Capitulum 19
Numérotation du verset
Sir. 19,1
Operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet
Numérotation du verset
Sir. 19,2
Vinum
et mulieres
Apostatare
faciunt sapientes et arguent sensatos
Numérotation du verset
Sir. 19,3
et qui se iungit fornicariis
IUNGIT FORNICARIIS. Reprehensibiles ostendit qui relicta vera sapientia stulti facti sunt et fornicariis se iungunt.
erit nequa putredo
et vermes
hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius
et tolletur de numero anima eius
Numérotation du verset
Sir. 19,4
qui credit cito levis corde minorabitur
et qui delinquit in animam suam insuper habebitur
Numérotation du verset
Sir. 19,5
qui gaudet iniquitati denotabitur
et qui odit correptionem comminuetur vita
et qui odit loquacitatem
extinguit malitiam
Numérotation du verset
Sir. 19,6
qui peccat in animam suam penitebitur
et qui iocundatur malitia
denotabitur
Numérotation du verset
Sir. 19,7
ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
Numérotation du verset
Sir. 19,8
amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare
Numérotation du verset
Sir. 19,9
audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper
Numérotation du verset
Sir. 19,10
audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet
Numérotation du verset
Sir. 19,11
a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis
Numérotation du verset
Sir. 19,12
sagitta infixa femori carnis
sic verbum in corde stulti
Numérotation du verset
Sir. 19,13
corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere
Numérotation du verset
Sir. 19,14
corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret
Numérotation du verset
Sir. 19,15
corripe amicum sepe enim fit commissio
Numérotation du verset
Sir. 19,16
et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo
Numérotation du verset
Sir. 19,17
quis est enim qui non deliquerit lingua sua
corripe amicum1
1 amicum] proximum
Weber
antequam commineris
Numérotation du verset
Sir. 19,18
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei
et in illa timere Deum
et in omni sapientia dispositio legis
Numérotation du verset
Sir. 19,19
et non est sapientia nequitie
disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia
Numérotation du verset
Sir. 19,20
est nequitia et ipsa execratio
et est insipiens
qui minuitur
sapientia
Numérotation du verset
Sir. 19,21
melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu
in timore quam qui abundat sensu
et transgreditur
legem Altissimi
Numérotation du verset
Sir. 19,22
est sollertia certa
et ipsa iniqua
Numérotation du verset
Sir. 19,23
et est qui emittit
verbum certum
enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
Numérotation du verset
Sir. 19,24
et est iustus
qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
Numérotation du verset
Sir. 19,25
et si ab imbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet
Numérotation du verset
Sir. 19,26
ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus
Numérotation du verset
Sir. 19,27
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
Numérotation du verset
Sir. 19,28
est correptio mendax
in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum
et est tacens et ipse est prudens
Capitulum 19
Numérotation du verset
Sir. 19,1
marg.|
Operarius, Ebriosus]
Hoc capitulum totum est contra maledicos. Quia vero maledicta iaculantur in epulationibus et potationibus ; ideo primo vituperat ebrietatem et lenocinia. Secundo, prohibet cito credere malum de alio, ibi : [Qui cito credit
marg.|
Tertio, vetat audita mala repetere, ibi : [Ne iteres verbum
marg.|
Quarto, iubet corripere iuxta formam Domini, Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus etc. ibi : [Corripe amicum tuum
marg.|
Quinto, iubet indulgere peccanti, ibi : [Et da locum timori Altissimi
marg.|
Sexto, iubet discernere veros iustos et mendaciter corripientes, ibi : [Et non est Sapientia nequitie disciplina
marg.|
Dicit ergo.
marg.|
{b}
Operarius ebriosus]
id est assuetus inebriare se.
marg.|
{c}
Non locupletabitur]
temporalibus divitiis, neque spiritualibus, licet operarius multo fortius otio vacans, non locupletabitur, si fuerit ebriosus, Prv. 21.c. Qui diligit epulas in egestate erit et qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.
