Hugo de Sancto Caro

Capitulum 49

Numérotation du verset Sir. 49,1 

Memoria Iosie in compositione odoris facti opus pigmentarii
Numérotation du verset Sir. 49,2 

in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini
Numérotation du verset Sir. 49,3 

ipse est directus divinitus in penitentia gentis
et tulit abominationes impietatis
Numérotation du verset Sir. 49,4 

et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem
Numérotation du verset Sir. 49,5 

preter David et Ezechiam et Iosiam
omnes peccatum commiserunt
Numérotation du verset Sir. 49,6 

nam reliquerunt legem Potentis reges Iude et contempserunt timorem Dei
Numérotation du verset Sir. 49,7 

dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam aliene genti
Numérotation du verset Sir. 49,8 

incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremie
Numérotation du verset Sir. 49,9 

nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta
evertere et eruere et perdere et iterum edificare et renovare
Numérotation du verset Sir. 49,10 

Ezechihel qui vidit
conspectum glorie quam ostendit illi in curru cherubin
Numérotation du verset Sir. 49,11 

nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias
Numérotation du verset Sir. 49,12 

et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo
nam rogaverunt
Iacob et redimerunt se in fide virtutis
Numérotation du verset Sir. 49,13 

quomodo amplificemus Zorobabel
nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israel
Numérotation du verset Sir. 49,14 

et Iesum Iosedech
qui in diebus suis edificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna
Numérotation du verset Sir. 49,15 

et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros
eversos et stare fecit portas et seras
qui erexit domos nostras
Numérotation du verset Sir. 49,16 

nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra
Numérotation du verset Sir. 49,17 

et Ioseph
natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis
rector fratrum
stabilimentum populi
Numérotation du verset Sir. 49,18 

et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
Numérotation du verset Sir. 49,19 

Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt
et super omnem animam in origine Adam

