Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Sir. 8,1 

non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
Numérotation du verset Sir. 8,2 

non contendas cum viro
locuplete ne forte contra consistat litem tibi
Numérotation du verset Sir. 8,3 

multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
Numérotation du verset Sir. 8,4 

non litiges
cum homine linguato
et non strues in igne
illius ligna
Numérotation du verset Sir. 8,5 

non communices
homini indocto ne male de progenie tua loquatur
Numérotation du verset Sir. 8,6 

ne despicias hominem avertentem
se a peccato neque improperes ei
memento quoniam omnes sumus in correptionem
Numérotation du verset Sir. 8,7 

ne spernas hominem
in sua senecta
etenim ex nobis senescunt
Numérotation du verset Sir. 8,8 

noli de mortuo gaudere
sciens quoniam omnes morimur et in gaudium
nolumus venire
Numérotation du verset Sir. 8,9 

ne despicias narrationem presbyterorum
sapientium et in proverbiis illorum conversare
Numérotation du verset Sir. 8,10 

ab ipsis enim disces doctrinam intellectus
et servire magnatis
sine querela
Numérotation du verset Sir. 8,11 

non te pretereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
Numérotation du verset Sir. 8,12 

quoniam ab ipsis disces intellectum
et in tempore necessitatis responsum
Numérotation du verset Sir. 8,13 

non incendas
carbones peccatoris arguens eos ne incendaris
flamma ignis peccatorum illorum
Numérotation du verset Sir. 8,14 

ne contra faciem stes contumeliosi
ne sedeat quasi insidiator
ori tuo
Numérotation du verset Sir. 8,15 

noli fenerare homini fortiori te
quod si feneraveris tamquam perditum habe
Numérotation du verset Sir. 8,16 

non spondeas
super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
Numérotation du verset Sir. 8,17 

non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
Numérotation du verset Sir. 8,18 

cum audace
non eas in via ne forte gravet mala sua in te
ipse enim secundum voluntatem suam
vadit et simul cum stultitia illius peries
Numérotation du verset Sir. 8,19 

cum iracundo
non facias rixam cum audace non eas in desertum
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis
et ubi non est adiutorium elidet te
Numérotation du verset Sir. 8,20 

cum fatuis
ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi que ipsis placent
Numérotation du verset Sir. 8,21 

coram extraneo
ne facias consilium
nescis enim quid pariet
Numérotation du verset Sir. 8,22 

non omni homini cor tuum manifestes
ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi

