Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Sir. 6,1 

Noli fieri pro amico inimicus proximo improperium
enim et contumeliam malus hereditabit
et omnis peccator
Invidus
et bilinguis
Numérotation du verset Sir. 6,2 

non te extollas in cogitatione anime tue velut taurus
ne forte elidatur virtus tua per stultitiam
Numérotation du verset Sir. 6,3 

et folia tua
comedet et fructus tuos
perdet et relinqueris velut lignum aridum
in eremo
Numérotation du verset Sir. 6,4 

anima enim nequa disperdet
qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum
Numérotation du verset Sir. 6,5 

verbum dulce
Multiplicat
Amicos
et mitigat inimicos
et lingua eucharis in bono homine abundat
Numérotation du verset Sir. 6,6 

multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille
Numérotation du verset Sir. 6,7 

si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi
Numérotation du verset Sir. 6,8 

est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis
Numérotation du verset Sir. 6,9 

et est amicus qui egreditur ad amicitiam1
1 amicitiam] inimicitiam Weber
et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit
Numérotation du verset Sir. 6,10 

est autem amicus socius mense et non permanet in die necessitatis
Numérotation du verset Sir. 6,11 

amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coequalis et in domesticis tuis fiducialiter
aget
Numérotation du verset Sir. 6,12 

si humiliaverit se contra te
et a facie tua abscondet se
Unianimem
habebis amicitiam bonam
Numérotation du verset Sir. 6,13 

ab inimicis tuis
separare et ab amicis tuis attende
Numérotation du verset Sir. 6,14 

amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum
Numérotation du verset Sir. 6,15 

amico fideli nulla est comparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius
Numérotation du verset Sir. 6,16 

amicus fidelis medicamentum vite et immortalitatis
et qui metuunt
Dominum inveniunt illum
Numérotation du verset Sir. 6,17 

qui timet Deum eque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius
Numérotation du verset Sir. 6,18 

fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam
Numérotation du verset Sir. 6,19 

quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius
Numérotation du verset Sir. 6,20 

in opere enim ipsius exiguum laborabis
et cito edes de generationibus
illius
Numérotation du verset Sir. 6,21 

quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors
Numérotation du verset Sir. 6,22 

quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum
Numérotation du verset Sir. 6,23 

sapientia enim doctrine secundum nomen est eius
et non multis est manifesta
quibus autem agnita est
permanet usque ad conspectum Dei
Numérotation du verset Sir. 6,24 

audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum
Numérotation du verset Sir. 6,25 

inice pedem tuum in compedes illius
et in torques eius tuum collum
Numérotation du verset Sir. 6,26 

subice umerum tuum et porta illam
et ne accedieris vinculis eius
Numérotation du verset Sir. 6,27 

in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius
Numérotation du verset Sir. 6,28 

investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam
Numérotation du verset Sir. 6,29 

in novissimis
enim invenies requiem
in ea et convertetur tibi in oblectationem
Numérotation du verset Sir. 6,30 

et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis et bases servirtutis2
2 servitutis] virtutis Weber
et torques illius in stolam glorie
Numérotation du verset Sir. 6,31 

decor enim vite est in illa et vincula illius netura salutaris
Numérotation du verset Sir. 6,32 

stolam glorie indues eam et coronam gratulationis superpones tibi
Numérotation du verset Sir. 6,33 

fili si attenderis mihi disces et si accommodaveris animam tuam sapiens eris
Numérotation du verset Sir. 6,34 

et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam
et si dilexeris audire sapiens eris
Numérotation du verset Sir. 6,35 

in multitudine presbyterorum
prudentium
sta et sapientie illorum ex corde coniungere ut
omnem narrationem Dei possis audire
et proverbia
laudis non effugiant te
Numérotation du verset Sir. 6,36 

et si videris sensatum
evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus
Numérotation du verset Sir. 6,37 

cogitatum habe in preceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientie dabitur tibi

