Capitulum 34
Numérotation du verset
Gn. 34,1
Egressa est autem Dina
filia Lie1 ut videret mulieres regionis illius;
1 Lie] regis
P14417
Numérotation du verset
Gn. 34,2
Quam cum vidisset2 Sichem, filius Emor Evei
2 vidisset] videret
G*
ΣO
princeps terre illius, adamavit
eam3 et rapuit et dormivit cum illa
3 eam
Rusch
]
om. Weber
vi opprimens virginem.
Numérotation du verset
Gn. 34,3
Et conglutinata
est anima eius cum ea
tristemque blanditiis delinivit.
Numérotation du verset
Gn. 34,4
Et pergens ad Emor patrem suum: Accipe mihi, inquit, puellam hanc coniugem.
Numérotation du verset
Gn. 34,5
Quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis4 siluit donec redirent.
4 pecorum occupatis
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,6
Egresso autem Emor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob
Numérotation du verset
Gn. 34,7
ecce filii eius veniebant de agro.
Auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fedam rem esset operatus in Israel et violata filia Iacob rem illicitam perpetrasset.
Numérotation du verset
Gn. 34,8
Locutus est itaque Emor ad eos:
Sichem filii mei adhesit anima filie vestre. Date eam illi uxorem
Numérotation du verset
Gn. 34,9
et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
Numérotation du verset
Gn. 34,10
et habitate nobiscum.
Terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini et possidete eam.
Numérotation du verset
Gn. 34,11
Sed et Sichem ad patrem et5 fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis et quecumque statueritis dabo.
5 et
Rusch
] + ad
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,12
Augete dotem munera postulate,
libens tribuam quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Numérotation du verset
Gn. 34,13
Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sevientes ob stuprum sororis:
Numérotation du verset
Gn. 34,14
Non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod illicitum et nefarium est apud nos.
Numérotation du verset
Gn. 34,15
Sed in hoc valebimus federari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omnis6 masculini sexus
6 omnis
Rusch
] omne
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,16
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
Numérotation du verset
Gn. 34,17
Si7 autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus.
7 si
Rusch
] sin
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,18
Placuit oblatio eorum Emor et Sichem filio eius
Numérotation du verset
Gn. 34,19
nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret. Amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
Numérotation du verset
Gn. 34,20
Ingressique portam urbis, locuti sunt populo:
Numérotation du verset
Gn. 34,21
Viri isti pacifici sunt
et volunt habitare nobiscum. Negotientur in terra et exerceant eam que spatiosa et lata indiget cultoribus8. Filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
8 indiget cultoribus
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,22
Unum est quod differtur tantum bonum, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
Numérotation du verset
Gn. 34,23
et substantia eorum et pecora et cuncta que possident nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus et habitantes simul unum efficiamus9 populum.
9 efficiamus
Rusch
] efficiemus
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,24
Assensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus.
Numérotation du verset
Gn. 34,25
Et ecce die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob10 Simeon et Levi fratres Dine gladiis, ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis.
10 filii Iacob
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,26
Emor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Numérotation du verset
Gn. 34,27
Quibus egressis irruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Numérotation du verset
Gn. 34,28
Oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes que in domibus et in agris erant,
Numérotation du verset
Gn. 34,29
parvulos quoque et uxores eorum duxerunt11 captivas.
11 duxerunt
Rusch Edmaior.
] duxere
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,30
Quibus perpetratis12 audacter Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Pherezeis habitatoribus terre huius. Nos pauci sumus, illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea.
12 perpetratis
Rusch
] patratis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 34,31
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
Capitulum 34
Numérotation du verset
Gn. 34,1
marg.|
{g}
Egressa est autem Dina]
Hoc est proprium mulierum curiosas esse. Supra 3.b. Eva vidit lignum, et gustavit. Egressa est a tabernaculo patris, ut emeret ornamentum mulierum provincialium.
marg.|
{k}
Irati sunt valde]
quia iam innotuerat eis raptus sororis.
marg.|
{l}
Fedam rem]
Is. 57.a. Perit iustus, et non est, qui recogitet in corde suo.
marg.|
{m}
In Israel]
id est contra Israel. 2Rg. 13.c. Noli frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israel.
marg.|
{1.