marg.|
{d}
Et qui spernit modica]
id est peccata venialia. Verbi causa. Verbum otiosum, risum, potationes, comessationes et cetera huiusmodi dicit Glossa
marg.|
{e}
Paulatim decidet]
id est casui vicinatur. Vel decidet a fervore. Unde Gregorius Vitasti grandia : cave ; ne obruaris arena. Et alibi. Si curare parva negligimus, insensibiliter seducti audacter maiora perpetramus.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{d}
Et qui spernit modica]
id est minima instituta regularis vite. Verbi causa ; Silentium, inclinationes et huiusmodi.
marg.|
{e}
Paulatim decidet in contemptum maiorum]
vel in peccatum mortale. Vita enim claustralis est sicut navis, in qua si minima deficiant id est stupa, clavus et cera et huiusmodi, paulatim subintrat aqua et demergitur in profundum. Unde Mt. 4.c. Qui solverit unum de mandatis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum id est in Ecclesia.
marg.|
{f}
Vinum et mulieres]
id est ebrietas, vel potius ebriositas et fornicatio.
marg.|
{g}
Apostatare faciunt]
id est iugum Domini abiicere.
marg.|
{h}
Sapientes]
multa scientes ut patet in Noe, Gn. 9.c. et in Loth, Gn. 19.g. qui ambo semel inebriati deliquerunt. Et Salomon, 3Rg. 11.a. qui propter mulieres idola in senectute adoravit.
marg.|
Et Adam ne molestaret suas delicias, pomum vetitum manducavit, Gn. 3.b. De hoc Os. 4.c. Fornicatio, vinum et ebrietas auferunt cor, Prv. 20.a. Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas.
marg.|
{i}
Et arguunt]
id est dignos argutione faciunt, sensatos, prius etiam si semel ceciderunt in hoc.
marg.|
{k}
Et qui se iungit fornicariis]
mulieribus per convictum, quia ex convictu formantur mores.
marg.|
{l}
Erit nequam]
id est non equus, vel non quis, vel necans quem id est spiritum, 1Cor. 5.c. Ne commisceamini fornicariis. Item 2 Cor. 6.c. Nolite iugum ducere cum infidelibus.
marg.|
{m}
Putredo et vermes ]
etc. qui se iungit fornicariis id est inseparabiliter possidebunt.
marg.|
Putredinem dicit fetorem gehenne, vermes, corrosiones damnate conscientie, sup. 10.c. Cum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes, Is. 14.c. Subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes.
marg.|
{3.
205vb} {n}
Et extolletur in exemplum maius]
id est suspendetur in altum, ad litteram propter furtum vel homicidium quod causa fornicationis sepe committitur, ut alii corrigantur. Propter hoc etiam patibula ponuntur in alto loco, ut ab omnibus videantur. Et uxor Loth versa est in statuam salis id est in conditionem, Gn. 19.e. Et hoc est quod dicitur Prv. 19.d. Pestilente flagellato, stultus sapientior erit, Iob. 17.b. Posuit me, quasi in proverbium vulgi et in exemplum suum coram eis, Nahum 3.b. Contumeliis afficiam te et ponam te in exemplum, Ez. 5.d. Eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in Gentibus. Vel sic. [Extolletur in exemplum maius id est fiet exemplum maiorum peccatorum, cum ita graviter puniuntur pro fornicatione, que etsi est maioris infamie ; tamen est aliquando minoris culpe.
marg.|
{o}
Et tolletur de numero]
Sanctorum anima eius, quia immunda et polluta ; Sancti autem mundi et clari et digni, Nm. 13.b. Erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium, in consilio populi mei non erunt et in Scriptura domus Israel non scribentur, Nehem. 7.f. Hi quesierunt Scripturam Genealogie sue et non invenerunt et eiecti sunt de Sacerdotio.
marg.|
{p}
Qui credit cito]
id est subito sine deliberatione, qui vel quis, vel ad quid loquatur, vel sine inspiratione : que tamen lege privata non ducitur.
