Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Sir. 15,1 

qui timet Deum
faciet illud et qui continens
est iustitie apprehendet illam
Numérotation du verset Sir. 15,2 

et obviabit illi quasi mater honorificata
et quasi mulier a virginitate
suscipiet illum
Numérotation du verset Sir. 15,3 

Cibavit1
1 Cibavit] Cibabit Weber
illum panem vite et intellectus
et aqua sapientie salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
Numérotation du verset Sir. 15,4 

et continebit illum
et non confundetur
et inaltabit illum apud
proximos suos
Numérotation du verset Sir. 15,5 

et in medio ecclesie aperiet os illius
adimplebit illum spiritu sapientie
et intellectus et stolam glorie
vestiet illum
Numérotation du verset Sir. 15,6 

iocunditatem et exultationem thesaurizabit super illum
et nomine eterno hereditabit illum
Numérotation du verset Sir. 15,7 

homines stulti
non apprehendent
illam
et homines sensati
obviabunt illi
homines stulti
non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
Numérotation du verset Sir. 15,8 

viri mendaces non erunt illius memores
et viri veraces
inveniuntur in illa
et successum
habebunt usque ad inspectionem Dei
Numérotation du verset Sir. 15,9 

non est speciosa
Laus
in ore peccatoris
quia non est a Domino missus2
2 quia non... missus] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 15,10 

quoniam a Deo
profecta est
Sapientia
sapientie enim Dei asstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
Numérotation du verset Sir. 15,11 

non dixeris per Deum abest que odit enim ne feceris
Numérotation du verset Sir. 15,12 

non dicas ille me implanabit3
3 implanabit] implanavit Weber
non enim necessarii sunt illi homines impii
Numérotation du verset Sir. 15,13 

omne execramentum erroris odit Deus
et non erit amabile timentibus illum
Numérotation du verset Sir. 15,14 

Deus ab initio constituit hominem
et reliquit illum in manu consilii sui
Numérotation du verset Sir. 15,15 

adiecit mandata et precepta sua
Numérotation du verset Sir. 15,16 

si volueris mandata conservabunt te
et in perpetuum fidem placitam facere
Numérotation du verset Sir. 15,17 

apposuit tibi aquam
et ignem
ad quod voles porrige manum tuam
Numérotation du verset Sir. 15,18 

ante hominem vita
et mors
bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
Numérotation du verset Sir. 15,19 

quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
Numérotation du verset Sir. 15,20 

oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
Numérotation du verset Sir. 15,21 

nemini mandavit impie agere
et nemini dedit spatium peccandi
Numérotation du verset Sir. 15,22 