Capitulum 6

Numérotation du verset Sir. 6,1 
marg.| Noli fieri pro amico ] etc. in fine capituli precedentis actum est de equalitate iudicii quod caritate debet informari, ut nullo odio, vel amicitia declinet a veritate, nunc continuo subiungit auctor vim vere caritatis, que amicum ab amicitia declinare non sinit. Unde infra eod. b. Amicus fidelis medicamentum vite et immortalitatis. Dicit ergo.
marg.| {s} Noli fieri pro amico ] id est de amico.
marg.| {t} Inimicus proximo ] Iuste contra ipsum iudicando, vel aliquando alio modo iniuste contra ipsum faciendo.
marg.|
marg.| Vel sic.
marg.| {s} Noli fieri pro amico ] id est favore amici tui.
marg.| {t} Inimicus proximo ] tuo id est alicui homini : quia omnis homo nomine proximi generaliter intelligitur, sicut dicit Augustinus sup. Lc. 10. quasi dicat : pro amore unius noli fieri inimicus alterius. Hoc enim non sustinet caritas, que omnes diligit et nihil odit, nisi peccatum.
marg.| Vel sic :
marg.| {s} Noli fieri pro amico ] tuo carnali. Verbi gratia. Pro parentibus carnalibus, qui amici sunt tantum passive.
marg.| {t} Inimicus proximo ] id est Christo. Sicut multi Prelati, qui in preiudicium Christi nepotulos suos in Ecclesia eius non solum instituunt, sed preficiunt. Contra quos dicitur Hab. 2.c. Ve qui edificant Sion in sanguinibus et preparant urbem in iniquitate. Non sic ille, qui dicebat. Ps. 15. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. Causam autem, quare non debeat fieri inimicus proximo, subiungit.
marg.| {u} Improperium enim ] verborum in iudicio : Esurivi et non dedistis mihi manducare, Mt. 25.d.
marg.| {x} Et contumeliam ] verberum in inferno.
marg.| {y} Malus ] Iudex vel quilibet alius finaliter malus.
marg.| {z} Hereditabit ] id est firmiter possidebit. Vel [Hereditabit id est sequacibus suis quasi hereditatem relinquet.
marg.| {a} Et omnis peccator ] id est perfectus peccator, qui scilicet ex malitia sciens et prudens, repugnat veritati et impugnat ; ut hereticus, supple hereditabit improperium et contumeliam.
marg.| {3. 181va} {a} Invidus ] similiter et bilinguis. Dicit quatuor. Malus, peccator, invidus, bilinguis. Malus, Iudex iniquus, omnis peccator hereticus : invidus, qui odit bonum alterius : bilinguis, qui veris falsa miscet.
marg.| Vel invidus, bilinguis, detractor accipitur et adulator. Omnes hi hereditabunt contumeliam et improperium sempiternum : quia sunt hostes veritatis. Etiam iniquus Iudex impugnat veritatem iustitie, hereticus veritatem doctrine, detractor et adulator veritatem vite ; et veritas condemnabit eos. Hec sunt quatuor scelera, que nimis hodie in Ecclesia Dei pullulaverunt. De quibus dicitur Am.. 2.a. Super tribus sceleribus Iuda et super quatuor non convertam eo quod abiecerunt legem Domini et mandata eius non custodierunt, deceperunt eos idola sua, post que abierunt. Quia vero omnia ista a superbia ducunt originem, que est initium omnis peccati, ut dicitur infra 10.b. Ideo consequenter prohibet superbiam dicens.
marg.| {b} Non te extollas in cogitatione anime tue ] superbiendo de multa sapientia, vel potentia, vel opulentia. De his enim tribus solent homines superbire. Unde Ier. 9.g. Non glorietur Sapiens in Sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis.
marg.| {c} Velut taurus ] qui ex pinguedine et fortitudine superbit. Pinguedo ad scientiam et divitias refertur ; fortitudo ad fortitudinem. De his tauris dicit Dominus in Ps. 21. Tauri pingues obsederunt me. Am.. 4.a. Audite verbum hoc, vacce pingues, que facitis calumniam egenis et confringitis pauperes : que dicitis Dominis vestris, afferte et bibemus. Vaccas vocat propter fecunditatem, quia multos sibi similes generant.
marg.| {d} Ne forte elidatur virtus tua ] id est Sapientia et fortitudo et opulentia tua.
marg.| {e} Per stultitiam ] electionis. Sepe enim amittit hec homo merito superbie, unde superbi. Rm. 1.c. Dicentes se esse Sapientes stulti facti sunt.
marg.| {f} Et folia tua comedat ] id est verba tua destruat stultitia elationis sive iactantia id est inutilia reddat.
marg.| {g} Et fructus tuos ] id est opera tua.
marg.| {h} Perdat ] id est premio privet, 1Cor. b. Modicum frumenti id est iactantie et elationis, totam massam corrumpit id est totam congeriem operum inutilem reddit. Ier. 11.c. Ad vocem loquele grandis exarsit ignis in ea.
marg.| {i} Et relinquaris velut lignum aridum ] sine virore virtutum.
marg.| {k} In Eremo ] id est inter steriles actiones malorum. Superbia enim omnia bona anime destruit et animam quasi desertam relinquit. Unde Ioel. 2.a. Ante faciem eius ignis vorans et post eum flamma exurens quasi hortus voluptatis : terra coram eo et post eum solitudo deserti.
marg.| {l} Anima enim nequam ] id est anima superbi, qui non est quis : quia ab eo qui est, separatus est.
marg.| {m} Disperdet eum, qui se habet ] id est possessorem suum, vel potius custodem suum. Nequitia enim, propter quam simul corpus perditur in inferno, ab anima est.
marg.| {n} Et in gaudium inimici dat illum ] id est diaboli, non quod diabolus gaudeat umquam, sed dicitur in gaudium : quia in hoc impletur desiderium eius.
marg.| Vel gaudium pro irrisione ponitur. Sicut enim simie deridentur a pretereuntibus, cum in alto ponuntur ; sic superbi ; qui sunt simie demonum, sicut dicitur Hab. 1.c. Ipse de Regibus triumphabit et Tyranni ridiculi eius erunt. Et Gregorius Tanto magis demones nos derident, quanto magis nos obedientes sibi vident. De hoc dicitur infra 18.d. Si prestiteris anime tue concupiscentias suas, faciet te venire in gaudium inimicis tuis.