Capitulum 49

Numérotation du verset Sir. 49,1 
marg.| Memoria Iosie ] etc. Post laudes Ezechie Regis ponit Auctor laudes Iosie. Post Ezechiam enim non fuit Rex in Iuda dignus laude, nisi Iosias, sicut patet ex 4Rg. 22. et 1. et 2Par. 33. et infra Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima commendatur Iosias. In secunda dicit Auctor omnes Reges Iuda preter tres id est David, Ezechiam, Iosiam peccato idololatrie denotatos, ibi : Preter David. In tertia ponitur commendatio Prophetarum quorumdam nominatim, scilicet Ezechielis et quorumdam communiter, ut duodecim Prophetarum, ibi : Ezechiel qui vidit. In quarta ponitur commendatio virorum, sub quibus captivitas Babylonica rediit in Iudeam, quorum auxilio et consilio templum et civitas dedicata est id est Zorobabel et Iesu et Neemie, ibi : Quomodo amplificemus. In quinta ponitur laus Enoch et Ioseph, qui ante legem fuerunt, ibi : Nemo natus est in terra. Per quod patet quod non est querendus hic ordo historialis, sed veritas. Dicit ergo.
marg.| {q} Memoria Iosie ] filii Ammon, filii Manasse et filii Ezechie.
marg.| {r} In compositione odoris ] etc. id est suavis et odorifera est quasi odor aromaticus compositus opere pigmentarii. Qualis ergo fuit presentia eius, cuius memoria talis ? Similis illi non fuit ante eum Rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et universa virtute sua, iuxta omnem legem Moysi, nec post eum surrexit similis illi, 4.3.263rb} Reg. 23.e. Et quia sermo libenter fit de re, cuius memoria delectabilis est. Ideo subdit Auctor.
marg.| {s} In omni ore ] generaliter magnorum et parvorum.
marg.| {t} quasi mel indulcabitur ] etc. quasi dicat : sicut mel delectat gustum comedentis et quanto amplius masticatur, tanto dulcius invenitur ; sic Iosie memoria delectat de ipso loquentem et quanto quis plus de ipso loquitur, tanto amplius in eius memoria delectatur.
marg.| {u} Et musica etc. id est sicut harmonia instrumentorum musicorum dulcis est et suavis in convivio vini, quo delectat ; ita memoria Iosie dulcis est et suavis non solum loquenti, sed etiam audienti, Os. ultimo c. Memoriale eius sicut vinum Libani ; sup. 32.a. Gemmula carbunculi in ornamento auri et comparatio musicorum in convivio vini. Ecce tribus comparat Auctor memoriam Iosie, odori operis pigmentarii, mellis dulcedini, harmonie Musicorum. Primum delectat olfactum, secundum gustum, tertium auditum : quia memoria Iosie suavis est in corde, suavis in ore et suavis in aure. Et hoc propter tria, que in eo fuerunt, ut dicit Rabanus Fama virtutis, que superat omnem odorem, suavitas modestie, que excedit omnem dulcedinem, studium restaurandi cultum Dei quod superat omnem cantilenam. Ipse etiam poterat dicere cum Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Et quia ipse docuit populum Penitere super transgressionibus legis, ut legitur 4Rg. 23.a. Ideo sequitur.
marg.| {x} Ipse est directus etc. Iudaice id est in doctrina penitentie.
marg.| {y} Et tulit id est abstulit.
marg.| {z} Abominationes impietatis id est idola et Phana in quibus impietas idololatrie celebrabatur. Sacerdotes etiam excelsorum occidit, ut legitur 4Rg. 23.d.
marg.| {a} Et gubernavit Iosias.
marg.| {b} Ad dominum cor ipsius populi doctrina et exemplo.
marg.| {c} Et in diebus peccatorum id est in tempore, quo gubernabat peccatorum idololatria et transgressio legis et violatio cultus Dei.
marg.| {d} Corroboravit pietatem id est cultum firmiter observandum instituit, 4Rg. 23.e. Pythones et hariolos et figuras idolorum et immunditias et abominationes, que fuerunt in terra Iuda et Hierusalem abstulit Iosias, ut statueret verba legis. Et in hoc magis laudandus est, quia in diebus malis bonus fuit.