non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium

Capitulum 15

Numérotation du verset Sir. 15,1 
marg.| Qui timet ] etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. Primo ostendit, per que pervenitur ad sapientiam id est per timorem et iustitiam. Secundo, ostendit, que bona facit sapientia his, qui eam apprehendunt quia cibat et potat, confirmat et honorificat, ibi Cibabit, tertio, ostendit, qui sunt, qui non veniunt ad sapientiam id est stulti et mendaces per quos etiam non debet aliis predicari, ibi : Homines. Quarto et ultimo ostendit quod peccata hominum non sunt imputanda Deo qui fecit illos ; sed ipsis hominibus, quia tales facti sunt quod possunt et bene et male facere pro libera voluntate, ibi : Non dixeris. Dixit ergo.
marg.| {a} Qui timet ] ut filius.
marg.| {b} Faciet ] id est humilitatis opus. Sicut e contra, per illud intelligitur superbia. Ps. 7. Domine, Deus meus, si feci illud id est superbiam. E contra sic legitur et quidam libri habent.
marg.| {a} Qui timet Deum ] ut filius.
marg.| {b} Faciet bona ] non tantum vitabit mala.
marg.| {c} Et qui continens est iustitie ] id est simul cum aliis virtutibus tenens iustitiam corde et ore et opere.
marg.| {d} Apprehendet illam ] scilicet [sapientiam id est firmiter tenebit affectu et intellectu. Ct. 3.b. Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam. Vel apprehendet illam, scilicet iustitiam id est fructum iustitie, vitam eternam.
marg.| {e} Et obviabit ] id est in morte.
marg.| {f} quasi mater honorificata ]  a f iliis, quasi dicat : sicut mater honorificata a filiis suis, blande suscipit eos ; ita iustitia, vel sapientia blande suscipiet in morte Iustum. Unde Iacob dixit : Respondebit mihi cras iustitia mea. Gn. 30.e. dicitur autem iustitia, vel Sapientia mater, quia nutrit Iustos vel filios. Vel obviavit illi, in presenti per gloriam conscientie, que sequitur opera iustitie. Et obviabit, inquam, quasi mater honorificata, multitudine bonorum operum. Iustus enim honorat iustitiam, qui opera iustitie multiplicat.
marg.| {g} Et quasi   mulier ] etc. munda
marg.| {h} suscipiet ] ut sponsum, vel ut filium. Et dicitur iustitia mulier propter fecunditatem operum ; virgo propter integritatem intentionis et munditiam mentis, quam prestat. Vel legatur sic.
marg.| {e} Et obviat ] Sapientia remunerando
marg.| {f} quasi mater honorificata a filiis ] id est erudita doctrina verbi et exempli
marg.| {g} Et quasi   mulier a virginitate ] non recedens
marg.| {h} Suscipiet illum ] id est sursum capiet in presenti per contemplationem secretorum, in futuro, per fruitionem eternorum. Et recte sapientia dicitur, quasi mulier virgo, quia mollit et calefacit virum ; et tamen remanet virgo. Unde 3Rg. 1.a. Erat puella pulchra nimis, dormiebatque cum Rege et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam id est non corrupit [Cibabit id est corpore Christi, qui est panis vite. Io. 6.e. Et doctrina verbi Dei, que dat intellectum credentibus, in presenti et in futuro, pane Angelorum cibabit illum id est ipsa Dei fruitione. De quo pane dicitur. Lc. 14.d. Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
marg.| {k} Et aqua sapientie ] id est gratia Spiritus sancti, que sitim et intima cordis vitiorum extinguit et sordes peccatorum lavat et salutem eternam confert. De qua dicitur Io. 4.b. Qui biberit ex aqua hac, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aque vive salientis in vitam eternam, vel salire facientis,
marg.| {l} Et firmabitur ] pane, scilicet vel Deo.
marg.| {m} Et non flectetur ] id est non cedet persecutioni, vel tentationi, vel heretice pravitati, confortatus in illo pane. Hic est enim panis, de quo scriptum est. Ps. 10. Et panis cor hominis confirmet.
marg.| {n} Et continebit ] id est in vanitate Ecclesie cum aliis fidelibus tenebit.
marg.| {o} Et non confundetur ] confusione illa ultima, de qua dicit Ier. 17.c. Confundantur qui me persequuntur et non confundar. Ps. 24. Qui exspectant te, non confundentur : vel [non confundetur id est non frustrabitur a spe et desiderio suo ; quia spes non confundit. Rm. 5.a. sup. 2.a. Nullus speravit in Domino et confusus est.
marg.| {p} Et exaltabit ] id est Angelos et homines hic et in futuro. Hic loco et merito quia facit eum regnare et preesse. Unde Pr. 7.b. Per me {3. 198vb} reges regnant et legum Conditores iusta decernunt. In futuro loco et premio. Mt. 19.d. Amen dico vobis quod vos, qui etc. Item Mt. 25.b. Euge serve bone et fidelis etc.
