Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Sir. 4,1 

fili eleemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
Numérotation du verset Sir. 4,2 

animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
Numérotation du verset Sir. 4,3 

cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustianti
Numérotation du verset Sir. 4,4 

rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
Numérotation du verset Sir. 4,5 

ab inope non1
1 non] ne Weber
avertas oculos propter iram et non relinquas querentibus tibi retro maledicere
Numérotation du verset Sir. 4,6 

maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
Numérotation du verset Sir. 4,7 

congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
Numérotation du verset Sir. 4,8 

declina pauperi aurem tuam et redde
debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
Numérotation du verset Sir. 4,9 

Libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras
in manu tua2
2 in manu tua] in anima tua Weber
Numérotation du verset Sir. 4,10 

in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
Numérotation du verset Sir. 4,11 

et eris velut filius Altissimi
obaudiens et miserebitur tui
magis quam mater
Numérotation du verset Sir. 4,12 

Sapientia
filiis suis
vitam inspiravit
et suscipit exquirentes se
et preibit in viam iustitie
Numérotation du verset Sir. 4,13 

et qui illam diligit diligit vitam
et qui vigilaverint ad illam complectebuntur
placorem eius
Numérotation du verset Sir. 4,14 

qui tenuerint
illam vitam
hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
Numérotation du verset Sir. 4,15 

qui serviunt
ei
obsequentes erunt Sancto
et eos qui diligunt illam diligit Deus
Numérotation du verset Sir. 4,16 

qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam
permanebit confidens
Numérotation du verset Sir. 4,17 

si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creature
illorum
Numérotation du verset Sir. 4,18 

quoniam in temptatione ambulat
cum eo et in primis
eligit eum
Numérotation du verset Sir. 4,19 

timorem et metum et approbationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrine sue donec temptet illum in cogitationibus illius et credat anime illius
Numérotation du verset Sir. 4,20 

et firmabit illum
et iterum adducet directum ad illum
Numérotation du verset Sir. 4,21 

et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitie
Numérotation du verset Sir. 4,22 

si autem oberraverit
derelinquet eum
et tradet illum
in manus
inimici sui
Numérotation du verset Sir. 4,23 

fili conserva tempus
et devita a malo
Numérotation du verset Sir. 4,24 

pro anima tua non confundaris
dicere verum
Numérotation du verset Sir. 4,25 

est enim confusio adducens peccatum
et est confusio adducens gloriam et gratiam
Numérotation du verset Sir. 4,26 

ne accipias faciem adversus faciem tuam
nec adversus animam tuam mendacium
Numérotation du verset Sir. 4,27 

non reverearis proximum tuum in casum suum
Numérotation du verset Sir. 4,28 

nec retineas verbum in tempus salutis
non abscondas sapientiam tuam in decore eius
Numérotation du verset Sir. 4,29 

in lingua enim agnoscitur sapientia
et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum
in operibus iustitie
Numérotation du verset Sir. 4,30 

non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tue confundere
Numérotation du verset Sir. 4,31 

non confundaris confiteri peccata tua
et ne subicias te homini pro peccato
Numérotation du verset Sir. 4,32 

noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum
Fluvii
Numérotation du verset Sir. 4,33 

pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
Numérotation du verset Sir. 4,34 

noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
Numérotation du verset Sir. 4,35 

noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
Numérotation du verset Sir. 4,36 

non sit porrecta manus tua ad accipiendum
et ad dandum3
3 dandum] reddendum Weber
collecta