Capitulum 8

Numérotation du verset Sir. 8,1 
marg.| Non litiges ] etc. In fine precedentis capituli monuit Auctor ad declinationem peccati per recordationem finis. Sed quia inter omnia peccata quod magis infestat et facilius perpetratur, est peccatum lingue, ideo de illo prosequitur Auctor exhortans a litigio, maxime cum tribus id est cum potente, cum divite, cum linguato homine et ita hortatur ad pacem. Contendere enim cum maioribus est periculosum, cum pare ambiguum, cum minore inhonestum. Cum nullo contendendum, vel litigandum est. Servum enim Domini non oportet litigare. 2Tim. 2.d. sed magis pacem habere ad omnes et potius fraudem pati, sicut dicitur Rm. 12.d. Nam, ut dicit Augustinus nihil adeo diabolo assimilat quam litigare. Dicit ergo.
marg.| {f} Non litiges ] id est verbis contendas ex ira, vel invidia, vel superbia, vel avaritia.
marg.| {g} Cum homine potente ] id est cum Prelato habente potestatem.
marg.| Vel cum potente id est cum homine superbo. Unde Pr. 26.a. Non respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Et quare hoc.
marg.| {h} Ne forte incidas in manus illius ] id est in potestatem eius, sicut dictum est sup. 4.d. Noli resistere contra faciem potentis. Sed contrarium videtur ibidem. Pro iustitia agonizare usque ad mortem.
marg.| Item Elias restitit Achab Regi Israel. 3Rg. 18.c. Et Ioannes Herodi. Mc. 6.c. Solutio : Attendenda est causa litis. Pro iustitia et fide, pium est litigare : sed improprie dicitur lis ; sed certamen. Unde 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi etc. Pro divitiis temporalibus congregandis certare impium est et diabolicum. Unde Lc. 6.c. Qui aufert tibi que tua sunt, ne repetas. Mt. 5.f. Qui vult tecum contendere in iudicio et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. 1Cor. 6.b. Iam omnino delictum est in vobis quod Iudicia habetis inter vos : quare non magis iniuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ? Lites ergo et iurgia hic prohibet, maxime cum potente, divite et linguato, certamina iusta commendat, sup. et ita non est contrarietas.
marg.| {i} Non contendas cum viro ] id est cum homine.
marg.| {k} Locuplete ] id est cum divite plures loculos habente ; quia talis {3. 186rb} multos habet coadiutores. Nam divitie addunt amicos plurimos. Pr. 19.a.
marg.| {l} Ne forte e contra constituat litem tibi ] imponendo tibi crimen furti, vel aliquid tale : de quo non possis ei respondere, vel nimis protrahendo causam ; et tu non possis sustinere expensas.
marg.| {m} Multos enim perdidit aurum et argentum ] id est multis fuit occasio perditionis. Inde enim oriuntur contentiones, invidie et huiusmodi ; quia cupiditas est causa omnium malorum. 1Tim. 6.b.
marg.| {n} Et usque ad cor Regum extendit ] se aurum et argentum id est usque ad mortem cordis
marg.| {o} Et convertit ] Illud ad iniquitatem. infra 31.a. Multi dati sunt in auri casus et facta est in specie ipsius perditio illorum.
marg.| {p} Non litiges cum homine linguato ] id est garrulo. Ps. 139. vir linguosus non dirigetur in terra. Cato.
marg.| Contra verbosos noli contendere verbis.
marg.| {q} Et non struas in ignem ] id est in furorem illius.
marg.| {r} Ligna ] id est verba, que sunt ei materia incendii et furoris. infra 28.b. Secundum ligna silve ; sic ignis ardescit : et secundum virtutem hominis ; sic iracundia illius erit. Prv. 27.c. Cum defecerint ligna,
marg.| Δ extinguetur ignis,
Numérotation du verset Sir. 8,mystice 
marg.| et Tropologice.
marg.| {f} Non litiges cum homine potente ] id est contra Christum excusando, vel attenuando peccatum in confessione. Ier. 2.f. Quid vultis mecum Iudicio contendere ? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus : et infra g. Quid niteris bonam ostendere vitam tuam ad querendam dilectionem ? quasi dicat : non sic queritur dilectio Dei per excusationem peccati ; sed potius per accusationem. Unde Ps. 36. Revela Domino viam tuam : et ipse faciet.
marg.| {f} Non litiges cum homine potente ] id est contra prelatum rebellando, sicut Levite contra Moysen et Aaron. Nm. 16.b. Multum erigimini filii Levi. Am. 7.c. dixit Amasias Regi Israel : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel : non poterit terra sustinere omnes sermones eius. Vel placitando. Prv. 31.a. ne dederis substantiam tuam mulieribus et divitias tuas ad delendos Reges. Vel murmurando Nm. 16.f. Murmuravit omnis multitudo contra Moysen et Aaron.