marg.| {q} Et in medio ] sin  e personarum acceptione, ut lignum vite in medio Paradisi.
marg.| {r} Aperiet ] ut magna et profunda et aperta loquatur. Ut dicitur Mt. 5.a. Aperiens Iesus os suum docebat eos etc. Ps. 77. Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio.
marg.| {s} Et adimplebit ] Sapientia scilicet.
marg.| {t} Eum ] qui timet Deum,
marg.| {u} Spiritu sapientie ] altero quo intelligat altero quo sapiat : altero luceat, altero ardeat, ut sit lucerna ardens et lucens. Ardere enim parum est, lucere vanum est, ardere et lucere perfectum est. Et ideo scriptum est. Erat Ioannes lucerna ardens et lucens. Io. 5.f.
marg.| {x} Et stola ] vel stolam id est dignitatem Sacerdotii, vel ministerii in presenti, in futuro stola corporis et anime.
marg.| {y} Induet ] vel vestiet illum veste duplici. Pr. ultimoc. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus.
marg.| {z} Iucunditatem ] pacem pectoris in presenti
marg.| {a} Exultationem ] pacem eternitatis in futuro.
marg.| {b} Thesaurizabit super illam ] id est abunde dedit illi, ut aliis impertiri possit. Unde Ps. 71. Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam. Et Ps. 121. Fiat pax in virtute tua etc.
marg.| {c} Et nomine eternitatis ] vel eterno hereditabit illum, ut filius Dei sit et dicatur in eternum. Mt. 5.a. Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur Is. 56.b. Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis quod non peribit.
marg.| {d} Homines stulti ] id est sapientes mundi, qui stulti sunt apud Deum ; vel heretici, Iudei, Pagani.
marg.| {e} Non apprehendent illam ] scilicet Sapientiam in presenti : quia in malevolam animam non introibit Sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sap. 1.a.
marg.| {f} Et homines sensati ] qui sensum habent quo sentiant suavitatem Paradisi et fetorem inferni.
marg.| {g} Obviabunt illi ] id est Sapientie obediendo. Vel obviabunt illi, illam honorifice suscipiendo. Et qui sic obviat ei in vita, ipsa obviavit ei in morte, suscipiendo in gloria. Unde supra eod. Et obviabit illi, quasi mater honorificata. Et hoc est quod dicitur Io. 12.d. Qui mihi ministraverit id est qui me honorificat, honorificabit eum Pater meus, qui est in celis.
marg.| {h} Homines stulti ] ut prius non videbunt eam, in presenti per fidem ; et ideo nec in futuro per speciem.
marg.| {i} Longe enim abest a superbia et dolo ] id est superbis et dolosis, quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum Sap. 1.b. Iac. 4.b. Deus superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam. Prv. 11. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem humilitas, ibi et sapientia.
marg.| {k} Viri mendaces ] id est heretici et quicumque veritatem contemnunt. De quibus dicitur in Ps. 5. Perdes omnes qui loquuntur mendacium.
marg.| {l} Non erunt ] quia diligunt eam ; et ideo cito a memoria eorum recedit. sup. 1.c. Execratio peccatoribus sapientia.
marg.| {m} Et viri veraces ] id est viri Catholici et omnes amatores veritatis.
marg.| {n} Invenientur ] stabiles credendo, meditando, operando.
marg.| {o} Et successum ] id est profectum virtutum et meritorum in presenti. [Usque ad inspectionem
marg.| active id est usquequo aspiciant Deum. Unde Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem, donec videbunt Deum Deorum in Sion. Vel passive, usque ad inspectionem id est usquequo aspiciantur a Deo in presenti, per gratiam liberationis et in futuro per gloriam aperte manifestationis.
marg.| {q} Non est speciosa laus ] predicationis. vel iubilationis id est Deo placita, vel hominibus gratiosa.
marg.| {r} In ore peccatoris ] id est heretici, cuius os pollutum est, vel cuiuslibet notorii. Unde infra 21.c. Narratio fatui, quasi sarcina in via. Item 27.b. Narratio peccantium odiosa. Ideo dicitur in Ps. 49. Peccatori dixit Deus ; quare tu enarras iustitias meas etc.
marg.| {s} Quia non est a Domino missus ] ut predicet talis ; et ideo non habet auctoritatem predicandi. Unde Rm. 10.c. quomodo predicabunt, nisi mittantur ? Nec est.3.199ra} contrarium quod dicit Apostolus. Phil. 1.e. Sive per veritatem, sive per occasionem annuntietur Christus et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, quia non gaudebat de opere predicantium ; sed de profectu audientium. Et vere non est a Deo missus.
