Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Sir. 3,1 

filii sapientie ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
Numérotation du verset Sir. 3,2 

iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
Numérotation du verset Sir. 3,3 

Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
Numérotation du verset Sir. 3,4 

qui diligit Deum exorabit pro peccatis
et continebit se ab illis et1 in oratione dierum exaudietur
1 et] om. Weber #
Numérotation du verset Sir. 3,5 

et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
Numérotation du verset Sir. 3,6 

qui honorat patrem iocundabitur in filiis
Numérotation du verset Sir. 3,7 

qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem
Refrigerabit matri
Numérotation du verset Sir. 3,8 

qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
Numérotation du verset Sir. 3,9 

in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
Numérotation du verset Sir. 3,10 

ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo
manet
Numérotation du verset Sir. 3,11 

benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
Numérotation du verset Sir. 3,12 

ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
Numérotation du verset Sir. 3,13 

gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
Numérotation du verset Sir. 3,14 

fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
Numérotation du verset Sir. 3,15 

et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute eleemosyna enim patris non erit in oblivione
Numérotation du verset Sir. 3,16 

nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
Numérotation du verset Sir. 3,17 

et iniustitia edificabitur tibi sed2
2 sed] om. Weber
in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
Numérotation du verset Sir. 3,18 

quam male fame est qui relinquit patrem
et est maledictus
a Deo qui exasperat matrem
Numérotation du verset Sir. 3,19 

fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
Numérotation du verset Sir. 3,20 

quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
Numérotation du verset Sir. 3,21 

quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
Numérotation du verset Sir. 3,22 

altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed que precepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
Numérotation du verset Sir. 3,23 

non est enim tibi necessarium ea que abscondita sunt videre oculis tuis
Numérotation du verset Sir. 3,24 

in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
Numérotation du verset Sir. 3,25 

plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
Numérotation du verset Sir. 3,26 

multos enim implanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
Numérotation du verset Sir. 3,27 

cor durum
male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
Numérotation du verset Sir. 3,28 

Cor
ingrediens duas vias non habebit successus
et pravicordius in illis scandalizabitur
Numérotation du verset Sir. 3,29 

cor nequam gravabitur doloribus
et peccator adiiciet ad peccandum
Numérotation du verset Sir. 3,30 

synagoge superborum
non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis
et non intelligetur
Numérotation du verset Sir. 3,31 

cor sapiens intelligitur in sapientia
et auris bona
audiet cum omni concupiscentia sapientiam
Numérotation du verset Sir. 3,32 

sapiens cor
et intelligibile abstinebit se a peccatis et in operibus
iustitie successus habebit
Numérotation du verset Sir. 3,33 

ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis
Numérotation du verset Sir. 3,34 

et Deus conspector
qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus
tui invenies firmamentum