Capitulum 4

Numérotation du verset Sir. 4,1 
marg.| Fili, eleemosynam ] In precedenti capitulo monuit Auctor ad pietatem in parentes ; hic monet ad pietatem in omnes, secundum quod Dominus dicit. Lc. 6.e. Omni petenti te tribue. Et 2Cor. 9.b. Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus sufficientiam habentes, abundetis in omne opus. Sunt autem multe Species eleemosyne. Nam qui necessaria dat indigenti, eleemosynam facit : et qui veniam dat peccanti eleemosynam facit : et qui ex corde corrigit delinquentem et qui erudit ignorantem facto, vel verbo eleemosynam facit. Nec est differentia aliqua istarum eleemosynarum, si sit tribuendi facultas. Sicut scriptum est. Prv. 3.d. Ne dicas amico tuo : vade et revertere ; et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Item facienda est eleemosyna hilariter, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus 2Cor. 9.b. Unde legitur Lc. 23.a. quod vidua paupercula plus omnibus posuit in Gazophylacium ; quia quantitatem muneris non pensat Deus ; sed devotionem cordis. Dicit ergo.
marg.| {p} Fili, eleemosynam pauperis ] id est pauperi debitam.
marg.| {q} Ne defraudes ] retinendo, vel differendo, vel minuendo vel obiurgando pauperem, vel commutando. Nam auferre res pauperum pauperibus sacrilegium est, dicit Hieronymus Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum etc. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca debiles, claudos, cecos ; et beatus eris ; quia non habent, unde tibi retribuere possint.
marg.| {r} Et oculos tuos ] etc. ne ei compatiaris, vel movearis ad dandum aliquid ei Tb. 4.b. Ne avertas faciem tuam ab ullo {3. 177vb} paupere ; ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini.
marg.| {s} Animam esurientem ] verbum corporale, vel spirituale.
marg.| {t} Ne despexeris ] nolendo compati, quasi dicat : si non habes quod possis dare saltem compatiaris ei et sic teipsum dedisti quod plus est.
marg.| Unde Sen. Plus est dare se, quam sua. Is. 5.c. Si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleveris ; orietur in tenebris lux tua.
marg.| {u} Et non exasperes ] obiurgando ipsum, quasi dicat : cum mansuetudine et largitate da eleemosynam pauperi ; plus enim recreatur ad dulce verbum quam ad eleemosyne datum.
marg.| Unde infra 18.b. Nonne ardorem refrigerat ros ; sic et verbum melius quam datum. Prv. 14.d. Qui calumniatur pauperem, exprobrat factori eius. Gregorius Non sunt pauperes tractandi, ut servi ; sed rogandi, ut Advocati. Unde Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula.
marg.| {x} Cor inopis ne afflixeris ] differendo eleemosynam.
marg.| {y} Et non protrahas datum ] id est quod debes, tibi a Deo datum.
marg.| {z} Angustianti ] id est illi, qui cum augustia petiit eleemosynam, vel munus. Valet enim minus eleemosyna dilata. Sen. Quantum more addidisti, tantum gratie subtraxisti Iob. 31.b. Si oculos vidue exspectare feci.
marg.| {a} Rogationem ] id est humilem petitionem.
marg.| {b} Contribulati ] id est pauperis interius et exterius tribulati, vel cum quo tu debes compatiendo tribulari.
marg.| {c} Ne abiicias ] denegando quod petit.
marg.| {d} Et non avertas faciem tuam ab egeno ] despiciendo eum. Denegando abiicit, qui non dat : avertit faciem, qui non compatitur : Gregorius Numquam manus vacua est a munere, cuius arca cordis plena est bona voluntate.
marg.| {e} Ab inope non avertas oculos tuos propter iram ] id est si iratus fueris pauperi propter aliquam iniuriam tibi illatam, non ideo subtrahas eleemosynam, quia non solum homini, sed Deo datur eleemosyna Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi ; prunas enim super caput eius congregabis, quibus, scilicet accenditur ad amorem tuum. Patet autem quod non superflue bis dicit : Ne avertas faciem tuam ab inope. Quidam enim avertunt ex incompassione, quidam ex ira : et utrumque malum est ; ideo utrumque admonet, ne fiat.
marg.| {f} Et non relinquas querentibus tibi retro male dicere ] id est non des occasionem pauperi maledicendi tibi : quod facit qui faciem suam spernendo pauperem avertit ab eo. Et subiungit causam.
marg.| {g} Maledicentis enim tibi in amaritudine anime sue exaudietur, predicatio illius ] id est affectum audietur. Sed videtur quod non debeat exaudiri ; quia peccat sic maledicendo. Non enim legitur quod Lazarus diviti maledixerit. Sed dicimus quod hic appellatur maledictio ipsa pauperis amaritudo cordis, que clamat ad Dominum contra divites, qui possent eis subvenire et nolunt. Unde non dicit maledicentis tibi in verbo, vel in voluntate ; sed in amaritudine anime, Sicut etiam dicitur. infra 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? Sic sanguis Abel clamat contra Cain. Gn. 4.b. Abel interpretatur nihil hoc et significat pauperem. Cain possessio et significat divites, sic faciunt eas. Sic etiam eleemosyne clamant pro illis, qui faciunt eas. Act. 10.a. Orationes et eleemosyne tue ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Sed ne diceret, non curo, si exaudiatur precatio, pauperis ; quia ille, qui exaudit, non potest mihi aliquid facere, imo dicit ipse, quia Dominus exaudiet illa. Et hoc est.
marg.| {h} Exaudiet ] qui potest vindicare, cum voluerit. Quod vero {3. 178ra} opera pietatis fiant per humilitatem et benignitatem consequenter indicat ad illa dicens.
marg.| {a} Congregationi ] etc. benigne et mansuete alloquendo eos, sicut dicit Glossa mansuetudo neminem spernit, humilitas se omnibus subiicit : decet autem Christianum equalibus et inferioribus affabilem esse et mitem ; senioribus humilem.
marg.| Unde sequitur
marg.| {b} Et Presbytero ] etc. acquiescendo eius consiliis et exhortationibus et mandatis obediendo.