marg.| {o} Et deducet in sortem impiorum ] id est in eternam damnationem, quam sortiti sunt sibi partem. Sap. 2.b. Hec est pars nostra et hec est sors nostra. Sicut eterna {3. 181vb} gloria dicitur sors bonorum. De qua Ps. 30. In manibus tuis sortes mee. Utraque dicitur sors sicut ad modum sortis sine personarum acceptione datur ei, qui dignus est, hoc, vel illud.
marg.| {p} Verbum dulce ] id est dulcis allocutio.
marg.| {q} Multiplicat amicos ] id est corroborat amicitiam inter amicos et novos acquirit.
marg.| {r} Et mitigat inimicos ] id est persecutores. Unde Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram et sermo durus suscitat furorem.
marg.| {s} Et lingua eucharis ] id est gratiosa.
marg.| {t} In bono homine abundabit ] bonis. Virtus autem, que sic regit linguam, mansuetudo vocatur. Unde Prv. 15.b. iracundus provocat rixas ; qui patiens est, mitigat suscitatas vel aliter.
marg.| {p} Verbum dulce ] id est predicatio Evangelii.
marg.| {q} Multiplicat amicos ] Dei id est fideles.
marg.| {r} Et mitigat inimicos ] id est persecutores Christiani nominis.
marg.| {s} Et lingua eucharis ] id est lingua bona, gratiosa et plena mansuetudine.
marg.| {t} In bono homine ] id est in bona operante et docente.
marg.| {u} Abundabit ] fructu multiplici. Talis enim, qui facit bona, que docet et dulciter loquitur, multum fructificat in auditoribus. Prv. 16.c.
marg.| Qui sapiens est corde appellabitur prudens : et qui dulcis est, eloquio, maiora reperiet : Fons vite eruditio possidentis. Item in eod. 10.c. Labia Iusti erudiunt plurimos. Item.
marg.| {p} Verbum dulce ] id est Christus, qui est verbum Patris, dulce in se et dulce in nobis.
marg.| {q} Multiplicat amicos ] sibi, monendo, docendo, beneficia exhibendo.
marg.| {r} Et mitigat inimicos ] dulciter alloquendo, patienter illatas iniurias sustinendo.
marg.| {s} Et lingua eucharis in bono homine ] id est in Christo.
marg.| {u} Abundabit ] doctrina utili et fructuosa.
marg.| {x} Multi pacifici sint tibi ] id est servantes pacem.
marg.| {y} Et Consiliarius sit tibi unus de mille ] quasi dicat : pax cum multis habenda est, imo cum omnibus, si fieri possit. Sicut dicitur Rm. 12.d. Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes.
marg.| Sed non cum multis consilium : quia scriptum est : Multi misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ? Et mille numerus est perfectionis. Unde per hoc quod dicit. Unus de mille, innuit quod paucis et talibus, qui sint perfecti in consiliis, sunt revelanda secreta.
marg.| {z} Si possides amicum, in tentatione ] id est in adversitate eius.
marg.| {b} Posside illum ] id est si possidere desideras, in tentatione posside illum, quasi dicat : si habes aliquem amicum, non dimittas eum in tempore adversitatis.
marg.| Vel sic.
marg.| {z} Si possides amicum ] id est si possidere desideras.
marg.| {a} In tentatione posside illum ] id est probatum in adversitate tua habe illum, quasi dicat : . Si vis aliquem habere amicum familiarem, diu proba illum et hoc maxime tempore necessitatis, quantumcumque sit tibi familiaris. Multi enim se profitentur in prosperis amicos esse ; et inimici inveniuntur in adversis. Unde infra 12.b. Non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus.
marg.| {c} Et ne facile credas ei teipsum ] id est secreta tua, donec prius probaveris. Unde Sen. Omnia delibera cum amico ; prius tamen de ipso, infra 37.b. A consiliario malo serva animam tuam ; prius scito, que sit illius necessitas et quid ipse in animo suo cogitabit, ne forte mittat sudem in terram id est terrenum consilium det tibi et dicat tibi, bona est vita tua ; et stet e contrario videre, quid tibi eveniat, Infra 8.d. Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam et convitietur tibi. Quare autem non sit contrahenda facile cum quocumque familiaritas, subiit.
marg.| {d} Est enim amicus secundum tempus suum ] id est quamdiu durat tempus commodi temporalis.
marg.| {e} Et non permanebit ] tecum ut amicus.
marg.| {f} In tempore tribulationis ] id est adversitatis sive paupertatis.3.182ra} Prv. 19.a. Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem et hi, quos habuit separantur.
marg.| {a} Est et amicus, qui convertitur ad inimicitiam ] id est qui cito irascitur et recedit ab amicitia.
marg.| Secundum aliam litteram : Est amicus, qui convertitur ad amicitiam id est qui levis est et convertibilis est, nunc ad amicitiam, nunc ad inimicitiam.
marg.| {b} Et est qui ] id est ille.
marg.| {c} Odium et rixam ] quam habebat in corde occultam.
marg.| {d} Et convitia denudabit ] id est aliqua mala dicet de illo, cuius amicum se simulabat, si sciat ; si nesciat, finget. Et de tali amico dicitur Prv. 10.a. Occasiones querit, qui vult recedere ab amico et omni tempore erit execrabilis.
marg.| {e} Est autem amicus socius mense ] cuius Deus venter est et gloria in confusione, Phil. 3.d.
marg.| {f} Et non permanet in die necessitatis ] id est paupertatis. Talis similis est lupo, vel cani, qui tamdiu diligit cadaver, quamdiu carnes habet et non plus. Unde Sen. Mel musce sequuntur, cadavera lupi ; turba ista sequitur predam, non hominem. Eccl. 5.c. Ubi multe sunt opes, multi sunt, qui comedunt eas. Ecce triplicem falsum amicum ponit Auctor. Primo amicum fortune, qui cum fortuna venit et cum fortuna recedit.
marg.| De quo dicit Poeta :Versus. Cum fueris felix, multos numerabis amicos : Tempora si fuerint nubila, solus eris.