marg.| Et nota quod non dicit, contra potentem, sed cum potente, propter hypocritas et adulatores, qui verborum superficie videntur arguere potentes ; sed liniunt et cum ipsis et pro ipsis faciunt arguendo, scuta vendentes, vel oleum.
marg.| {h} Ne forte incidas in manus illius ] id est Christi Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
marg.| {i} Non contendas cum viro locuplete ] id est cum viro iusto locuplete virtutibus. Pr. 24.b. ne insidieris et queras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius. Pr. 13.a. Est quasi pauper cum in multis divitiis sit. Redemptio anime viri, proprie divitie. Vel locuplete, scientia Rm. 11.d. O altitudo divitiarum, sapientie et scientie Dei. Is. 33.a. Divitie salutis sapientia et scientia. Vel locuplete. pecunia, quia talis nihil iniquum timet facere pro pecunia acquirenda. Ps. 72. Ecce peccatores et abundantes in seculo obtinuerunt divitias.
marg.| {l} Ne forte contra constituat litem tibi ] id est faciat te citari coram aliis Iudicibus Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis.
marg.| {m} Multos enim perdidit aurum sapientie et argentum ] elo  q uentie : quia abutuntur non proferentes ad honorem Dei ; et utilitatem proximi ; sed ad gloriam propriam et commodum temporale : et ideo non proderunt eis in die Iudicii. So. 1.d. Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die ire Domini.
marg.| {n} Et usque ad cor Regum extendit ] se illud aurum et argentum perditionis.
marg.| {o} Et convertit ] cor Regum id est Doctorum, qui alios regere habent, ad iniquitatem, ad ambitionem, ad invidiam, infra 31.a. Lignum offensionis est aurum sacrificantium : ve illis, qui sectantur illud : et omnis imprudens deperiet in illo.
marg.| {p} Non litiges cum homine linguato ] id est cum Advocato, cuius lingua est arma eius et scutum et sagitte ; et gladius acutus. Prv. 30.b. Est generatio que pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.
marg.| {q} Et non struas in ignem illius ligna ] id est cupiditatem illius non incendas dando ei salarium. Utrumque enim videtur prohibere et cum Advocato contendere et eum ad contendendum conducere : quia lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas. Prover. 26.d. infra 28.b. Lingua tertia multos commovit et dispersit illos.
marg.| Θ
prol.| {a} Non
marg.| {3. 186va} Δ extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt.
marg.| {a} Non communices homini indocto ] id est non habeas cum eo familiaritatem, vel cohabitationem, aut societatem, aut frequentem collocutionem. Unde infra 22.b. Cum stulto ne multum loquaris : et cum insensato ne abieris.
marg.| {b} Ne male de progenie tua loquatur ] ad litteram, sicut Iudei de Christo. Io. 6.e. Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem ? Ideo dicitur Pr. 24.c. Cum detractoribus ne commiscearis quoniam repente veniet interitus illorum.
marg.| {c} Ne despicias hominem avertentem se a peccato ] per penitentiam et satisfactionem.
marg.| {d} Neque improperes ei ] quod peccavit ; vel si forte labatur ex fragilitate. Non enim Dominus improperavit Magdalene ; sed dicentibus Phariseis : Hic si esset propheta, sciret utique que et qualis est mulier, que tangit eum, quia peccatrix est ; sed dixit ad illam, fides tua te salvam fecit : vade in pace. Lc. 7.g. Neque pater filio prodigo revertenti improperavit peccata sua preterita ; sed procidens in collum eius, recepit eum cum gaudio et fecit ei convivium. Lc. 15.e. Neque etiam Angeli improperant peccatoribus et penitentibus peccata preterita ; sed potius faciunt illud quod scriptum est Lc. 15.b. Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Ideo dicit Dominus Dt. 23.b. Non abominaberis Idumeum, quia frater tuus est ; neque Egyptium ; quia advena fuisti in terra eius id est peccator fuisti, sicut ipse fuit ; vel certe si non fuisti, esse potuisti dicit Gregorius ; vel adhuc esse poteris. Unde dicit Paulus, Gal. 6.a. Fratres, preoccupatus si fuerit homo in aliquo delicto ; vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Ecce potentes, divites, verbosos coniungit Auctor : quia illa tria se con comitantur, sicut patet in divite epulone. Lc. 15.e.
marg.| Θ
marg.| {a} Non communices homini indocto ] id est heretico, vel superbo. infra 13.a. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea : et qui communicat superbo, induet superbiam.