marg.| {c} Et magnato ] id est Principi vel Prelato.
marg.| {d} Humilia caput tuum ] reverentiam exhibendo Leo. 19.f. Coram cano capite consurge et honora personam senis. Lam. 4.c. Facies Domini divisit eos, non addet, ut respiciat eos, facies Sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. Et monet hic ad duplicem humilitatem, interiorem et exteriorem. Interior causa est exterioris et exterior custos est interioris : sicut enim ignis et cinis. sic se habent. Interiorem tangit, ubi dicit. Presbytero humilia animam tuam. Exteriorem tangit dicens : Et magnato humilia caput tuum.
marg.| {e} Declina pauperi ] etc. ut audias eum cum affectu. quasi dicat : pauperem clamantem exaudi, hilariter da quod petit. Hilarem enim datorem diligit Deus 2Cor. 9.b. infra 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum.
marg.| {f} Et redde ] etc. pauperi eleemosynam et consolationem, magnato reverentiam, Presbytero honorem. Unde Rm. 13.b. Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
marg.| {g} Et respondet ] etc. Nam mollis responsio frangit iram : Prv. 15.a. 2Tim. 2.d. Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem.
marg.| {h} Libera eum ] etc. id est Tyranni vel Diaboli [id est Et non etc. id est tediose, vel indigne.
marg.| {k} Feras in manu ] hoc est, ne sustineas moleste laborem, quem habes in liberando oppressos a Tyranno, vel a Diabolo Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum, liberare necesses. Quod autem dicit. [In manu tua
marg.| supplendum est [et non acide feras
marg.| liberare eos [In manu tua id est per teipsum quod est contra multos, vel in virtute tua.
marg.| {l} In iudicando esto pupillis misericors ut pater ] qui pro posse suo non sineret opprimi filium, vel gravari. Sed contrarium videtur dicere Moyses. Ex. 23.a. Pauperis non misereberis in iudicio. Sol. Ubi pauper habet iniustam causam, non ei miserendum, quin iuste iudicetur ; ubi vero iustam habet causam, fovendus est et defendendus : Et hoc est opus misericordie. Unde Is. 1.e. Querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam et venite et arguite me, dicit Dominus, supple, nisi retribuero vobis. Sed heu hodie potest dici Ecclesie, sicut olim Hierusalem : Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad eos. Non talis fuit Iob. 29.c. Pater eram pauperum et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam.
marg.| {m} Et pro viro matri illorum ] id est pupillorum esto, consulendo et defendendo.
marg.| {a} Et eris tu velut filius Altissimi obediens ] qui Patri obedivit usque ad mortem : Phil. 2.a. Et mulierem in adulterio deprehensam liberavit. Io. 8.b.
marg.| {n} Et miserebitur tui ] in novissimo in remissione peccati et remuneratione premii.
marg.| {p} Magis quam mater ] que tenere diligit filium : Sed Deus tenerius diligit animas, pro quibus factus homo mori voluit. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, {3. 178rb}   quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quatuor autem causas tangit hic Auctor, que debent movere ad subveniendum pupillis et viduis. Prima est ipsa miseranda conditio pupillorum et viduarum, quibus miserandum est quod tangit ibi [In iudicando pupillis esto misericors ut pater
marg.| Huius enim conditio clamor est ad subveniendum, qui movit Iudicem iniquum. Lc. 18.a. Unde ait : Et si Deum non timeo : et si hominem non revereor ; tamen quia mihi est molesta hec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. Secundum est assimilatio filii, qui talibus libenter miseretur.
marg.| Unde Ps. 9. Tibi derelictus est pauper : et orphano tu eris adiutor. Et hoc tangit ibi Et eris tu velut filius Altissimi ] id est similis eris filio Dei. Tertium est bonum obedientie : quia talibus precipit Dominus subvenire. Is. 1.e. Querite iudicium etc. Et hoc tangit ibi, (Obediens). Quartum est promissio misericordie Dei, qui promittit se misereri his, qui talibus miserentur. Mt. 5.a. Beati misericordes. Et hoc tangitur ibi : [Et miserebitur tui magis, quam mater
marg.| Unde Is. 49.d. Numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit ; ego tamen non obliviscar tui dicit Dominus. Sequitur.
marg.| {q} Sapientia filiis suis ] etc. Supra invitavit Auctor ad opera misericordie simplici admonitione verbi ; hic invitat ad eadem exemplo Christi. Unde dicit.
marg.| {q} Sapientia ] id est Christus Dei virtus et Dei Sapientia. 1Cor. 1.d.
marg.| {r} Filiis suis ] id est Discipulis, vel imitatoribus suis.
marg.| {s} Vitam inspiravit ] id est vitam spiritualem dedit, vel inspirando dedit. Et hoc ideo dicit : quia cum dedit spiritum Discipulis suis, insufflavit et dixit. Accipite Spiritum sanctum. Io. 20.e. Veruntamen est multiplex vita, quam inspirat Deus. Prima est vita nature bene institute. De qua dicitur Gn. 2.b. Et inspiravit in faciem eius spiraculum vite. Est etiam nature corrupte. De qua Iob. 14.a. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Et Sap. 2.a. Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre. Hanc non inspiravit Dominus. Ipse enim sanabiles fecit nationes orbis terrarum Sap. 1.d. Sed invidia Diaboli et stultitia hominis intravit mors in orbem terrarum Ibidem a.d. Est et vita gratie. De qua Ps. 21. Vivent corda eorum in secula seculi. Hec consistit in cognitione Dei sicut dicitur Io. 17.a. Hec est vita eterna etc. De triplici ergo vita potest intelligi. [Sapientia filiis suis vitam inspiravit
marg.| Primam in creatione hominis, secundam in regeneratione Baptismi, tertiam in glorificatione corporis. Sequitur.