marg.|
{q}
Levis est corde]
id est ex vitio levitatis corde est quod homo subito credit. Contra. 1Cor. 13.b. Caritas omnia credit.
marg.|
Item Centurio commendatur : quia cito credidit. Mt. 8.b.
marg.|
Item Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus. Ita Glossa Nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Solutio. Aliud est ipsa promptitudo bone voluntatis ad omne bonum ; aliud levitas animi.
marg.|
Cum dicitur : Caritas omnia credit, describitur perfectio bone voluntatis prompte ad omne bonum ; hic describitur levitas animi parata etiam ad mala. Ad secundum dicimus quod facilitas, sive velocitas credendi cum discretione, vel inspiratione bona est et hec commendata fuit in Centurione : Facilitas credendi sine deliberatione mala est et hec vituperatur hic. Unde 1Io. 2. Nolite credere omni spiritui ; sed probate spiritus, si ex Deo sint, Idt. 8.d. Quod facere disposui, probate, si ex Deo est, Mt. 24.b. Si dixerit vobis : ecce in deserto est ; nolite exire : ecce in penetralibus ; nolite credere. Sequitur.
marg.|
{r}
Et minorabitur]
sensu et virtute, fama et substantia : Et hoc, quia voluit magnificari, infra 43.a. A Luna signum est Dei festi, luminare quod minuitur in consummatione.
marg.|
{p} Vel
Qui credit cito]
adulatoribus bene de se dicentibus : vel detractoribus mala de aliis narrantibus : vel hereticis falsa dicentibus : vel Philosophis aut Poetis vana scribentibus.
marg.|
{q}
Levis corde est et minorabitur]
intellectu veritatis : Veritas enim vanitati et falsitati contraria est.
marg.|
{s}
Et qui delinquit in animam suam]
id est in seipsum, vel in spiritum suum, qui est anima humane nature.
marg.|
{t}
Insuper habebitur]
id est pro superfluo et inter stultos reputabitur, sup. 10.d. Peccantem in animam suam quis iustificabit ?
marg.|
Vel sic.
marg.|
{s}
Qui delinquit in animam suam]
id est qui derelinquit in anima sua iacula diaboli.
marg.|
{t}
Insuper habebitur]
id est in superficie erumpente sanie infirmus et peccator manifestabitur et putredo interius.
marg.|
{u}
Qui gaudet iniquitate]
id est in perpetratione iniquitatis sue, vel aliene.
marg.|
{x}
Denotabitur]
id est notabilis fiet his per characterem id est cauterium sicut fur, sup. 5.d. Denotatio pessima super bilinguem.
marg.|
vel
denotabitur]
id est de nota, in qua scriptus erat, delebitur, ut non scribantur in grossa littera. Sicut enim curia Romana littere primo scribuntur in nota et postea cum approbate fuerint in grossa littera et bullantur.
marg.|
Sic in celesti curia primo scribitur quilibet in notula per gratiam ; postea vero si approbatus fuerit, scribitur in grossa littera per gloriam et bullatur bulla summi Pontificis, que non poterit a litteris separari.
marg.|
{y}
Et qui odit correctionem]
id est qui non vult corrigi.
marg.|
{z}
Minuetur vita]
triplici, nature, gratie et glorie, Prv. 29.a. Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequetur, infra 31.d. Qui defraudat vitam, mors id est mortale peccatum.
marg.|
{b}
Extinguit malitiam]
detractionis. Pr. 25. Ventus Aquilo dissipat pluvias ; et facies tristis linguam detrahentem. Ps. 58. Gladius acutus in labiis eorum, quoniam quis audivit, quasi dicat : si non esset auditor, non inveniretur detractor, infra 28.d. Noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis. Item ibid. b.
marg.|
Si expueris super illam, extinguetur id est si vilipenderis linguam nequam, cessabit a detractione.
marg.|
{c}
Qui peccat in animam suam]
ita quod non in alios, polluendo eam pravis cogitationibus et desideriis malis et operibus iniquis.
