Hugo de Sancto Caro

Capitulum 32

Numérotation du verset Sir. 32,1 

Rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis.
Numérotation du verset Sir. 32,2 

Curam illorum habe
et sic considera1 et omni cura tua explicita recumbe
1 considera] conside Weber
Numérotation du verset Sir. 32,3 

ut leteris propter illos ut2 ornamentum gratie accipias coronam et dignationem
2 ut] et Weber
consequaris corrogationis
Numérotation du verset Sir. 32,4 

loquere maior natu
decet enim te
Numérotation du verset Sir. 32,5 

primum verbum diligentis3 scientiam et non impedias musicam4
3 diligentis] diligenti Weber |
4 musicam] musica Weber |
Numérotation du verset Sir. 32,6 

ubi auditus non5 est
5 non] om. Weber
non effundas sermonem
et importune noli extolli in sapientia tua
Numérotation du verset Sir. 32,7 

gemmula carbunculi in ornamento auri et comparatio musicorum in convivio vini
Numérotation du verset Sir. 32,8 

sicut in fabricatione auri signum est smaragdi sic numerus muscorum6 in iocundo et moderato vino
6 muscorum] musicorum Weber
Numérotation du verset Sir. 32,9 

audi
Tacens
et pro reverentia accedet tibi bona gratia
Numérotation du verset Sir. 32,10 

adolescens loquere in tua causa vix cum necesse fuerit7.
7 cum… fuerit] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,11 

Si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
Numérotation du verset Sir. 32,12 

in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et querens
Numérotation du verset Sir. 32,13 

in medio magnatorum loqui8 non presumas et ubi sunt senes non multum loquaris
8 loqui] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,14 

ante grandinem preibit coruscatio et ante verecundiam peribit gratia9 et pro reverentia accedet tibi bona gratia
9 et ante verecundiam peribit gratia] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,15 

et hora surgendi non te trices
precurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
Numérotation du verset Sir. 32,16 

et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
Numérotation du verset Sir. 32,17 

Super10 his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
10 Super] et praem. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,18 

Qui timet Deum excipiet doctrinam eius
et qui vigilaverint ad illum
inveniunt11 benedictionem.
11 inveniunt] invenient Weber
Numérotation du verset Sir. 32,19 

Qui querit legem
replebitur ab ea et qui insidiose agit
scandalizabitur in ea.
Numérotation du verset Sir. 32,20 

Qui timent Deum12 invenient iudicium iustum
12 Deum] Dominum Weber
et iustitias quasi lucem accendent.
Numérotation du verset Sir. 32,21 

Peccator homo vitabit13 correptionem
13 vitabit] devitabit Weber
et secundum voluntatem suam inveniet comparationem
Numérotation du verset Sir. 32,22 

vir consilii non disperdet14 intellegentiam15 alienus
14 disperdet] disperiet Weber |
15 intelligentiam] intelligentia Weber |
et superbus non pertimescet16 timorem
16 pertimescet] pertimescit Weber
Numérotation du verset Sir. 32,23 

etiam postquam fecit cum eo sine consilio
et suis insectationibus arguetur
Numérotation du verset Sir. 32,24 

fili sine consilio nihil facias
et post factum non penitebis17
17 penitebis] peniteberis Weber
Numérotation du verset Sir. 32,25 

in via
ruine non eas et non offendes in lapides
ne credas te vie laboriose
ne ponas anime tue scandalum
Numérotation du verset Sir. 32,26 

et a filiis tuis cave
et a domesticis tuis attende.
Numérotation du verset Sir. 32,27 

In omni opere tuo18 crede ex fide anime tue. Hec est enim conservatio mandatorum
18 tuo] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,28 

qui credit Deo attendit mandatis et qui confidit19 in illo non minoratus erit20.
19 confidit] confident Weber |
20 minoratus erit] minorabuntur Weber |