48ra}
Δ
{b}
Terra in potestate]
Largus est diabolus, promittit terram, quam mentitur se habere in potestate sua. Lc. 4.a. Hec in potestate mea sunt, et cui volo do ea.
marg.|
{c}
Negotiamini]
Mali negotiantur, et possident terram, sed non exercent eam. Implicant enim se terrenis negotiis, et ideo urticis, et spinis plena est terra eorum. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri, et per vineam viri stulti transivi, et ecce totum repleverant urtice, id est cure pungitive, et sollicitudines. Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, et ideo non ceciderunt habitatores eius : Idem habitatores, et urtice. Boni
marg.|
{e} converso terram possident. Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et exercent laborando. 2Tim. 2.a. Labora, sicut bonus miles Christi. Sed non negotiantur, quia negotiis terrenis non se implicant. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis.
marg.|
{d}
Date mihi puellam]
Sup. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi.
marg.|
{e}
Sevientes ob stuprum]
2Cor. 12.e. Cum essem astutus, dolo vos cepi.
marg.|
{f}
Non possumus facere]
Bonus pastor, vel prelatus filiam suam, id est Ecclesiam, vel prebendam, incircumciso dare non potest.
marg.|
{g}
Et nefarium]
Dt. 7.a. Non sociabis cum eis coniugia, Ita ipsi dicebant, sed mala intentione, et ideo in dolo.
marg.|
{h}
Placuit oblatio]
<Glossa> interlinearis Ministri Satane, sicut principes eorum transfigurant se in ministros iustitie, ut decipiant animas suas superstitione. 2Cor. 11.c. Angelus Satane, etc. Ier. 41.b. Ismael plorans dicebat : Venite ad Godoliam, et in medio civitatis occidit eos.
marg.|
{i}
Viri isti pacifici sunt]
HIERONYMUS : Ubi septuaginta interpretati sunt pacificos, Aquila transtulit consummatos, atque perfectos ; In Hebreo legitur Salamim, ex quo apparet illud esse verum, quod supra de Salem legimus.
marg.|
{k}
Quod differtur tantum bonum]
Id est propter quod differtur.
marg.|
{l}
Assensi sunt omnes, circumcisis cunctis maribus]
AUGUSTINUS : Paulo ante Iacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significabat, queri potest, quomodo poterant tantam stragem facere, quamvis illis in circumcisionis dolore constitutis ? Sed intelligendum est diu habitasse Iacob, donec filia eius grandior virgo fieret, et filii iuvenes. Scriptum est enim. Et habitavit iuxta populum, emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Emor patre Sichem centum agnis, et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Egressa est autem Dina filia Lie, ut videret mulieris regionis illius, etc. Apparet ergo his verbis non transeuntem ibi mansisse Iacob, sed agrum emisse, et tabernaculum, et Aram constituisse, et sic diutius habitasse. Filiam vero eius cum iam amicas habere posset, condiscere voluisse filias civium loci, et ita factam esse pro illa depopulationem, et depredationem.
marg.|
{m}
Simeon, et Levi]
Simeon, Petrus, Levi, Paulus qui {1.
48rb} additus est numero Apostolorum, tertio die irruerunt in incircumcisos, id est clamantes non valere circumcisionem. Prima dies ab Abraham usque ad Moysen : secunda usque ad Christum : tertia tempus gratie. Et clamat Paulus Gal. 5.a. Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. Eph. 2.b. Videte circumcisionem. Tertia die fuit dolor gravissimus, quia prius circumcisio tantum ledebat carnem, tempore gratie, carnem, et animam.
marg.|
{n}
Confidenter]
Multitudo etenim non parva erat cum Iacob plurimum ditato, sed filii eius in hoc facto nominantur quasi principes, et auctores.
[Quibus egressis]
Factum tamen hoc per se facinus est, quod etiam Iacob displicuit, sed in Ecclesia prophetia fuit.
marg.|
{p}
Duxerunt captivas]
Maiores occidunt, et parvulos reservant, quia maiores hereticos Ecclesia potestatibus secularibus comburendos tradit, quia possent aliquos corrumpere, et parvulos reservat corrigendos, et erudiendos. Ct. 2.d. Capite nobis vulpeculas parvulas.
marg.|
{q}
Turbastis me]
Hoc est quod zelus immoderatus aliquando nocet. BERNARDUS Noverint prelati infirmarum animarum curam sibi creditam non pompam, immo si in contumelias, et vitia aliquando prelati proruperint, contra anime phrenesim, non vindictam exerceant, sed medicinam.
marg.|
{1.