marg.|
{d}
Penitebit]
id est pena eum tenebit in futuro, nisi hic penituerit.
marg.|
{e}
Et qui iucundatur in malitia]
id est qui letatur, cum male fecerit.
marg.|
{f}
Denotabitur]
id est de nota libri vite delebitur, quando ei dicetur et aliis impiis : Discedite a me maledicti in ignem eternum, qui paratus est diabolo et Angelis eius Mt. 25.d.
marg.|
Vel [
Denotabitur
id est notabilis digito monstrabitur. Ps. 51. Super eum ridebunt et dicent : Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum.
marg.|
{g}
Ne iteres verbum durum]
id est nequam et contumeliosum verbum si semel dixisti alicui, non repetas : vel quod malitiose concepisti, pessimo facto ne replices. Pr. 17.b. Qui celat delictum, querit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat federatos. Vel sic. [Ne iteres verbum durum et nequam id est post confessionem non committas que oporteat iterum confiteri : vel si malum de aliquo audisti, ne repetas aliis referendo. infra eod. Audisti verbum adversus etc. Et infra 42.a. Non duplices sermonem auditus. Vel sic. [Ne iteres verbum durum et nequam id est non defendas quod male dixisti, vel male fecisti, sicut Adam et Eva. Unde supra 7.a. Non alliges peccata duplicia.
marg.|
{h}
Et non minoraberis]
fama vel gratia, vel amissione capitis id est Christi, qui est caput viri, 1 Cor. 11.a. Vel amissione pedum id est sanctarum affectionum, infra 32.d. Qui credit Deo, attendit mandatis et qui confidit in illo, non minoratus erit.
marg.|
{i}
Amico et inimico]
id est Catholico et heretico.
marg.|
{k}
Noli narrare sensum tuum]
id est pandere occulta. Vel sic. Amico, vel inimico noli narrare sensum tuum id est cuilibet passim non referas, vel reveles secretum, sive consilium tuum. Unde supra 6.a. Multi pacifici sint tibi et consiliarius sit tibi unus de mille. Vel amicus et inimicus simul, est carnalis amicus, qui amat tua ; sed odit te. Vellet enim quod esses mortuus, ut haberet tua, Mi. 6.b. Inimici hominis domestici eius. Tali noli revelare consilium tuum. infra 37.a. Noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium. Mi. 7. Noli credere amico et noli confidere in duce.
marg.|
{l}
Et si est tibi delictum]
occultum.
marg.|
{m}
Noli denudare]
id est publicare et predicare, sicut legitur, Is. 3.b. Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt, nec absconderunt. Et 2Rg. 16.d. legitur. Ingressus est Absalon ad concubinas patris fui coram universo Israel. Vel [Et si est tibi delictum
marg.|
occultum [noli denudare
marg.|
cuilibet passim ; sed paucis et talibus, qui possint et sciant consulere et absolvere, supra 11.d. Non omnem hominem inducas in domum tuam. Confessori autem omnia huiusmodi sunt revelanda, Is. 47.a. Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum tuum, revela crura, transi flumina, Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Vel Confessoribus dicitur hoc.
marg.|
{l}
Et si est tibi delictum]
cognitum vel commissum per confessionem.
marg.|
{m}
Noli denudare]
id est revelare, Prv. 11.b. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana. Causam autem quare passim non est revelandum secretum cuilibet, subiungit.
marg.|
{n}
Audiet enim te]
inimicus.
marg.|
{p}
Et
quasi
defendens peccatum]
tuum adulatorie, vel insidiose, donec totum audiat.
marg.|
{q}
Odiet te]
id est ex odio peccatum nutriet in te, infra 37.b. A consiliario malo serva animam tuam ne forte mittat sudem in terra et dicat tibi : bona est via tua et stet e contrario videre, quid tibi eveniat.
marg.|
{r}
Et sic aderit tibi semper]
insidiando ore amicus et corde inimicus, Nm. 33.g. Qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis et lancee in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestre.
marg.|
{s}
Audisti verbum]
detractionis vel infamie.
