Hugo de Sancto Caro

Capitulum 33

Numérotation du verset Sir. 33,1 

Timenti Dominum non occurrent mala
sed in temptatione Deus illum conservat
et liberabit a malis
Numérotation du verset Sir. 33,2 

sapiens non odit
mandata et iustitias et non illudetur quasi in procella
navis
Numérotation du verset Sir. 33,3 

homo sensatus credit legi Dei
et lex illi fidelis
Numérotation du verset Sir. 33,4 

qui interrogationem manifestat
parabit verbum
et sic deprecatus
exaudietur et conservabit
Disciplinam
et tunc respondebit
Numérotation du verset Sir. 33,5 

precordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius
Numérotation du verset Sir. 33,6 

equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit
Numérotation du verset Sir. 33,7 

Quare
dies diem superat et iterum
lux lucem et annus annum a sole
Numérotation du verset Sir. 33,8 

a
Domini scientia
separati sunt facto sole et preceptum custodiente
Numérotation du verset Sir. 33,9 

et immutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam
Numérotation du verset Sir. 33,10 

ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
Numérotation du verset Sir. 33,11 

in multitudine discipline Domini separavit eos et immutavit vias eorum
Numérotation du verset Sir. 33,12 

et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
Numérotation du verset Sir. 33,13 

quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere
Numérotation du verset Sir. 33,14 

omnes vie eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
Numérotation du verset Sir. 33,15 

contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
Numérotation du verset Sir. 33,16 

et ego
novissimus vigilavi
et quasi qui colligit acinos
post vindemiatores
Numérotation du verset Sir. 33,17 

in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular
Numérotation du verset Sir. 33,18 

respicite quoniam non soli mihi laboravi
sed omnibus exquirentibus disciplinam
Numérotation du verset Sir. 33,19 

audite me magnati et omnes populi
et rectores Ecclesie auribus percipite
Numérotation du verset Sir. 33,20 

filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte peniteat te et depreceris pro illis
Numérotation du verset Sir. 33,21 

dum adhuc superes et asspiras non immutabit te omnis caro
Numérotation du verset Sir. 33,22 

melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum
Numérotation du verset Sir. 33,23 

in omnibus operibus tuis precellens esto
Numérotation du verset Sir. 33,24 

ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vite tue et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
Numérotation du verset Sir. 33,25 

cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
Numérotation du verset Sir. 33,26 

operatur in disciplina et querit requiescere laxa manus illi et querit libertatem
Numérotation du verset Sir. 33,27 

iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes assidue
Numérotation du verset Sir. 33,28 

servo malivolo tortura et compedes mitte illum in operatione ne vacet
Numérotation du verset Sir. 33,29 

multam enim malitiam docuit otiositas
Numérotation du verset Sir. 33,30 

in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum compedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
Numérotation du verset Sir. 33,31 

si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine anime parasti eum
Numérotation du verset Sir. 33,32 