48va}
Δ a
Nos pauci sumus]
etc. AUGUSTINUS Hoc dicit, quia plurima bella poterant consurgere, non quod multo pauciores haberet, quam possent expugnationi civitatis sufficere.
marg.|
{b}
Numquid ut scorto abuti]
etc. AUGUSTINUS Zelus filiorum Iacob in ultionem sororis, moraliter commonet pastores, fidelium curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spiritali, quis lapsus fuerit, et eis resistat, sed ulcisci debent discipline ense inobedientiam, et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunis evadat.
Numérotation du verset
Gn. 34,31
marg.|
[Numquid ut scorto]
etc. quasi dicant Prelati. Damna alia dissimulare valemus, sed stuprum sororis, id est fidelis anime, non possumus sustinere. 2Rg. 13.f. Absalon fratrem proprium occidit ob stuprum sororis. BERNARDUS Si Christus proprium sanguinem dedit in pretium animarum, numquid graviorem persecutionem sustinet ab eo, qui vel prava suggestione, vel perniciei exemplo, vel scandali occasione avertit ab eo animas, quas redemit, quam a Iudeo, qui sanguinem suum fudit ?
Numérotation du verset
Gn. 34,1
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {g}
Egressa est autem Dina]
Egressa Dina secundum Gregorium. ut videret mulieres regionis illius, est anima, sive mens, que sua negligens studia, actiones alienas curans extra proprium ordinem evagatur. Quam Sichem princeps terre, id est diabolus inventam in curis exterioribus opprimit, et corrumpit. Vel sic. Dina interpretatur causa, vel iudicium. Dina igitur egressa, ut videat mulieres, significat illos, qui causa propria derelicta, aliorum facta iudicando emoliunt. Contra istos dicitur Mt. 7.a. Nolite iudicare, et non iudicabimini. Rm. 2.a. Inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo alium iudicas, teipsum condemnas. Item Rm. 14.a. Tu quis es, qui iudicas alienum servum ? Domino suo stat, aut cadit. Exemplum est egrediendi a seipso. supra 4.b. Egressus est Abel cum Cain in agrum, et occisus est. 3Rg. 2.f. Dixit Salomon ad Semei : Quocumque die egressus fueris huc atque illuc, scito te moriturum, et quia exivit, mortuus est. Est egressus multiplex. Egressus Dei, Christi, egressus Angeli, egressus hominis, egressus demonis. Egressus Dei duplex. Per miracula. Ps. 67. Deus cum egredereris coram populo tuo, terra mota est. Per humanam operationem. Ps. 43. et 59. Non egredieris Deus in virtutibus nostris. Egressus Christi triplex, Eternitatis. Mi. 5.a. Egressus eius ab initio a diebus eternitatis. Temporalis Nativitatis. Mi. 5.a. Ex te {1.47rb} enim exiet dux, etc. Egressus mortis. Ps. Et Domini, Domini exitus mortis. Similiter egressus Angeli triplex. Ad vindictam exercendam. Apc. 14.d. Alius Angelus exiit de templo, qui habebat potestatem super aquam, et ignem. Ad ducatum prebendum. Tob. 12. dixit Raphael : Nunc misit me Dominus, ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem, Ad certificandum. Dn. 9.f. dixit Gabriel Danieli. Egressus sum, ut docerem te, et intelligeres. Egressus hominis triplex. Egressus a vitiis. Ps. 113. In exitu Israel de Egypto. Egressus a mundo. Ier. 50.b. Exite de medio Babylonis. Supra 12.a. Egredere de terra tua etc. Egressus ad predicationem. Mt. 13.a. Exiit, qui seminat. Item egressus demonis triplex. Ad puniendum. Iob. 2.b. Egressus Satan a facie Domini percussit Iob. Ad decipiendum. Apc. 20.c. Cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas, et exibit seducere gentes. Ad preceptum Domini implendum. Mt. 8.d. Si eiicis nos, mitte nos in porcos. At ille : Ite. Et exeuntes abierunt in porcos. Egressus Dei, ad protectionem. Eccl. 51.a. Confitebor tibi Domine, quoniam adiutor, et protector factus es mihi. Egressus Christi, ad redemptionem. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et predicarem captivis indulgentiam, sive redemptionem. Item notandum quod homo egreditur a seipso tripliciter. Per curiositatem. Hic egressus significatus est per egressum Dine. Secundo, per cupiditatem. Hic egressus significatus est per egressum Semei. Tertio, per nimiam credulitatem. Hic significatus est per egressum Abel cum Cain fratre suo, cui credidit dicenti : Egrediamur in agrum. Ct. 1.c. Si ignoras te o pulcherrima mulierum, egredere post greges sodalium tuorum.