marg.|
{t}
Adversus proximum tuum]
id est quemlibet hominem.
marg.|
{u}
Commoriatur in te]
id est quam cito concipitur apud te, moriatur in corde tuo, ut fetus abortivus, ut nec tu retineas, nec aliis referas.
marg.|
{x}
Fidens quoniam non te dirumpet]
ut vinum utrem, sicut legitur de Eliu. Iob. 32.d. Plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei : En venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit. Prv. 15.a. Os fatuorum ebullit stultitiam.
marg.|
Prohibet autem hic Auctor secundum genus detractionis. Distinguitur enim triplex genus super illud. Psalmus 100. Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar etc.
marg.|
Primum est malum libenter dicere de alio.
marg.|
Secundum est audita mala cum augmento referre.
marg.|
Tertium est libenter audire.
marg.|
{y}
A facie verbi]
id est ab auditione, vel cogitatione alicuius novelli.
marg.|
{z}
Parturit fatuus tamquam gemitus infantis]
id est sicut mulier parturiens cum dolore emittit partum ; ita detractor dicit se cum dolore referre quod audivit.
marg.|
Ait enim : Doleo quod dico, sed non possum continere.
marg.|
{a}
Sagitta infixa femori canis ; sic verbum in corde stulti]
id est sicut canis infixam sagittam femori suo connititur extrahere : nec quiescit, donec eam extraxerit ; sic stultus non quiescit, donec evomuerit quod audivit, vel cogitavit malum de aliquo.
marg.|
Item canis infixam sagittam femori suo mordet ; sic stultus verbum quod audivit, mente pertractat. Sagitta volat, vulnerat et transit ; sed vulnus manet : sic malum illatum a detractore. Unde Ier. 9.c. Sagitta vulnerans lingua eorum. Detractor autem canis dicitur, quia omnibus oblatrat, quia immundus, sup. 13.c. Que communicatio sancto homini ad canem ? Aliqui libri habent.
marg.|
{a}
Sagitta infixa femori carnis]
que cito sentit dolorem.
marg.|
{b}
Sic verbum in corde stulti]
dolorem incutit, donec eiectum fuerit.
marg.|
{c}
Corripe amicum, ne forte intellexerit]
te scire et tacendo fovere.
marg.|
{d}
Et dicat, non feci]
malum, scilicet : quia si esset malum, utique me comprehenderet. Et nota quod dicit :
Corripe amicum
. Debet enim peccator dulciter corripi et amicabiliter, sicut dicitur 2 Thess. 3.d. Nolite quasi inimicum estimare illum ; sed corripite ut fratrem, Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus ; vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Aliqui libri habent sic.
marg.|
{c}
Corripe amicum, ne forte non intellexerit]
esse peccatum quod facit ; vel non esse tantum, quantum est.
marg.|
{d}
Et dicat]
excusando se, non feci peccatum scilicet Prv. 30.c. Talis est via mulieris adultere ; que comedit et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
marg.|
{e}
Aut si fecerit]
id est se fecisse cognoverit corripe eum.
marg.|
{f}
Ne iterum addat facere]
illud idem quod fecit, Prv. 26.b. sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum ; sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Sequitur.
marg.|
{b}
Ne forte non dixerit]
malum quod ei imponitur.
marg.|
{c}
Et si dixerit]
corripe eum.
marg.|
{d}
Ne forte iteret]
putans non esse malum quod dixerit ; vel non esse peccatum, quantum est.
marg.|
{e}
Corripe amicum]
id est amicabiliter ut tuum amicum.
marg.|
{f}
Sepe enim fit commissio]
id est facile peccat, Prv. 24.b. Septies in die cadit iustus et resurgit, Eccl. 7.c. Non est iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet, Iac. 3.a. In multis offendimus omnes. Ideo qui presunt, leniter debent corrigere peccatores, maxime in principio, Gal. 6.a. Fratres, etsi preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis ; considerans teipsum, ne et tu tenteris.
