Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Sir. 16,1 

Et ne iocunderis in filiis impiis
si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cumillis
Numérotation du verset Sir. 16,2 

non credas vite illorum et ne respexeris in labores illorum
Numérotation du verset Sir. 16,3 

melior est enim unus timens Deum
quam mille filii impii
Numérotation du verset Sir. 16,4 

et utile mori sine filiis
quam relinquere filios impios
Numérotation du verset Sir. 16,5 

ab uno sensato inhabitabitur patria
AB UNO SENSATO. Qui secundum suam regulam scripture fide et opere permanet in semita iustitie.
et a tribus impiis
deseretur
Numérotation du verset Sir. 16,6 

multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
Numérotation du verset Sir. 16,7 

in synagoga peccantium exardebit ignis
et in gente incredibili exardescit ira
Numérotation du verset Sir. 16,8 

non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes sue virtuti
Numérotation du verset Sir. 16,9 

et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos pre superbia verbi illorum
Numérotation du verset Sir. 16,10 

non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
Numérotation du verset Sir. 16,11 

et sicut sexcenta millia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui
et si unus fuisset cervicatus
mirum si fuisset immunis
Numérotation du verset Sir. 16,12 

misericordia enim
et ira est cum illo
potens exoratio
et effundens iram
Numérotation du verset Sir. 16,13 

secundum misericordiam suam
sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
Numérotation du verset Sir. 16,14 

non effugiet
in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
Numérotation du verset Sir. 16,15 

omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
Numérotation du verset Sir. 16,16 

non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
Numérotation du verset Sir. 16,17 

in populo magno non agnoscar que est enim anima mea in tam immensa creatura
Numérotation du verset Sir. 16,18 

ecce celum et celi celorum
Abyssus
et universa terra
et que in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
Numérotation du verset Sir. 16,19 

Montes
simul et colles
et fundamenta terre
et cum conspexerit illa Deus
tremore concutientur
Numérotation du verset Sir. 16,20 

et omne cor
intelligitur ab illo1
1 intelligitur ab illo] intelligetur Weber
Numérotation du verset Sir. 16,21 

et vias illius
quis intelligit et procella
quam nec oculus videbit hominis
Numérotation du verset Sir. 16,22 

nam plurima opera illius sunt in absconsis
opera iustitie quis enuntiabitaut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
Numérotation du verset Sir. 16,23 

qui minoratur
corde cogitat
Inania
et vir imprudens et errans cogitat stulta
Numérotation du verset Sir. 16,24 

audi me fili et disce disciplinam
sensus et in verbis meis attende in corde
Numérotation du verset Sir. 16,25 

edicam in equitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis attende in corde tuo et dico in equitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio
et in veritate enuntio scientiam eius
Numérotation du verset Sir. 16,26 

in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia
ipsorum in gentibus suis
Numérotation du verset Sir. 16,27 

ornavit in eternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
Numérotation du verset Sir. 16,28 

unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in evum
Numérotation du verset Sir. 16,29 

non incredibiles verbo illius
Numérotation du verset Sir. 16,30 

post hec Deus in terram respexit
et implevit illam bonis suis
Numérotation du verset Sir. 16,31 

Anima autem2 omnis vitalis denuntiavit3 ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum
2 autem Ω Rusch Sixtina] om. Clementina Weber |
3 denuntiavit nonnulli codd. Edmaior. Rusch ] denudavit Weber |