marg.| Secundum amicum inconstantie, qui secundum temporis mutabilitatem mutatur. De quibus Thr. 1.a. Omnes amici eius spreverunt eam ; et facti sunt ei inimici.
marg.| Tertium amicum mense, qui causa ventris condolet et congaudet. De quo infra 37.a. Sodalis amico coniucundabitur in oblectationibus et in die tribulationis adversarius erit. Sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem arripiet scutum. In hoc triplici amico non est confidendum, sed in vero, de quo consequenter ostendit, qualiter possit cognosci. Difficile est enim inter multos falsos unum verum amicum cognoscere. Omnes enim dicunt se esse amicos, cum sint solo nomine amici, ut dicitur infra 37.a. Signum autem vere amicitie est continuatio amoris in omni tempore. Unde Prv. 17.c. Omni tempore diligit, qui amicus est. Et de hoc dicit.
marg.| {g} Amicus si permanserit fixus ] id est stabilis in amore et constans in tempore tribulationis.
marg.| {h} Erit tibi quasi   coequalis ] id est paris tecum voluntatis, quasi alter tu ; idem volens, idem nolens. Hec est vera amicitia, ut dicit Tullius, idem velle et idem nolle in rebus honestis. Item : Amicitia est divinarum humanarumque rerum, cum benevolentia et caritate consensio.
marg.| {i} Et in domesticis tuis ] id est privatis negotiis tuis.
marg.| {k} Fiducialiter ] id est fideliter.
marg.| {l} Aget ] id est quasi sua fideliter procurabit.
marg.| {m} Si humilia verit se contra te ] id est coram te tibi in omnibus consentiens.
marg.| {n} Et a facie tua abscondet se ] non ostendens exterius totum affectum amoris, quem habet interius.
marg.| {o} Unanimem ] cum eo [habebis amicitiam bonam id est firmam et stabilem. Aliter potest legi secundum Glossa de falso amico.
marg.| {m} Si humiliaverit se contra te ] id est exterius coram te ad te decipiendum.
marg.| {n} Et a facie tua abscondet se ] per simulationem fingens se qualis non est.
marg.| {o} Unanimem habebis amicitiam bonam ] interrogative, quasi dicat : non. Ubi enim cordium secreta ad invicem ignorantur, non potest esse vera amicitia. Amicus enim dicitur amoris consors, ut dicit Glossa Cui sic animum tuum applica, ut ex duobus unum fiat, cui te tamquam tibi committas, a quo nihil timeas et nihil inhonestum petas.
marg.| Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris. Unde {3. 182rb} Io. 15.b. dixit Dominus Discipulis suis. Vos amici mei estis, si feceritis, que precipio vobis. Ecce dedit nobis Dominus formam amicitie, quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta et ipse nobis. Unde Io. 15.b. Vos autem dixi amicos, quia omnia quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
marg.| {p} Ab inimicis tuis ] manifestis.
marg.| {q} Separare ] vel separate, loco, animo vero semper amandus est. Quia dicit Dominus Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros ; benefacite his, qui vos oderunt.
marg.| {r} Et ab amicis tuis attende ] id est ad cognoscendum veros amicos discretionem habe ; quia profundum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud. Ier. 17.b. Hec autem discretio maxime necessaria est propter hypocritas et hereticos, qui simulant quod non sunt, ut incautos decipiant. Unde, Mt. 7.c. Attendite a falsis Prophetis etc. Et Rm. ultimo c. Rogo autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula faciunt.
marg.| {s} Amicus fidelis protectio fortis ] id est amicus fortis secundum Deum fortis protectio : quia non relinquit in adversis : sed fortiter protegit et per consolationem et consilium et orationem, si tentatur : per suarum rerum communicationem, si inopia gravatur : per cordis compassionem, si angustiatur : per suiipsius expositionem, si periculum anime timeatur. Et de tali amico dicitur infra eod. Amicus fidelis medicamentum vite et immortalitatis. Et infra 22.d. A facie illius id est amici non me abscondam ; et si mala mihi evenerint, propter illum sustinebo. Pr. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est.
marg.| {t} Qui autem invenit illum ] id est fidelem amicum.
marg.| {u} Invenit thesaurum ] quo utatur tempore necessitatis. Amicitia enim omnia communia facit et per amicitiam possides omnia bona tam temporalia, quam spiritualia, que habet ille, quem tu amas. Et quia ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, ut dicitur Mt. 6.c. Ideo necesse est in corde unius amici esse cor alterius et communem habere voluntatem et communes divitias. Unde Cicero dixit amicitiam esse non posse nisi inter bonos et liberam debere esse et ad omnem felicitatem proclivem.
marg.| {x} Amico fideli nulla est comparatio ] equiparantie.
marg.| {y} Et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius ] id est contra fidelitatem illius ; quia fidelis amicus semper iuvat etiam post mortem quod non facit aurum et argentum. Fidelis amicus vitam conservat, tam temporalem, quam spiritualem ; quod non aurum, nec argentum. Proprie autem amicus fidelis est Christus, qui tantum nos dilexit, ut animam suam daret pro nobis et maiorem hac dilectionem nemo habet. Io. 15.b. Huic amico nulla est comparatio : quia qui de celo venit super omnes est, Io. 3.d. Huic nec aurum Sapientie, nec argentum eloquentie possunt comparari. Unde Iob. 28.c. Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
marg.| {z} Amicus fidelis ] id est animi custos.
marg.| {a} Medicamentum vite et immortalitatis ] id est observativum et effectivum vite immortalis, ut consiliarius, ut minister, ut adiutor.
