Chore in iracundiam ] supple, Circumdedit illum id est Aaron.
Numérotation du verset Sir. 45,23 
marg.| {d} Vidit Dominus Deus ] id est se vidisse ostendit.
marg.| {e} Et non placuit illi ] factum illorum.
marg.| {f} Et consumpti sunt in impetu iracundie ] id est absorpti sunt vivi a terra, Dathan, scilicet et Abiron cum tabernaculis suis et universa substantia sua. Nm. 16.e.
Numérotation du verset Sir. 45,24 
marg.| {f} Fecit illis monstra ] id est monstruosum genus mortis et insolitum et inauditum. Unde Moyses dixit Nm. 16.d. Si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus : si autem rem novam fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, que ad eos pertinent ; descenderintque viventes in infernum : scietis : quia blasphemaverunt Dominum. Pluraliter autem dicit, monstra, quia plures fuerunt terre apertiones.
marg.| {h} Et consumpsit illos ] id est quosdam illorum.
marg.| {i} In flamma ignis ]  Nm. 16.e. Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
Numérotation du verset Sir. 45,25 
marg.| {k} Et addidit Dominus Aaron Sacerdoti suo ] {l}   Gloriam ] floritionis virge. Prius enim gloriam dederat illi Dominus in consumptione inimicorum eius : sed postea gloriam addidit in virge eius floritione ; per quod ostendit illum esse Sacerdotem Dei.
marg.| {m} Et dedit illi ] Dominus.
marg.| {n} Hereditatem ] id est decimas et oblationes iure perpetuo percipiendas.
marg.| {o} Et primitias frugum terre divisit illi ] id est dividendas constituit. Nm. 18.b. Omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato, atque delicto redditur mihi et cedit in Sancta Sanctorum, tuum erit et filiorum tuorum. Et infra Quicquid offertur primitiarum Domino, tibi dedi, universa frugum initia, que gignit humus et Domino deportantur, cedent in usus tuos.
Numérotation du verset Sir. 45,26 
marg.| {p} Panem ipsius ] Aaron, scilicet.
marg.| {q} In primis ] id est in primitiis.
marg.| {r} Paravit ] Dominus.
marg.| {s} In satietatem ] non in voluptatem, vel superfluitatem. Ibi dedit illi Dominus panes primitiarum, vel primitias ad faciendum panes.
marg.| {t} Nam sacrificia Domini ] id est Domino oblata.
marg.| {3.259rb} {u} Edent ] Aaron et filii eius.
marg.| {x} Que dedit ] Dominus.
marg.| {y} illi ] Aaron.
marg.| {z} Et semini eius ] iure perpetuo. Nm. 18.b. Ecce dedi tibi custodiam primitiarum : omnia hec, que sanctificantur a filiis Israel, tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
Numérotation du verset Sir. 45,27 
marg.| {a} Ceterum ] id est alias.
marg.| {b} In terra ] id est in distributione terre.
marg.| {c} Gens ] Levitica, scilicet
marg.| {d} Non hereditabit ; et pars non est illi in Gente ] id est inter filios Israel. Nm. 18.c. Dixit Dominus ad Aaron, in terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos ; Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. Unde et hec sequitur.
marg.| {e} Ipse enim est pars eius et hereditas ] id est sanctificata Domino eius pars iure hereditario.
Numérotation du verset Sir. 45,28 
marg.| {f} Phinees ] etc. Post Aaron agit Auctor de Phinees filio Eleazari pretermisso ipso Eleazaro. Cuius ratio est, quia non fecit aliquod factum nobile, propter quod debeat specialis illius poni commendatio ; sicut Phinees, qui zelo Dei accensus Israelitam et Madianitidem fornicantes interfecit, ut legitur Nm. 25.b. Propter quod placata est ira Dei contra populum suum. Unde Ps. 105. Stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio. Dicit ergo.
marg.| {f} Phinees filius Eleazari ] filii Aaron
marg.| {g} Tertius in gloria ] id est in Sacerdotii dignitate, vel in glorioso ornatu vestium Sacerdotalium, quia Aaron fuit primus, Eleazar secundus, ipse fuit tertius.
marg.| {h} Imitando eum ] id est Eleazarum, vel Aaron.
marg.| {i} In timore Domini ] filiali, sive sancto, qui permanet in seculum seculi.