Capitulum 32

Numérotation du verset Sir. 32,1 
marg.| {3. 233va} Rectorem te posuerunt ] In precedenti capitulo egit Auctor de sobrietate, que maxime necessaria est Prelatis. Unde hic agit de officio prelationes. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor, partes. In prima docet Prelatum habere humilitatem in se et sollicitudinem circa subditos. In secunda docet diligentiam predicandi et modum, que iterum necessaria sunt Prelatis, ibi. Loquere maior natu. In tertia instruit subditos circa silentium et patientiam ad audiendum verbum predicationis, ibi, Audi tacens : In quarta docet tam Prelatos, quam subditos nihil agere, sine consilio, ibi. Fili, sine consilio nihil facias etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Rectorem te posuerunt ] Rectorem non dominatorem, non mercenarium, sed Pastorem, non carnificem, sed tutorem, non Tyrannum, sed dispensatorem, non Dominum, sed ministrum, 1Pt. 5.a. Pascite, qui in vobis est, gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in Clericis, Mt. 20.d. Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit minister vester et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei.
marg.| {a} Te ] non tuas divitias, non tuam nobilitatem, non tuam progeniem, sed [te id est tuam personam. Hodie tamen uno facto Episcopo, Episcopatur tota parentela. Unde et nomen suum amittit tota progenies et qui prius dicebatur filius fabri, vel Roberti, dicitur nepos Episcopi. Is. 66.a. Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul ; Verba sunt Christi, vel Ecclesie admirantis de tot nepotulis uno partu natis. Unde. Is. 49.f. Quis genuit mihi istos ? Ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ? Ego destituta et sola, Lam. 1.a. Quomodo sedet sola civitas plena populo, facta est quasi vidua Domina gentium et isti ubi erant ?
marg.| {a} Posuerunt ] ut reponi posset, si res postulat, aut tempus. Vel posuerunt id est electum canonice, non receperunt datum coacte, vel ingerentem se inverecunde, Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vacatur a Deo tamquam Aaron. Contra ingerentes se, exemplum est Nm. 16.e. De Choritis quos terra vivos absorbuit, qui volebant se ingerere in sacerdotium. Item, 2Par. 26.d. De Ozia Rege, qui se ingerens in ministerium templi, lepra percussus est.
marg.| {b} Noli extolli ] id est extra alios tolli, vel contra statum tuum tolli. Neque dicit : Non extollaris ; sed, noli extolli, ut non solum extollentiam exteriorem, sed etiam interiorem ostenderent in Prelatis esse reprimendam.
marg.| {c} Esto in illis ] non supra illos in throno potestatis, nec extra illos in cameris privatis, sed inter illos in dormitorio, in refectorio, in oratorio.
marg.| {d} quasi unus ex ipsis ] ita vestitus, ita procuratus. Hoc est contra Abbates et Priores comedentes in cameris, derelinquentes gregem, Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem, Io. 10.c. Mercenarius fugit, quia mercenarius est.
marg.| {e} Curam illorum habe ] verbo et exemplo instruendo, infirmis compatiendo et necessaria providendo, dissolutos corrigendo, Lc. 10.f. Appropians Samaritanus sauciato, alligavit vulnera eius et curam eius egit et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait : Curam illius habe id est populi tibi commissi. Ideo dicitur hic, Curam illorum habe, non aliorum, non tui tantum. Sed quomodo curam habebit de aliis, qui seipsum curare nescit ? 1Tim. 3.b. Si quis domui sue preesse nescit, quomodo Ecclesie Dei diligentiam habebit ?
marg.| {f} Et sic ] id est curam gerendo de subditis.
marg.| {g} Considera ] Christi affectionem ad ipsos, qui pro eis sanguinem suum fudit. Et ideo de singulis rationem exiget a te, Ier. 33.c. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. Item, considera, tui conditionem et gregis infirmitatem, ut compati scias, Gal.3.233vb} 6.a. Considerans teipsum, ne et tu tenteris. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Item considera Demonum astutias, hereticorum versutias, hostium insidias contra te et gregem tuum, qualiter possis evadere. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi.
marg.| {h} Et omni cura tua ] alia, explicita id est amota et postposita.