marg.| Propter quod dicit Salomon Eccl. 4.c. Ve soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se.
marg.| {b} Et qui metuunt Dominum ] filialiter.
marg.| {c} Invenient illum ] in presenti per spem, in futuro per speciem.
marg.| Spes enim gignitur ex timore, sicut dicit Ps. 113. Qui timent Dominum, speraverunt in Domino. vel   : Inveniant illum ] id est veniunt in illum amoris desiderio, qui oritur ex timore. Unde infra 25.b. Timor Dei initium dilectionis eius, fidei autem initium agglutinandum est illi.
marg.| {d} Qui timet Dominum eque ] id est equo animo et recto, non ut servus et mercenarius ; sed ut filius, qui non timet, nisi offensam, aut separationem.
marg.| {e} Habebit amicitiam bonam ] cum Domino.
marg.| {f} Quoniam secundum illum erit amicus illius ] id est sicut Deus diliget eum et ipse Deum. Vel sic ; [Qui timet Dominum
marg.| {3. 182va} timo re filiali : [Eque habebit amicitiam bonam id est   prout equum est amabitur a Domino. vel   sic : Eque habebit amicitiam bonam ] id est equaliter amabit Dominum id est tantum timebit, quantum amabit. Vel [Eque habebit amicitiam bonam id est equaliter amabit et amabitur omni tempore, adversitatis et prosperitatis : quia omni tempore diligit, qui amicus est. Prv. 17.c. Vel sic : [Eque habebit amicitiam bonam
marg.| cum proximo id est amicorum paritate, cum sint ut unum in amore consortes. Amicus enim dicitur quasi amoris consors. [Quoniam secundum illum id est secundum voluntatem illius, vel secundum amorem illius id est Dei. [Erit amicus illius id est secundum quod diligit Deum, in illo diligit proximum ; quia est imago illius, 1Io. 5.a. Omnis, qui diligit eum, qui genuit : diligit eum, qui natus est ex eo, per naturam, vel per gratiam.
marg.| {a} Fili, a iuventute tua excipe doctrinam ] id est mensuram aliorum cape, vel ex multis doctrinis meliorem elige.
marg.| {d} Et usque ad canos ] id est usque ad senectutem.
marg.| {e} Invenies Sapientiam ] quasi dicat : a iuventute incipe addiscere. Semper enim poteris discere etiam in senectute, sacra enim doctrina puteus altus est et ad profundum perveniri non potest. Unde Eccl. 8.d. Est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis : et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit invenire homo rationem eorum, que fiunt sub Sole et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet eam.
marg.|
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Fili, a iuventute tua ] que est etas disciplinabilis.
marg.| {b} Excipe ] id est corde cape.
marg.| {c} Doctrinam ] bene vivendi.
marg.| {d} Et usque ad canos invenies Sapientiam ] id est in senectute fructum Sapientie consequeris. Unde Glossa Qui in iuventute studet sane doctrine, in senectute dulces metet fructus Sapientie. De quibus dicitur Prv. 3.b. Primi et purissimi fructus eius. Unde Thr. 3.b. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Ex. 16.e. preceptum est filiis Israel, ut mane colligerent manna, per quod significatur sacra Scriptura. Et hoc est quod dicitur Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Et Hieronymus Mirum est quod artem bene vivendi in iuventute non addiscimus, cum alias artes etiam mechanicas a iuventute addiscamus. Modum autem addiscendi determinat auctor et subiungit.
marg.| {f} quasi is, qui arat et qui seminat ] etc. acquirendum id est cum studio et labore et cum spe percipiendi fructum, unde reficiaris et vivas. Unde Apost. 1Cor. 9.b. Debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi.
marg.| Item qui arat et seminat, primo extirpat ab agro spinas et tribulos ; et eversa terra seminat semen suum ; sic qui sacram Scripturam excipere cupit, primo debet terram cordis sui diligenti inquisitione evertere et spinas vitiorum extirpare et tunc demum poteris semen divine doctrine excipere et tandem fructum virtutum et glorie metere. Alioquin in malevolam animam non introibit Sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sap. 1.a. Propter quod dicit Ier. 4.a. Novate vobis novale et nolite serere spinas. Sed quia sunt quidam, qui statim, ut seminaverint, volunt comedere fructum seminis, ut dicitur Is. 28.b. quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim, ut manu tenuerit, vorabit illud. Ideo subiungit.
marg.| {g} Et sustine ] id est patienter exspecta.
marg.| {h} Bonos fructus illius ] id est eterna bona, que illa promittit et per illam inveniuntur, sicut dicitur Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis vitam habere. Iac. 5.b. Patientes {3. 182vb} estote, fratres, usque ad adventum Domini ; ecce agricola exspectat preciosum fructum terre patienter ferens ; donec accipiat temporaneum et serotinum. Sed ne aliquis terreretur ex nimia exspectatione. Ideo subdit.
marg.| {i} In opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius ] quasi dicat : modicus est labor respectu fructus. Unde Sap. 3.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis.
marg.| Et nota quod dicit. In opere ipsius exiguum laborabis ] Non enim solo studio lectionis ; sed et labore operis et instantia orationis acquiritur Sapientia.
marg.| De oratione dicitur Iac. 1.a. Si quis vestrum indiget Sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat et dabitur ei. De opere dicitur in Ps. 100. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et Ps. 18. A mandatis tuis intellexi. Et filii Israel propriis manibus manna colligebant. Ex. 16.d. Generatio autem Sapientie duplex est. Una in affectu altera in intellectu. In affectu generat desideria sancta, in intellectu studia vera. Et de utraque generatione dicit Ps. 23. Hec est generatio querentium Dominum. De his generationibus edit, qui et studia et desideria in bonum opus convertit, sed nondum satiatur, satiabitur autem, cum apparuerit gloria eius, qui dator est sapientie. Sequitur.