Capitulum 16

Numérotation du verset Sir. 16,1 
marg.| Ne iucunderis ] etc. In hoc capitulo primo ostendit non esse letandum de multitudine filiorum, nisi fuerint boni. Secundo ostendit se esse talem, cui credendum sit, ibi : Multa alia vidit oculus meus. Tertio ostendit iustitiam Dei contra malos duriter ulciscentem : ibi : In Synagoga etc. Quarto, ostendit misericordie hominum utilitatem, nam secundum misericordiam unicuique preparatur locus in gloria, ibi : Omnis misericordia etc. Quinto, ostendit Deum omnia videre contra illos, qui putant Deum non videre peccata, ibi : Non dicas, a Deo abscondat. Sexto ; et ultimo, monet auditorem ad disciplinam et obedientiam, ibi : Audi me fili etc. Dicit ergo.
marg.| {c} Ne iucunderis in filiis impiis ] id est inobedientibus, vel immisericordibus, vel Deum non colentibus.
marg.| {d} Si multiplicentur ] id est quia multi sunt. Nam quanto plures sunt, tanto peius. Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Is. 9.a. Multiplicasti gentem non magnificasti iustitiam.
marg.| {e} Nec oblecteris ] etc. finalis vel initialis, vel ad minus servilis, qui est initium sapientie. Tales erant filii Eli, sicut dicitur 1Rg. 2.c. Porro filii Eli, filii Belial, nescientes Dominum. De talibus filiis potius est dolendum, quam gaudendum. Unde Pr. 10.a. Filius sapiens letificat patrem, filius vero stultus mestitia est matris sue. Nec solum gloriari solent homines de filiis, quia multi sunt ; sed quia longevi : ideo subdit.
marg.| {f} Non credas vite illorum ] id est ne credas, quandiu vivant quod et in senectute corrigantur ; sed potius in pueritia sunt corrigendi. Unde supra 7.c. Filii tibi sunt, erudi illos a pueritia illorum.
marg.| {g} Et ne respexeris ] quin corrigas, licet eorum labores tibi utiles videantur. Unde Mt. 18.b. Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice abs te. Vel [Ne respexeris etc. id est ne speres labores illorum emendari in posterum. Inutiles enim sunt et sine fructu. Unde Sap. 2.b. Fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum. Ec. 10.c. Labor stultorum affliget eos. Causam autem, quare non sit letandum in talibus filiis, subdit.
marg.| {h} Melior est ] etc. timore filiali.
marg.| {i} Quam mille filii impii ]  ; i n parentes, vel in Deum. Timens sub vanitate ponitur : quia nihil timendum est, nisi Deus, qui unus est, sicut dicitur Mc. 10.c. Impios sub millenario ponit propter pluralitatem et divisionem eorum, sicut dicitur in Ps. 19. Cadent a latere tuo mille.
marg.| {k} Et utile ] etc. id est minus malum, vel utilius.
marg.| {m} Quam relinquere ] qui nocent sibi et aliis.
Numérotation du verset Sir. 16,mystice 
marg.| .
marg.| {k} Utile est ] id est utilius est.
marg.| {l} Mori sine filiis ] id est privatum sine magisterio, vel operibus.
marg.| {m} Quam relinquere filios impios ] id est pravos Discipulos, vel mala opera. Et quod melior sit unus bonus mille impiis, ostendit.
marg.| {n} Ab uno sensato ] id est ab uno principe sapienti et bono.
marg.| {o} Inhabitabitur patria ] id est preliabitur multis confluentibus ad terram eius propter sapientiam et bonitatem eius, sicut legitur de Ezechia, quo regnante dispersi de Israel confugerunt ad eum. Et de David dicitur 1Rg. 22.a. Convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno et amaro animo et factus est princeps eorum.
Numérotation du verset Sir. 16,mystice 
marg.| .
marg.| {n} Ab uno sensato ] id est Prelato.
marg.| {o} Inhabitabitur patria ] id est Ecclesia multis fidelibus, bonis Canonicis.
marg.| {p} Et a tribus impiis ] id est propter tres impios.
marg.| {q} Deseretur ] id est deserta fiet, hoc est, a paucis Principibus et insensatis, a suis habitatoribus deseretur. Vel tres impios dicit Iudeos, hereticos, falsos fratres, quorum duo primi impugnant fidem, tertii corrumpunt mores. Vel melius. Tres impii sunt heretici, tyranni, falsi Christiani.
marg.| {3. 199vb} Et primi Ecclesie fidem violant. Secundi, res Ecclesie auferunt. Tertii, mores corrumpunt. Et de his dicitur infra 50.d. Duas gentes odit anima mea et tertia non est gens, quam oderim id est odio meo dignam reputaverim. Seir id est tyranni, Philisthiim id est heretici. Tertia gens, falsi fratres : omnes enim impii sub ternario ponuntur propter tria genera peccatorum, ad que omnia alia reducuntur : que sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vite 1Io. 2.c. ut autem melius credatur sibi in his, subdit.
marg.| {r} Multa alia vidit oculus meus ] id est mens et intellectus, quasi dicat : multa expertus sum et multotiens vidi impletum quod dixi et ideo credendum est mihi in his.