si leseris illum iniuste
Numérotation du verset Sir. 33,33 

et extollens discesserit quem queres et in qua via queras illum nescis

Capitulum 33

Numérotation du verset Sir. 33,1 
marg.| Timenti Deum ] etc. In precedenti egit Auctor de officio Prelatorum. Hic agit de obsequio subditorum. Ad illos enim pertinet sapienter precipere, ad istos humiliter obedire. Dividitur autem hoc in quatuor partes. Primo docet Auctor, que conservant hominem in tentationibus, s. timor et sapientia. Secundo ostendit, que deiiciunt ipsum, s. levitas et fatuitas, ibi Precordia fatui. Tertio monet omnes, nulli alii dare super se potestatem, ibi, Audite me, Magnati, quarto ostendit, que debeantur subditis, ibi, Cibaria et virga et onus asino etc. Dicit ergo.
marg.| {g} Timenti ] Deum filialiter.
marg.| {h} Non occurrent mala ] eterna. Non etiam temporalia occurrent ei id est non contra eum current sed cum eo et pro eo, quia non impediunt, vel retardant cursum eius ad patriam, sed iuvant et accelerant, Iob. 5.c. In sex tribulationibus liberavit te et in septima non tanget te malum.
marg.| {3. 235va} {a} Sed in tentatione ] tam interiori, quam exteriori.
marg.| {b} Deus illum conservabit ] Notatur societas gratie et liberi arbitrii a casu, 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis ; sed faciet cum tentatione proventum, 2Pt. 2.b. Novit Deus vos de tentatione eripere.
marg.| {c} Et liberabit a malis ] culpe, miserie et gehenne.
marg.| {d} Sapiens ] cui sapiunt res, prout sunt.
marg.| {e} Non odit mandata et iustitias ] id est mandata iustitie naturalis. Mt. 7.b. Quodcumque vultis, ut faciant vobis homines et vos eadem facite illis, Tb. 4.c. Quod ab alio oderis tibi fieri, vide tu ne aliquando alii facias.
marg.| {f} Et non illidetur ] id est illusionibus Demonum, aut carnis, aut mundi non obruetur.
marg.| {g} quasi in procella ] fluctuum maris non obruitur, sicut navis, quasi dicat : navis que habet bonum rectorem, non obruitur in procella ; ita Iustus non obruitur tentationum, aut tribulationum turbine, Pr. 22.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| {h} Homo sensatus ] id est sapiens.
marg.| {i} Credit legi Dei ] comminanti vel promittenti, non sibi blandienti.
marg.| {k} Et lex illi fidelis ] id est verax in promissis et comminationibus.
marg.| {l} Qui interrogationem manifestat ] aperte et distincte respondendo ad interrogationem sibi factam.
marg.| {m} Parabit verbum ] premeditando verba congrua responsioni.
marg.| {n} Et sic ] id est premeditando.
marg.| {o} Deprecatus ] Dominum, ut aperiat illi intelligentiam questionis.
marg.| {p} Exaudietur ]  a D omino. Iac. 1.a. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter.
marg.| {q} Et conservabit disciplinam ] Domini, sive verborum corde, ore et opere.
marg.| {r} Et tunc ] id est post meditationem, orationem et operationem.
marg.| {s} Respondebit ] satisfaciendo interroganti. Hec igitur tria necessaria sunt omni Doctori ; premeditatio, oratio et operatio. Unde 1Pt. 3.c. Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem.
marg.| {t} Precordia fatui ] id est interiores cogitationes et affectiones.
marg.| {u} quasi rota carri ] que semper murmurat et numquam in eodem statu permanet et lutum calcat et quando posterius elevatur, anterius cadit. Ps. 82. Deus meus, pone illos, ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti.
marg.| {x} Et quasi   axis versatilis cogitatus illius ] id est circa cor cogitationes volvuntur, sicut rota circa axem, Pr. 26.c. sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo, sup. 27.b. Stultus ut Luna mutatur.
marg.| {y} Equus emissarius, sic et amicus subsannator ] id est derisor, vel adulator.
marg.| {z} Sub omni suprasedente hinnit ] deridendo, vel adulando hoc est, sicut equus emissarius lascivus et luxuriosus ad omnem equam hinnit, non discernens sessorem suum, ita derisor et adulator absque discretione irridet omnes bonos et malos et omnibus adulatur, Ier. 5.c. Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
marg.| {a} Quare dies diem superat ] etc. Hic ostendit Auctor omnia servare ordinem naturale, preter hominem stultum, qui nullum servat ordinem. Unde dicit : Quare dies estivalis.