marg.| {t} Et suscipit : ] etc. id est ex corde querentes, vel extra mundum istum querentes ; non sicut quidam, qui in temporalibus querunt Deum, sed non inveniunt. Sicut Os. 5.b. In gregibus suis et armentis suis vadunt ad querendum Dominum et non invenient. Quid mirum ? quia iam ascendit in celum. Unde querendus est oratione et inveniendus est in contemplatione, tenendus est mentis humiliatione. Ct. 3.b. Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea : tenui et non dimittam. Hos autem, qui taliter querunt Dominum, suscipit ipse. id est sursum capit, ut in celis sit tota conversio eorum. Phi. 3.d.
marg.| Item suscipit ad protegendum. Unde susceptor et protector dicitur Ps. 130.
marg.| Item suscipit ad reficiendum. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis etc. Item suscipit ad erudiendum. Unde Ps. 142. Ad te, Domine, confugi, doce me facere voluntatem tuam. Item suscipit ad glorificandum. Ps. 146. suscipiens mansuetos Dominus. Primo suscipit timidos ut Dominus ; secundo famelicos ut pater ; tertio ignaros ut Magister ; quarto miseros, ut Deus. Nec solum suscipit, imo occurrit obviam,
marg.| Unde sequitur
marg.| {u} Et preibit ] etc. quasi lux et quasi dux. Mi. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos. Io. 8.b. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habet lumen vite. Viam iustitie vocat penitentiam, sive opera bona, per que homo de seipso facit viam, per quam venit ad Deum. De qua dicit Ps. 106. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. In hac via prevenit nos Dominus, comitatur et subsequitur. Prevenit enim per gratiam, ut incipiamus : comitatur per adiutorium, ne deficiamus sed proficiamus : subsequitur dando perseverantiam, ut perveniamus : et coronationem ; quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit Mt. 10.c. et 24.b.
marg.| {x} Et qui ] etc. scilicet, Sapientiam.
marg.| {y} Diligit ] etc. quia ipsa est vita Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Ille diligit Sapientiam, qui mandata mea et servat et facit, sicut dicitur Io. 14.c. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me.
marg.| {z} Et qui ] etc. perseveranter, non solum vigilantia corporis, sed etiam mentis.
marg.| {3. 178va} {a} Ad illam ] scilicet Sapientiam inquirendam et exquirendam et acquirendam.
marg.| {b} Complectentur placorem ] id est corde et corpore : vel intellectu et affectu amplectentur placorem scilicet placationem, sive benevolentiam eius, a placo causas id est gratiam, qua habita placabunt Deo et Deus eis. Vel sic. [Complectentur placorem id est eterne vite sanitatem, qua habita penitus erunt placati, nihil ultra desiderantes. Vel [complectentur id est intellectu et affectu amplectentur intelligentie saporem et tunc dicit placor de placeo, ces Aliqui libri habent [Placatorem eius
marg.| Et est sensus qui vigilaverint ad illam id est tota vigilantia mentis illi servierint, complectentur placatorem id est ipsum Christum, qui in Cruce placavit nobis Patrem et nos Patri. Propter quod dicitur Mediator Dei et hominum 1Tim. 2.b. Unde Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem macerie, solvens inimicitias in carne sua.
marg.| {c} Qui tenuerint illam ] vere obediendo, corde, ore et opere obsequendo.
marg.| {d} Vitam hereditabunt ] eternam id est tamquam hereditatem possidebunt sine omni calumnia, aut inquietatione.
marg.| {e} Et quo introibit benedicetur Deus ] id est bonus predicabitur, vel laudabitur. alia littera, habet. Et quo introibit benedicet Deus id est illum, in quem introibit Sapientia, benedicet Deus in presenti benedictione sinistre, in futuro benedictione dextre. Intrat autem Sapientia in homine per gratiam, intellectum illuminando et affectum inflammando.
marg.| {f} Qui serviunt ei ] scilicet Sapientie id est Christo.
marg.| {g} Obsequentes erunt Sancto ] id est Patri. Idem enim honor est Patris et Filii. Qui honorificat Patrem, honorificat et Filium : Io. 5.d.
marg.| {h} Et eos, qui diligunt illam ] Sapientiam.
marg.| {i} Diligit Deus ] Pater, vel Deus Trinitas. Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo. Io. 14.c. Qui diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum. Et constat quod etiam Spiritus sanctus, qui est ipsa dilectio. Sed quia probatio dilectionis exhibitio est operis, sequitur.
marg.| {k} Qui audit illam ] id est consilium eius perficit, ut est illud Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que possides et da pauperibus : et habebis thesauros in celo : et sequere me.
marg.| {l} Iudicabit Gentes ] id est cum Domino iudicabit Gentes.
marg.| Unde Sap. 3.b. Iudicabunt Sancti nationes. Et Mt. 19.d. Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me etc. Vel etiam in presenti iudicat, quia spiritualis homo omnia diiudicat ; ipse autem a nemine iudicatur. 1Cor. 2.d. Vel de Sapientia creata intelligitur.
marg.| {k} Qui audit illam, iudicabit Gentes ] id est ad iudicandum constitui debet. Prv. 1.a. Intelligens gubernacula possidebit.
marg.| {m} Et qui intuetur illam ] intuitu vere fidei.
marg.| {n} Permanebit confidens ] id est securus stabit in die Iudicii. Is. 7.b. secundum aliam litteram. Nisi credideritis, non permanebitis. Vel de presenti.
marg.| {m} Qui intuetur illam ] recta fide et intentione.
marg.| {n} Permanebit ] intentione [confidens
marg.| Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidit et absque terrore erit.
marg.| {o} Si crediderit ei ] Sapientie, permanebit cum eo in tentatione, vel in die iudicii, quasi dicat : a fide est, sed intellige a fide per dilectionem operante : Gal. 5.b.
marg.| {p} Et hereditabit illam ] Sapientiam id est inseparabiliter ei adherebit in gloria per confirmationem.