Capitulum 3

Numérotation du verset Sir. 3,1 
marg.| {3. 175va} Filii sapientie ] etc. Supra hortatus est Auctor ad Sapientiam, nunc ostendit fructum, qui sequitur. Divisio capituli talis est. Primo determinat de obedientia, quam debemus parentibus. Secundo de supportatione parentum in senectute, ibi : Fili, suscipe senectam patris tui Tertio de pietate parentum, ibi : Eleemosyna patris non erit in oblivione. Quarto de mansuetudine habenda, ibi : Fili in mansuetudine opera tua perfice. Quinto de humilitate, que habenda est in dignitatibus, ibi : quanto magnus etc. Sexto de curiositate intellectus fugienda, ibi : Altiora te etc. Septimo de duritia cordis expellenda, ibi : Cor durum male habebit. Octavo de superbia exprobranda, ibi : Synagoge superborum etc. Ultimo de Sapientia, ibi : Cor sapientis intelligetur etc. Dicit ergo sic.
marg.| {a} Filii sapientie ] id est filii sapientis sunt.
marg.| {b} Ecclesia ] id est Congregatio.
marg.| {c} Iustorum ] sunt [filii sapientie id est filii sapientes.
marg.| {d} Et natio illorum obedientia et dilectio ] id est ; he virtutes sunt iustorum natio. Tropice, enim loquitur Auctor et per virtutes significantur possessores virtutum.
marg.| Vel sic.
marg.| {d} Natio illorum ] id est filii iustorum id est nati ex Iustis spiritualiter sunt.
marg.| {e} Obedientia et dilectio ] id est diligentes et obedientes sunt imitatores iustorum. Omnes enim Iusti sunt obedientes et diligentes invicem. Et per hoc invitat ad imitationem. Iustorum, sive ad amorem iustitie.
marg.| Moraliter autem,
marg.| {e} Obedientia et dilectio ] sunt [natio Iustorum id est nascuntur a Iustis per doctrinam verbi et exempli. Omnis enim vita Iustorum circa has duas virtutes id est obedientiam et caritatem maxime versatur. Per obedientiam abscidentes et abnegantes seipsos : per caritatem, se et sua pro Domino relinquentes, Unde Dominus Mt. 16.d. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
marg.| {f} Iudicium Patris audite, filii dilecti ] id est decretum sive mandatum Dei Patris, ex quo omnis paternitas in celo et in terra nominatur. Eph. 3.c. Ex ipso enim sunt omnia et per ipsum conservantur : quia diligit omnia que fecit, ut in ipso permaneant, a quo facta sunt : cuius mandatum est, ut patri et matri temporalis reverentia exhibeatur. Ex. 20.b. Honora patrem tuum et matrem tuam. Sed quia non auditores legis Iusti sunt apud Deum, sed factores, ut dicitur Rm. 2.b. Ideo sequitur :
marg.| {i} Et sic facite ] mandatum scilicet Patris.
marg.| {k} Ut salvi sitis ] Iac. 1.d. Estote factores verbi et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos etc. quasi dicat : non sufficit audire, sed necessarium est facere. Accipitur autem hoc non solum de Deo Patre ; sed etiam de patre carnali et spirituali quibus obedire nos admonet ex amore per hoc quod dicit   patris non Domini. Servi enim ex timore obediunt, sed filii ex amore. Unde Eph. 6.a. filii obedite parentibus vestris in Domino id est in his que non sunt contra Dominum. Unde quia non est obediendum in his que contra Dominum indiscrete precipiuntur : ideo dicit   Auctor. ] {f}   Iudicium patris ] id est discretum mandatum patris, qui ex solo amore precepit. Et non solum audite, imo.
marg.| {i} Et sic facite, ut salvi sitis ] Ad hoc enim docet lex, ut fiat, non ut sciatur ; et ad hoc debet audiri et doceri, ut opere impleatur. Qui aliter facit, seipsum decipit. Iac. 1.d. Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur etc. vel potest intelligi de iudicio, quo iudicabit Deus Pater super omnes filios inobedientie. Unde monens ad obedientiam dixit :
marg.| {f} Iudicium Patris ] id est quo pater iudicabit auctoritate ; vel quod pater dedit filio. Iob. 5.d. Pater non {3. 175vb} iudicat quemquam ; sed omne iudicium dedit filio. ut omnes etc.
marg.| {g} Audite ] aure cordis, cui loquitur Dominus inspirando et per Scripturam et per creaturas.
marg.| {h} Filii dilecti ] id est qui debetis esse filii per imitationem : et sic dilecti per beneficiorum exhibitionem.
marg.| {i} Et sic facite ] considerata iudicii districtione.
marg.| {k} Ut salvi sitis ] id est ut salvari mereamini. Act. 17.g. Statuit Dominus diem in qua iudicaturus est orbem in equitate in viro, in quo statuit. Et posset aliquis querere, quare ita honorandi sunt parentes ? Ideo ipse subdit causam.
marg.| {l} Deus enim honoravit patrem in filiis ] id est honorari voluit et precepit.
marg.| {m} Et iudicium matris exquirens : ] etc. id est firmiter custodiri voluit a filiis quod exquiret in futuro, vel puniendo illos, qui matrem suam carnalem, vel spiritualem id est Ecclesiam non honorant ; vel remunerando illos qui servaverunt mandatum. Vel sic lege litteram, ut invitet Auctor ad honorem parentibus exhibendum per beneficia ; que Dominus reddet illis, qui parentes honorant : ita,
marg.| {f} Iudicium patris ] id est mandatum de patre honorando et mercedem illorum qui honorem exhibent.
marg.| {g} Audite filii dilecti et sic facite ] parentibus, scilicet.