marg.| {b} Diem superat ] hie  m alem in caliditate et quantitate et claritate. Et intellige de die artificiali.
marg.| {b} Et iterum lux ] unius sideris.
marg.| {c} Lucem ] alterius sideris.
marg.| {d} Lux ] Solis.
marg.| {e} Lucem ] Lune, 1Cor. 15.f. Alia est claritas Solis, alia claritas Lune et alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate.
marg.| {f} Et annus ] solaris.
marg.| {g} Annum ] lunarem undecim diebus.
marg.| {h} Et Sol Solem ] non alium, sed seipsum superat in calore, {3. 235vb} et in mora. Nunc enim calidior, nunc minus calidus sentitur, nunc plus moratur in nostro hemispherio, nunc minus. Vel Sol Solem superat, secundum duplicem cursum suum, naturalem, videlicet et violentum. Maior enim est cursus eius diurnus violentus, quo cum firmamento trahitur, secundum quosdam, quam cursus eius naturalis, quo contra firmamentum nititur.
marg.| {i} A Domini scientia separati sunt ] dies.
marg.| {k} Facto Sole ] id est accedente, vel recedente, a nobis.
marg.| {l} Et preceptum ] sibi datum, vel inditum de officio suo uniformiter peragendo.
marg.| {m} Custodiente ] Sole, scilicet.
marg.| {n} Per Dei sapientiam dividuntur ] dies id est distinguuntur ; quia iste maior, ille minor : iste calidior, ille frigidior. Solus homo preceptum sibi datum non servat. Ier. 31.f. Hec dicit Dominus, qui dat Solem in lumine diei, ordinem lune et stellarum in lumine noctis.
marg.| {o} Et immutavit ] Dominus, qui dat Solem in lumine diei, ordinem Lune et stellarum in lumine noctis.
marg.| {o} Et immutavit ] Dominus vel Sol.
marg.| {p} Tempora ] id est temporum qualitates. Nunc enim clarum est, nunc obscurum : nunc calor, nunc frigus.
marg.| {q} Et dies festos ipsorum ] temporum. Olim enim festus dies erat septimus dies id est sabbatum, nunc octavus id est Dominica. Olim Neomenia, Pentecoste et huiusmodi : nunc pro illis festa Sanctorum.
marg.| {r} Et in illis ] temporibus.
marg.| {s} Dies festos celebraverunt ad horam ] id est ad adventum Christi. Et tunc apparente veritate cessaverunt umbre.
Numérotation du verset Sir. 33,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Dies ] id est novum Testamentum.
marg.| {b} Diem superat ] vetus Testamentum consiliorum additione, promissorum solutione et obscurorum explanatione. Mt. 5.b. Non veni solvere legem ; sed adimplere. Vel lux id est Christus. Iob. 8.b. Ego sum lux mundi. Et lux Apostoli. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Lux ergo lucem superat id est Christus Apostolos, naturalium bonitate gratuitorum firmitate, utrorumque utilitate. Item est annus glorie, sive eternitatis.
marg.| De quo Ps. 76. Cogitavi dies antiquos et annos eternos in mente habui. Est et annus gratie, sive benignitatis. Ergo annus annum superat : quia maior est gloria in premio, quam gratia in merito. Sol vero Christus est. Mal. ultimo a. Vobis timentibus Deum, orietur Sol iustitie. Est autem Sol secundum utramque naturam. Igitur Sol Solem superat : quia Christus secundum Deitatem seipso maior est secundum humanitatem. Hoc Sole facto id est de Virgine nato et preceptum custodiente id est Patri usque ad mortem obediente, mutata sunt tempora. Tempus legis in tempus gratie : lex per Moysen data est : gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Io. 1.b. Tempus promissionis in tempus solutionis. Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum unigenitum factum de muliere, factum sub lege. Dies festi etiam mutati sunt. In lege enim dies septimus, mensis septimus, annus septimus festivus et celebris habebatur. Nunc autem octavus ob reverentiam Dominice resurrectionis, qui octava die resurrexit et nos octava etate resurgemus in gloriam. Unde Patres et Doctores veteris Testamenti per septenarium, Patres et Doctores novi Testamenti per octonarium designatur. Unde Mic. 5.b. Suscitabimus super eum septem Pastores et octo Primates homines. Eccl. 11.a. Da partes septem, necnon et octo.
marg.| {r} Et illis ] temporibus.