marg.| {s} Et fortiora his, vel   horum ] id est difficiliora et subtiliora his.
marg.| {t} Audivit auris mea ] interior, que idem est in substantia quod oculus interior, ut dicit Augustinus sc. intellectus. Sed dicitur oculus inquantum intuetur secundum se : auris dicitur inquantum recipit a Doctore. De hoc dicitur infra 34.b. Multa vidi enarrando et plurimas verborum consuetudines, aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei.
marg.| {u} In Synagoga ] id est in irrationabili congregatione.
marg.| {x} Peccantium ] in Deum, vel in se, vel in proximum.
marg.| {y} Exardebit ignis ] divine ultionis sive ignis gehenne : quia primo exarsit ignis culpe. Unde Iob. 20.d. Devorabit eum ignis, qui non succenditur. De hoc dicit Ps. 105. Exarsit ignis in Synagoga eorum etc.
marg.| {z} Et in gente incredibili ] active et passive id est que non credit veritati et cui non potest credi.
marg.| {a} Exardescet ira ] divine indignationis, sive animadversionis, quia quasi indignans animadvertit in peccatores in futuro. De hoc dicit Propheta. Ps. 2. Dominus in ira sua conturbabit eos.
marg.| {b} Non exoraverunt ] etc. id est divisi et confusi in edificatione turris Babel. Gn. 11.b. Et per eos significantur omnes terreni et superbi, confidentes sue virtuti id est in sua fortitudine corporali. Unde Ps. 58. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Augustinus in lib. de doct Christ. Superbie signum est illa turris erecta in celum, ubi homines impii, non solum animas, sed etiam voces dissonas habere meruerunt. Quid igitur merentur Prelati qui de patrimonio Crucifixi turres et palatia construunt parentibus suis ; gigantes autem fabulose dicuntur de terra geniti propter molem corporis, ut dicit Isid. in de portentis.
marg.| {c} Et non pepercit peregrinationi illorum ] id est ipsis, quia peregrini erant Deo. Vel quia venerant ab Oriente, ut dicitur Gn. 11.a. Vel quamvis peregrini erant in hoc mundo, sicut omnes homines. 2Cor. 5.b. Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino.
marg.| {d} Sed percussit eos ] non corporis percussione, sed linguarum confusione et locorum dispositione.
marg.| {e} Et execratus est illos ] id est execrabiles illos esse reddidit.
marg.| {f} Pre superbia verbi illorum ] quo dixerunt : venite faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat usque ad celum et celebremus nomen nostrum.
marg.| {g} Non misertus est illis ] quin puniret confundendo linguas eorum. Tamen sic puniendo misertus est ; quia cum iratus fuerit Deus, misericordie recordabitur Hab. 3.a.
marg.| {h} Gentem totam perdens ] id est disperdens et dispergens.
marg.| {i} Extollentem se in peccatis suis ] id est quia extollebat se in peccando.
marg.| {k} Et sicut sexcenta millia peditum ] perdidit supple.
marg.| {l} Qui congregati sunt in duritia cordis sui ] in deserto murmurantes contra Moysen et contra Dominum : Unde Nm. 14.d. Omnes homines qui viderunt potestatem meam et signa, que feci in Egypto et in solitudine et tentaverunt meiam per decem vices, nec obedierunt voci mee : non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum : nec quisquam ex illis, qui detraxerunt mihi, intuebitur illam, quasi dicat : Auctor, sicut perdidit Dominus superbos Iudeos, ita quod nullus intravit terram promissionis : {3. 200ra} ita execratur et perdet omnes impios, ut nullus intret in celestem patriam.
marg.| {a} Et si unus fuisset cervicatus ] id est superbus et rebellis.
marg.| {b} Mirum si fuisset immunis ]  a p ena, quasi dicat : non fuisset immunis a pena. Divina enim iustitia equalitatem servat : nec uni, nec pluribus parcit. Nullum enim peccatum dimittitur impunitum : quia aut homo punit, aut Deus, ut dicit Glossa Similiter nec aliquod bonum irremuneratum.
marg.| {c} Misericordia enim et ira cum illo ] Misericordia super timentes, ira super contemptores. Sed ne crederet aliquis quod ira sua mitigari non posset : ideo subdit.
marg.| {d} Potens est exoratio ] apud Deum id est ex corde veniens oratio. Iac. ultimo d. multum valet deprecatio Iusti assidua. Unde legitur Ex. 32.g. quod Moyses placavit Dominum, quando dixit. Aut dimitte eis hanc noxam etc. Sed licet Dominus ita sit exorabilis ; iustus tamen et misericors.
marg.| Unde sequitur
marg.| {e} Et effundens ] id est extra se fundens.
marg.| {f} Iram ] super impenitentes.
marg.| {g} Secundum misericordiam suam ] quia semper punit citra condignum id est ad correctionem. Unde Ps. Universe vie Domini misericordia et veritas.