marg.| {k} Quam aspera est nimium Sapientia indoctis hominibus ] quasi dicat : tam bona, tam dulcis est Sapientia et fructus eius optimi et tamen nimis aspera est hominibus indoctis qui nesciunt fructum et utilitatem eius. Unde supra 1.c. Execratio peccatoribus Sapientia.
marg.| {l} Et non permanebit in illa ] id est in mandatis illius.
marg.| {m} Excors ] id est homo sine corde id est impatiens et deditus curis et sollicitudinibus temporalibus, que cor auferunt. Unde Os. 7.c. Factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Item in eod. 4.c. Fornicatio, vinum et ebrietas auferunt cor.
marg.| {n} quasi lapidis virtus probatio erit in illis ] id est in stultis id est sicut lapis si sursum proiicitur, statim propria virtute id est ponderositate descendit, ita indocti homines aliquando elevati per Sapientiam ad aliquam dignitatem, propria voluntate sive malitia ad peccata descendunt et de peccatis ad infernum.
marg.| vel aliter. quasi   lapidis virtus ] ita probatio, Sapientie erit id est sicut indocti virtutem lapidis preciosi parum approbant, vel omnino vilipendunt, quia ignorant ; ita et Sapientiam. Propter quod dicit Dominus Mt. 7.a. Nolite Sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos infra 21. Cor fatui quasi vas confractum, omnem Sapientiam non tenebit. Quia vero aliquando indocti recipiunt disciplinam, sed cito abiiciunt quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt, sicut dicitur Lc. 8.b. Ideo subdit.
marg.| {o} Et non demorabuntur proiicere illam ] quia grave videtur eis obedire Sapientie. Et hoc est, quia ignorant fructus eius. Unde Prv. 1.c. Stulti, que sibi noxia sunt, cupiunt et imprudentes odibunt scientiam. Sapientiam autem proiicit, vel qui eam audire contemnit, vel mandata eius non facit. Unde Ps. 49. Proiecisti sermones meos retrorsum. Quare autem proiiciant indocti Sapientiam ostendit.
marg.| {p} Sapientia enim doctrine ] id est que per doctrinam acquiritur, vel que per doctrinam communicatur.
marg.| {q} Secundum nomen eius ] id est stulti. Stultus doctrinam Sapientie reputat stultitiam, quia non intelligit neque sapit, ea, que dicuntur. Unde 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, que spiritus Dei sunt ; stultitia enim est illi et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Sapientia enim doctrine ] id est doctrinalis Sapientia.
marg.| {q} Secundum nomen eius ] id est secundum nomen Sapientie id est talis est, qualis etiam significatur per nomen, scilicet sapida scientia, quia dicitur a sapore et scientia. Et secundum nomen eius est Sapientia id est prudentia et veritas et virtus illuminans et inflammans. Unde Ps. 118. Preceptum Domini lucidum illuminans oculos. Et Prv. 30.a. Omnia sermo Dei ignitus clypeus est.
marg.| Vel aliter. {p} Sapientia enim doctrine ] id est Sapientia docibilis.
marg.| {q} Secundum nomen eius ] id est occulta sicut et nomen eius. Questio enim fuit inter Philosophos et adhuc est, quid est Sapiens et quid est Sapientia ; ita et ipsa Sapientia ignota est et occulta. Ignota est indoctis {3. 183ra} hominibus.
marg.| Unde sequitur
marg.| {a} Et non multis est manifesta ] sed solis auditoribus et amatoribus eius. Pauci enim sapiunt saporem Sapientie et pauci vident claritatem eius. Unde Iob. 28.c. Unde Sapientia venit : et quis est locus intelligentie ? Abscondita enim est ab oculis omnium viventium, volucres quoque celi latet.
marg.| {b} Quibus autem agnita est ] per experientiam id est qui fide et opere scrutantur eam et saporem eius intus in affectu sentiunt.
marg.| {c} Permanet usque ad conspectum Dei ] id est usque ad apertam Dei visionem. Dicitur autem quis permanere multis modis. Primo quando tentationibus non succumbit. Unde Lc. 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Secundo quando adversitatibus non frangitur. Sap. 5.a. Stabunt Iusti in magna constantia etc. Tertio, quando non dissolvitur sive mollescit prosperitate temporali ; sed semper proficit de bono in melius. Infra 27.b. Homo sanctus in Sapientia manet : sicut Sol, qui semper facit cursum suum, quidquid agatur, vel dicatur. Quarto, quando continuat opera sua bona usque in finem. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quinto, quando in aggressu et progressu arduorum confidit in Deo. 1. Iob. 3.a. Omnis, qui in Deo manet, non peccat. Ista sex bona facit Sapientia : Securitatem, firmitatem, constantiam, perseverantiam, confidentiam et ad ultimum apertam Dei visionem. Isti sunt sex gradus, quibus ascenditur ad thronum Salomonis 3Rg. 10.c.
marg.| {d} Audi fili ] etc. Ostensa utilitate Sapientie et quare ab indoctis proiicitur, consequenter admonet ad auditum Sapientie, non solum exteriorem, sed interiorem, qui est obedientia et intelligentia. Unde dicit : Audi, fili, aure cordis.
marg.| {e} Et accipe consilium intellectus ] id est quod confert purum intellectum sine errore.
marg.| {f} Et ne abiicias consilium meum ] qui sum pater tuus, qui non consulerem, nisi bonum.
marg.| {g} Iniice pedem tuum ] id est affectum anime.
marg.| {h} In compedes illius ] id est in precepta illius quasi dicat : gressum vite tue constringe preceptis Sapientie.