Numérotation du verset Sir. 45,29 
marg.| {k} Et stare ] id est stando contra fornicantes pro Domino.
marg.| {l} In reverentia Gentis ] reveritus a Gente sua, eo quod Prelatus esset eorum. Vel
marg.| {k} Stare ] id est stabat solida mente, in generali perturbatione coram Domino fiduciam habens deprecandi Dominum pro populo suo.
marg.| {l} In reverentia Gentis ] id est pro reverentia Gentis id est honore Gentis, ut Deus eum servaret. Honorabilis enim erat populus Iudaicus pre cunctis Gentibus, quem honorem ne amitteret fornicando, vel idola adorando, deprecabatur Phinees mente fixa ; et hoc est.
marg.| {k} Stare ] id est stabat coram Domino.
marg.| {l} In reverentia ] id est pro reverentia.
marg.| {m} Gentis ] id est Iudaici populi conservanda.
marg.| {n} In bonitate ] id est dulcedine.
marg.| {o} Et alacritate ] id est ferventi devotione.
marg.| {p} Anime sue ] ferventer zelatus pro Domino et vindicans eius iniuriam occidendo fornicantes Nm. 25.c. Phinees filius Eleazari filii Aaron Sacerdotis avertit iram suam a filiis Israel : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Et in hoc maxime laudabilis est Phinees, quia dulcedinem animi zeli fervore semper habuit, etiam vindicando iniuriam Domini.
Numérotation du verset Sir. 45,30 
marg.| {q} Ideo statuit ] Dominus illi testamentum pacis id est pactum sempiternum Sacerdotii pacifice possidendi. Nm. 25.c. Ecce do ei pacem federis mei et erit tam ipsi, quam semini eius pactum Sacerdotii sempiternum.
marg.| {r} Et Principem Sanctorum ] id est Sacerdotum.
marg.| {s} Et Gentis sue ] id est totius Iudaici populi, supple, fecit illum Dominus.
marg.| {t} Ut sit illi ] non solum illius.
marg.| {u} Et semini eius Sacerdotii dignitas in eternum ] id est longo tempore sine termini prefixione. Vel eternum dicit, quia illud Sacerdotium erat eterni Sacerdotii significativum.
Numérotation du verset Sir. 45,31 
marg.| {x} Et testamentum David Regis filii Iesse de Tribu Iuda ] supple, statuit illi, sicut Dominus promisit David regnum per Samuelem 1Rg. 16.c. Et promissum implevit, sicut promisit Phinees Sacerdotium per Moysen et promissum solvit. Vel per hec verba significat Auctor quod David in distributione ministrorum templi, quos in viginti quatuor fortes divisit. 1. Par. 4. {3.259va} ut per vices Domino ministrarent, gloriam Phinees non minoravit, sed auxit. Unde ibi Paral. legitur, Phinees autem filius Eleazari erat Dux eorum coram Domino. Et tradunt Hebrei quod adhuc vivebat Phinees et in tabernaculo vices ministrorum ordinavit. Secundum hoc sic construe litteram. Ut sit illi et semini eius Sacerdotii dignitas id est ordinatio et promissum.
marg.| {a} David Regis filii Iesse de Tribu Iuda ] de ampliatione cultus et ministrorum divisione sit.
marg.| {b} Hereditas ipsi ] Phinees.
marg.| {c} Et semini eius ] id est cedat ei iure hereditario. Et quare habuit hanc dignitatem Phinees, ostendit Auctor, cum subdit.
marg.| {d} Ut daret ] ipse Phinees :
marg.| {e} Sapientiam ] id est doctrinam legis Dei.
marg.| {f} In cor nostrum ] id est ut cor nostrum illuminaretur ad veram cognitionem et accenderetur ad verum amorem. Hoc enim est officium Sacerdotum. Unde Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius : quia Angelus Domini exercituum est.
marg.| {g} Iudicare ] id est ad iudicandum.
marg.| {h} Gentem suam ] id est sibi tamquam Pontifici subditam et commissam.
marg.| {i} In iustitia ] tribuens unicuique secundum meritum eius.
marg.| {k} Ne abolerentur ] etc. filiorum Israel, vel Sacerdotum per iniustitiam, vel violentiam fortiorum.
marg.| {l} Et gloriam ipsorum ] Phinees et filiorum eius id est Sacerdotii dignitatem.
marg.| {n} In Gentem ] id est populum Israeliticum.
marg.| {o} Eternam fecit ] id est diutius permansuram, quandiu, scilicet Ipsi permanserunt in preceptis Dei, sicut 1Par. 28.b. dicitur de Salomone. Firmabo illi regnum eius usque in eternum, si perseveraverit facere precepta mea.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_45)

Notes :