marg.| {a} Quoniam a Deo ] etc. id est sacra doctrina a Deo est edita et ideo qui illam non habet, non est missus a Deo. Vel Sapientia profecta id est filius a Patre genitus. Unde supra 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante evum. Item probat quod non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| {b} Sapientie enim ] id est viro sapienti.
marg.| {c} Astabit laus ] predicationis in presenti ad proximi edificationem, in futuro ad eius glorificationem et testificationem.
marg.| {d} Et in ore fideli ]  a f ide et fidelitate.
marg.| {e} Abundabit ] id est fructum abundanter faciet.
marg.| {f} Et Dominator ] id est Dominus.
marg.| {g} Dabit eam ] laudem vel sapientiam.
marg.| {h} Illi ] id est fideli. Ps. 67. Dominus dabit verbum Evangelizantibus, virtute multa. Mt. 25.c. Habenti dabit et abundabit. De hoc dicitur Is. 55.c. Quomodo descendit imber et nix de celo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti ; sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum, sed faciet quecumque volui et prosperabitur in his, ad que misi illud. Et hoc est quod dicitur hic. In ore etc.
marg.| {i} Non dixeris ] excusando te et peccatum tuum in Deum refundendo, ut primi parentes.
marg.| {k} Per Deum abest ] Sapientia a me ; et Domino faciente et volente, quasi dicat : non iniquitates Deo, sed tibi imputa si sapientia abest, non enim Deo imputanda sunt peccata tua qui fecit te potentem, sed tibi, qui factus es potens peccare. Et hoc probat per sequentia.
marg.| {l} Que enim odit ] id est peccata.
marg.| {m} Ne feceris ] et sic non aberit, sed aderit tibi sapientia. Unde supra 1.d. Fili, concupiscens sapientiam, serva mandata ; et Deus prebebit illam tibi.
marg.| {n} Non dicas ] etc. vel [implanavit id est contra planum et equum, tortuosum et malum me fecit. Vel [implanavit id est contra planum et equum, tortuosum et malum me fecit. Vel implanavit id est omnia bona a me amovit, quasi planando me, sicut tabule implanantur, quando littere delentur cum cauda stili. Vel implanavit id est suaviter tractando me in planum erroris stravit, secundum quod dicitur. Iste implanat caput illius. Vel implanavit id est in plano me posuit, ut currerem per campos licentie, quocumque vellem. Sicut dicit Ps. 80. Dimisi eos secundum desideria cordis eorum : ibunt in adinventionibus suis. Vel implanavit id est dolavit id est planum me fecit sine virtutibus, ne proficere possem, nec resistere peccatis. Hec expositio magis propria est : quia implanare est dolare. Et revera non implanavit te Deus ut faceres mala.
marg.| {o} Non. n. necessarii ] etc. Unde Iob. 13.a. numquid Deus indiget mendacio vestro, ut pro eo loquamini dolos ? Sed neque etiam iusti homines sunt ei necessarii, quia cum sit Dominus omnium bonorum nostrorum, non indiget. Unde Iob. 22.d. Quid prodest Deo, si iustus fueris, aut quid confers, si immaculata fuerit vita tua. Sed etsi Deo secundum se non sunt necessarii impii ; sunt tamen necessarii corpori eius quod est Ecclesia. Nam quod lima ferro quod flagellum grano quod fornax auro ; hoc est impius iusto, ut dicit Augustinus Gn. 25.a. Maior serviet minori. Diogenes :Omnis homo necessarium habet, aut valde amicum, aut valde inimicum ad sui custodiam.3.199rb} De hac materia plenius dictum est. Prv. 17.a. ibi ; servus sapiens dominabitur filiis stultis.
marg.| {p} Omne execramentum erroris ] id est omnem errorem execrabilem.
marg.| {q} Odit Dominus et ] qui Deum timent et diligunt, similiter.
marg.| Unde sequitur
marg.| {r} Et non erit ] etc. Quod autem aliqua audiat Deus, habemus Prv. 6.b. Sex sunt que odit Dominus. Et infra 25.a. Tres species odivit anima mea. Contra Sap. 12.d. Nihil odisti eorum, que fecisti. Sol. Mala odit et illa non fecit, bona fecit et illa diligit. Per hoc autem quod dicit, execrabilis, innuit quod multiplex est error. Est enim error circa scientiam id est hominis falsa opinio : Hic non est execrabilis vel odibilis Deo, ut propter illum damnet hominem. Et est iterum alius error circa fidem, qui est infidelitas : et hic est execrabilis et odibilis Deo. De quo dicitur Is. 19.c. Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Egyptum in omni opere suo, Est igitur triplex error, s. error false opinionis, error infidelitatis, error perversitatis. Unde Boethius : Ad verum lumen naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error adducit. Item probat quod non sunt imputanda Deo peccata hominum : quia tales facti sunt ab eo, qui possint vitare peccata, si velint et bona facere si vellent. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {s} Deus ab initio ] id est sexto post initium, s. sexto die.