marg.|
{h}
Mulieres regionis]
Due sunt regiones, scilicet regio mundi, et regio Paradisi. Stulti egrediuntur ad videndum mulieres regionis mundi, et ideo corrumpuntur a Diabolo, ut Dina. Sed sapientes egrediuntur ad videndum, et imitandum mulieres regionis celestis. Gloriosum enim est, et utile cogitare frequenter, qualiter Sancti conversati sunt in mundo, et in quanta gloria modo sunt pro modica penitentia. Iob. 5.a. Ad aliquem Sanctorum convertere. Etiam ad ipsum Dominum sanctorum considerandum egredi debemus, ut sicut ille ambulavit, et nos similiter ambulemus. Ct. 3.d. Egredimini, filie Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua.
marg.|
{i}
Quam cum vidisset]
etc. Ecce quantum nocet visus, quia solo visu capitur homo. 2Rg. 11.a. Vidit rex mulierem se lavantem. Et sequitur, quod ex hoc fecit adulterium, et homicidium. Ideo dicitur Eccl. 9.b. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam, propter speciem mulieris multi perierunt. Sichem interpretatur humerus, et significat divites huius mundi, qui absque ulla consolatione spirituali laborant in divitiis acquirendis, que maxime avertunt hominem a Deo. Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Sichimite igitur sunt divites huius mundi. Et ut dicit IOSEPHUS, ipsi faciebant solemnitatem, nescientes se in proximo morituros. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Is. 22.d. dicunt : Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur. Dina igitur egressa ad videndum solemnia Sichimitarum, oppressa est, et corrupta. Et multi nimis attendentes festivitates divitum, per cupiditatem aut invidiam perierunt. Eccl. 34.a. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui intendit ad visa mendacia. Boni non ingrediuntur ad pompas seculares, sed absconduntur. Prv. 28.d. Cum surrexerint impii, abscondentur homines, Omnis egressus, omnis ostentatio sui, ex ignorantia sui * provenit, quia si homo bene cognosceret se, numquam extra se curiose exiret. Ct. 1.c. Si ignoras te, etc. id est ignorantia est, si egredieris. BERNARDUS Toties peregrinatur consideratio nostra, quoties ad hec inferiora deflectitur, sive intuenda ad notitiam, sive appetenda ad usum pro officio disponendo. Ecce duplex est egressus, et quilibet periculosus, sed maxime novitiis periculosus est omnis egressus, quia cito leduntur. Iob. 15.d. Ledetur quasi vinea in primo flore Botrus eius.
marg.|
a
Princeps]
Io. 14.d. Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam.
marg.|
{b}
Adamavit, et rapuit]
etc. Tria dicit, que facit diabolus anime peccatrici. Primo amat, id est amabilem se ostendit in suggestione delectabili. Secundo, rapit in consensu. Tertio, dormit in operis executione. Supra 3.b. Vidit mulier lignum, quod esset pulchrum visu, et suave ad gustandum, tetigit, et comedit. Is. 28.a. Erit flos decidens glorie exultationis eius, qui est super verticem pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. Flos est novitius simplex ; quem videt diabolus, quando suggerit ei, quod delectabile est, manu tenet, quando ille consentit, devorat, quando opus perpetrat. Diabolus enim, quasi fercula delicata libenter comedit novitios. Simile factum huic habetis Iudith. 10.d. ubi legitur quod egressa est Iudith quam ut vidit Holophernes, captus est amore eius, sed non corrupit eam, qui prius clausa fuit in cubiculo suo, et se paraverat, in oratione persistens.
marg.|
{c}
Vi opprimens]
Instans tentatio diaboli, violentia appellatur, Sicut in fine Lc. instantia precum duorum discipulorum, dicitur coactio. Nulli enim potest diabolus inferre violentiam ad peccandum, nisi prius velit homo. Unde dicunt demones ad animam. Incurvare, ut transeamus, Is. 51.g.