marg.| {i} Et in torques illius collum tuum ] id est tempera sermones tuos secundum regulam Sapientie. Collo formatur sermo et ideo nomine colli sermo significatur. Torques est aureum ornamentum pectoris et significat Sapientiam, sive regulam duorum Testamentorum. Unde collum iniicere in torques Sapientie, nihil aliud est, quam sermones suos Sapientia informare.
marg.| {k} Subiice humerum tuum et porta illam ] hoc est, actus tuos suppone magisterio illius.
marg.| {k} Subiice ] per humilitatem.
marg.| {l} Porta ] per fortitudinem : Subiice, per obedientiam, Porta per scientiam.
marg.| {m} Et ne acidieris vinculis eius ] id est ne graviter et tediose feras, sed cum hilaritate imple precepta Sapientie. Dicitur autem acidia ab aceo aces. Unde homo acidus id est sine igne caritatis, qui levis est super omnia. Et de talibus dicit Dominus Ps. 68. Et in siti mea potaverunt me aceto.
marg.| {n} In omni animo ] etc. quasi dicat : omnes cogitationes tuas, omnia desideria in illam converte. Unde Glossa Corde, non corpore accedendum est ad Sapientiam : quia spiritualis lex mente inspicienda est ; sensus tamen corporis dirigendi sunt ratione mentis. Unde Gal. 5.c. Spiritu ambulate ; et desideria carnis non perficietis. Nam qui devote meditatur Sapientiam Dei, que de Christo est, vel que Christus est ; servat mandata eius et corporis luxum restringit, ne fluat in voluptatibus vite presentis ; sed vivat sub disciplina celesti.
marg.| {o} Et in omni virtute tua conserva ] id est corde et opere serva.
marg.| {p} Vias eius ] id est precepta, per que venitur ad ipsam et ipsa ad nos. Mt. 19.c. Vis ingredi ad vitam, serva mandata.
marg.| {q} Investiga illam ] studendo, peritiores interrogando, orando, operando.
marg.| {r} Et manifestabitur tibi ] quia qui petit, accipit ; et qui querit, invenit : et pulsanti aperietur. Mt. 7.a. Prv. 2.a. Si quesieris eam, quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam ; tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies.
marg.| {s} Et continens factus ] {3. 183rb} id est toto animo tenens id est quando tenueris eam.
marg.| {t} Ne derelinquas eam ] peccando, vel torpendo. Vel
marg.| {s} Continens factus ] id est habens continentiam.
marg.| {t} Ne derelinquas eam ] Sapientiam, que maxime servatur per continentiam. Unde Sap. 7.d. Emanatio quedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illam incurrit. Causam autem quare investigari debet Sapientia, subiungit.
marg.| {u} In novissimis ] id est post hanc vitam.
marg.| {x} Inveniet requiem in ea ] id est propter eam, vel per eam ; quia Sapientia est contemplatio Dei et perceptio veritatis, in quibus consistit beatitudo Sanctorum. Prv. 3.a. Fili mi, ne obliviscaris legis mee et precepta mea custodiat cor tuum ; longitudinem enim dierum et annos vite et pacem apponent tibi.
marg.| {y} Et convertetur tibi in oblectationem ] licet modo cum labore investigetur. Unde Io. 16.d. Vos autem contristabimini ; sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
marg.| {z} Et erunt tibi compedes eius ] id est precepta eius, quibus ligatur affectus anime.
marg.| {a} In protectionem fortitudinis ] id est in fortem protectionem.
marg.| {b} Et bases servitutis, vel   virtutis ] id est patientia et obedientia, que sicut bases sustinent totum pondus fabrice spiritualis : erunt tibi in fortitudinis protectionem id est in fortem protectionem. Patientia enim et obedientia protegunt fortiter laborantes ad Sapientiam.
marg.| {c} Et torques illius ] id est temperata doctrina.
marg.| {d} In stolam glorie ] corporis et anime.
marg.| {e} Decor enim vite ] etc. In presenti per gratiam in futuro per gloriam.
marg.| {f} Et vincula illius ] id est precepta, quibus ligamur, ne per campos licentie discurramus effrenes, sunt.
marg.| {g} Alligatura salutis ] quia extrahunt a peccato et trahunt ad salutem eternam. Hec enim sunt vincula, quibus extractus est Ieremias de lacu. Ier. 38.d.
marg.| {h} Stolam glorie ] id est pro stola glorie
marg.| {i} indues eam ] Sapientiam id est in futuro habebis pro Sapientia stolam glorie, qua indueris.
marg.| {k} Et coronam ] etc. eam scilicet Sapientiam, hoc est, pro Sapientia habebis coronam congratulationis.
marg.| Et nota tria verba, que hic ponuntur, decor, stola, corona. Decor sive pulchritudo consistit in partium corporis debita quantitate et ordine et colore vivido, sicut dicit Augustinus sic et decor vite hec tria habet : debitam quantitatem in integritate iustitie, quoad proximum ; debitum ordinem, quoad Deum in cultu pietatis ; vividum colorem in norma sobrietatis, quoad teipsum : et hic est decor vite. Unde Tim. 2. Abnegantes impietatem et secularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc seculo. Stola ut dicit Isidorus, est matronale operimentum, quo operto capite et scapula a dextro latere in levum humerum mittitur : Et dicitur a stolon quod est longum et significat corporis immortalitatem, qua corpus quasi veste nobili induetur, sicut dicitur 1Cor. 15.g. Corona vero, que capiti imponitur, significat gloriam anime, que est dignior et excellentior pars hominis. Sed melius potest dici, ut mihi videtur quod Stola significat tam corporis, quam anime gloriam substantialem, que dicitur aurea : Corona congratulationis dicitur aureola, que superadditur auree Virginibus et Predicatoribus et Martyribus. Unde proprie dicitur hic : coronam congratulationis superpones tibi. Et dicit congratulationis id est simul gratulationis : quia gaudio, sive gratulationi substantiali, que erit ex visione et dilectione Dei, addetur : non tamen augebit eam : quia se habet ad illam, ut punctum ad lineam.