marg.| {k} Ut salvi sitis ] per impletionem mandati. Et libenter debetis audire.
marg.| {l} Deus enim honoravit patrem in filiis ] id est honorem impensum patri a filiis reddet eis remunerando eos pro patribus : quos honoraverunt : et in hoc honorat Deus parentes quod remunerat filios pro ipsis.
marg.| {m} Et iudicium matris ] id est mandatum de matre honoranda.
marg.| {n} Exquirens ] id est impleri volens. Vel [Exquirens
marg.| iudicando in illis, qui non faciunt.
marg.| {o} Firmavit in filios ] id est in corde eorum naturaliter scripsit. Natura enim ipsa dictat matrem esse honorandam. Vel [Firmavit in filios id est confirmavit per beneficia exhibita illis. qui hoc mandatum custodiunt. De hoc Tb. 4.a. Honorem habebis matri tue omnibus diebus vite eius : memor enim esse debes, que et quanta passa sit propter te in utero. Sed quia obedientia, aut honor parentum parum, aut nihil prodest cum peccato : docet Auctor, qualiter possit homo a peccatis liberari, scilicet per dilectionem et orationem et continentiam. Per orationem a peccato in Deum, per continentiam a peccato in se, per dilectionem, a peccato in proximum. Propter hoc subdit.
marg.| {p} Qui diligit Deum ] amo  r e gratuito.
marg.| {q} Exorabit ] id est corde orabit, non labiis tantum,
marg.| {r} Pro peccatis ] propriis, ut sibi dimittantur.
marg.| {s} Et ] post dimissionem   continebit se ab illis ] id est corde et opere abstinebit ab illis ; aliter non valeret dilectio, vel oratio, vel ipsa dimissio peccati. Quia qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio ? quasi dicat : nihil infra 34.d. Qui abstinens est omnino a peccatis dicitur continens ; Et e contrario, qui peccat dicitur incontinens : quia cum diabolo fornicatur. Et non est hec continentia virtus specialis, sed generalis ad omnes. Quod autem per dilectionem dimittantur peccata, habemus Lc. 7.g. Dimittuntur ei peccata multa : quoniam dilexit multum.
marg.| {t} Et in oratione dierum ] id est que fit pro diebus eternitatis.
marg.| {u} Exaudietur ] id est efficaciter audietur. De his diebus dicitur in Ps. 76. Cogitavi dies antiquos et annos eternos in mente habui. Prv. 3.d. Longitudo dierum in dextera eius. Vel oratio dierum dicitur oratio assidua. Et talis exauditur a Deo. Iac. ultimo d. Multum valet deprecatio Iusti assidua. Et 1. Thess. d. Sine intermissione orate. Vel oratio dierum dicitur oratio, que fit, ut homo diu vivat in hoc mundo id est vita gratie vivat : que et si modica sit tempore ; longa reputatur a Deo. Sap. 4.c. Consummatus in brevi explevit tempora multa, placita enim erat. Deo anima illius. Vel moraliter : Oratio dierum dicitur oratio suffulta virtutibus. Et ut talis auditur vel in eo quod sperat vel in equivalenti. infra 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec propinquet, non consolabitur. Sed quia omnes filii Ade sunt avari ; ideo premium subiungit honorem exhibentibus parentibus, dicens.
marg.| {x} Et sicut qui thesaurizat ; ita et qui honorificat matrem suam ] spiritualem, vel carnalem, reverentiam exhibendo, necessaria ministrando, mandata eius implendo. Talis enim congregat in celo thesauros spirituales, Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo. Et quia dignum est, ut qui parentes suos honorat, honoretur a filiis suis : ideo sequitur.
marg.| {y} Qui honorat patrem suum ] carnalem, vel spiritualem.
marg.| {z} Iucundabitur in filiis ] naturalibus, vel discipulis. vel bonis operibus.
marg.| {a} Et in die orationis sue exaudietur ] id est extra, sive super suum petitum audietur cum effectu Sicut Zacharias, Lc. 1.a. qui oravit pro pace populi : et filium impetravit. Dies orationis proprie dicitur tempus vacuitatis {3. 176ra} civitatis a sollicitudine temporali. Unde Mt. 6.a. Cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito. Vel dies orationis est tempus tribulationis, quia tunc maxime est orandum : et tunc fit oratio ex corde. Unde Ps. 119. Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me.
marg.| {a} Sue ] dicit, quia multi sunt qui in orationibus suis non merentur audiri, scilicet omnes, qui nolunt audire legem. Prv. 28.b. Qui avertit aures ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis. Item quia multi sunt qui longitudinem vite plus, quam divitias amant, ideo longitudinem promittit honorantibus parentes, ut vel sic invitet nos ad honorem parentum. Unde dicit.
marg.| {b} Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore ] Qui enim honorat illum a quo habet vitam videtur quod naturaliter prolongatur vita eius. Eph. 6. Honora patrem tuum et matrem tuam quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longevus super terram.
Numérotation du verset Sir. 3,mystice 
marg.| {b} Qui honorat patrem suum ] spiritualem id est Deum, vel magistrum, vel Prelatum.
marg.| {c} Vita vivet longiore ] id est vita gratie in preti et vita glorie in futuro. 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vite, que nunc est future.
marg.| {d} Et qui obedit patri ] carnali, vel spirituali.