Numérotation du verset
Gn. 34,3
marg.|
{d}
Conglutinata]
2Rg. 13.c. habetis contrarium : Ammon ex quo oppressit Thamar, statim abiecit eam. Et quid hoc, nisi quod diabolus animam constupratam abiicit, quando, scilicet facit eam recognoscere peccatum suum ? Et hoc facit, non ut dimittat, sed ut absorbeatur ampliori tristitia. Ier. 30.c. Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non querent. Aliquando enim animam violatam fovet, et nutrit blanditiis, et deliciis, nec vult, ut unquam recogitet de peccato suo. Et de hoc habetur hic exemplum, et Os. 5.b. Non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Dominum, spiritus enim fornicationum in medio eorum est.
marg.|
{e}
Tristemque blanditiis]
etc. Hoc summopere curat diabolus, ut salubrem tristitiam amoveat ab anima peccatrice. De qua dicitur. 2Cor. 7.c. Que secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur. Hanc tristitiam nititur amovere. Et hoc multipliciter, sicut innuit GREGORIUS Quandoque facit attendere aliorum graviora peccata, ut vel nullum, vel parvum appareat ei peccatum suum. Inde venit temeraria peccandi audacitas. Quandoque facit attendere penitentie acerbitatem, et inde oritur diffidentia confitendi, aliquando facit cogitare de multitudine misericordie Dei, et inde venit falsa spes venie. Aliquando facit considerare iuventutem peccantis dicens. Bene poteris adhuc penitere, quando eris senex, et inde exit stulta securitas. Hi sunt quatuor portitores defuncti. Lc. 7.c.
Numérotation du verset
Gn. 34,4
marg.|
{f}
Accipe inquit mihi]
etc. Hoc est, quod diabolus, quantum potest associat adiutores ad impingendam animam in peccatum. E converso facit Christus, socios querit ad convertendam a peccato. Idc. 14.a. dicit Samson, id est Christus : Accipite mihi uxorem de filiabus Philistinorum, id est convertite animam a peccato, ut fiat mihi sponsa. Iob. 39.d. De longe contemplatur escam, ubicumque fuerit cadaver, adest statim.
Numérotation du verset
Gn. 34,5
marg.|
{g}
Iacob
et
siluit]
Hoc est, quod Dominus {1.
47vb} dissimulat peccata, donec pastores, id est Prelati de facto advertunt. Et si tunc Prelati non corrigunt, acrius animadvertit in ipsos Prelatos. Ex. 32.d. dixit Dominus Moysi : Descende, peccavit populus tuus. Et quid fecit Moyses ? Stat pro populo apud Deum, et pro Deo contra populum. Hoc est, quod prelati more Argi deberent habere oculos ante, et retro. Apc. 4.c. Animalia habebant oculos ante et retro. Nm. 25.a. Fornicatus est populus cum filiabus Moab, dixitque Dominus ad Moysen. Tolle cunctos principes, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Ibi GLOSSA Hoc si homines attenderent, prelationes non ambirent.
Numérotation du verset
Gn. 34,6
marg.|
{h}
Egresso autem, Emor]
Emor diabolus. Sichem filius eius, hereticus, ambitiosus, qui sunt duo filii diaboli specialiter per imitationem. Sap. 4.b. Ex iniquis omnes filii, qui nascentur, testes sunt nequitie adversus parentes interrogatione sua. De heretico specialiter dicitur Io. 8.f. Qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius. De ambitioso specialiter. Is. 14.d. Ascendam in celum, et similis ero Altissimo.
Numérotation du verset
Gn. 34,7
marg.|
[Ecce filii]
id est Prelati, qui de agro actionis ad domum contemplationis, post pastum ovium revertuntur. Sap. 8.c. In multitudine bonus videbor, et in bello fortis. Ecce prelatus in agro cum grege. Intrans in domum conquiescam cum illa. Ecce Prelatus solus in domo. Prv. 24.d. Prepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, et postea edifices domum tuam. Io. 16.f. Exivi a patre, et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Sic debet facere Prelatus, primo debet esse cum patre per contemplationem, postea exire in mundum per eruditionem, deinde redire ad patrem, iterum per contemplationem. Ibi enim hauritur, quod in predicatione effunditur, ut dicit GREGORIUS super Is. 12.b. Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Ecce haustus in contemplatione. Et dicetis in illa die, confitemini Domino. Ecce effusio in predicatione. Et nota quod filii Iacob recedentes de agro, curam, et solicitudinem inveniunt in domo. Hoc est, quod Prelati, et exterius, et interius inveniunt materiam solicitudinis. 2Cor. 11.f. Preter illa, que extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum.