marg.| {h} Sic correctio illius hominis ] id est cuiuscumque tibi infligitur correctio id est pena corripiens.
marg.| {i} Secundum opera sua iudicatur ] id est a Iudice irrogatur.
marg.| {k} Non effugiet ] iram Dei.
marg.| {l} In rapinam peccator ] id est rapine insistens, cuius manus alii non poterant effugere. Vel sic. [Non effugiet in rapinam peccator id est peccator fugiendo non rapiet se id est non eripiet se a Deo puniente. Unde  Am. 9.a. Non erit fuga eis : et qui fugerit ex eis, non salvabitur. Item in eod. 2.d. Peribit fuga a veloce : et fortis non obtinebit virtutem suam. vel   sic. Non effugiet in rapinam peccator ] id est in die iudicii, quando omnes boni rapientur in nubibus obviam Christo in aera. 1. Thess. 4.d.
marg.| {m} Et non retardabit sufferentia ] id est patientia, vel sustinentia Dei, vel hominum.
marg.| {n} Misericordiam facienti ] id est Dei, quasi dicat : quod Deus sustinet malos prosperari et bonos affligi [non retardat misericordiam facienti id est Dei, quasi dicat : quod mali florent in hoc tempore et boni affliguntur ; hoc enim ipsum misericordia Dei est. Vel sic. Sufferentia afflictorum, non retardabit misericordiam facientis. Unde Ps. 9. Patientia pauperum non peribit in finem. Vel Sufferentia Dei non retardabit misericordiam facientis id est quod Deus differt premia hominis misericordiam facientis, non retardabit eum a premio : quod enim more additur, gratie additur et glorie : quia quanto maior est patientia, tanto maior est corona. Iac. ultimo c. Sufferentiam Iob. audistis ; et finem Domini vidistis.
marg.| {o} Omnis misericordia ] ratione opus misericordie : vel perfecta misericordia id est que ex caritate procedit.
marg.| {p} Faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum ] id est mansiones in celo. 1Cor. 3.b. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius et ante Principes spatium ei facit.
marg.| {q} Et secundum intellectum peregrinationis illius ] id est secundum intentionem et fidem, qua se intelligit peregrinum esse a Domino. Unde Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino ; per fidem enim ambulamus et non per speciem.
marg.| {r} Non dicas ] in corde tuo.
marg.| {s} A Deo abscondar ] ut non videat peccata mea.
marg.| {t} Et ex summo ] id est ex tam sublimi et remoto loco.
marg.| {u} Quis mei memorabitur ] qui sum in terra ? Ita dicunt superbi et adulteri. Unde Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem, dicens. Non me videbit oculus etc. Is. 29.e. Ve qui profundi estis corde, ut abscondatis a Domino consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt, quis videt nos et quis novit nos ?
marg.| De hoc habes Ier. 16.c. Ez. 8.e. et 9.d. Item Ier. 23.d. et Iob. 21.b. et Infra 23.c. Vel sic lege. Ex summo quis mei {3. 200rb} memorabitur ; quasi dicat : ex eo quod Deus summis ordinandis intendit, non curat de me et ceteris inferioribus. Ita dicunt stulti sic Deum occupatum circa celestia, ut non curet infima. Unde Ez. 9.d.
marg.| Civitas repleta est aversione, dixerunt enim, dereliquit Deus terram et Dominus videt. Item Iob. 22.b. An cogitas quod Deus excelsior celo sit et super stellarum verticem sublimetur ? Et dicis quid enim novit Deus ? Et quasi per caliginem iudicat et nubes latibulum eius, nec terram considerat et circa cardines celi perambulat.
marg.| {x} In populo magno non agnoscar ] in die iudicii, quasi dicat : inter tot et tantos latebo et sic evadam. Contra quod dicitur Prv. 15.a.
marg.| Oculi Domini contemplantur bonos et malos. Iob. 12.c. Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
marg.| {y} Que est ] etc. et in respectu tam immense creature id est mundi, respectu cuius una anima nullius quantitatis esse videtur, aut valoris. Et ideo putat homo stultus quod possit latere Deum ; aut Deum non curare de ipso, Sed quia hoc sentire est error ; ideo subdit.
marg.| {y} Ecce celum ] etc. in universali terre motu ante diem iudicii.
marg.| {f} Montes simul et colles et fundamenta terre ] ad litteram, quia tota superficies terre comburetur et tantum ascendet flamma ignis, quantum ascenderunt aque diluvii. Celum vocat hoc celum aereum, de quo Mt. 13.a. Volucres celi comederunt illud. Celum celorum ceteros superiores id est igneum et ethereum et sidereum, qui a maximo igne, qui precedit faciem Iudicis, solventur, ut dicitur 2Pt. ultimoc.
Numérotation du verset Sir. 16,mystice 
marg.| .
marg.| {z} Celum et celi celorum ] id est minores et maiores Angeli. De quibus Ps. 148. Laudate eum celi celorum.