marg.|
{g}
Et non omni verbo credas]
adulantis tibi, Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Vel accusantis alium tibi, supra 11.d. Bona in mala convertens insidiatur et in Electis imponet maculam. Vel sic. [Non omni verbo credas id est non semper iudices secundum verba ; sed prius, quam iudices, diligenter inquire veritatem, Iob. 29.c. Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Quare autem non sit credendum, subdit.
marg.|
{h}
Est, qui labitur lingua sua]
dicens non dicenda simpliciter, vel ignominiam.
marg.|
{i}
Sed non ex animo]
id est non ex certa scientia, sive ex malitia.
marg.|
{k}
Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua]
vel tacendo, quando loquendum esset ; vel multis aliis modis, quibus peccatur in lingua, adulando, detrahendo, mentiendo, testimonium falsum ferendo, deridendo, clamando : turpia, vana, otiosa, perniciosa loquendo, iactando, increpando, cantando, legendo, comedendo propter que et multa alia dicit Iac. 3.b. Linguam nullus hominum domare potest : est enim inquietum malum, plena veneno mortifero, infra 22.d. Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in ipsis et lingua mea perdat me ?
marg.|
{l}
Corripe proximum]
peccantem.
marg.|
{m}
Antequam commineris]
penam. Multo fortius antequam percutias gladio, vel convitio, vel anathemate. Ecce quam pulchrum ordinem sequitur Auctor. Primo castigatur intellectus, ibi : [Corripe amicum, ne forte non intellexerit
marg.|
Secundo, manus, ibi : [Aut si fecerit
marg.|
Tertio os, ibi : [Corripe proximum, ne forte non dixerit
marg.|
Quarto, frequentia lapsus, ibi : [Corripe amicum : sepe enim fit commissio
marg.|
Quinto, precipitur ordo euangelicus corripiendi, ibi : [Antequam commineris
marg.|
Sequitur.
marg.|
{n}
Et da locum timori Altissimi]
id est vindicte Dei, que valde timenda est, Rm. 12.d. Mihi vindictam et ego retribuam. Sumptum de Ez. 9.a. Secundum aliam editionem, Dt. 32.a. Mea est ultio et ego retribuam, Ps. 93. Deus ultionum Dominus : Sed multi hanc auctoritatem volunt auferre Deo : qui de omnibus iniuriis suis se volunt vindicare, infra 37.a. Qui vindicari vult, inveniet vindictam a Domino. Qui autem dari debeat locus timori Domini, subdit.
marg.|
{o}
Quia omnis Sapientia timor Dei]
id est a timore Dei. Unde supra 1.b. Initium Sapientie timor Domini. Hic autem dicitur sapientia timor, propter inseparabilem comitantiam timoris et sapientie. Simile Iob. 28.d. Ecce timor Domini ipsa est sapientia.
marg.|
{p}
Et in illa]
sapientia [timere Deum
marg.|
discitur, vel dignoscitur : dicitur Glossa Rabanus supplet, discit homo, quasi dicat : timor Dei initium et custos Sapientie ; Sapientia vero Magistra timoris : Docet enim quis timendus est et quis amandus.
marg.|
{q}
Et ]
etc. id est lex Domini disposita et ordinata est sapienter ; vel in lege Domini est omnis sapientia id est perfecta sapientia.
marg.|
{r}
Et non est sapientia nequitie]
id est sapientia non docet, ut aliquid nequiter fiat, Iac. 3.d. Que de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica. Ex hoc patet quod Necromantia non est sapientia, nisi forte terrena, animalis, aut diabolica.
marg.|
{3.