marg.|
{k}
Irati sunt]
Hoc est, quod ibidem dicit Apostolus. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Notandus est ordo : Primo dicit Apostolus. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Ecce compassio peccatoris. Et postea. Quis scandalizatur, et ego non uror ? Ecce correctionis zelus, qui debet sequi compassionem. Nam compassio sine zelo correctionis remissum facit Prelatum, et zelus sine compassione, severum. Hunc ordinem non servaverunt filii Iacob. Unde audito hoc, pater ait : Turbastis me. quasi dicat Turbastis ordinem Prelatorum. 1Rg. 30.a. legitur, quod David, et viri eius inventa destructione Siceleg, fleverunt, donec desiccarentur in eis lacryme, et post insecuti sunt hostes usque ad mortem, et sic reduxerunt predam. Lc. 19.f. Videns Iesus civitatem, flevit super illam, et post ingressus in templum, cepit eiicere vendentes, et ementes in illo.
marg.|
{n}
Locutus]
Emor interpretatur amaricans, sive loquax, et significat advocatos, qui conveniunt, et circumveniunt Prelatum, ut filiam suam, id est Ecclesiam, vel prebendam det filio, vel nepoti, vel sibi in connubium. Et mentiuntur, quia non coniugem, sed concubinam querunt, quia non fructum, sed lucrum ibi querunt. Unde tales dici possunt adulteri. De quibus dicit AUGUSTINUS super illud. Non adulterantes verbum Dei. 2Cor. 2.d. Adulteri non curant filios generare, sed transitoriam delectationem explere. Dn. 13.f. Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum, quia id, quod supra est, scilicet spirituale, ponit inferius, et
marg.|
{e} converso. Super illud Eccl. 42.c. Omni homini noli intendere in specie. Dicit GLOSSA Impudicus oculus, pulchritudinem anime non novit considerare, sed corporum. Sicut pulchritudo corporis in duobus consistit, ut dicit AUGUSTINUS in debita, s. ordinatione membrorum, et vivido colore, ita et pulchritudo anime in duobus est, in debita ordinatione virtutum, que sunt quasi membra anime, et bona conversatione, qui est color, per quem cognoscitur anima interius. Eccl. 19.d. Ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
marg.|
* {a}
Iungamus vicissim connubia]
Ita dicit diabolus, quia uno corrupto per peccatum, spem sive fiduciam habet alios corrumpendi. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam, quod influat Iordanis in os eius. Filio Emor dat filiam suam uxorem, qui suggestioni diaboli prebet assensum. Consensus enim matrimonium facit. Quod matrimonium prohibitum est. Dt. 7.a. ubi dicitur. Non sociabis cum eis coniugia, filiam tuam non dabis filio eius, nec filiam illius accipies filio tuo. Filiam suam dat filio diaboli, qui male suggestionis motui prebet consensum. Filiam vero eius dat filio suo, qui pravam intentionem adhibet operi suo, vel certe qui de suo opere gloriatur. Os. 9.c. Ephraim deducet ad interfectionem filios. Vel per Emor, et Sichem intelliguntur hypocrite, qui circumcidunt se opere, et verbo, ut possint habere filiam Iacob in uxorem, id est Ecclesiam, vel prebendam. Sed circumcisi tertio die interficiuntur. Primus dies circumcisio operationis ; secundus, circumcisio locutionis ; tertius, circumcisio cordis. Primo, et secundo die vivunt hypocrite : Bene enim circumcidunt opera, et verba sua, ut boni, et sancti appareant, sed in tertio die mortui sunt, quia intus in corde incircumcisi sunt. Et talibus sepe dant prelati Ecclesias, vel prebendas, nec solum his, sed et incircumcisis corpore, id est aperte malis. Ez. 44.b. Sufficiant vobis scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et carne, ut sint in sanctuario meo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_34)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_34)
Notes :