marg.| {i} Recumbe ] super illos, ut gallina super pullos suos. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus.
marg.| Vel sic.
marg.| {h} Et omni cura tua explicita ] id est consummata circa provisionem subditorum.
marg.| {i} Recumbe ] ad mensam lectionis, vel contemplationis et cogitatus tui, vel corporalis refectionis. Unde 1. Paralip. 16.d. Cum procurasset David universam multitudinem Israel, reversus est, ut benediceret domni sue.
marg.| {k} Ut leteris ] hic et in futuro.
marg.| {l} Propter illos ] quos bene docuisti : quia profectus subditorum, gloria est Prelatorum, dicit Gregorius.
marg.| {m} Et ornamentum gratie accipias coronam ] id est premium eterne remunerationis quod dabitur victoribus mundi, carnis et Diaboli. Et hoc est aurea.
marg.| {n} Et dignitatem consequaris corrogationis ] sive, congregationis quod idem est id est aureolam pro eis, quos congregasti in Ecclesia ad serviendum Deo, Aurea est substantiale premium quod debetur omnibus fidelibus quod dicitur corona et ornamentum gratie. Corona, quia fine et principio caret, ut corona ; vel quia redditur victoribus. Ornamentum gratie dicitur, vel quia pro merito gratie datur, secundum illud Io. 1.b. Gratiam, pro gratia, vel gratia coronat, quia igniculus Sion, fit caminus in Hierusalem. Is. 31.d. Gratia fit gloria. Aureola vero non est de substantia premii, sed est, quedam dignitas privilegiata, que datur Martyribus, Virginibus et Predicatoribus. Prv. 17.a. Corona senum filii filiorum : et gloria filiorum patres eorum. Hec duo significata sunt. Ex. 25.c. Per coronam mense et aureolam superpositam corone. Sequitur.
marg.| {o} Loquere maior natu, decet enim te, primum verbum diligentis scientiam ] id est sapientis. Loquitur secundum morem antiquum. Consuetudo enim fuit tres continue predicare, unum post alium. Et qui maior erat natu, primo loquebatur. 1Cor. 14.f. Prophete autem duo, aut tres dicant et ceteri diiudicent.
marg.| Vel sic.
marg.| {s} Loquere ] predicando, docendo.
marg.| {p} Maior natu ] id est provectus etate, maturus scientia, senex vita. Christus enim tricenarius cepit predicare et Ezechiel tricenarius prophetare et Ioseph tricenarius factus est Prepositus Egypti. Hoc est contra iuvenes Prelatos. Dt. 15.d. Non operaberis in primogenito bovis. Is. 3.a. Dabo pueros Principes eorum.
marg.| {q} Decet enim te primum ] iste, qui est primus, etate, vita, scientia.
marg.| {r} Verbum diligentis scientiam ] id est Dei, qui diligit scientiam. 1Rg. 2.a. Deus scientiarum Dominus est.
marg.| {s} Et non impedias musicam ] id est consonantiam et melodiam, que debet esse inter cor et os Predicatoris id est vitam et linguam Doctoris. Nam cum vita non discordat voci, dulcis est symphonia. Hanc symphoniam impedit, qui aliter predicat et aliter vivit : vel qui pro inani favore canoram eloquentiam predicationis effundit.
marg.| {t} Ubi auditus non est ] id est auditor, qui proficiat.
marg.| {u} Non effundas sermonem ] Vinum enim pretiosum est sermo Dei. Unde qui loquitur non audienti, vel non proficienti, quasi qui effundit vinum pretiosum in terram. Prv. 23.b. In auribus insipientium ne loquaris : quia despicient doctrinam eloquii tui sup. 22.a. Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
marg.| {x} Et importune noli extolli in sapientia tua ] De sapientia sua extollitur, qui sibi sapiens videtur. Is. 5.e. Ve qui sapientes estis in oculis vestris. Rm. 12.d. Nolite sapientes esse apud vosmetipsos. Item in sapientia sua extollitur : qui de sua scientia, sibi complacendo gloriatur. Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, Importune autem dicit : quia est opportuna extollentia, que {3. 234ra} sit per sanctam superbiam, maxime contra hereticos falsa predicantes. Unde supra 13.b. Noli humilis esse in sapientia tua, ut iam superatus.
marg.| {a} Gemmula carbunculi ] intransitive id est gemma, que est carbunculus. Est.
marg.| {b} In ornamento auri ] id est ad ornamentum auri. Carbunculus enim inclusus auro in annulo, plus est, ad decorem auri, quam e converso, quia plus splendoris et virtutis habet, quam aurum. Vel
marg.| {a} Gemmula carbunculi ] decens est.
marg.| {b} In ornamento auri ] id est in ornamento aureo id est in annulo.