206vb} {s}
Et non est cogitatus bonus]
in tali disciplina id est studium huiusmodi discipline malum est, supra 3.d. Multos supplantavit suspicio eorum et in vanitate detinuit sensus illorum.
marg.|
{t}
Peccatorum prudentia]
id est prudentia carnis, vel seculi, quam habent et exquirunt peccatores.
marg.|
{u}
Est prudentie nequitia]
id est prudentia nequam, vel abusus prudentie, Rm. 8.b. Prudentia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subiecta.
marg.|
{x}
Et in ipsa execratio]
id est ipsa nequitia prudentie, sive prudentia nequam execrabilis est supra 17.c. Nimis odito execrationem.
marg.|
{y}
Et est insipiens]
id est simplex modicum sciens.
marg.|
{z}
Qui minuitur sapientia]
id est subtili cognitione. Mysteriorum, sed non observantia mandatorum : ut Beatus Martinus minus sapiens fuit in huiusmodi sapientia Hieronymo ; non tamen minus bonus.
marg.|
Vel sic : {y}
Est insipiens]
mundo.
marg.|
{z}
Qui minuitur]
divitiis et humiliatur.
marg.|
{a}
Sapientia]
id est per Sapientiam, relinquens omnia propter ipsam, 1Cor. 3.d. Si quis inter vos videtur sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
marg.|
{b}
Melior est homo, qui minuitur sapientia]
id est subtilitate questionum et scientia mysteriorum.
marg.|
{c}
Et deficiens sensu]
id est intelligentia Scripturarum.
marg.|
{d}
In timore]
id est habens Dei timorem.
marg.|
{e}
Quam qui abundat sensu]
scilicet, scientia et intelligentia Scripturarum.
marg.|
{f}
Et transgreditur legem Altissimi]
quasi dicat : melior est bona vita sine scientia, quam scientia magna sine bona vita, Prv. 12.b. Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane virtutum.
marg.|
{g}
Et solertia certa]
id est astutia ad deficiendum ex certo proposito.
marg.|
{h}
Et ipsa iniqua]
est ut in hereticis et in hariolis et hypocritis ; magis artem in Antichristo, qui caput est eorum.
marg.|
{i}
Et est, qui emittit verbum certum]
id est verus Predicator, qui verbum quod predicat, rationibus et auctoritatibus et operibus edificat.
marg.|
{k}
Enarrans veritatem]
iustitie, doctrine vite. Propter quod dicitur Ez. 21.c. Tripliciter gladius interfectorum.
marg.|
{l}
Est qui nequiter humiliat se]
exterius id est
marg.|
{m}
Et interiora eius]
id est intentio et desiderium.
marg.|
{n}
Plena sunt dolo]
id est nequitia simulata et hypocrisi. Ut Ioab. 2Rg. 20.c. Et Ismael Ier. 41.b. Et heretici omnes et hypocrite, de quibus Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos etc.
marg.|
{o}
Et est iustus]
putativus, sive fictus.
marg.|
{p}
Qui se nimium submittit a multa humilitate]
interiori, ut veram mentiatur humilitatem, sup. 12.c. Et si humiliatus vadat currus, abiice animum tuum et custodi te ab illo. Pr. 26.d. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei : quoniam septem nequitie sunt in corde illius. Glossa exponit de vero Iusto sic.
marg.|
{o}
Et est iustus]
verus id est Christus. Ps. 10 Iustus Dominus et iustitias dilexit.
marg.|
{p}
Qui se nimium]
id est valde.
marg.|
{q}
Submittit a multa humilitate]
Phi
l
. 2.a. Semetipsum exinanivit formam servi accipiens.
marg.|
{r}
Et est iustus]
nomine tenus hypocrita sc.
marg.|
{s}
Qui inclinat faciem]
exteriorem, quasi simplex.
marg.|
{t}
Et fingit non videre]
id est se nescire, cum sciat.
marg.|
{u}
Quod ignoratum est]
ab aliis. Ex hypocrisi enim dicit, non sum maior patribus meis ; mallens videri, vel dici humilis, quam sciens : quia maiorem laudem inde consequitur.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{r}
Et est iustus]
magister Theologus.
marg.|
{s}
Qui inclinat faciem]
super quaternum in pulpito.
marg.|
{t}
Et fingit se non videre]
id est se non respicere in quaterno ante se posito.
marg.|
{u}
Quod ignoratum est]
id est illud quod dicit, quasi ignoratum aliis, quasi dicat : quod dico, non video in quaterno ; sed inveni et corde teneo. Arrogantia est hec. Unde Iob. 15.b. dicit Eliphaz. Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?
marg.|
{3.