marg.| {b} Ne male de progenie tua loquatur ] id est de catholica Ecclesia, vel de bonis operibus.
marg.| {c} Ne despicias hominem avertentem se a peccato ] quia non est homo, qui faciat bonum et non peccet. Eccl. 7.c. Et Pr. 24.b. Septies cadet iustus et resurget. Unde etiam sequitur.
marg.| {e} Memento, quoniam omnes in corruptione sumus ] id est in carne corruptibili, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Sap. 9.c. Et ideo omnes possumus peccare : et ideo nullus debet alium despicere, si aliquando peccet ; dummodo non sit pertinax in peccato. Ideo dicitur 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat, ne cadat.
marg.| {f} Ne spernas hominem in sua senectute ] corporali, vel spirituali.
marg.| {g} Etenim ex nobis ] id est per corruptionem, quam habent, nobiscum communiter, vel ex nobis id est ex iuvenibus, quales nos sumus, senescunt. Et quanto seniores fiunt, tanto magis honorandi et adiuvandi sunt. Lev. 19.f. Coram cano capite consurge : et honora personam senis.
marg.| {h} Noli de mortuo inimico tuo gaudere ] id est illius, qui tibi iniuriam aliquam irrogavit, vel qui te odit.
marg.| {i} Sciens, quoniam omnes morimur ] Unde 2Rg. 14.c. Omnes morimur et quasi aque dilabimur in terram, que non revertuntur. Ec. 6.c. nonne ad unum locum properant omnia.
marg.| {k} Et in gaudium volumus venire ] de morte inimicorum, quasi dicat : mirum est hoc.
marg.| Aliqui habent. Et in gaudium nolumus venire ] id est nolumus, ut inimici gaudeant de nobis. infra 18.d. Si prestes anime tue concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. De hoc dicitur Prv. 17.a. Qui in ruina letatur alterius, non erit impunitus : Item in eod. 24.c. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina {3. 186vb} eius ne exultet cor tuum. Iob. 31.c. Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat : et exultavi quod invenisset eum malum.
marg.| {l} Ne despicias narrationem ] id est doctrinam, vel considerationem.
marg.| {m} Presbyterorum sapientium ] id est Doctorum.
marg.| {n} Et in proverbiis eorum conversare ] id est secundum vitam et doctrinam eorum vive. sup. 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta.
marg.| {o} Ab ipsis enim disces Sapientiam ] de divinis.
marg.| {p} Et doctrinam intellectus ] de moribus. Vel [Sapientiam
marg.| exempli [et doctrinam
marg.| intellectus verbi : tales enim et exemplo sancte conversationis docent Sapientiam et verbo exhortationis doctrinam intellectus. Dicuntur autem proverbia, quasi profunda verba difficilis doctrine ; narratio vero dicitur facilis doctrina.
marg.| De hoc sup. 6.d. Sapientie illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire : et proverbia laudis non effugiant a te. Et nota quod dicit doctrinam intellectus ] Multi enim doctrinam habent : quia multi sunt Doctores, Sed non omnes habent doctrinam intellectus : quia non faciunt intelligi quod dicunt ; sed involvunt sententias sermonibus extraneis. De quibus dicit Dominus, conquerendo. Iob. 38.a. Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis.
marg.| {q} Et fruere Magnatis sine querela ] id est dilige et gratanter honora Prelatos, qui sunt sine querela, ut Aaron. Sap. 18.d. Properans homo sine querela, deprecari pro populis, restitit ire et imposuit finem necessitati.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Servire sine querela ] active et passive.
marg.| {r} Magnatis ] id est ita servias eis, ut nec ipsi do te, nec tu de eis conqueri possis. Ier.
marg.| Querulum est servorum genus : quantuncumque dederis eis, minus est.
marg.| {s} Non te pretereat narratio seniorum ] id est instructio seniorum, quin effectum habeat in te : et hoc debet esse.
marg.| {t} Ipse enim didicerunt a patribus suis ] Ideo bene possunt docere : Et ideo audiendi sunt.
marg.| {u} Quoniam ab ipsis disces intellectum ] id est intelligentiam Scripturarum.
marg.| {x} Et in tempore necessitatis dabis responsum ] paratus satisfacere poscenti rationem de ea, que in te est, fide et spe. 1Pt. 3.c.
marg.| Et nota quod dicit. Non te pretereat narratio seniorum. Mult os enim preteriit narratio Doctorum, sicut aqua preterit cribrum. Unde infra 21.c. Cor fatui quasi vas confractum : et omnem Sapientiam non tenebit. Aggei 1.b. Qui mercedes congregavit, misit eas in seculum pertusum. infra 27.a. Sicut in percussura cribri pulvis remanebit ; sic aporia hominis in cogitatu illius. Talis enim non dabit responsum in tempore necessitatis, sed nullum attendit tempus ; et ideo reprobatur infra 20.c. De ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