marg.| {e} Refrigerabit matrem ] carnalem, vel spiritualem id est exaltare faciet.
marg.| {f} Qui timet Dominum ] filialiter, qui precepit parentes honorari.
marg.| {g} Honorat parentes et quasi   Dominis serviet his, qui se genuerunt ] carnaliter, vel spiritualiter. 1Cor. 4.d. Ego per Evangelium vos genui.
marg.| {h} Serviet ] inquam.
marg.| {i} In opere ] id est in necessariorum exhibitione.
marg.| {k} Et sermone ] id est dulci et modesta responsione.
marg.| {l} Et omni patientia ] id est equanimi correctionis eorum sustentatione.
marg.| Vel sic.
marg.| {h} Serviet his, qui se genuerunt in opere ] id est exemplo sancte conversationis.
marg.| {k} Et sermone ] sane exhortationis.
marg.| {l} Et omni patientia ] id est perfecta patientia, quam habere debent, qui alios docere volunt Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient. Pr. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur.
marg.| {m} Honora patrem tuum ] carnalem, vel spiritualem.
marg.| {n} Ut superveniat tibi benedictio a Deo ] Benedictionem dicit a Deo, quia homo non est nisi minister. Est autem benedictio Dei duplex, scilicet benedictio dextere, que est collatio spiritualium ; et sinistre, que est collatio temporalium. Priori benedictus est Iacob id est vir iustus, secunda benedictus est Esaü id est vir pilosus id est peccator Gn. 17.c. Unde Ps. 72. Ecce ipsi peccatores et abundantes in seculo obtinuerunt divitias. Iusti autem affliguntur. Super quo admirando conqueritur Ier. 12.a. Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui prevaricantur et inique agunt : De priori benedictione loquitur Auctor hic.
marg.| Unde sequitur {o} Et benedictio illius in novissimo manet ] id est in vita eterna, quasi dicat : benedictio, quam Deus dat pro honorificentia parentum carnalium, vel spiritualium in vita eterna manet.
marg.| {p} Benedictio patris ] id est bona dictio id est oratio patris.
marg.| {q} Firmat domos filiorum ] id est posteritates et familias, ad litteram. Cum enim antiqui benedixerunt filiis suis, in ipsis {3. 176rb} benedixerunt et filiis eorum, ut patet Gn. 49. de Iacob et merito et oratione patrum conservantur filii et filii filiorum, propter quod multi servati fuerunt in regnum Iuda. 3Rg. 11.f. Non auferam omne regnum de manu eius sed Ducem ponam eum cunctis diebus vite sue propter David servum meum.
marg.| {r} Maledictio autem matris ] id est qua mater maledicit. Mater, dico, carnalis, vel spiritualis, per excommunicationem.
marg.| {s} Eradicat fundamenta ] domorum et civitatum, ad litteram, quia cum aliquis, vel aliqua civitas excommunicatur ab Ecclesia, fundamenta eius eradicantur in penam eius. Sicut factum fuit de Iericho. Ios. 6.d. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens : maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et edificaverit Iericho civitatem,
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Benedictio patris ] id est qua pater benedicitur a Domino.
marg.| {q} Firmat domos filiorum ] id est familias filiorum ; quia cum Deus benedixit patribus antiquis ; in eis benedixit filiis et filiis filiorum. Gn. 22.d. In semine tuo benedicentur omnes gentes.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Benedictio patris ] qua benedicitur a filiis.
marg.| {q} Firmat domos filiorum ] quia merito benedictionis exhibite parentibus confirmantur et stabiliuntur filii in temporalibus et spiritualibus.
marg.| {r} Maledictio autem matris ] in qua maledicitur a filiis mater.
marg.| {s} Eradicat fundamenta ] non solum spiritualia, sed etiam iam temporalia. Sicut Cham irridens patrem. semen eius redactum est in servitutem. Gn. 9.d. Absalon, quia expulit patrem suum damnatus miserabiliter expiravit, 2Rg. 18.d. Calvitium Elisei pueri Bethel irriserunt et a duobus ursis quadraginta duo devorati sunt. 4Rg. 2.d. In quo facto
Numérotation du verset Sir. 3,mystice 
marg.| significatur quod Iudei in loco Calvarie Christum irriserunt et quadragesimosecundo anno post Ascensionem a Tito et Vespasiano devorati sunt. De hoc dicitur Prv. 30.c. Oculum, qui subsannat patrem suum et despicit partum matris sue, effodiant eum corvi de torrentibus et comedant eum filii Aquile.
marg.| {t} Ne glorieris ] etc. Monuerat Auctor filios honorem exhibere parentibus. Sed multi sunt, qui hoc nolunt, excusantes avaritiam suam sub aliqua specie sanctitatis, ut Iudei. Mc. 8.b. Corban quod est donum quodcumque ex me tibi proderit, ideo monet, ut saltem non glorietur in contumeliis parentum. Est autem contumelia iniuria verbo, illata, sive vituperium. Sicut Iudei dixerunt de Domino : In Beelzebub Principe demoniorum eiicit demonia : Mt. 12.b. Vel contumelia patris dicitur macula, vel defectus aliquis in patre, ut nuditas et ebrietas in Noe. Gn. 9.d. In neutra contumelia debet filius gloriari, quia ignominia patris est confusio filii : Et hoc est quod dicit.
marg.| {t} Ne glorieris in contumelia patris tui ] carnalis, vel spiritualis.
marg.| {x} Non est enim tibi gloria ] contumelia patris.