marg.| {c} Et comparatio Musicorum ] id est consonantia [sive melodia instrumentorum
marg.| {d} In convivio vini ] decens est et conveniens, secundum iudicium carnalium. Quos reprehendit, Is. 5.c. Cithara et opus Domini non respicitis, Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion. Qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti, qui canitis ad vocem psalterii.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Gemmula carbunculi ] supple, comparantur, vel assimilantur, quia sicut carbunculus ornat aurum ; ita consonantia instrumentorum ornat convivium et iucundius facit.
marg.| Vel sicut splendor carbunculi prefertur splendori auri ; ita iucunditas melodie instrumentorum prefertur iucunditati potantium et comesorum.
Numérotation du verset Sir. 32,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Gemmula carbunculi ] humilitas caritatis Carbunculus enim quasi carbo ignitus dicitur, omnes gemmas splendore precellens. Qui etiam in tenebris lucet, unde significat caritatem, que excellentior est ceteris virtutibus.
marg.| {b} In ornamento auri ] Aurum est sapientia, que ornatur caritate et humilitate.
marg.| {c} Comparatio Musicorum ] est concors et consona doctrina Predicatorum ? Convivium vini, est refectio verbi Dei. Est igitur sensus. Sicut caritas et humilitas ornant sapientiam. Unde hanc duplicem virtutem, Dominus Apostolis specialissime servandam commendavit, Io. 13. sic consonantia cordis, oris et operis ornat et decorat predicationem verbi Dei. Et sicut caritas prefertur sapientie, sic bona vita doctrine. Nam cuius vita despicitur, restat, ut eius predicatio contemnatur, sicut dicit Gregorius
marg.| {e} Sicut in fabricatione auri ] id est in auro fabricato id est in annulo aureo.
marg.| {f} Signum est smaragdi ] id est impressa est smaragdus, signans et ornans eum.
marg.| {g} Sic numerus Musicorum ] id est multitudo Predicatorum consone et suaviter resonantium.
marg.| {h} In iucundo et moderato vino ] id est in commoda et moderata predicatione verbi divini. Hoc est, sicut smaragdus ornat annulum et prevalet auro ; sic consona vita Doctorum ornat Predicationem eorum et prevalet vita doctrine. Nam plus docent et monent efficacius exempla, quam verba.
Numérotation du verset Sir. 32,mystice 
marg.| . Per smaragdum, que viridis est, significatur fides operans per dilectionem, que ornat sapientiam et doctrinam, sicut caritas et humilitas, Ex. 28.c. legitur quod in primo versu erat smaragdus, in secundo carbunculus. Hic e converso primo ponitur carbunculus, secundo smaragdus. Responsio. Dicimus quod in smaragdo significatur fides Confessorum, in carbunculo caritas martyrum. Unde in smaragdo nomen Levi scriptum erat, in carbunculo nomen Iude. Quia igitur fides prior est caritate ; prior est smaragdus carbunculo et ideo prior est in Ex. Quia vero prius fuerunt Martyres, quam Confessores, prior est carbunculus, quam smaragdus, ut hic dicitur.
marg.| {i} Audi tacens ]  a m urmure cordis, a strepitu vocis, a concupiscentia mundi in hoc enim triplici silentio percipitur doctrina veritatis. Unde et Pythagoras docuit discipulos suos per quinquennium tacere et tunc demum loqui : unde Eccl. 3.b. Est tempus tacendi et tempus loquendi, supra 5.d. Si est tibi intellectus responde proximo tuo ; sin autem sit manus tua super os tuum. Tacere autem dicitur, qui nec multa loquitur, nec superflua concupiscit, nec {3. 234rb} murmurat, nec sibilat in scholis, Iud. 5.a. Custodite vos a murmuratione, que nihil prodest, Is. 32.d. Cultus iustitie silentium. Unde et Chusi, qui interpretatur silentium, dissipavit consilium Achitophel, qui interpretatur frater meus vivens, 2Rg. 7. igitur, audi tacens, non dicit, quid, vel quis, ut omnia intelligas tam bona, quam mala, dummodo in tuo silentio, nec fidei, nec moribus Ecclesie derogetur, Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia.
marg.| {k} Et pro reverentia ] etc. tua, quam silenter audiendo exhibes, non solum Doctori, sed etiam verbo Dei.
marg.| {l} Accedet tibi bona gratia ] coram Deo cuius verbum honoras audiendo et coram Doctoribus quos revereris silendo.
marg.| {m} Adolescens ] id est iuvenis etate et scientia.