marg.| {y} Non incendas carbones peccatorum ] id est non provoces ad iracundiam.
marg.| {z} Arguens eos ] nimis aspere. Nec prohibet Auctor arguere peccatores ; sed malum modum arguendi. Scriptum est enim Lev. 19.d. Non oderis fratrem tuum in corde tuo ; sed publice argue eum, si peccatum publicum est. Et infra 17.b. dicitur. Mandavit illis unicuique de proximo suo. Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. 2Tim. 4.a. Argue, obsecra, increpa.
marg.| {a} Et ne incendaris ] ad iram.
marg.| {b} Flamma ignis peccatorum illorum ] quos corrigis, dura et aspera eorum responsione, {3. 187ra} hoc est, si tibi convitientur illi, quos corrigis, non ideo irascaris. Rm. 13.d. Noli vinci a malo ; sed vince in bono malum. 1Cor. 4.c. Maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus etc. Hoc est enim mansuetudo, sive patientia, que maxime necessaria est Predicatori. Unde Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur.
marg.| {a} Ne contra faciem stes contumeliosi ] id est heretici, vel detractoris ; contumeliosus, enim est qui velox ad verba iniurie, ut dicit Isid.
marg.| {b} Ne sedeat quasi   insidiator ori tuo ] id est verbis tuis, ut inveniat quod contra te possit dicere. Heretici enim in scholis auscultant : quid pro se et quid contra nos possit dici. Detractores vero semper querunt ut possint vituperare. Ier. 19.c. Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est in ore suo : pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. Sed numquid propter hoc debet Prelatus, vel Doctor tacere a correctione malorum, cum dicat Apostolus : Insta opportune, importune argue etc. 2Tim. 4.a.
marg.| Responsio. Ubi speratur correctio alicuius, non debet tacere, ex quo habet officium ; Ubi autem desperatur correctio alicuius et videtur nulla utilitas sed exasperatio ; debet tacere. Unde Prv. 9.b. Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit et qui arguit impium, ipse sibi maculam generat.
marg.| {c} Noli fenerare ] id est mutuare pecuniam, vel quamlibet aliam rem.
marg.| {d} Homini fortiori te ] cum indigeat : quia non potest compelli ad reddendum.
marg.| {e} Quod si feneraveris ] illi.
marg.| {f} quasi perditum habe ] quia in casu est retrahere.
Numérotation du verset Sir. 8,mystice 
marg.| .
marg.| {c} Noli fenerare ] id est verbum Dei dare, vel predicare.
marg.| {d} Homini fortiori te ] id est heretico obstinato, vel cuilibet contemptori, qui peior fieret ex predicatione. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos. infra 22.a. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam : qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
marg.| {g} Non spondeas super virtutem tuam ] vovendo.
marg.| {h} Quod si spoponderis ] id est si votum emiseris.
marg.| {i} quasi restituens cogita ] Illud quod debet facere bonus pastor, bonus Advocatus, bonus Medicus, bonus Architectus, bonus Agricola, bonus Doctor, bonus Pater, bonus Dux, bona Mater. Omnia enim hec Prelatus et ad officia illorum tenetur subditis. Prv. 6.a. si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui. Item in eod. 20.c. Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni. Ez. 3.e. et 33.b. Sanguinem eius de manu tua requiram. Ideo dicitur Pr. 22.d. Noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis. De hac materia dictum est satis. Pr. 11.d. ibi : Qui suscipit animas, sapiens est.
marg.| {k} Non iudices contra iudicem ] id est ne sis inobediens Iudici et Prelato tuo ; vel ne murmures, vel contemnas, vel reprehendas.
marg.| {l} Quoniam secundum quod iustum est iudicat ] Alioquin non est iudex. Rm. 2.a. Inexcusabilis es o homo, qui iudicas :
Numérotation du verset Sir. 8,mystice 
marg.| .
marg.| {k} Non iudices contra Iudicem ] id est Christum, qui constitutus est Iudex vivorum et mortuorum. Act. 10.f. Unde Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.
marg.| {l} Quoniam secundum quod iustum est, iudicat ] sine acceptione personarum. Act. 10.e. In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus.
marg.| {m} Cum audace ] id est cum temerario, vel cum heretico.