marg.| {l} Fili, si ] Supra ostendit Auctor fructum Sapientie multiplicem : deinde monuit ad auditum Sapientie : nunc ostendit, qualiter veniatur ad illam, scilicet per humilem disciplinam et mentis munditiam et intentionis puritatem. Unde dicit Glossa Necesse est, ut qui vere Sapientie, que Christus est, agnitionem desiderat, prius Catholicis Magistris humiliter se subiiciat et omnes affectus anime sue discipline eorum : deinde intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque, ut meditationem legis, non pro terrenarum rerum mercede, sed pro ipsius boni amore impendat, ut vere Sapientie fructus percipiat. Dicit ergo : fili, cui paterna servatur hereditas : qui doctrine patris humiliter subiici debes.
marg.| {m} Si attenderis ] mihi patri, qui diligenter docere volo.
marg.| {3. 183va} {a} Disces eam ] Ab alio. Unde et Paulus missus est ad Ananiam Act. 9.c. et visum recepit. Et in vitis Patrum legitur quod quidam Patrum dubitabat super quodam et oravit Dominum, ut revelaret ei ; et sic fuit in oratione pluribus diebus et nihil invenit : Ad ultimum cogitavit, ut iret ad patrem quendam : et quereret ab eo dubitationem. Et dum iret, occurrit ei Angelus, dicens : Non propter orationem et ieiunium tuum voluit tibi Dominus revelare dubitationem tuam nunc vero, quia humiliasti te, ut ires ad fratrem tuum et quereres ab eo, missus sum, ut dicam tibi et redeas : Et Dominus indicabit tibi, quid dubitas : unde Lc. 10.d. Confiteor tibi, Pater, Domine celi et terre etc.
marg.| {b} Et si accommodaveris animum tuum ] id est ad commodum dederis ipsi Sapientie.
marg.| {c} Sapiens eris ] potens estimare de omnibus rebus secundum valorem suum, prius cognito unoquoque secundum saporem suum.
marg.| {d} Si inclinaveris aurem tuam ] per humilitatem et fidem, credendo eis, que dicuntur.
marg.| {e} Excipies doctrinam ] id est extra alios capies et ex multis meliorem eliges.
marg.| {f} Et si dilexeris audire ] ab alio.
marg.| {g} Sapiens eris ] hic bis dicit : Sapiens eris : quia Sapientia duo dicit, saporem, quo gustus spiritualis immutatur, in quo est cognitio experientie : et scientiam, qua intellectus illuminatur, in qua accipitur cognitio simplicis notitie.
marg.| {h} In multitudine Presbyterorum prudentium sta ] id est commorare, ut ab eis addiscas Sapientiam. Sed Presbyter Grece, ut dicit Isidorus. Latine senior interpretatur ; sed quia multi senes sunt fatui, ut illi, qui Susannam condemnare voluerunt. Dn. 13.e. Ideo addit, prudentium. In multitudine autem dicit : quia scientia ab uno potest disci, non tamen perfecte morum ordinatio, que magis visu, quam auditu addiscitur. Sed quia posset cum illis esse corpore et corde vagari per mundum : Ideo dicit.
marg.| {i} Et Sapientie illorum ] id est doctrine verbi et exempli.
marg.| {k} Ex corde ] Intellectu et affectu.
marg.| {l} Coniungere ] attendendo quod dicunt et imitando quod faciunt. Hec est coniunctio veri Discipuli ad Magistrum. Forte modo non oportet coniungi, sufficit iungi. Satis est attendere dictis, non imitari facta. Unde Mt. 23.a. Super cathedram Moysi etc. Sed si aliquando Doctores aliqua dicunt, vel faciunt, que non pertinent ad te, ad illa non oportet coniungi. Et ideo sequitur.
marg.| {m} Ut omnem narrationem Dei ] id est de Deo, vel que Deus narrat per illos.
marg.| {n} Possis audire ] ab illis.
marg.| {o} Et proverbia laudis ] id est Sapientie laudabiles et occulte.
marg.| {p} Non effugiant a te ] quasi dicat : . Illa commenda memorie ; illa enim effugiunt a nobis id est extra nos fugiunt, que obliviscimur.
marg.| {q} Et si videris sensatum ] id est Sapientem et doctum et moribus ornatum quod notatur in verbo videris.
marg.| {r} Evigila ad eum ] imitandum et audiendum. Imitandum in factis, audiendum in scholis.
marg.| {s} Et gradus ostiorum illius exterat pes tuus ] hoc est, frequenter vade in domum suam, ut interroges, que ignoras, aut dubitas. In quo retunditur quorumdam superbia, qui nimis confidunt de ingenio proprio, ita ut interrogare aliquid dedignentur ; imo quod plus est, que audiunt, non repetunt, sed nova circa excogitant. Contra quos dicitur Prv. 3.a. Ne sis sapiens apud temet ipsum. Et supra parum. Ne innitaris prudentie tue. De hoc dicitur infra 8.b. Ne despicias narrationem Presbyterorum Sapientum et in proverbiis eorum conversare : Ab ipsis enim disces Sapientiam et doctrinam intellectus.
marg.| {t} Cogitatum habe in preceptis Dei ] non in vanis figmentis Philosophorum et curis carnis : et mundi.
marg.| {u} Et in mandatis illius maxime ] id est plus quam in alia re.
marg.| {x} Assiduus esto ] meditando die ac nocte et opere adimplendo : aliter insufficiens est meditatio legis, nisi consequatur operatio. Unde Dt. 6.b. Erunt verba hec, que ego {3. 183vb} precipio tibi hodie, in corde tuo et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens et ligabis ea quasi signum in manu tua. Precepta dicit quoad affirmativa ; mandata, quoad negativa.
marg.| {y} Et ipse dabit tibi cor ] id est puri cordis intelligentiam.
marg.| {z} Et concupiscentia ] salutaris.
marg.| {a} Sapientie ] id est amor Sapientie, quoad effectum.
marg.| {b} Dabitur tibi ] id est a Deo. Hec duo habebat, qui dicebat : Ps. 118. Quomodo dilexi legem tuam, Domine etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_6)

Notes :