marg.| {n} Loquere in tua causa ] non aliena.
marg.| {o} Vix ] id est verecunde et cum tremore et raro.
marg.| {p} Cum necesse fuerit ] id est utile et inevitabile. Adolescens est, qui adolescit id est crescit. Et si hic non debet loqui, quid ergo, qui deficit et decrescit, Rabanus Oportet Magistrum loqui et docere ; discipulum autem tacere et audire.
marg.| {q} Si bis interrogatus fueris ] id est iterato, vel intente, vel inter multos loqui.
marg.| {r} Habeat caput ] id est finem.
marg.| {s} Responsum tuum ] id est breve sit et sensatum. Nam in capite sunt omnes sensus. Vel habeat caput id est auctoritatem principii. Contra illos, qui sine themate incipiunt sermones suos, Ps. 103. De medio petrarum dabunt voces id est de duobus Testamentis, non ab antiphonis, vel responsoriis, Ct. 5.c. Caput eius aurum optimum.
marg.| {t} In multis esto quasi   inscius ] id est inter multos, maxime inter sapientes non pretendas te multum scire. Contra sophistas, qui volunt videri sapientes et in nullo inscii se haberi, infra 37.c. Qui sophistice loquitur, odibilis erit et in omnibus defraudabitur.
marg.| {u} Et audi tacens simul et querens ] sicut Dominus, Lc. 2.g. Invenerunt illum in templo sedentem, in medio Doctorum audientem et interrogantem eos. Sed qui querit, loquitur, quomodo ergo dicit et audi tacens simul et querens ? Responsio. Tacens id est presumptione docendi, vel loquacitate inutili et querens nescita et utilia.
marg.| {x} Et loqui in medio Magnatorum ] id est sapientum, vel seniorum.
marg.| {y} Non presumas ] ex te.
marg.| {z} Et ubi sunt senes ] sensu non multum loquaris, supra 7.b. Noli verbosus esse in multitudine Presbyterorum.
marg.| {a} Ante grandinem preibit coruscatio ] ad litteram. Nubes enim v ventorum agitate et collise adinvicem coruscationes et tonitrua et fulgura, grandines generant.
marg.| {c} Et ante verecundiam ] de peccatis id est collocutione maiorum.
marg.| {d} Preibit gratia ] que illuminat mentem ad cognoscendum suam turpitudinem et aliorum magnitudinem, unde nascitur verecundia.
Numérotation du verset Sir. 32,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Ante grandinem ] Herodiane persecutionis, in necem puerorum.
marg.| {b} Preibit coruscatio ] illuminationis et adorationis Magorum. Item.
marg.| {a} Ante grandinem ] extreme examinationis.
marg.| {b} Preibit coruscatio ] Evangelice predicationis, per Enoch et Eliam. Item.
marg.| {a} Ante grandinem ] dominice crucifixionis.
marg.| {b} Preibit coruscatio ] miraculorum et usus predicationis.
Numérotation du verset Sir. 32,moraliter 
marg.| {a} Ante grandinem ] excommunicationis.
marg.| {b} Preibit coruscatio ] trine admonitionis. Tit. 3.c. Hereticum hominem post unam et secundam correctionem devita, sciens, quia subversus est qui eiusmodi est etc.
marg.| {c} Et ante verecundiam ] confessionis.
marg.| {d} Preibit gratia ] contritionis.
marg.| {3. 234va} {a} Et pro reverentia ] confessionis, quam reverenter facis et verecunde.
marg.| {b} Accedet tibi bona gratia ] remissio peccatorum, augmentum virtutum, roboratio virium, sup. 7.b. Gratia verecundie mulieris sensate super aurum. Ecce ordo iustificationis. Ex grandine coruscatio id est ex timore cognitio, ex cognitione solicitudo, ex solicitudine contritio, ex contritione confessio, ex confessione verecundia, ex verecundia reverentia, ex reverentia gratia bona id est iustificatio et ex hac gloria.
marg.| {c} Et hora surgendi ] ad matutinas, vel ad opus aliud.
marg.| {d} Non te trices ] id est non tardes tricando capillos, ut puelle. Vel est una dictio. Et est sensus.
marg.| {d} Tetrices ] id est exasperes te in opere tuo. Tetricus enim asper est et tetricare, exasperare. Unde Ovidius : « Tetrices de more puelle ».
marg.| Vel sic {c} Hora surgendi ] de lecto, vel de cella ad horas, vel ad signa alia.
marg.| {d} Non te trices ] id est extrices te, primo extendendo unum brachium, postea aliud, deinde fricando oculos, postea querendo, vel cogitando, que hora est, sicut piger, Prv. 6.b. Usquequo, piger dormis ? Quando consurges e somno tuo ? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias, sup. 31.c. In omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi. alia littera habet.