marg.| {t} Constituit hominem ] id est in bonis naturalibus stabilivit simul et in gratuitis, secundum unam opinionem.
marg.| {u} Et reliquit illum in manu consilii sui ] id est in potestate, sive libertate arbitrii, ut posset peccare et non peccare, si vellet. Consilium autem, sive liberum arbitrium, est potestas discernendi quid bonum, quid malum : que est in ratione. Unde Boethius : Omne quod ratione uti potest, naturaliter habet id iudicium, quo decernat, que fugienda sunt et optanda dignoscat. Item liberum arbitrium est potestas inclinandi se ad iudicandum libera. Iudicium enim non cogit sequi quod iudicatum est, sed dictat, vel consulit. Unde beatus Petrus in itinerario sic definit : « Libertas arbitrii est sensus anime habens virtutem inclinandi se ad que voluerit ». In hoc quod dicit sensus, tangitur prima potestas : In hoc quod dicit virtutem, tangit secundam. Et hoc est quod dicit Augustinus : «   Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis id est   libera potestas discernendi et eligendi  »  . In hoc quod dicitur : Reliquit illum in manu consilii innuitur coactionis remotio a libero arbitrio. Unde Augustinus : Voluntas est animi motus liberi sui homine non ficto.
marg.| {x} Adiecit Deus mandata etc. ne comederet de ligno scientie boni et mali et quod de aliis comederet. Vel mandata nature scripta in corde, precepta discipline data in sermone, dicens.
marg.| {y} Si volueris etc. id est affectu, vel effectu servare, vel cum adiutorio gratie servare.
marg.| {z} Conservabunt te id est interius et exterius servabunt te ab insidiis Demonum et a peccato. Item repete. Et si volueris.
marg.| {a} In perpetuum id est perseveranter.
marg.| {b} Fidem placitam servare corde et opere, quia fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Dicitur autem fides placita, fides operans per dilectionem. De qua dicitur. Hbr. 11.a. Sine fide impossibile est placere Deo.
marg.| {c} Apposuit tibi aquam et ignem id est refrigerium vite eterne et tribulationem gehenne.
marg.| {d} Ad quod volueris, porrige manum tuam id est voluntate tua operare, ut ardeas, vel ut refrigerium habeas. [Ante hominem vita et mors
marg.| posite sunt. Vita glorie et mors gehenne.
marg.| {f} Bonum et malum ] Bon  u m ad vitam, malum ad mortem.
marg.| {g} Quod placuerit ei, dabitur illi ; id est si placuerit ei bonum ; dabitur ei vita eterna : si placuerit ei malum dabitur ei mors : unde patet quod ex libero arbitrio est, ut homo peccet et damnetur : unde Dt. 30.d. Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum ; et e contrario mortem et malum. Ier. 21.c. Ego do coram vobis viam vite et viam mortis. Sed ne crederet aliquis Deum insipienter fecisse hominem, cum potuisset eum fecisse meliorem. Ideo sequitur.
marg.| {h} Quoniam multa sapientia Dei quasi dicat : talem fecit. Deus hominem, quia voluit et scivit et potuit.
marg.| {i} Et videns omnes ] scilicet, conditiones et merita omnium.
marg.| {k} Sine intermissione ] id est simul et continue : unde Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius : Boethius. Omne futurum divinus precurrit intuitus et ad presentiam proprie cognitionis retorquet, ac revocat, nec alternat nunc hoc, nunc illud prenoscendi vices, sed uno ictu omnes mutationes manes prevenit.
marg.| {l} Oculi Domini ad timentes eum ] sicut oculi matris ad filium suum. Vide Ps. 38. Oculi Domini super metuentes eum etc.
marg.| {m} Et ipse agnoscit omnem operam hominis ] id est intentionem, operum Pr. 15.a. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.
marg.| {n} Nemini mandavit impie agere ] Tamen aliquid mandavit quod impie actum est, ut Nabuchodonosor mandavit, ut cogeret Iudeos et ipse male illud fecit : quia non sic, ut mandavit Dominus, fecit Is. 10.b. Ve Assur, virga furoris mei et baculus ipse est. In manu eius indignatio mea : ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia et dividat predam. Ipse {3. 199va} autem non sic arbitrabitur et cor eius non sic estimabit.
marg.| {a} Et nemini ] etc. id est ad peccandum, licet dederit spatium, in quo peccatur. Unde nulla est potentia ad peccandum et aliqua est, qua peccatur.
marg.| Non enim etc. id est eorum, qui imitantur patres suos in infidelitate et in inutilitate. Infidelitate quoad Deum ; inutilitate quoad proximum. Vel infidelium, quia non habent fidem in corde : inutilium, quia non habent fidem in opere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_15)

Notes :