marg.| {a} Et abyssus ] id est infernus et demones infernales.
marg.| {b} Et universa terra ] id est universi homines nati de terra.
marg.| {c} Et que in eis sunt ] id est in celo et in abysso et in terra.
marg.| {d} In conspectu illius ] id est Dei, in iudicio existentis.
marg.| {e} Commovebuntur ] terrore iudicii. Iob. 26.c. Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius. Lc. 12.e. virtutes celorum movebuntur.
marg.| {f} Montes simul ] etc. id est superbi minores et maiores.
marg.| {g} Et fundamenta terre ] id est avari in terra fundati. Omnes hi commovebuntur in die iudicii. Unde Ioel. 3.c. Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam : et movebuntur celi et terra, Ier. 4.f. Vidi montes : et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt : deserta erit omnis terra et celi desuper.
Numérotation du verset Sir. 16,moraliter 
marg.| {z} Celum ] Pre  dicator es. Ps. 18. Celi enarrant gloriam Dei, celi celorum, sunt prelati, qui presunt eis.
marg.| {a} Abyssus ] peccatores sine candore gratie.
marg.| {b} Universa terra ] homines terreni.
marg.| {f} Montes et colles ] id est Principes maiores et minores.
marg.| {g} Et fundamenta terre ] id est Cardinales, super quos fundata est terra id est Ecclesia, sicut dicitur 1Rg. 2.b. Domini sunt cardines terre et posuit super eos orbem. Omnes isti commovebuntur in die iudicii imo terrore perterriti. Unde Is. 29.b. Confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitruo et in commotione terre et voce magna turbinis et tempestatis. Agg. 2.b. Adhuc unum modicum est et ego movebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes.
marg.| {h} Et cum conspexerit illam Deus ] in die iudici :
marg.| {i} Tremore ] vel timore concutientur. Unde Ps. 103. Qui respicit terram et facit eam tremere.
marg.| {k} Et in omnibus his ] que dicta sunt.
marg.| {l} Insensatum est cor ] superborum ; quia non tremit cum aliis neque habet sensum fidei, cum dicat, Deum non videre, vel non curare hec infima. Sed qui hoc putant, decepti sunt, quia et ipse videt, non solum exteriora hominum ; sed etiam interiora cordis : et nemo videt, aut intelligit cogitationes ; vel opera eius,
marg.| Unde sequitur
marg.| {3. 200va} {a} Et omne cor ] tam bonorum, quam malorum.
marg.| {b} Intelligitur ab illo ]  1Rg . 16.b. Homo videt ea, que parent ; Deus autem intuetur cor, Ier. 17.b. Ego Dominus scrutans cor et probans renes.
marg.| {c} Et vias illius ] scilicet Dei id est opera, vel consilia eius.
marg.| {d} Quis intelligit ? ] quasi dicat : nullus. Unde Rm. 11.d. O altitudo divitiarum Sapientie et scientie Dei etc. Is. 40.c. Quis adiuvit Spiritum Domini, aut quis Consiliarius eius fuit ? Ier. 23.d. Quis affuit consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius ?
marg.| {e} Et procellam ] id est severitatem iudicii, supple, quis intelligit, quasi dicat : nullus. Ps. 89. Quis novit potestatem ire tue etc.
marg.| {f} Quam ] id est quia illam.
marg.| {g} Nec oculus videbit hominis ] in presenti. Et est argumentum quod nemo potest in presenti comprehendere magnitudinem pene eterne, aut terrorem iudicii. Unde Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius ; aut quis stabit ad videndum eum :
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Et procellam, quam nec oculus videbit hominis ] id est videre poterit in futuro sine timore.
marg.| {d} Quis intelligit ] quasi dicat : nullus ; de hac procella dicitur in Ps. 10. Spiritus procellarum pars calicis eorum, Ier. 30.d. Furor egrediens, procella ruens, in capite eorum conquiescet. Et in Canonica Iude d. Quibus procella tenebrarum in eternum est servata. Et nemo intelligit vias eius.
marg.| {h} Nam plurima opera illius sunt in absconsis ] id est absconsa sua. Unde infra 34.d. Pauca vidimus operum eius. Et posset aliquis dicere. Non est curandum, si sint absconsa, quia cum apparuerint, facilius sustinebuntur. Non est hoc verum, dicit Auctor. Unde subdit.
marg.| {i} Sed opera iustitie eius ] id est districtionem iudicii iusti eius et supplicia illata ab eo.
marg.| {k} Quis enuntiabit, aut quis sustinebit ? ] quasi dicat : tam gravia erunt quod vix poterunt ab aliquo sustineri, So. 1.d. Tribulabitur ibi fortis, Malachie 3.a.a Quis stabit ad videndum eum ? Is. 33.b. Quis poterit de vobis habitare cum igne devorante, aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ? [Longe enim est testamentum id est scientia et observantia legis.
a Mal. 3, 2.