marg.| {c} Hora surgendi ]  a s omno peccati.
marg.| {d} Non te tristes ] id est non sis tristis, quia oportet surgere ad labores penitentie ex somno peccati. Semper est hora surgendi, quia brevis est hora vivendi, Rm. 13.d. Hora est iam nos de somno surgere, Ps. 126. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, Ct. 7.d. Surgamus ad vineas.
marg.| {e} Precurre autem prior in domum tuam ] id est in domum conscientie ; circumspecta consideratione.
marg.| {g} Et illic advoca te ] cogitationes tuas intra te et ad te colligendo, vel [advocate
marg.| deponens, secundum antiquam grammaticam id est advocatus esto contra teipsum, hic sit tibi forum.
marg.| {h} Et illic lude ] omni tempore id est ludum tuum aspice, hic sit tibi theatrum.
marg.| {i} Et age conceptiones tuas ] id est cogitationes et affectiones tuas id est agita circumspiciendo diligenter, quales sint, hic sint tibi schole, hic disputa, hic advoca, hic lude, quasi dicat : cuiuscumque modi homo sis, omne genus officine habes in domo tua.
marg.| Si miles es, ibi est armentum domus saltus, in qua sunt clypei et haste et cetera armorum genera Salomonis, Ct. 4.b. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis : Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
marg.| Si clericus es, schole sunt tibi, templum ibi, 1Cor. 6.d. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti ? Si rusticus es, ibi est ager et vinea tua, Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice.
marg.| Si monachus es, claustrum habes pulcherrimum et regulam certam vivendi, Mt. 7.b. Quecumque vultis, ut faciant vobis homines et vos eadem facite illis. Quare ergo non habitas in domo tua ? Forte quia mimus es et placet tibi magis aliena domus, quam tua. Unde supra 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi.
marg.| Vel mulier garrula et vaga non valens in domo consistere, Prv. 7.c. Hanc domum sacratissimam et Deo dicatam quidam faciunt forum rerum venalium, sive domum negotiationis, Io. 2.c. Nolite facere domum patris mei domum negotiationis. Alii faciunt speluncam latronum, Mt. 21.b. Domus mea, domus orationis vocabitur : vos autem fecistis eam speluncam latronum.
marg.| Alii faciunt domum lupanaris, sive prostibulum meretricum, 2Mcc. 4. Ausus est Iason sub ipsa arce id est sub ratione concupiscibili gymnasium constituere et optimos quosque Epheborum in lupanaribus ponere. De hac domo dicit David, Ps. 15. Domine dilexi decorem domus tue. Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam {3. 234vb} cum illa. Igitur.
marg.| {e} Precurre prior ] ne adversarius preveniat te.
marg.| {f} In domum tuam ] non alienam.
marg.| {g} Et illic advoca te ] id est allega contra te. Tu sis reus et Advocatus, conscientia sit accusator et ratio iudex et timor carnifex.
marg.| {h} Et illic lude ] cum Domino, qui ibidem tecum ludit, sua mirabilia ostendendo, tibi gaudium et letitiam infundendo, Prv. 8.d. Quando appendebat fundamenta terre : cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore et ludens in orbe terrarum.
marg.| {i} Et age conceptiones tuas ] id est bona facienda precogitando concipe, vel que concepisti bona, opere perfice.
marg.| Multi multa bona facienda conceperunt, sed adhuc facere differunt, supra 5.b. Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem ; subito enim veniet ira illius etc. Lc. 21.d. Ve pregnantibus et nutrientibus etc.
marg.| {k} Et non in delictis et verbo superbo ] age conceptiones tuas id est que concupisti facere, facias sine peccato et sine iactantia, Tb. 4.c. Superbiam in tuo sensu numquam, aut in tuo verbo dominari permittas.
marg.| {l} Super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te ] cum feceris ea.
marg.| {m} Et inebriantem te ab omnibus bonis suis ] non uno tantum, Lc. 12.f. Super omnia bona constituet eum.
marg.| Hec inebriatio erit in patria, quando Ioseph id est Christus fratres suos in meridie secum comedere faciet, Gn. 43.g. Biberunt et inebriati sunt coram eo, Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrente voluptatis tue potabis eos.
marg.| {n} Qui timet Deum ] ut filius.
marg.| {o} Excipiet doctrinam eius ] id est extra alios capiet.