marg.| {s} Dies festos celebraverunt ad horam ] homines usque ad adventum Christi cessaverunt. Unde Is. 1.d. Sabbatum et festivitates non feram.
marg.| {t} Ex ipsis ] diebus.
marg.| {u} Exaltavit et magnificavit Deus ] aliquos festivos et celebres constituendo. Vel
marg.| {t} Ex ipsis ] sideribus.
marg.| {u} Exaltavit et magnificavit Deus ] illa altius in celo ponendo et alia maiora faciendo : Gn. 1.b. Fecit Deus duo {3. 236ra} luminaria magna, luminare maius et luminare minus et stellas, vel ex ipsis hominibus exaltavit et magnificavit Deus in presenti per gratiam, in futuro per gloriam : aliquos humiliavit in gehennam, omnibus iustam mercedem retribuens.
marg.| {a} Et ex ipsis ] sideribus.
marg.| {b} Posuit in numerum dierum et annos ] id est in distinctionem dierum et annorum. Nam secundum cursum Solis et Lune distinguuntur dies et menses et anni, secundum cursum aliorum siderum quidam menses et quidam anni, Gn. 1.b. Dixit Deus, fiant luminaria in firmamento celi et dividant diem, ac noctem et sint in signa et tempora et annos. Est igitur summa quod Deus in lege precepit observantiam dierum et mensium et annorum secundum cursum Solis et Lune. Unde Sabbatum et Neomenia et Pascha et Pentecoste, mensis septimus, annus septimus et quinquagesimus celebres erant ; ut omnia servarent rationem et ordinem non mutarent. Post dispositionem vero siderum et temporum fecit Deus hominem, cui et ordinem servandum indixit. Et hoc est quod subiungitur.
marg.| {c} Et omnes homines ] tam nobiles, quam ignobiles.
marg.| {d} De solo et ex terra ] plasmavit id est de limo terre et in illam resolvet.
marg.| {e} Unde creatus est Adam ] id est plasmatus est, infra 40.b. Omnia que de terra sunt, in terram pariter convertentur, Eccl. 3.d. Omnia de terra facta sunt et in terram revertuntur.
marg.| {f} In multitudine discipline Domini ] tam verborum, quam verberum.
marg.| {g} Separavit eos ] id est distinxit alios pro sua iniquitate condemnans, 1Cor. 22.d. Quosdam posuit Deus in Ecclesia, primo Apostolos, secundo prophetas, tertio Doctores, deinde Virtutes etc.
marg.| {h} Et immutavit vias ] etc. quorumdam in melius faciendo, quorumdam in deterius permittendo et ita verbum semel positum tenetur equivoce quod frequenter fit in sacra Scriptura, Ps. 118. Inclina cor meum, Deus, in testimonia tua et non in avaritiam, Am. 3.b. Si erit malum in civitate quod non fecerit Deus, Augustinus Aut sinendo, ut fiant ; aut faciendo, ut sint.
marg.| {i} Et ex ipsis ] hominibus, quosdam.
marg.| {k} Benedixit ] in presenti benedictione sinistre et in futuro benedictione dextere.
marg.| {l} Et exaltavit ] in presenti per gratiam et honorem et miraculorum operationem, in futuro per gloriam et omnimode miserie liberationem.
marg.| {m} Et ex ipsis sanctificavit ] in utero, vel in Baptismo.
marg.| {n} Et ad se applicavit ] in morte, Rm. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit ; quos vocavit, hos et iustificavit ; quos autem iustificavit, illos et magnificavit.
marg.| {o} Et ex ipsis maledixit ] id est reprobavit.
marg.| {p} Et humiliavit ] id est ad humiliandum afflixit.
marg.| {q} Et convertit illos ] id est malos.
marg.| {r} Ad separationem ipsorum ] id est converti permisit ad peccatum, quo mali separantur a Deo et a bonis, si non loco, saltem animo et merito, Rm. 9.d. Deus cuius vult miseretur ; et quem vult indurat.
marg.| {s} quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud ] id est formare in vas aliquod.
marg.| {t} Et disponere ] in figura.
marg.| {u} Et omnes vie eius ] id est varie figurationes luti.
marg.| {x} Secundum dispositionem ] id est figuli.
marg.| {y} Sic homo in manu illius, qui se fecit ] id est Dei. Hoc est, sicut figulus de massa luti, quam tenet in manu, potest pro voluntate sua facere, quale voluerit vas turpe, vel pulchrum : magnum, vel parvum : quadratum, vel rotundum ; sic Dominus de massa humane conditionis potest formare ; quales voluerit homines sine iniuria et contradictione alicuius, Is. 45.b.3.236rb} Numquid dicet lutum figulo suo, quid facis et opus tuum absque manibus est ?