marg.| {m} A quibusdam ] ab illis, scilicet qui habent eam in codice deaurato et lucenti ; sed in corde intelligenti et compatienti non habent eam. Vel in ore habent ad desiderium ; sed in manu ad faciendum non habent. Unde Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat ; cor autem eius longe est a me, Ier. 12.a. Prope es tu ori eorum, longe autem a renibus eorum.
marg.| {l} Vel Longe est testamentum ] id est promissio vite eterne.
marg.| {m} A quibusdam ] id est a peccatoribus. Unde Ps. 118. Longe a peccatoribus salus, Lc. 16.g. Inter nos et vos chaos magnum firmatum est.
marg.| {n} Et interrogatio hominum ] Active, vel scientia, que oritur ex interrogatione.
marg.| {o} In consummatione est ] id est ostenditur in operis consummatione, vel executione. Vel passive. Interrogatio hominum id est quia homines interrogabuntur de operibus suis a Deo, vel a propria conscientia. In consummatione est id est in morte, vel in die iudicii, Sap. 1.b. In cogitationibus impii interrogatio erit, Ps. 10. Dominus interrogat iustum et impium. Et quid interrogat, dicitur Mt. 25.d. Esurivi etc. Et Is. 5.a. Quid est quod ultra debui facere vinee mee et non feci ? Item Mt. 22.c. Cuius est imago hec et superscriptio.
marg.| {p} Qui minoratur corde ] id est cordis magnanimitate per pusillanimitatem, vel cordis devotione per tepiditatem, vel cordis audacia per timiditatem, vel cordis tranquillitate per avaritiam, aut cordis munditia per luxuriam.
marg.| {q} Cogitat inania ] id est vana et falsa, Os. 7.c. Factus est Ephraim, quasi columba seducta, non habens cor, Ps. 2. Quare fremuerunt Gentes et populi meditati sunt inania.
marg.| {r} Et vir imprudens ] id est non previdens futurum iudicium nec sibi providens in futurum.
marg.| {s} Et errans ] in via fidei vel morum.
marg.| {t} Cogitat stulta ] id est quod possit impune peccare ? vel quod pena inferni finem habeat ; vel quod anima non possit post mortem et huiusmodi, Prv. 28.a. Viri mali non cogitant iudicium, in Canonica Iude. Ve illis qui in via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt.
marg.| {3. 200vb} {u} Audi me, fili ] etc. Auctor hic utitur transitu, invitans ad dilectionem sapientie, dicens. Audi me, fili : aure cordis.
marg.| {x} Et disce disciplinam sensus ] non verborum compositionem ; sed fidei veritatem, qua sis Discipulus Christi.
marg.| Et nota quod dicit, audi me, non verba mea tantum, quasi dicat : facta mea, que melius loquuntur, quam verba, audi et vide, Prv. 8.d. Filii audite me, beati qui custodiunt vias meas.
marg.| {b} Et in verbis meis attende in corde tuo ] id est affectu et intellectu interius querens fructum in foliis, non folia in fructibus, Prv. 15.b. Cor sapientis querit sapientiam, vel doctrinam, qua doceatur et doceat. Item 19.b. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
marg.| {z} Et dicam in equitate disciplinam ] id est in equitate consistentem, hoc est, secundum captum audientium.
marg.| Vel equam disciplinam, hoc est, nec nimis laxam, nec nimis altam. Prv. 8.a. Iusti sunt omnes sermones mei, nec est in eis aliquid pravum, neque perversum : recti sunt intelligentibus et equi invenientibus scientiam. Vel dicam in equitate id est equaliter sine personarum acceptione disciplinam nulli parcendo, nulli adulando, vel detrahendo, Sap. 7.b. Sine fictione didici et sine invidia communico.
marg.| {a} Et scrutabor enarrare sapientiam ] id est cum diligentia enarrabo aliis sapientiam non impremeditatus, vel improvisus.
marg.| {b} Et in verbis meis ] interius sensum et veritatem.
marg.| {c} Attende in corde tuo ] non in aure tantum sonum verborum. Repetitio autem est signum amoris et diligentie, quoad docentem et utilitatis, quoad audientem.
marg.| {d} Et dico ] id est dicere dispono.
marg.| {e} In equitate spiritus ] id est non superba, vel erronea, vel effusa loquacitate ; sed modesta et recta intentione, Prv. 29.b. Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt et reservat in posterum, Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Et quid dicis.
marg.| {f} Virtutes, quas posuit ] etc. id est naturas sive potentias, quas indidit Deus cuilibet creature in ipso initio creationis eius : verbi causa, Angelis et hominibus potestatem ratiocinandi, aliis animalibus potentiam sentiendi, plantis et arbustis potentiam vegetandi, inanimatis potentiam essendi, preter potentias proprias uniuscuiusque, ut igni indidit potentiam ascendendi sursum id est levitatem, terre descendendi potentiam id est gravitatem et sic de aliis. Vel [Virtutes posuit in opera sua id est Angelos custodes, Is. 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes. Vel virtutes vocat pondus, numerum et mensuram, in quibus omnia disposuit Deus, Sap. 11.d.