marg.| Timor enim filialis vult cavere offensam Dei. Quod non potest fieri sine doctrina eius, Dt. 33.a. Omnes Sancti in manu illius sunt et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius, Ps. 118. A mandatis tuis intellexi.
marg.| {p} Et qui vigilaverint ] mente et corpore.
marg.| {q} Ad illum ] timorem Domini habendum. Vel ad illum Dominum honorandum.
marg.| {r} Invenient benedictionem ] sinistre in presenti et dextere in futuro, Ct. 2.b. et 8.a. Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me, Sap. 6.c. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet.
marg.| {s} Qui querit legem ] id est intellectum legis ad faciendum eam.
marg.| {t} Replebitur ab ea ] in futuro omnibus bonis, Ps. 64. Replebimur in bonis domus tue, Ps. 16. Et satiabimur, cum apparuerit gloria tua. Modus vero querendi legem necessarius est.
marg.| Non enim tantum querendo, sed audiendo, studendo, orando, operando, fideliter, diligenter, humiliter, perseveranter, Lc. 11.b. Omnis, qui petit, accipit et qui querit, invenit et pulsanti aperietur, Prv. 2.a. Si quesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies.
marg.| Et nota quod dicit. Qui querit legem, non leges. Una enim est lex, de qua scriptum est. Lex Domini immaculata convertens animas, Dt. 33.a. In dextra illius ignea est lex.
marg.| {u} Et qui insidiose agit ] etc. ut hereticus, qui pervertit legem infideliter exponendo, vel Doctor fictus nimis emolliendo, vel nimis philosophice disputando.
marg.| {x} Scandalizabitur ab ea ] active et passive, offendit et offenditur, quia per viam planam sane doctrine nescit ire, quia ponit offendicula sua admiscendo inutiliter alias facultates, vel perverse exponendo Scripturam, Os. ultimo d. Recte vie Domini : Iusti ambulabunt in eis, prevaricatores vero corruent in eis.
marg.| {3. 235ra} {a} Qui timent Deum filialiter ] {b}   Invenient iudicium ] id est iustum premium recipient, hoc est, iuste iudicabuntur. Simile Sap. 6.b. Qui custodierint iustitiam, iuste iudicabuntur. Argumentum quod de condigno meremur vitam eternam.
marg.| {c} Et iustitias ] id est opera iustitie.
marg.| {d} quasi lumen accendent ] sibi et aliis. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum etc. tunc erumpet quasi mane, lumen tuum et sanitas tua citius orietur.
marg.| {e} Peccator homo ] id est malitiosus et assuetus in peccatis.
marg.| {f} Vitabit correctionem ] salubrem. Prv. 15.b. Non amat pestilens eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
marg.| {g} Et secundum voluntatem ] etc. id est aliquem sibi similem in eo, super quo corripitur, per quem se excuset. Is. 10.b. Numquid non principes mei simul Reges sunt ? Numquid non ut Carchamis ; sic Calamo : et ut Arphat ; sic Emath ? Numquid non ut Damascus, sic Samaria ? Sen. summa malorum est quod vivitur ad exemplum 2Mcc. 4.c. Per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. Os. 12.c. Si in Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal, quasi dicat : etsi maiores hoc faciunt, numquid ideo non peccant minores ? imo, sed tamen minus. Mt. 15.b. Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt.
marg.| {h} Vir consilii ] quesitor, auditor, amator, elector, dator, factor.
marg.| {i} Non disperdet ] contemnendo, repugnando, contristando, non agendo.
marg.| {k} Intelligentiam ] consilii sui quesiti, vel dati ; sed quod sibi consulitur, faciet ; et quod ipse consulit aliis faciendum, similiter faciet. Iob. 20.a. Doctrinam, qua me arguis, audiam ; et spiritus intelligentie mee respondebit mihi.
marg.| Sed multi petunt consilium ; et cum audierint quod non sibi placet, tristes recedunt et peiores, quam prius. Mt. 19.b. Magister bone, quid faciam, ut habeam vitam eternam ?
marg.| Et respondit Dominus. Si vis ad vitam eternam ingredi, serva mandata Dixit ille. Que ? Iesus autem dixit. Non homicidium facies etc. Dixit illi adolescens omnia hec custodivi a iuventute mea : quid adhuc mihi deest ? Ait illi Iesus : Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo et veni, sequere me. Cum autem audisset adolescens verba hec, abiit tristis. Erat enim habens multas possessiones. Iesus autem dixit Discipulis suis. Amen, amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum celorum. Moyses acquievit consilio lethro, licet minor esset. Ex. 18.d. Et Dominus refecturus turbas consuluit Discipulos suos. Io. 6.a. Cum sublevasset oculos Iesus et vidisset quod multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ? Contra quosdam est hoc, qui nimis confidunt in sapientia sua. Pr. 3.a.