marg.| {e} Preter David etc. Secunda pars capituli, ubi dicit Auctor omnes Reges Iuda peccatum commisisse, preter tres id est David, Ezechiam, Iosiam. Et videtur quod nulla fit exceptio. Nam et David adulterium in Bersabee et homicidium simul et proditionem in Uriam legitur commisisse, 2Rg. 11. Et Ezechias iterum peccavit superbiendo de victoria Assyriorum propter quod egrotavit, Is. 38.a. Solutio : Isti tres dicuntur non peccasse simpliciter, sed aliorum comparatione, quia quod peccaverunt, condigna penitentia deleverunt et devotionis, ac pietatis officio Domino placuerunt. Ita solvit Rabanus Alii dicunt quod Auctor intelligit de peccato idololatrie, quo omnes Reges Iuda rei fuerunt, vel faciendo, vel permittendo preter istos tres. Salomon enim idola adoravit, 3Rg. 11.a. De aliis semper in fine legitur. Veruntamen excelsa non abstulit. Verbi gratia. De Ioas dicitur 4Rg. 12.a. Fecit Ioas rectum cunctis diebus, quibus docuit eum Ioiada Sacerdos, veruntamen excelsa non abstulit. Et de Azaria legitur 4Rg. 15.a. Fecit Azarias quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, que fecerat Amasias pater eius ; veruntamen excelsa non est demolitus. Et infra g. dicitur idem de Ioatham filio Azarie. Et de Iosaphat idem 3Rg. ultimo f. Isti vero tres omnia Phana et idola contriverunt, ut dictum est. Et ideo dicit Auctor.
marg.| {e} Preter David ; etc. tam Iuda, quam Israel.
marg.| {f} Peccatum idololatrie.
marg.| {g} Commiserunt in se, vel in aliis, Vel omnes Reges, preter istos tres peccatum commiserunt, comparatione istorum, qui minus peccaverunt et quod peccaverunt, cito condigna penitentia et pietatis officio deleverunt.
marg.| {h} Nam reliquerunt legem Potentis id est Dei.
marg.| {i} Reges Iuda idololatrando, vel idola permittendo, cum deberent et possent auferre iuxta illam legem Dt. 7.a. Aras eorum subvertite et confringite statuas, lucosque succidite et sculptilia comburite.
marg.| {k} Et contempserunt timore Dei id est Deum, qui super omnia est metuendus, quia Iudex, qui omnia iudicabit : sapiens, qui non poterit falli : iustus, qui non poterit flecti : fortis qui non poterit superari, Iob. 9.c. Si fortitudo queritur, robustissimus est : si equitas iudicii, nemo audet pro me testimonium reddere. Ecce quod dicit Auctor : Reliquerunt legem potentis, quantum ad illos, qui permittendo idola peccaverunt et contempserunt timorem Dei, quantum ad illos, qui idola coluerunt. Et revera contempserunt quod apparet ex pena.
marg.| {l} Dederunt enim id est dari peccatis suis meruerunt.
marg.| {m} Regnum suum aliis id est Babyloniis et Chaldeis.
marg.| {n} Et gloriam suam id est civitatem et templum, atque divitias, in quibus gloriabantur.
marg.| {o} Alienigene Genti id est Babylonice.
marg.| {a} {3. 263va} Incenderunt Gens, scilicet aliena.
marg.| {b} Electam sanctitatis civitatem id est Hierusalem, que dicitur electa civitas, quia Dominus elegit eam, ut ibi invocaretur nomen eius et sanctificaretur nomini suo. Civitas autem sanctitatis dicitur propter templum sanctificatum Domino quod erat in ea. Vel ipsi Iudei,
marg.| {b} incenderunt electam sanctitatis civitatem ] id est incendii eius causa fuerunt.
marg.| {c} Et desertas fecerunt vias eius ] id est vacuas sine viatore.
marg.| {d} In manu Ieremie ] id est sicut Ieremias prophetaverat et scripserat, Ier. 38.e. tradetur civitas hec in manus Chaldeorum et succendent eam igni. Item Lam. 1.b. Vie Sion lugent eo quod non sit, qui veniat ad solemnitatem eius. Et revera Ieremias hec prophetaverat, unde irati fuerunt Iudei contra eum : nam male tractaverunt illum, proiicientes eum in lacum, Ier. 38.b. Illum dico.
marg.| {f} Qui a ventre ] id est in ventre.
marg.| {g} Matris consecratus est Propheta ] Ier. 1.b. Prius, quam te formarem in utero novi te et antiquam exires de vulva, sanctificavite et Prophetam in Gentibus dedi te.
marg.| {h} Evertere ] id est extra vertere peccata interiora.
marg.| {i} Et perdere ] peccata exteriora.
marg.| {k} Et iterum reedificare ] edificium virtutum.
marg.| {l} Et renovare ] honestatem morum. Hoc est quod dicitur Ier. 1.b. Ecce constitui te super Gentes et regna, ut evehas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes.
marg.| {m} Ezechiel ] etc. Tertia pars capituli, ubi Ezechiel Propheta specialiter et alii duodecim Prophete communiter commendantur. Dicit ergo Ezechiel, supple Propheta laudabilis fuit.
marg.| {n} Qui vidit ] in visione.
marg.| {o} Conspectum ] id est figuram, sive similitudinem glorie Dei.
marg.| {p} Quam ostendit illi ] Deus.