marg.| {3. 178vb} {q} Et erunt in confirmatione creature illorum ] id est opera, sive merita illorum erunt confirmata in bono, quia non poterunt de cetero amittere illa. Et dicuntur opera creature, quia principaliter sunt a Deo Is. 26.c. omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Phil. 2.b. Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Et revera permanebit.
marg.| {r} Quoniam in tentatione ambulat ] Sapientia, scilicet.
marg.| {s} Cum eo ] qui credit ei.
marg.| {t} Et in primis elegit eum ] id est antequam crederet, vel opera faceret. Vel [In primis id est in precipuis, ut ea habeat, que sunt gaudia eterna. Vel [in primis elegit eum id est ut sit inter primos id est inter Patriarchas et Apostolos.
marg.| Et nota quod in serie ista innuit Auctor quod quatuor modis erimus inseparabiles a Deo, loco et animo. Loco dupliciter, quia cum eo erimus In iudicio, cum separabuntur grana a paleis et hedi ab agnis : quod notatur ibi : Et qui intuetur illam, permanebit confidens.
marg.| Item erimus cum eo in celo empyreo. Io. 17.d. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, illi sint mecum, ut videant claritatem etc. Hoc autem notatur ibi : Si crediderit ei, permanebit in loco suo, ubi, scilicet Christus est in dextera Dei sedens. Animo, cum per amorem et visionem ei adherebimus et erit una voluntas nostri et Dei et erimus unum cum eo. Sicut dicitur. Io. 17.c. Sicut tu Pater, in me et ego in te : rogo, ut et ipsi in nobis sint unum. Et hoc notatur ibi : Et hereditabit illam id est immobiliter quasi hereditatem possidebunt eam. Quarta inseparabilitas est meriti a premio. Dum enim sumus in mundo potest fieri separatio ; sed tunc nequaquam quod notatur ibi : Et erunt in confirmatione creature illorum. Et cum supra dixisset singulariter : Permanebit et hereditabit ; modo dicit pluraliter, illorum : et ipsa mutatio numeri significat quod numerus singularis comprehensive tenetur, sive collective. Sequitur.
marg.| {u} Timorem et metum ] etc. Hic ostendit Auctor quod mala et tribulationes, que sustinemus, sunt a Deo. Et primo ostendit timorem gehenne, quem incutit Dominus, ut retrahat a peccatis. Unde dicit.
marg.| {u} Timorem ] offense.
marg.| {x} Et metum ] gehenne.
marg.| {y} Et probationem ] id est tribulationem, que probat homines.
marg.| {z} Inducit ] Sapientia, scilicet.
marg.| {a} Super illum ] qui credit ei Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem.
marg.| Vel sic.
marg.| {u} Timorem ] de malis commissis.
marg.| {x} Et metum ] de bonis omissis.
marg.| {y} Et probationem ] id est tribulationem probantem.
marg.| {z} Inducet ] effective vel permissive Sapientia.
marg.| {a} Super illum ] Super dicit, quia nec modicam tentationem posset homo diu per se sustinere, nisi iuvaretur a Deo. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non patietur etc.
marg.| {b} Et cruciabit illum in tribulatione doctrine sue ] id est in doctrina tribulationis, vel in tribulatione erudiente, vel docente. Is. 28. Sola vexatio tantummodo intellectum dabit auditui. Ier. 6.b. secundum aliam litteram : Per omne flagellum et dolorem erudieris Hierusalem.
marg.| {c} Donec tentet eum in cogitationibus illius ] id est probet eum vel cognoscere faciat ipsa experientia tentationis, an vere sint cogitationes sue. Multi enim, dum in pace sunt, multa et indigna cogitant de se : qui cum tentantur, aliter inveniuntur, propter quod dicitur. infra 34.b. Qui non est tentatus, quid scit ?
marg.| {d} Et credat anime illius ] Repete : Et cruciabit illum Sapientia, donec ipse credat anime illius id est anime Dei. Non quod Deus habeat animam, sicut nec manus ; sed dicitur anima Dei voluntas Dei ; cui qui se conformat illa volens, que ille vult, dicitur se credere illi.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Et cruciabit illum ] Scientia.
marg.| {c} Donec ] ipsa Sapientia.
marg.| {d} Credat ] se [anime illius id est talem fecerit quod possit se credere illi. Hoc est, donec fidelem et doctum experientia fecerit.
marg.| {e} Et firmabit illum ] id est firmum et inflexibilem ad peccatum faciet. Sicut enim lutum solidatur in igne : sic homo in tribulatione. infra 27.a. Vasa figuli probat fornax ; et homines iustos tentatio tribulationis.
marg.| {f} Et iter adducet directum ad illum ] Hypallage est id est adducet ipsum ad iter directum id est directe adducens ad Deum. Hoc iter est tribulatio et persecutio, qua itur ad Deum. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum Lc. ultimo d. Nonne oportuit Christum pati et sic intrare in gloriam suam ? Hoc iter Dominus adducere dicitur, vel nos ad ipsum ; quia nolentes ad minus secundum sensualitatem recipimus tentationes.
marg.| Unde Petro dixit Dominus : Io. 21.f. Cum senueris, alius cinget te et ducet, quo tu non vis. Sed quia Dominus post tempestatem tranquillum facit et post lacrimationem et fletum exultationem infundit, {3. 179ra} ut dicitur Tb. 3.d. Ideo subiungit.
marg.| {a} Et letificabit illum ] in futuro in suscipiendo ad gloriam, quando dicetur ei cum aliis : Vos est is, qui permansistis mecum in tentationibus meis etc. Vel [Letificabit illum
marg.| etiam in presenti per internam consolationem, sicut dicit Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam. Et est eadem materia gaudii et doloris : Doloris in quantum affligens ; gaudii vero in quantum est via ad salutem. Unde cum homo considerat quod tribulatio via est ad celum, gaudet de ipsa tribulatione. Propter quod dicit Apostolus 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi id est patientia.
marg.| {b} Et denudabit ] scilicet, tentato id est mysteria abscondita revelabit ; vel quanta oporteat eum pati pro nomine eius. Vel [Denudabit abscondita id est seipsum, qui modo est absconditus : quia nunc videtur per speculum in enigmate ; tunc manifestabitur aperte.