marg.| Ne innitaris prudentie tue 1Mcc. 2.g. Ecce Simon frater vester scio quod vir consilii est ; ipsum audite semper ; et ipse erit vobis pater.
marg.| {l} Alienus et superbus non pertimescit timorem Domini ] id est Dominum timendum eterna supplicia comminantem. Simile Gn. 31.g. Iuravit Iacob per timorem patris sui Isaac id est per Dominum, qui est timendus bonis.
marg.| Alienus et superbus dicitur, qui ex superbia alienat se a consilio bono : Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur.
marg.| {m} Etiam postquam fecit ] aliquid bonum.
marg.| {n} Cum eo ] id est cum viro consilii id est sicut ille faceret.
marg.| {o} Sine consilio et suis insectationibus arguetur ] id est pro eo quod sine consilio sapientis facit, propriam secutus sententiam, arguetur, hoc est, licet superbus aliquid faciat, sicut sapiens faceret si esset illud facturus : tamen arguetur, quia sine consilio fecit illud, secutus proprium sensum.
marg.| Unde sequitur
marg.| {p} Fili, sine consilio ] sapientis, vel Sacre Scripture.
marg.| {q} Nihil facias ] Unde Pr. 4.d. Palpebre id est discretio et consilium precedant gressus tuos id est opera tua.
marg.| {r} Et post factum non penitebis ] id est pro facto tuo non tenebis penam. Pr. 11.b. Ubi non est gubernator populus corruet : salus autem, ubi multa consilia.
marg.| {3. 235rb} Item Pr. 15.b. Qui agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Verumtamen non ab omnibus querendum est consilium, quia nos a iuvenibus, ut Roboam, 3Rg. 12.a. Nec a multis. Unde, sup. 6.a. Multi pacifici sunt tibi, consiliarius autem sit tibi unus de mille.
marg.| Nec de amicis carnalibus, ut infra 37.a. Noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium.
marg.| {s} In via ruine non eas ] id est in via heretice pravitatis vel cuiuscumque peccati, per quod ruit homo in peccatum.
marg.| {t} Et non offendes in lapides ] id est non scandalizaberis in scelera aliorum, que sunt dura, ut lapides et viam morum, ac fidei impediunt, sup. 21.b. Via peccantium complantata est lapidibus.
marg.| {u} Nec credas te vie laboriose ] id est vie peccati, que laboriosa est, quia ardua in superbis, lutosa in luxuriosis, spinosa in avaris, petrosa in iracundis, tortuosa in dolosis, Ps. 13. Contritio et infelicitas in viis eorum. Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles.
marg.| Item nec te credas vie laboriose id est scrutinio inutilium et subtilium questionum, que plus habent laboris et vanitatis, quam utilitatis, sup. 3.c. Altiora te ne quesieris et fortiora te ne scrutatus fueris.
marg.| {x} Ne ponas anime tue scandalum ] aliquod predictorum ne cadas in via et corruas, in infernum.
marg.| {y} Et a filiis tuis cave ] id est ne eis secreta reveles, Mic. 7.b. Filius contumeliam facit patri et filia consurget adversus matrem suam.
marg.| {z} Et a domesticis tuis attende ] ne te decipiant adulando, vel tua subtrahendo, Mt. 10.d. et Mic. 7.b. Inimici hominis domestici eius.
marg.| {a} In omni opere tuo crede ex fide anime tue ] id est omni operi tuo sustine fundamentum fidei, non oris, sed anime, que per dilectionem operatur, Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
marg.| {b} Hec est enim consummatio mandatorum ] id est fides operans per dilectionem, Caritas enim est finis precepti, 1Tim. 1.a.
marg.| {c} Qui credit Deo ] id est comminationibus et promissis Dei.
marg.| {d} Attendit mandatis ] eius ut impleat.
marg.| {e} Et qui confidit in illo ] id est in Deo.
marg.| {f} Non minoratus erit ] id est non minus recipiet, quam speravit, sed plus.
marg.| Vel non minoratus erit id est non minorabitur a merito et a premio, sup. 19.b. Ne iteres verbum durum et non minoraberis. Ps. 124. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion non commovebitur etc. Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_32)

Notes :