marg.| {y} Sed confusio ] adducens ignominiam. Pr. 23.c. Audi patrem tuum, qui te genuit et ne contemnas cum senuerit mater tua. Et vere non est tibi gloria.
marg.| {z} Gloria enim hominis ex honore patris sui ] Unde et Iudei gloriantur se esse filios Abrahe. Io. 8.e. Pater noster Abraham est. Item Io. 9.f. Nos Discipuli Moysi sumus.
marg.| {a} Et dedecus filii pater sine honore ] id est paupertas, sive vilitas patris vertitur in dedecus filii.
marg.| Vel sic. [ Dedecus filii pater sine honore id est patris inhonoratio. Et quoniam senem multa circumveniunt incommoda, ideo ad litteram monet supportare parentes in senectute eorum. Unde dicit.
marg.| {b} Fili, suscipe senectam patris tui ] id est patrem in senectute sustenta.
marg.| {c} Et non contristes eum in vita illius ] id est quamdiu vixit.
marg.| {d} Et si defecerit sensu ] id est si pre nimia senectute desipuerit.
marg.| {e} Veniam da ] quia ex vitio persone non est hoc, sed, ex defectu nature : senes enim naturaliter desipiunt.
marg.| {f} Et ne spernas eum in tua virtute ] id est si fortis es tu, debilem et infirmum non debes despicere, sed potius supportare, sicut ipsi supportaverunt te, cum eras impotens infantulus. In hoc ergo debent filii vicem reddere parentibus, ut cum facti fuerint impotentes pre senectute, vel infirmitate aliqua supportent eos sicut ipsi supportaverunt eos, cum erant impotentes prime etatis teneritudine. Unde filii, reddite vicem parentibus vestris ; quia hoc acceptum coram Deo. Ecce tria posuit, in quibus supportandi sunt parentes in senectute, in desipientia, in infirmitate. Et non solum supportandi per compassionem, sed per necessariorum administrationem ; quia inde magna consequitur merces.
marg.| Unde sequitur
marg.| {g} Eleemosyna enim patris ] id est patri impensa, vel pro {3. 176va} patre mortuo pauperibus data.
marg.| {a} Non erit in oblivione ] coram Deo id est sine remuneratione. Et hoc probat.
marg.| {b} Nam pro peccato ] id est : pro eleemosyna data matri ob remissionem peccatorum obtinendam.
marg.| {c} Restituetur tibi bonum ] in presenti et in futuro. Merito enim eleemosyne, dantur non solum eterna bona, sed etiam temporalia multiplicantur. Mal. 3.c. Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea et probate me super hoc, dicit Dominus. Si non aperuero vobis cataractas celi et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam. Et nota quod dicit   restituetur . Qui enim facit eleemosynam, vel dat, accommodat Domino ad usuram. Sicut dicitur Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei.
marg.| {d} Et in iustitia ] id est pro eleemosyna data patri vel matri, que debetur eis ex iustitia.
marg.| {e} Edificabitur tibi ] id est dabitur tibi locus in eterno edificio. Unde Ps. 14. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo ? Qui ingreditur sine macula etc. Et non solum hoc bonum faciet eleemosyna patris.
marg.| {f} Sed in die tribulationis commemorabitur tui ] Deus, vel pater tuus orans pro te. Et dicit ; [in die tribulationis
marg.| non in nocte, quia Iustorum tribulationes dicuntur dies, quia illuminant et clariores efficiunt. Unde Tobias de felle piscis recuperavit visum Tb. 11.c. Vel diem tribulationis dicit diem iudicii, ubi et fortis quisque tribulabitur pre timore. Unde So. 1.d. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. In illa vero die commemorabitur Deus eleemosynarum pauperibus impensarum Mt. 25.e. Esurivi et dedistis mihi manducare etc. Et non solum hoc facit eleemosyna, sed et peccata dimitti faciet.
marg.| Unde sequitur
marg.| {g} Et sicut in sereno ] id est Sole radiante.
marg.| {h} Glacies ] solvitur.
marg.| {i} Solventur tua peccata ] per serenum gratie et calorem caritatis. Peccatum glaciei comparatur ; qui gelidam facit animam. Unde infra 43.c. Frigidus ventus Aquilo flavit et congelavit Crystallus ab aquis. Gratia vero sereno comparatur ; quia serenam animam et illuminatam facit et accendit. Unde Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur De hoc dicitur Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosynis et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Lc. 11.f. Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis.
marg.| {k} Quam male fame est, qui relinquit patrem ] in necessitate. Ex quo enim Deus precepit honorari parentes et tot bona attribuuntur eis qui honorant eos : revera infamis est et impius, qui negligit eos.
marg.| {l} Et est maledictus a Deo, qui exasperat ] dicto vel facto.
marg.| {m} Matrem ] carnalem, vel spiritualem. Maledictus dicit maledictione eterna. Unde Lev. 20.b. Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur.
marg.| {n} Fili, in mansuetudine ] etc. in principio capituli monuit ad obedientiam parentum, postea ad pietatem in parentes et tandem monuit non exasperare parentes. Et quoniam {3. 176vb}   exas perationis causa maxime tollitur per mansuetudinem et humilitatem, subdit de illis, dicens : [Fili, in mansuetudine
marg.| mentis.