marg.| {c} Et thesaurizabit super illum ] id est dabit scientiam interiorum et intellectum ; ut sic iuste vivat reddens unicuique quod suum est.
marg.| {d} Si autem oberraverit ] ille in tentationem succumbens fidem, spem et caritatem relinquent.
marg.| {e} Derelinquet eum Dominus ] protectione sua indignum.
marg.| {f} Et tradet eum ] in potestatem Diaboli.
marg.| {g} Fili, conserva tempus ] Supra commendavit Auctor donum Sapientie ; nunc ostendit effectum ipsius. Quicumque enim servat mandata Sapientie, cautus est et providus in temporum mutatione, nec deserit viam iustitie in tempore tribulationis : ideo exhortatur observare tempus. Omnia enim tempus habent et certis spatiis sub Sole transeunt universa, Eccl. 3.a. Et que bene fiunt in uno tempore, male fient in alio ; et ideo necessaria est observatio temporis. Dicit ergo.
marg.| {g} Fili, conserva tempus ] ut donum pretiosum, vel potius commodum : quia sicut non perit capillus de capite ; ita nec momentum de tempore, de quo non oporteat reddere rationem. Unde Thr. 1.e. Vocavit adversum me tempus, ut contereret Electos meos. Vel [Conserva tempus id est opportunitatem omnia faciendi. Ex ore enim fatui reprobabitur parabola, quia non dicit eam in tempore suo. Vel [Conserva tempus id est cave de tempore male agendo, vel otiosus existendo. Unde Eph. 5.d. Videte, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes redimentes tempus : quoniam dies mali sunt.
marg.| {h} Et devita a malo ] opere, vel a malo homine, vel a Diabolo.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Conserva tempus ] id est considera, quale sit tempus : quia est tempus belli et est tempus pacis etc. Eccl. 3.b.
marg.| {h} Et devita a malo ] id est ut nihil extra suum tempus facias, quia male fieret.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Conserva tempus ] ne sis otiosus aliquando, quasi dicat : fac bonum et declina a malo, quia in his duobus consistit perfecta iustitia.
marg.| {i} Pro anima tua ] id est pro tua vita temporali conservanda.
marg.| {k} Non confundaris dicere ] id est non dimittas dicere veritatem.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Pro anima ] salvanda.
marg.| {k} Non confundaris dicere verum ] id est confiteri fidem quasi dicat : si vis salvare animam tuam, nulla confusione obstante dubites confiteri veritatem. Corde enim creditur ad iustitiam ; ore autem fit confessio ad salutem. Rm. 10.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Pro anima tua ] id est pro salute anime tue.
marg.| {k} Non confunderis ] id est non erubesces confiteri fidei veritatem. Nam qui me erubuerit et meos sermones hunc filius hominis erubescet, cum venerit in Maiestate sua et Patris et sanctorum Angelorum. Lc. 9.d. Deinde reddit causam, quare non debemus erubescere confiteri fidei veritatem, distinguens duplicem confusionem, sive erubescentiam. Unam bonam, que adducit gloriam, quando, scilicet quis considerans peccata sua, {3. 179rb} que fecit, confunditur in seipso et compungitur ; nec tamen propter erubescentiam dimittit confiteri. Et de hac dicitur Ier. 6.d. Confusione non sunt confusi ; erubescere nescierunt : quamobrem cadent inter corruentes in tempore visitationis. Alteram malam, quando, scilicet erubescit confiteri veritatem, sive fidei, sive peccatorum suorum et tacet et hec adducit peccatum et ignominiam. De hac dicit Ps. 108. Operiantur sicut diploide confusione sua. Dicit ergo. [Non confundaris dicere verum pro anima tua
marg.| {l} Est enim confusio adducens peccatum ] quando ex verecundia non vult confiteri Christum, vel peccata sua.
marg.| {m} Et est confusio adducens ] etc. quando, scilicet confunditur in seipso de peccatis suis : tamen propter hoc non dimittit confiteri.
marg.| Hoc adducit gratiam in presenti et gloriam in futuro. Ipsa enim erubescentia maxima pars penitentie est, ut dicit Augustinus Sed quoniam multi post confessionem peccatorum iterum redeunt ad peccata, subdit.
marg.| {n} Ne accipias faciem ] id est Diaboli suggestionem, que dicitur facies ; quia sepe sub specie boni fit. Ipse enim transfigurat se in Angelum lucis 2Cor. 11.c.
marg.| {o} Adversus faciem tuam ] id est adversus imaginem Dei, ad quam factus es. Et bene dicit [adversus
marg.| quia ad hoc omnibus modis nititur Diabolus, ut imaginem Dei in nobis corrumpat et polluat per peccatum. Propter quod dicitur Salomon Prv. 5.b. Ne des alienis honorem tuum id est imaginem Dei, ad quam factus est homo quod est maximus honor tuus Vel potest hic distingui triplex professio veritatis fidei, ad quam quilibet tenetur tempore persecutionis. Item professio veritatis conscientie, ad quam tenemur tempore iudicii, hanc impedit maxime acceptio personarum. Item contra acceptionem personarum dicit.
marg.| Ne accipias faciem potentis, vel parentis, vel munera dantis in iudicio.
marg.| {o} Adversus faciem tuam ] id est quod esset contra animam tuam. Vel [Adversus faciem tuam id est in confusionem tuam et pudorem tuum quod maxime perpenditur in facie. Dt. 10.d. Non accipias personam, nec munera.
marg.| {p} Nec adversus animam tuam mendacium ] id est falsum testimonium, vel falsam expositionem hereticorum, vel falsam adulationem, vel falsam detractionem de proximo tuo : que omnia sunt adversus eum, qui accipit.
marg.| {q} Ne reverearis proximum ] etc. id est cum ceciderit proximus tuus in culpam aliquam, ne reverearis contra ipsum dare sententiam, eo quod proximus est, vel ipsum arguere, vel increpare. [Ne reverearis proximum tuum in casu suo id est in paupertate sua, quin veram sententiam, si reus est, contra ipsum feras. In quo sepe peccant Iudices, sub quadam falsa specie pietatis deferentes pauperibus, pervertunt iudicium quod est contra legem. Dt. 24.c. Non pervertes iudicium etc.