marg.| {q} In curru Cherubin ] id est quatuor rotis sequentes, vel stantes iuxta Cherubin. Nec potest hoc intelligi de prima visione Ezechielis quia ibi nulla fit mentio de Cherubin. Intelligitur ergo de alia visione, de qua dicitur 10. b. Vidi et ecce quatuor rote iuxta Cherubin, rota una iuxta Cherub unum et rota alia iuxta Cherub unum, species autem rotarum erat, quasi visio lapidis Chrysolythi et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi si sit rota in medio rote. Et revera hoc vidit Ezechiel.
marg.| {r} Nam commemoratus etc. Israel puniendorum.
marg.| {t} In imbre id est inundatione vindicte.
marg.| {u} Benefacere id est ad benefaciendum.
marg.| {x} Illis qui ostenderunt, verbo et exemplo.
marg.| {y} Rectas vias Isr ael id est qui benefecerunt eis et compassi sunt eis, quando ducebantur in captivitatem, quasi dicat : commemoratus est Ezechiel in prophetia sua de punitione inimicorum Israel et retributione amicorum eius. Et tangit Auctor quod Ezechiel in consolatione populi sui captivi predixit calamitates circumstantium nationum, que vel iuverunt hostes Israel, vel insultaverunt captivis, scilicet Ammon et Moab et Edom et Philisthiim et Thyri et Sidonis et Egypti et Ethiopie, quarum omnes calamitates predixit, Ez. a 21. usque ad 33. Vel potest intelligi generaliter {3. 263vb} de omnibus malis puniendis et de omnibus bonis remunerandis, ut sit sensus.
marg.| {r} Commemoratus est Ezechiel.
marg.| {s} Inimicorum Dei id est omnium malorum puniendorum. Commemoratus est, inquam.
marg.| {t} In imbre infecunda et inundante predicatione sua terram Ecclesie inebriante et fecundante. Et iterum commemoratus est Deum.
marg.| {u} Benefacere illis, qui ostenderunt vias rectas id est qui recta via incedunt, quasi dicat : Propheta in sua predicatione comminatus est malis et consolatus est bonos. Unde 36.e. dicit in persona Domini : Cum sanctificatus fuero in vobis coram eis, tollam quippe vos de Gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos in terram vestram et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris.
marg.| {z} Et duodecim Prophetarum etc. id est duodecim Prophete etiam post mortem fructum fecerunt, tum propter honorem sibi impensum, tum quia dignam sibi memoriam posteris relinquerunt ad sui imitationem. Simile sup. 46.c. de iudicibus : Ossa eorum pullulant de loco suo. In loco suo pullulare dicuntur, quia ubi sepulta fuerunt in veneratione habentur. Et merito.
marg.| {a} Nam corroboraverunt Prophete, scilicet verbo et exemplo.
marg.| {b} Iacob id est populum Iudaicum in fide et moribus.
marg.| {c} Et redemerunt se a peccato taciturnitatis.
marg.| {d} In fide virtutis sue id est in fidelitate sue virtuose predicationis.
marg.| {e} Quomodo amplificemus etc. Quarta pars, ubi commendatur Zorobabel et Iesus et Neemias, quibus captivitas Babylonica rediit in Iudeam. Et quia Zorobabel Dux fuit exercitus redeuntis, ideo primo ponitur eius commendatio. Dicit ergo.
marg.| {e} Quomodo amplificemus id est digna laude commendabimus.
marg.| {f} Zorobabel Ducem populi Israelitici, qui regressus de Babylone restauravit templum Domini, Esd. 5. Et vere amplificandus Zorobabel.
marg.| {g} Nam et ipse quasi   signum fuit in dextra manu Israel id est populo Israelitico id est excitatio memorie Dei et preceptorum eius, sicut signum aliquod quod ponitur in manu dextera, excitat ad habendum memoriam alicuius rei. Unde dicitur Dt. 11.c. Suspendite precepta mea pro signo in manibus vestris et inter oculos vestros collocate. Et sumitur hoc quod dicitur hic de Aggeo 2.d. ubi dicitur assumam te Zorobabel filii Salathiel, serve meus, dicit Dominus et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum.
marg.| {h} Et Iesum filium Iosedech Sacerdotem magnum, quomodo amplificemus.
marg.| {i} Qui duo id est Zorobabel et Iesus.
marg.| {k} In diebus suis edificaverunt domum Domini.
marg.| {l} Et exaltaverunt templum sanctum Domino restaurantes et renovantes cultum Dei et utensibilia ad honorem Dei, templum dico.
marg.| {m} Paratum in gloriam sempiternam id est ad laudandum Deum in sempiternum, nisi peccata Iudeorum impedivissent.
marg.| {n} Et Neemias Pincerna Regis Artaxersis.