marg.| {o} Opera tua perfice ] non solum incipe quod multi faciunt sed pauci perficiunt. Est tamen mansuetudo virtus, qua quis provocatus opprobriis, nec patitur, nec deducitur, nec irritatur.
marg.| {p} Et super hominum gloriam diligeris ] id est plus quam mundana gloria, quam homines multum diligunt. Glossa Mansuetudo et humilitas gratiam ; superbia et furor pariunt ruinam.
marg.| {q} Quanto magnus es ] generis nobilitate. vel scientie sublimitate, vel honoris dignitate.
marg.| {r} Humiliare in omnibus ] id est coram omnibus, salvo iure gradus.
marg.| vel in omnibus, que habes, quia nihil habes quod non accepisti Magnus ] dicit et non maior : quia omnis comparatio maioritatis scrupulum suspicionis et contentionis habet. Lc. 22.c. Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
marg.| {s} Et coram Deo invenies gratiam ] quam amisit primus homo per superbiam. Iac. 4. Deus superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam. Et bene debes te humiliare.
marg.| {t} Quoniam magna est potentia Dei solius ]  Ex. 15.a. Omnipotens nomen eius.
marg.| {u} Et ab humilibus honoratur ] Unde Gn. 18.d. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Gregorius Hoc Abraham non dixisset, nisi ex eius colloquio Dei potentiam agnovisset.
marg.| {x} Altiora ] etc. Hic docet fugere curiositatem inquirendo subtilia et inutilia. Unde invitat ad humilitatem intellectus, que appellatur sobrietas intellectus Rm. 12.a. Non plus sapere, quam oportet sapere ; sed sapere ad sobrietatem Retrahit autem nos a curiositate, primo per altitudinem eorum, que curiositatem solent inquirere. Unde dicit. [Altiora te id est que sunt supra intelligentiam tuam.
marg.| {y} Ne quesieris ] curiose. Prv. 23.a. Ne erigas oculos tuos ad opes, quas habere non potes.
marg.| {z} Et fortiora ] id est que transcendunt vires intelligentie tue.
marg.| {a} Ne scrutatus fueris ] sicut Ps. 130 dicitur, Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis etc. Eadem fere dicit fortiora, que diceret altiora. Altiora, que transcendunt intellectum et quanto magis intelliguntur, tanto minus apparent. Unde Ps. 63. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Fortiora vero dicit que scrutantium oculos reverberant et ad inferiora retundunt. Prv. 25.d. Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria.
marg.| {b} Sed que precepit tibi Deus ] intelligere et facere.
marg.| {c} Illa semper ]  Dt. 6.b. Hec meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. et ligabis ea quasi signum in manu tua : eruntque et movebuntur inter oculos tuos et scribes ea in limine et in ostiis domus tue. Et ita retrahit ab omnibus curiosis. Unde adhuc.
marg.| {d} Et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus ] inquirendo que non prosunt ad salutem.
marg.| {e} Non est enim tibi necessarium ] ad salutem.
marg.| {f} Ea, que abscondita sunt ] tibi a Domino propter meritum fidei et exercitium ingenii.
marg.| {g} Videre oculis tuis ] id est scrutari ad videndum et intelligendum plene.
marg.| {h} In supervacuis rebus ] id est in eis, quorum scientia non est utilis, ut quare musca, vel pulex tot pedes habeat et Camelus solum quatuor et homo tantum duos.
marg.| {i} Noli scrutari multipliciter ] id est multum laborare ad intelligendum, vel multiplicem sensum inquirere. Ex quo enim non sunt de fide, vel de bonis moribus, sufficit unus sensus et ultra querere est curiositas.
marg.| {k} Et in pluribus operibus eius, ne fueris curiosus ] Hoc semel dixerat, sed ex repetitione peccatum curiositatis esse horrendum admonet ; vel pluralitatem rerum esse distinguendam insinuat, in quibus non scitur curiositas hominum.
marg.| Et utrumque verum est ; quia peccatum esse ostendit curiositatem horrendum, ex repetitione etiam duplicem materiam curiositatis ostendit, scilicet exquisitionem verborum et extranee opinionis, secundum quod dicit Augustinus in libro de fide Christiana quia omnis scientia, est de rebus aut de signis. Unde Paulus dicit 1Cor. 2.a. Et ego cum venissem ad vos fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientie annuntians vobis testimonium Christi.
marg.| {3. 177ra} {a} Plurima enim super sensum ] id est transcendentia intellectum et rationem, que sola fide capiuntur, ut quod Deus unus et trinus quod Deus homo et mater virgo et huiusmodi.
marg.| {b} Ostensa sunt ] id est revelata credenti, vel occulta inspiratione, vel aperta predicatione. Is. 45.a. Dabo tibi Thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus, infra 43.d. Multa abscondita sunt maiora his ; pauca enim vidimus operum eius omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit Sapientiam. Quare autem in huiusmodi monuerit non esse curiosum, ostendit.
marg.| {c} Multos enim ] id est fidei fundamentum surripiunt.
marg.| {d} Suspicio ] id est sursum aspectio id est nimis alta investigatio.