207ra} {a}
Et si ab imbecillitate virium]
id est ex infirmitate, vel paupertate, vel loci, vel temporis importunitate.
marg.|
{b}
Vetetur peccare]
id est malitiam conceptam opere adimplere.
marg.|
{c}
Si invenerit tempus]
id est opportunitatem.
marg.|
{d}
Malefaciendi malefaciet]
inf
ra
20.c. Est qui vetatur pre inopia peccare et in requie sua stimulabitur. Iob. 39.c.
marg.|
Cum fuerit tempus, in altum alas erigit struthio, scilicet per quem significatur hypocrita.
marg.|
{e}
Ex visu]
id est ex vultu visibili, vel ex signis visibilibus,
marg.|
{f}
Cognoscitur vir]
id est affectus interior viri.
marg.|
{g}
Et ab occursu faciei]
id est a facie exteriori occurrente oculis hominum.
marg.|
{h}
Cognoscitur sensatus]
id est discernitur ab insensato, sup. 13.d. Cor hominis immutat faciem eius, sive in bono, sive in malo. Prv. 17.a. In facie prudentis lucet sapientia. Eccl. 8.a. Sapientia hominis lucet in vultu eius. Augustinus Impudicus oculus impudici cordis est nuntius.
marg.|
Heu ! quam difficile est crimen non prodere vultu.
marg.|
{i}
Amictus corporis]
id est habitus proprius et servorum.
marg.|
{k}
Et risus dentium]
id est inordinatus risus, quo dentes apparent.
marg.|
{l}
Et ingressus hominis enuntiant de illo]
id est extra nuntiant qualis sit interius. Frequenter enim ex habitu corporis cognoscitur habitus mentis, vel cordis. Unde Adam post peccatum vestitus fuit pellibus, in signum mortalitatis. Gn. 3.d. Et Christus clamyde coccinea in signum integre, sive intrinsece caritatis. Mt. 37.c. Et 3Rg. 14.a. Dixit Ieroboam uxori sue Commuta habitum tuum ne cognoscaris. Sed contra hoc videtur sup. 11.a. Non laudes virum in specie sua, nec spernas hominem in visu suo. Sol. Ibi vocat auctor speciem, corporis venustatem, propter quam non est homo laudandus : quia fallax gratia et vana est pulchritudo. Prv. ultimo d. Hic autem per actus exteriores docet cognoscere affectum interiorem. Quales enim fructus apparent, talis est et arbor. Mt. 7.c. Non potest arbor bona fructus malos facere.
marg.|
{m}
Est correctio mendax]
que non est ex compassione caritatis illius, qui corrigit, nec ab emendatione illius qui corrigitur, sed ex ira, vel ad ostentationem ficte caritatis.
marg.|
{n}
In ira contumeliosi]
id est contumelias ex ira pro correctione inferentis. Prv. 14.a. In ore stulti virga superbie id est superba correctio. E contrario virga Aaron Amygdala profert : Nm. 17.c.
marg.|
{o}
Et est iudicium quod non probatur esse bonum]
Verbi gratia Temerarium, presumptuosum, suspiciosum et indiscretum De quibus dicitur Mt. 7.a. Nolite iudicare. Vel iudicium appellatur correctio, que non est bona, quando est sine discretione et compassione. Lev. 19.g. Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
marg.|
{p}
Et est tacens]
ad litteram, pro tempore.
marg.|
{q}
Et ipse est prudens]
quia opportunitatem loquendi et tacendi attendit. infra 20.a. Est tacens sciens tempus id est opportunitem apti temporis. Pr. 17.d. Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur. Vel sic, Est tacens id est sine loquacitate cum lenitate corripiens. Et ipse est prudens : Prv. 10.c. In multiloquio peccatum non deerit ; qui autem moderatur labia sua sapientissimus est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_19)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_19)
Notes :