marg.| Δ
prol.| {a} Et in veritate
marg.| Aliter secundum Rabanum ab illo loco.
marg.| {u} Audi me, fili ] Instruit Auctor
Numérotation du verset Sir. 16,mystice 
marg.| de institutione Ecclesie Gentium et reprobatione Iudeorum. Unde quia gratuita fuit illa institutio, primo invitat nos ad audiendum, dicens.
marg.| {u} Audi me, fili ] id est quicumque vis esse filius.
marg.| {x} Et disce disciplinam sensus ] id est disciplinam fidei, quam docuit ipse Christus et Apostoli.
marg.| {y} Et in verbis meis attende in corde tuo ] id est intellectum mysticum verborum meorum interius latentem corde percipe.
marg.| {z} Et dicam in equitate disciplinam ] id est doctrinam Christi et Apostolorum docentem equitatem.
marg.| {a} Et scrutabor enarrare sapientiam ] Christi, quia mundum illuminavit, piscatores elegit, diabolum superavit, mortem moriendo destruxit et huiusmodi.
marg.| {b} Et in verbis meis attende in corde tuo ] Repetitio signum est diligentie Doctoris, vel duplicis attentionis, unius affectus, alterius intellectus, que utraque necessaria est auditori.
marg.| {d} Et dico ] id est dicere propono.
marg.| {e} In equitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ] id est dona gratiarum, que donavit Apostolis, quos in principio nascentis Ecclesie elegit.
marg.| *
prol.| {a} Et in veritate
marg.| {3. 201ra} Δ
marg.| {a} Et in veritate enuntio ] id est nuntiare dispono.
marg.| {b} Scientiam eius ] id est opera eius, que scienter et sapienter fecit. Vel [scientiam eius id est scientiam a Deo datam ; vel de Deo, enuntiare dispono in veritate, sine admixtione falsitatis, vel vanitatis et in veritate vite, iustitie et doctrine.
marg.| {c} Et in iudicio Dei ] id est in luce discretionis qua Deus cuncta condidit, ut dicitur Gn. 1.a. Vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem a tenebris. Ubi dicit Magister Hugo de Sancto Victore . Noluit prius dividere, quam vidisset. Adducit enim opus in iudicium. Contra precipitantes sententiam, dicit hoc.
marg.| {d} Opera ipsius ab initio ] id est primo opera eius enuntiare dispono.
marg.| {e} Et ab institutione ipsorum ] id est operum, vel [hominum
marg.| {f} Distinxit partes illorum ] id est membra diversa, vel potentias eis distincte aptavit.
marg.| {g} Et initia ipsorum ] id est initiales possessiones suas.
marg.| {h} In Gentibus suis ] distinxit, supple, ut tribus filiis Noe tres partes mundi, Sem, Asiam, Cham, Africam1, Iaphet, Europam, secundum alimoniam.
1 Africam] scrips., Aphricam Ed1703
marg.| {i} Ornavit in eternum opera illorum ] id est ita disposuit opera sua, ut in eternum id est sine fine stare possent. Vel sic disposuit naturas hominum, ut numquam deficerent, si vellent.
marg.| {k} Nec esurierunt ] in primo statu, in quo si mansissent, numquam esurirent fame affligente eos, licet esurie naturali appeterent cibos quia habebant corpora animalia id est alimonia indigentia.
marg.| {l} Nec laboraverunt ] id est labore non indiguerunt : quia tellus per se omnia dabat : et daret, si non peccasset homo. Unde post peccatum dictum est ei. In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Gn. 3.d. Et quod legitur Gn. 2.c. Posuit Deus hominem in Paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illud : opera illa essent ad delectationem, non ad necessitatem : et sine labore animi.
marg.| {m} Et non destiterunt ab operibus suis ] id est tales conditi sunt, ut numquam desisterent ab operibus suis tempore debito et determinato a Deo id est a generatione filiorum, de qua dictum est eis : Crescite et multiplicamini, Gn. 1.d. Et a laude Dei et a dilectione proximi et huiusmodi, que sunt proprie opera hominum, a quibus numquam cessarent homines, si non peccasset Adam ; sicut Sol et cetere stelle non cessant a suis operibus.
marg.| {n} Unusquisque proximum sibi ] conditionis propinquitate.
marg.| {o} Non angustiaverit ] iniuriam irrogando, vel sua auferendo : quia omnia essent communia.
marg.| {p} Usque in evum ] id est numquam, quia si perdurasset homo, qualis conditus fuit, nec ipse alium, nec alius ipsum angustiaret ; sed transferretur vivus in Paradisum glorie, ubi nulla coangustatio, vel angustia potest esse, quia loquentur in latitudine caritatis et in Deo, quem totum singuli possidebunt, sicut legitur Ez. 47.c. Possidebitis autem eam singuli eque, ut frater suus. Quia vero hec hereditas per fidem habetur, monet ad fidem, dicens.