marg.| {e} Eorum ] absconditorum. Sicut Manicheos, qui dicunt Deum fecisse spiritualia et Diabolum corporalia omnia. Et Arrianos, qui dividunt essentiam divinam, sicut personas. Et Sabellianos, qui confundunt et uniunt personas, sicut essentiam. De quibus proprie dicitur Prv. 25.d. Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria.
marg.| {c} Vel sic Multos enim supplantavit ] id est a veritate deiecit et in errorem induxit.
marg.| {d} Suspicio eorum ] id est vana opinio eorum.
marg.| {f} Et in veritate ] id est in his, quibus nulla subest veritas, aut nulla utilitas.
marg.| {g} Detinuit ] id est diu tenuit.
marg.| {h} Sensus illorum ] in utiliter occupatos circa huiusmodi. Ier. Stultum est sollicitum esse circa id quod sine periculo ignoratur. Sen. Si non quesissent superflua, invenissent necessaria. August. Tolle iniquitates et nulla erunt vana Glossa Sobrius intellectus in omnibus optimus est ; quia reficit animam, nec gravat mentem. Unde Prv. 25.c. Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud et periures nomen Dei tui.
marg.| {i} Cor durum ] id est in peccato obduratum quod nec timore frangitur, nec amore emollitur, nec disciplinam suscipit, nec correctionem quod proprie oppositum est mansueto.
marg.| {k} Male habebit ] id est in die iudicii.
marg.| {l} Et qui amat piaculum ] vel [periculum id est peccatum ad expiandum.
marg.| {m} In illo ] id est propter illud et cum illo.
marg.| {n} Peribit ] id est damnabitur. Hic agit Auctor, ut diximus sup. de peccato in Spiritum sanctum, sex eius species breviter subdividens et subtiliter assignans. Prima est induratio mentis. De qua dicitur Rm. 2.a. Secundum duritiam tuam et impenitens cor thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei. Hec autem duritia idem est quod obstinatio, que sicut ibi describitur. Obstinatio est, indurate in malitia mentis pertinacia, per quam fit homo inpenitens. Et opponitur hec species prime dispositioni, que exigitur in confessione, ad hoc, ut peccata dimittantur, scilicet propositum non peccandi de cetero. De hac specie dicit. [  Cor durum etc. Secunda species est finalis impenitentia quod duobus modis potest accipi id est privatio finalis penitentie, vel finale propositum non penitendi. Utrumque bene competit ei quod sequitur. [  Male habebit in novissimo Hec opponitur secunde dispositioni, que requiritur in penitente, ad hoc, ut peccata dimittantur id est dolori de peccatis perpetratis. Et de his duabus speciebus peccati dicitur Ier. 5. Induraverunt facies suas supra petram : ecce obstinatio : et noluerunt reverti ad me : ecce finalis impenitentia. Et tamen dicit Dominus. Ez. 11.d. Auferam cor lapideum de carne eorum : et dabo eis cor carneum, ut ambulent in preceptis meis, hoc est contra obstinationem : supra parum et dabo eis cor unum et spiritum novum in visceribus eorum, hoc contra finalem impenitentiam. Tertia species est fraternalis caritatis invidentia ex qua est odium aliene felicitatis et gaudium, vel desiderium aliene infelicitatis. Hec tangitur ibi [  Qui amat piaculum, in illo peribit Hec species opponitur tertie dispositioni penitentie, scilicet placentie boni alterius. Nam quicumque etsi sit malus in se, tamen ei debet, placere bonum in altero. Quarta species est impugnatio agnite veritatis. De qua proprie dicitur. Mc. 3.d. Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem peccatorum in eternum. Hec species opponitur quarte dispositioni penitentie id est notitie {3. 177rb} veritatis. Quinta species desperatio, qua quis diffidit de bonitate Dei, sicut Cain et Iudas, ut dicit Glossa super Rm. 2.c. Hec species opponitur quinte dispositioni penitentie id est confidentie. Sexta species est presumptio, que nimis ampliat misericordiam Dei et iustitiam diminuit, desperatio e contrario. Hec opponitur timori, qui disponit ad remissionem peccatorum obtinendam. De hac specie dicitur, infra 37.a. Presumptio nequissima, unde creata es ? Dicit ergo.
marg.| {i} Cor durum ] per obstinationem.
marg.| {k} Male habebit ] propter finalem impenitentiam.
marg.| {l} Et qui amat piaculum ] id est peccatum.
marg.| {n} Peribit in illo ] propter invidentiam.
marg.| {o} Cor ingrediens duas vias ] id est miscens falsa veris, ut ille, qui impugnat agnitam veritatem. Vel,
marg.| {o} Cor ingrediens duas vias ] unam intellectu et alteram affectu, vel nolens scire ea, que precipit Dominus sciri : et volens ea scire, que prohibet inquiri.
marg.| {p} Non habebit ] id est non bene succedet ei, quia nec veritatem inveniet, nec meritum laborando acquirit. Vel
marg.| {o} Cor ingrediens duas vias ] est cor hereticorum, qui aliqua bene credunt et docent : et aliqua male. Et hi sunt caupones Diaboli. De quibus dicit Is. 1.f. secundum aliam litteram. Caupones tui miscent aquam vino. Unde supra 2.c. Ve duplici corde et labiis scelestis. quia impugnant veritatem prius agnitam. Item cor ingrediens duas vias, est cor ambiens duas prebendas, vel duas dignitates. Et isti non habebunt successus ; quia in fine vix penitebunt. Unde Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Sap. 5.b. Quid profuit nobis superbia et divitiarum iactantia quid contulit nobis ?