marg.| Item Ex. 23.a. Pauperis non misereberis in iudicio.
marg.| Item in eod. Non declinabis in iudicium pauperis. vel   sic. Ne reverearis proximum tuum ] id est in peccato suo non exhibeas ei reverentiam consentiendo, vel tacendo, non corripiendo, quasi dicat : si peccaverit proximus tuus, corripe eum.
marg.| Unde Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum etc. Ubi Glossa Ita peccat, qui videt fratrem suum peccare et tacet : sicut qui penitenti non indulget. Et innuitur triplex causa, quare corrigendus est proximus, cum peccat. Prima est, quia frater est quod tangitur per proximum, Gal. 6.a. Fratres, si preoccupatus etc. Secunda causa est, quia si corrigitur, tuum lucrum est : quod innuitur in hoc quod dicit, tuum. Et hoc dicitur Mt. 18.b. Si te audierit lucratus es fratrem tuum. Tertia causa est, quia fratrem relevare a casu, est opus misericordie, ad quod quilibet tenetur.
marg.| Unde Ex. 23.a. Si occurreris bovi inimici tui, vel asino erranti : reduc eum. Iac. 5.d. Scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte et operiet multitudinem peccatorum.
marg.| {r} Nec retineas verbum ] etc. scilicet, correctionis, vel excommunicationis, quandiu habeat homo tempus, quo potest converti et salvari.
marg.| Unde Is. 6.b. Ve mihi, quia tacui. Prv. 11.d. Quia abscondit frumenta, maledicetur in populis : benedictio autem etc. Et signanter dicitur. Nec retineas verbum, verbum enim exire desiderat, sicut granum seminatum in agro, nisi vi retineatur. Unde Rm. 10.b. Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Hoc est, verbum fidei quod predicamus. Et est sumptum Dt. 30.c. ubi dicitur sic. Iuxta te est sermo valde in ore tuo.
marg.| {s} Non abscondas Sapientiam ] id est in ornatu verborum, quasi dicat : non magis queras ornatum verborum, quam fructum auditorum. Quod multi faciunt, de quibus dicitur 2Cor. 2.d. Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei. Vel sic. [Non abscondas sapientiam tuam id est non abscondas decorem Sapientie tue obscure interpretando : Decor enim sapientie est facilis et aperta doctrina. Unde Prv. 15.a. Lingua sapientum ornat scientiam.
marg.| {3. 179va} Item in eod. 14.a. Doctrina prudentum facilis, infra 24.c. Qui elucidant me vitam eternam habebunt. Dn. 12.b. Qui docti sunt, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates Augustinus in libro de doctrina christiana. Cavendum est, ne fugiant ab animo, que dicenda sunt, dum attenditur, ut arte dicantur.
marg.| {a} In lingua enim ] quasi dicat : non est abscondenda sapientia in ornatu verborum sed potius revelanda.   In lingua enim illius, qui non abscondit.
marg.| {b} Sapientia dignoscitur ] ab auditoribus et retinetur [et sensus et scientia
marg.| Sapientia de celestibus, sensus de temporalibus, scientia de moribus ornandis.
marg.| {c} Et doctrina in verbo sensati ] dignoscitur. Unde infra 20.d. Sapiens in verbis producet seipsum : et homo prudens placebit Magnatis. Sensatus dicitur, qui de omnibus sentit, prout sunt.
marg.| {d} Et firmamentum in operibus iustitie ] id est confirmatio doctrine est in operibus iustitie : Iustitia enim operum dat firmitatem et efficaciam doctrine et auctoritatem docendi.
marg.| Unde Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit ; hic vocabitur magnus in regno celorum. Et in eod. Sup. b. Sic luceat lux vestra id est doctrina vestra, coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Ct. 2.d. Ostende mihi faciem tuam : sonet vox tua in auribus meis. Sed heu ! vox quidem vox Iacob est : sed manus sunt Esaü. Gn. 27.c. Et manus Moysi leprosa est. Ex. 4.b. Et facies cornuta. Ex. 34.d.
marg.| {e} Non contradicas verbo veritatis ullo modo ] id est nec defensione, nec excusatione. Qui enim abscondit Medico vulnera sua, non potest sanari ; qui vero ostendit, aliquando sanatur. Unde Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et dereliquerit, misericordiam consequetur.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Non contradicas verbo ] id est Christo, qui est verbum et veritas.
marg.| {f} Ullo modo ] id est nec corde, nec ore, nec opere. Item verbo veritatis contradicit, qui Sacre Scripture vigorem emollit, vel qui eam male exponit, vel qui eius doctrine operibus contradicit. Is. 40.b. Deus aperuit mihi aurem ; ego autem non contradico : retrorsum non abii.
marg.| {g} Et de mendacio ineruditionis tue ] id est pro quo es ineruditus.
marg.| {h} Confundere ] salubri confusione. Vel sic. [De mendacio ineruditionis tue id est prave doctrine et perverse expositionis. [Confundere
marg.| in presenti salubriter, vel [confundere id est confunderis in futuro.
marg.| {i} Non confundaris confiteri ] Sacerdoti tuo, qui potest consulere et absolvere quia confiteri peccata, est gloriam dare Deo. Sicut dixit Iosue ad Achor Iosue 7.c. Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel : et confitere : et indica mihi, quid feceris.
marg.| {k} Et ne subiicias te omni ] id est ne assentias illi, qui te allicit ad peccandum. Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Vel sic. [Ne subiicias te omni id est non confitearis cuique homini peccatum tuum ; sed solum illis, qui consulere sciunt et absolvere possunt. Hoc est, qui habent scientiam et auctoritatem. Unde infra 11.d. Non omnem hominem inducas in domum tuam.
marg.| {l} Noli resistere contra faciem potentis ] id est noli resistere Principi, qui positus est a Deo, ut malos coerceat et puniat. Unde Rm. 13.a. Omnis anima potestatibus sublimioribus subiecta sit. Non est potestas, nisi a Deo ; que autem sunt a Deo ordinata sunt. Itaque qui potestati resistit Dei ordinationi resistit ; qui autem resistunt, ipsi damnationem acquirunt. Quod autem non sit resistendum potestati, sive Principi, ostendit per simile, cum subiungit.