marg.| {q} Non sis incredibilis ] id est incredulus.
marg.| {r} Verbo illius ] quod per me loquitur, Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini ; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis, 1. Thess. 2.c. Cum accepisset is a nobis verbum Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed sicut vere verbum Dei.
marg.| {s} Post hec ] id est post prima opera facta.
marg.| {t} Deus in terram respexit ] id est in hominem factum de terra.
marg.| {u} Et implevit illam bonis suis ] id est donis gratuitis.
marg.| {x} Anima autem omnis vitalis ] id est omne vivens, vel anima hominis, que omni vita vivit id est vegetabili, sensibili, rationabili.
marg.| {y} Denuntiavit ante faciem ipsius ] id est se ei manifestavit et confitetur ipsa sua existentia, ac si ei omnia denuntiaret.
marg.| {z} Et ipsa iterum reversio illorum ] que predixerat id est animarum et corporum denuntiat ei quod ipse sit Deus, quia ad eum omnia {3. 201rb} revertuntur, iudicanda, glorificanda, vel punienda. Vel sic expone.
marg.| {z} Et ipsa ] Sapientia, scilicet [iterum reversio illorum est id est ad ipsam omnia revertentur, sicut ab ea omnia prodierunt. Ipsa enim est α et ω, principium et finis, Apc. 1.b. et ultimo c.
marg.| *
marg.| {a} Et in veritate enuntio ] id est enuntiare propono.
marg.| {b} Scientiam eius ] id est quam ipse docuit, que est scientia salutis. De qua dicitur Lc. 1.g. Ad dandam scientiam salutis etc.
marg.| {c} Et ] ita enuntiare propono [in iudicio Dei opera ipsius ab initio id est opera, que fecit, in principio orientis Ecclesie sapienter et discrete, licet stulta putarentur a malis.
marg.| {e} Et ab institutione hominum ipsorum ] id est Apostolorum, qui veri homines fuerunt et nomine et re.
marg.| {f} Distinxit partes illorum ] id est singulis singulas mundi partes designavit.
marg.| {g} Et initia ipsorum in Gentibus suis ] id est prima predicatio eorum fuit Iudeis. Unde dictum est eis primo. In viam Gentium ne abieritis, Mt. 10.a.
marg.| {i} Ordinavit ] vel [ornavit in eternum opera illorum id est opera Apostolorum in eternum mansura ornavit splendore miraculorum. Unde Mc. ultimo a. Predicaverunt ubique Domino cooperante et sermone confirmante, sequentibus signis.
marg.| {k} Nec esurierunt ] id est esuriem corporis non reputaverunt, Act. 4.g. Neque enim quisquam erat esuriens inter eos.
marg.| {l} Nec laboraverunt ] id est corporis laborem non reputaverunt, imo cum gaudio labores et dolores et contumelias et iniurias propter Dominum susceperunt, Act. 5.g. Ibant Apostoli etc.
marg.| {m} Et non destiterunt ab operibus suis ] id est a predicatione verbi Dei, neque propter dolorem, aut famem, aut sitim, nec propter Scribarum et Phariseorum prohibitionem, Act. 5.e. imo dixerunt. Obedire oportet Deo magis, quam hominibus.
marg.| {n} Unusquisque ] etc. id est numquam aliquis eorum aliquem hominem molestavit ; sed benigne semper omnes admonebant ad fidem.
marg.| {q} Non sis incredibilis verbo illius ] qui sic operatus est, ut audisti.
marg.| {s} Post hec ] id est post Apostolorum vocationem et eorum predicationem Iudeis et Phariseorum prohibitionem.
marg.| {t} Deus in terram respexit ] oculo misericordie id est in Gentilitatem, que erat terra deserta et invia.
marg.| {u} Et implevit illam bonis suis ] id est doctrina Apostolorum id est virtutibus ac miraculis.
marg.| {x} Anima autem omnis vitalis ] id est Iudei et Gentiles per fidem Christi iustificati, viventes in Christo, qui prius erant mortui peccato.
marg.| {y} Denuntiavit ante faciem ipsius ] id est laudes et cantica coram Domino cantaverunt, eius beneficia confitentes. Unde Act. 11.c. Tacuerunt omnes et glorificaverunt Deum dicentes : Ergo et Gentibus penitentiam dedit Deus ad vitam.
marg.| {z} Et ipsa iterum reversio illorum ] id est quidam illorum reversi sunt iterum ad vomitum. Vel secundum aliam litteram.
marg.| {z} Et ipsa iterum subversio illorum ] id est Apostolorum id est Gentilitas conversa fuit postea subversio Apostolorum, quia eos morti tradiderunt Gentiles, non conversi. Vel sic [Et ipsa
marg.| Sapientia, scilicet [reversio illorum
marg.| est, quia ipsi Apostoli post predicationem suam reversi sunt ad Christum, attribuentes ei virtutem et fructum sue predicationis. Unde Lc. 10.c. Reversi sunt septuagintaduo cum gaudio dicentes. Domine, etiam Demonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. Et hoc est quod dicitur Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia, dicent tibi : ad sumus ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_16)

Notes :