marg.| {o} In memoria multi temporis id est dignus est multo tempore esse in memoria hominum.
marg.| {p} Qui id est quia ille.
marg.| {q} Erexit nobis muros civ itatis Hierusalem.
marg.| {r} Eversos a Chaldeis, 4Rg. ultimoc.
marg.| {s} Et stare portas urbis.
marg.| {t} Et seras portarum.
marg.| {u} Qui erexit domos nostras quas everterat Nabuchodonosor. De hac edificatione portarum et erectione domorum legitur, Nee. 3. per totum.
marg.| {x} Nemo natus est Quinta pars, ubi ponitur laus quorumdam Patrum qui ante legem fuerunt : et licet prius dixerit de his, vel fuerit facta mentio de Enoch, quia parum dixerat, Auctor repetens de eodem dicit.
marg.| {x} Nemo natus est id est nemo similis ei fuit. Et subiungitur causa.
marg.| {y} Nam et ipse receptus est in celum, Gn. 5.c. Sed hoc videtur falsum, quia Elias similiter legitur receptus, sive raptus in celum, 4Rg. 2.b. At hoc potest solvi multipliciter. Primo sic : Nemo fuit ei similis temporibus suis, vel ante diluvium nullus fuit ei par in honore, vel simpliciter nullus, qui legatur patrem et matrem habuisse, fuit ei similis. Elias enim etsi raptus legatur sicut Enoch, tamen de patre vel matre eius non legitur, sed subito introducitur, 3Rg. 17.a. Dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad, ad Achab etc. Vel hyperbolice dictum est, vel singulariter sicut illud sup. 44.c. Non est inventus similis illi.
marg.| {z} Et Ioseph, qui natus est homo princeps fratrum id est ad hoc natus est, ut esset Princeps fratrum et etiam Egypti et salvaret patrem et fratres suos, sicut legitur Gn. 45.b. Pro salute vestra misit me Deus ante vos in Egyptum. Et ultimo d. Vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in presentiarum cernitis et salvos faceret multos populos.
marg.| {a} {3. 264ra} Firmamentum gentis sue vel Egyptiace, contra famem, que invaluerat maxima in Egypto et in terra Canaan, Gn. 41.
marg.| {b} Rector fratrum quo s rexit et docuit.
marg.| {c} Stabilimentum Iud aici et Egyptiaci. Unde Ps. 103. de ipso. Constituit eum Dominum domus sue et Principem omnis possessionis sue, ut erudiret Principes eius ; sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret.
marg.| Et nota quatuor, que de ipso dicuntur. Princeps fratrum rector fratrum, firmamentum gentis, stabilimentum populi. Princeps quidem fratrum factus est propter suam temperantiam, quia enim noluit peccare cum uxore Domini sui, meruit exaltari et fieri Princeps Egypti et per consequens fratrum. Rector per prudentiam, firmamentum per fortitudinem, stabilimentum per iustitiam.
marg.| {d} Et ossa ipsius id est in terram promissionis delata, Ex. 13.d. Tulit Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel, dicens : Visitabit vos Deus : afferte ossa mea hinc vobiscum.
marg.| {e} Et post mortem etc. non verbo, sed facto id est sua ipsa translatione, Sacramenta nostre redemptionis futura ostenderunt et complenda in terra promissionis, ad quam ipsa translata sunt. Vel ideo prophetasse dicuntur ossa Ioseph, quia sua asportatione impletum est quod predixerat Ioseph, Gn. ultimo d. Post mortem meam Deus visitabit vos, asportate vobiscum ossa mea de loco isto. Vel prophetaverunt se cum Christo surrectura. Magister autem dicit in Historiis quod ossa prophetaverunt de difficultate itineris. Sed quomodo prophetaverint, non declarat.
marg.| {f} Seth ] filius Adam.
marg.| {g} Et Sem ] primogenitus Noe.
marg.| {h} Apud homines ] etc. et etiam apud Deum.
marg.| {i} Et super omnem animam ] id est super omnes homines.
marg.| {k} In origine Adam ] id est qui nati sunt de Adam, existentes tunc temporis, quia, ut dicit Glossa Seth filius Adam et Sem primogenitus Noe, tam fide, quam moribus hominibus sui temporis Prelati sunt : in quibus Christus significatur, qui Deus et homo est, cui Deus dedit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur etc. Phil. 2.b. Et nota quod per omnes istos, quorum laudes hic ponuntur, significatur
Numérotation du verset Sir. 49,mystice 
marg.| Mystice: Christus. Et est planum mysterium in Glossa propter quod ad alia pertransimus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_49)

Notes :