marg.| {m} Nec coneris contra impetum ] vel [ictum fluvii, quasi dicat :
marg.| ; sicut non est conandum contra ictum fluvii ; ita non est resistendum potestati, sive Principi, qui gladium portat, ut feriat rebelles id est malos. Et signanter comparatur Princeps fluvio. Nam sicut fluvius non ascendit montes, sed tantum in decliva fluit : et quanto maiorem vallem invenit, tanto impetuosius fluit ; Ita Princeps in bonos, qui sunt montes Dei, non habet potestatem ; sed in malos tantum, qui sunt valles sordium.
marg.| {3. 179vb} Et quanto sunt peiores, tanto acrius debet Princeps sevire in eos. Unde Rm. 13.a. Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis non timere potestatem ? Bonum fac et habebis laudem ex illa ; Dei enim minister est tibi in bonum ; si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat ; Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum facit. Ne autem aliquis crederet quod propter hoc numquam resistendum esset ei, qui Princeps est, vel potestas. Ideo subiungit.
marg.| {n} Pro iustitia ] defendenda.
marg.| {o} Agonizare ] id est Agones sustine, sive pugnam quantum et qualiter licet, sicut Machabei.
marg.| {p} Pro anima tua ] quasi dicat : pro anima tua salvanda pugnabis. Nam qui iustitiam defendit, salutem anime sue acquirit, licet corporaliter occidatur. Sed multi sunt qui bene incipiunt ; sed in ipso agone deficiunt. Ideo subiungit.
marg.| {q} Et usque ad mortem ] corporis.
marg.| {r} Certa ] sicut servus Dei.
marg.| {s} Pro iustitia ] defendenda, ut possis dicere cum Apostolo. Bonum certamen certavi, fidem servavi, cursum consummavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex 2Tim. 4.b. Et quia posset aliquis dicere : Non possem per me iustitiam defendere, subdit.
marg.| {t} Et Deus expugnabit pro te ] visibiles et invisibiles, qui non humana virtute, sed divina ope superantur. Unde Dominus dixit Discipulis suis, quando mittebat eos : Ego dabo vobis os et Sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Lc. 21.c. Ex. 14.d. Egyptios istos, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum : Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis. Et cum Dominus nos flagellat, sic pugnat pro nobis et superat inimicos quod mirum videtur. Unde Sap. 12.d. Cum das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas. Hec sunt nova bella, de quibus dicitur Iud. 5.a. Nova bella eligit Dominus.
marg.| {u} Noli citatus esse in lingua tua ] id est preceps et promptus ad loquendum, vel promittendum. Unde Iac. 1.c. Sit omnis homo velox ad audiendum ; tardus autem ad loquendum.
marg.| {x} Et inutilis et remissus in operibus ] non faciendo quod dicis ; vel non solvendo quod promittis, quasi dicat : pauca loquere ; sed plurima verba facito ; plus est enim facere verbum, quam dicere ; multi enim dicunt ; sed pauci faciunt : multi promittunt se bonos Pastores fore, cum preficiuntur : sed postea videntes lupum, fugiunt : et dimittunt oves : quia non Pastores ; sed mercenarii sunt, sicut dicitur Io. 10.b. Mercenarius et qui non est Pastor, videt lupum etc. De hoc quidem reddere lentus eris, hilaris promissor et audax abusio. Unde Beatus Bernardus. Lingua magniloqua et manus remissa. Prv. 18.b. Qui remissus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Sapientis igitur est moderari sermones suos ut minus loquens et promittens, plus faciat.
marg.| Aliter et in conscientia torquetur et ab aliis deridetur. ] Unde Prv. 13.a. Qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
marg.| {y} Noli esse sicut leo in domo tua exercens domesticos tuos ] id est familiam domus tue.
marg.| {a} Et opprimens subiectos tibi ] Hoc ad litteram cuilibet dicitur, sed maxime Prelato Ecclesiastico, cui debet esse individua humilitas et mansuetudo, ac patientia. Secundum quod Dominus dixit Discipulis suis, qui preesse debebant aliis. Discite a me etc. Et 1. Thess. 5.c. Suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Dicit ergo.
marg.| {y} Noli esse sicut leo in domo ] Leo enim Rex est animalium et cristatus : per quod significatur Prelatus, qui ex cornibus suis assumit sibi superbiam, sicut dicitur Am. 6.d. Numquid in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
marg.| {z} Evertens domesticos tuos ] per crudelitatem et avaritiam.
marg.| {a} Et opprimens subiectos ] per potentiam et superbiam.3.180ra} Et de hac oppressione dicitur Is. 10.a. Ve qui comedunt leges iniquas et scribentes iniustitias scripserunt, ut opprimant in iudicio pauperes.
marg.| Item in eod. 2.c. dicitur. Vos depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra : quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus. Ez. 19.a. Quare mater tua leena inter leones cubavit et in medio leunculorum nutrivit catulos suos : et eduxit unum de leunculis suis : et leo factus est et didicit capere predam, hominesque comedere.
marg.| {a} Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta ] Duo prohibet, que avaritiam comitantur, libenter accipere et invite dare. Unde Glossa Avaritiam vetat, misericordiam commendat, ut non rapiamus aliena, sed largiamur nostra, Beatius enim est dare, quam accipere. Act. 20.g. Contra huiusmodi acceptionem dicitur Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Et qui sint illi, dicitur Is. 1.f. Principes tui fideles socii furum : omnes diligunt munera : sequuntur retributiones Ier. 6.c. A minimo usque ad maximum omnes avaritie student : et a Propheta usque ad Sacerdotem omnes faciunt dolum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_4)

Notes :