marg.| {n} Non eas in via ] erroris, vel non communices eius operibus, que sunt in via ad infernum. Prv. 22.d. Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, {3. 187rb} ne forte discas semitas eius. De hoc dicit Ps. 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum : et in via peccatorum non stetit. Quare autem non sit eundem cum audace, subdit.
marg.| {o} Ne forte gravet mala sua in te ] id est aggravet malitiam suam in te, vel te ledendo, vel malitie sue consentire compellendo. Pr. 27.a. Grave est saxum et onerosa est arena ; sed ira stulti utroque gravior. Item in eod. 13.d. Qui cum Sapientibus graditur, sapiens erit ; amicus stultorum similis eis efficietur.
marg.| {p} Ipse enim secundum voluntatem suam vadit ] non Dei, sicut equus effrenis infra 30.b. Equus indomitus evadet durus et filius remissus id est proprie voluntati dimissus evadet preceps.
marg.| Hec est origo omnium malorum sequi propriam voluntatem, propter quod dicitur infra 18.d. Post concupiscentias tuas ne eas et a voluntate tua avertere.
marg.| {q} Et simul cum stultitia illius peries ] id est cum stulto illo peribis sequens illius stultitiam.
marg.| {r} Cum iracundo non facias rixam ] ad litteram, quia aut cito percutit, aut convitiatur, infra 28.b. Homo iracundus incendit litem et vir peccator conturbabit amicos.
Numérotation du verset Sir. 8,mystice 
marg.| .
marg.| {r} Cum iracundo ] id est heretico, vel Iudeo blasphemo.
marg.| {s} Non facias rixam ] id est non disputes litigando, quia versuti sunt ut vulpes et non disputatione rationis capiuntur, sed occulta eorum in perditione confunduntur ; sic enim Petrus Simonem in pleno sermone confudit, ut legitur. Act. 8.d. Gn. 13.b. Facta est rixa inter Pastores gregum Abraham et Loth.
marg.| {t} Et cum audace ] id est cum heretico.
marg.| {u} Non eas in desertum ] id est in secretum locum.
marg.| {x} Quoniam quasi   nihil est ante illum sanguis ] spiritualis id est peccatum. Gn. 4.b. dixit Cain ad Abel fratrem suum. Egrediantur foras. Cumque egressi essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel et interfecit eum.
marg.| Vel sic.
marg.| {t} Cum audace ] id est cum temerario.
marg.| {u} Non eas in desertum ] id est secretum solitudinis, ubi sunt latrones.
marg.| {x} Quoniam quasi   nihil est ante illum sanguis ] id est sanguinis effusio id est non timet occidere hominem, infra 11.d. A scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis.
marg.| {y} Et ubi non est adiutorium ] id est aliquis, qui iuvet eum.
marg.| {z} Elidet te ] sic Cain Abel. Gn. 4.b. ideo dicitur Eccl. 4.c. Ve soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se et si quispiam prevaluerit adversus unum, duo resistunt ei.
marg.| {a} Cum fatuis consilium non habeas ] sicut Roboam cum iuvenibus relicto consilio senum. 3Rg. 12.b.
marg.| {b} Non enim poterunt ] etc. et ideo non consulunt utilia sed placentia. Is. 30.c. Nolite aspicere nobis ea, que recta sunt, loquimini nobis placentia.
marg.| Ideo dictum est sup. 6.a. Pacifici multi sunt tibi : consiliarius sit tibi unus de mille id est cum multis habe pacem ; sed cum paucis consilium.
marg.| {c} Coram extraneo ] id est ignoto tibi.
marg.| {d} Ne facies consilium ] id est aliquid quod vis esse secretum. Pr. 25.b. Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles.
marg.| Vel sic.
marg.| {c} Coram extraneo ] id est cum heretico extraneo a fide.
marg.| {d} Ne facias consilium ] id est non disputes de divinis Sacramentis, infra 19.b. Amico et inimico tuo noli narrare sensum tuum.
marg.| {e} Nescis enim, quid pariet ] vel [paret id est nescis, qualiter verbum Dei accipiat, vel quid contra te cogitet, infra 19.b. A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis.
marg.| {f} Non omni homini cor tuum manifestes ] sed tali, de quo confidas quod iuvare possit et sciat et velit, sup. 4.d. Non confundaris confiteri peccata tua : et ne te subiicias omni homini pro peccato, infra 11.d. Non omnem hominem inducas in domum tuam : multe enim sunt insidie dolosi.
marg.| {g} Ne forte inferat tibi gratiam falsam ] id est vultus hilaritatem mente adversa.
marg.| {3. 187va} {a} Et convitietur tibi ] retro te. Et ne forte in corde suo sit illud Pr. 26.d. Quando submiserit vocem suam, non credideris ei : quoniam septem nequitie sunt in corde illius, infra 19.d. Est, qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_8)

Notes :