marg.| {q} Et pravicors ] id est habens pravum cor,
marg.| Vel [ Pravicordius id est habens pravum cor id est diffidens.
marg.| {r} In illis scandalizabitur ] id est in duabus viis id est offendet. Contemnetur enim a iustitia iuste, qui a se expellit misericordiam.
marg.| {s} Cor nequam ] id est fine equitate id est presumptuosum quod omnino excludit iustitiam Dei, nimis amplians, misericordiam.
marg.| {t} Gravabitur ] in futuro.
marg.| {u} In doloribus ] suppliciorum : quia hic grave fuit sarcina peccatorum : tunc enim sentiet iustitiam Dei, quam modo excludit. Unde infra 5.b. dicitur. De propitiatu peccatorum noli esse sine metu : nec adiicias peccatum super peccatum et dicas : miseratio Dei magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur ; misericordia enim et ira ab illo sepe proximat et in peccatores respicit ira illius. Sequitur.
marg.| {x} Et peccator adiiciet ] Vel per desperationem, sicut dicitur Prv. 18.a. Impius cum venerit in profundum vitiorum, contemnit. Vel per presumptionem non cessans peccare ; quia nimis presumit de misericordia Dei. Sequitur.
marg.| {y} Synagoge superborum ] vel presumptuosorum, vel ambitiosorum.
marg.| {z} Non erit sanitas ] spiritualis et corporalis, forte ad malum eorum ; quia inde magis superbient et ad peccandum procliviores fient. Unde Ps. 72. In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur ; ideo tenuit eos superbia. Quare autem non sit sanitas huius synagoge, subdit.
marg.| {a} Frutex enim ] id est omnis excusatio peccatum pallians, vel diminuens.
marg.| {b} Eradicabitur in illis ] id est auferetur ab illis, scilicet superbis ; quia non poterunt excusare peccatum suum, vel palliare, sicut frutex celat feram. Vel aliter.
marg.| {a} Frutex peccati ] id est multitudo, sive congeries peccatorum.
marg.| {b} Eradicabitur in illis ] id est manifestabitur radicitus ; unde confundentur et dicent : Quid nobis profuit. etc. Sap. 5.b. Et dicet eis propria conscientia : Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? Rm. 6.d. Et signanter dicit.   Eradicabitur ] qui  a sicut arbor eradicata non emittit ramos, sed siccatur in se ; sic superbia malorum in die iudicii radicitus revelata non amplius emittet ramos presumptionis, vel ambitionis : sed in seipso siccabitur, ut perpetuo comburatur.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Frutex peccati ] id est ipse peccator, habens congeriem peccatorum fixam in corde.
marg.| {b} Eradicabitur in illis ] id est cum illis et pro illis de terra viventium.
marg.| {c} Et non intelligetur ] id est non approbabitur apud Deum. Mt. 7.c. Non novi vos.
marg.| {d} Cor Sapientis ] cui sapiunt res secundum saporem proprium : et estimantur secundum valorem suum.
marg.| {e} Intelligetur ] {3. 177va} ab aliis.
marg.| {a} In Sapientia ] id est prudentia doctrina. Per doctrinam enim iudicatur qualiter Doctori sapiant res et quanti estimentur. Unde Iud. 14.b. In ore leonis inventum est mel.
marg.| {b} Et auris bona ] id est boni auditores.
marg.| {c} Audiet cum omni concupiscentia Sapientiam ] id est Sapientis doctrinam. Auris bona dicitur, que libenter audit bona et prudenter discernit audita et obedienter operatur intellecta.
marg.| {d} Sapiens cor ] in lege Dei.
marg.| {e} Et intelligibile ] id est cor mundum habile ad intelligentiam spiritualium.
marg.| {f} Abstinebit se a peccatis ] factis, vel faciendis.
marg.| {g} Et in operibus iustitie ] etc. quia bene succedet ei, qui Sapiens et intelligens est.
marg.| {h} Ignem ] etc. Hic hortatur ad opera misericordie et maxime ad eleemosynam comparans eam aque et peccatum igni : quia sicut aqua mundat sordes ; ita eleemosyna mundat peccata.
marg.| Unde Lc. 11. Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Similiter aqua extinguit ignem et eleemosyna concupiscentiam. a qua oritur omne peccatum, sicut dicit Augustinus super. Ct. 6. Ignis vero peccatum dicitur : quia sicut ignis omnia consumit et sola aqua extinguitur ; ita peccatum omnia bona perdit et sola gratia expellitur. Unde Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina. Dicit ergo.
marg.| {h} Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna ] ex caritate data.
marg.| {i} Resistit peccatis ] ne multiplicentur, aut crescant. Peccatum enim ad peccatum attrahit, quia abyssus abyssum invocat. De hoc dicitur Tb. 4. Eleemosyna ab omni peccato et morte liberat.
marg.| {k} Et Deus protector vel prospector est eius contra peccata et Demones.
marg.| {l} Qui reddit gratiam eleemosynam, que pauperi debetur et gratis debet dari. Mt. 10.a. Gratis accepistis ; gratis date.
marg.| Vel {l} Qui reddit gratiam id est : qui reddit grates Deo de beneficiis susceptis. Eph. 5.d. Pro omnibus semper gratias agentes.
marg.| {m} Meminit in posterum id est sibi providet in futuro.
marg.| {n} Et in tempore casus id est mortis   sue
marg.| {o} Inveniet firmamentum id est stabile premium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_3)

Notes :