marg.| Item Is. 64.c. Et nunc, Domine, pater noster es tu ; nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos, Rm. 9.d. O homo tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit, quid me fecisti sic ? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
marg.| {z} Et reddet ] Deus.
marg.| {a} Illi ] homini.
marg.| {b} Secundum iudicium suum ] id est Dei, vel hominis, hoc est, secundum quod homo seipsum iudicaverit, vel secundum quod Deus ordinavit, reddet ei.
marg.| {c} Contra malum ] culpe.
marg.| {d} Bonum est ] gratie. Vel
marg.| {e} Contra malum ] pene.
marg.| {d} Bonum est ] glorie.
marg.| {e} Et contra vitam ] nature, gratie, glorie.
marg.| {f} Mors ] nature, culpe, miserie, sive gehenne.
marg.| {g} Sic et contra virum iustum ] Christum, vel quemlibet.
marg.| {h} Peccator ] Diabolus, Antichristus, vel quilibet malus.
marg.| {i} Et sic intuere in omnia opera Altissimi ] id est si intuearis in omnibus operibus Dei, invenies quandam qualitatem, sed a Deo mirabiliter ordinatam. Non enim Deus est conditor mali, qui fecit omnia valde bona, Gn. 1.d. Nec etiam mortem fecit, nec letatur in perditione vivorum, Sap. 1.c. Nature bone a Deo sunt, vitia vero a Deo non sunt, tamen, ordinatio omnis, sive bonorum, sive malorum a Deo est, Rm. 13.a. Et ex ordinatione malorum ad bona, maior est universitas pulchritudo, sic peccator iusto et impius pio vivit et servit, Gn. 25.c. maior serviet minori, Augustinus Quod lima ferro quod flagellum grano quod fornax auro, hoc tribulatio Iusto.
marg.| {k} Duo ] mala.
marg.| {l} Contra duo ] bona. Vel
marg.| {k} Duo ] elementa.
marg.| {l} Contra duo ] ali  a , propter contrarias qualitates.
marg.| {m} Et unum ] malum.
marg.| {n} Contra unum ] bon  um.
marg.| {o} Et ego novissimus ] etc. quasi dicat : sicut ostendi omnia servare suum ordinem ; ita et ego servavi ordinem, quia ultimus inter Scriptores sacre Scripture scripsi, quasi labruscas colligens post vindemiatores. Et in hoc vitat Auctor arrogantiam, nec tamen tacet veritatem. Dicit ergo.
marg.| {o} Et ego novissimus ] id est interscriptores ultimus.
marg.| {p} Evigilavi ] id est operam dedi ad scribendum.
marg.| {q} Et quasi   qui colligit acinos ] id est modicos racemos, vel grana racemorum.
marg.| {r} Post vindemiatores ] colligentes uvas.
marg.| {s} In benedictione Dei ] id est in magna abundantia collata a Deo.
marg.| {t} Et ipse speravi ] aliquid colligere post ipsos.
marg.| {u} Et quasi   qui vindemiat, replevi torcular ] id est sicut ceteri Scriptores fructum scientie protuli, licet dispariter, quasi dicat : non sum par antiquis Patribus, qui ante me scripserunt, tamen sperans de Domino scripsi et ego aliqua, licet pauca. Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in Autumno racemos vindemie id est tempore gratie. Posset hoc satis convenienter aptari Beato Ioanni Evangeliste, qui inter Evangelistas novissimus edidit Evangelium suum. Et quasi acinum collegit, quando Resurrectionem Lazari recitavit, 11. Alium collegit, quando historiam Samaritane narravit, 4. Alium collegit, quando de probatica Piscina disseruit, 5. Et ita quot ab aliis omissa scripsit, tot acinos colligit.
marg.| {x} Respicies ] vel respicit, ut vos similiter faciatis.
marg.| {y} Quoniam non mihi soli laboravi ] studendo meditando et scribendo.
marg.| {z} Sed et omnibus exquirentibus ] id est extra se et corde querentibus.
marg.| {a} Disciplinam ] que est ordinata morum correctio, sup. 24.d. Videte, quoniam non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.
marg.| {b} Audite me ] quasi dicat : ex quo fideliter omnibus laboravi. [Ergo audite me Magnati id est qui magni estis, vel esse cupitis in vita, in scientia et in dignitate.
marg.| {3. 236va} {a} Et omnes populi et rectores Ecclesie auribus ] cordis [percipite id est perfecte capite doctrinam meam. Quam subiungit, dicens.
marg.| {b} Filio et mulieri ] etc. ad litteram, docet patres, ut filios suos regant et cum disciplina nutriant, donec veniant ad perfectam etatem. Docet etiam Rectores Ecclesie, ut dignitatem suam usque ad finem laudabiliter teneant, bene vivendo, bene docendo, ut in vita discipulos bene nutritos dignos heredes sui laboris post se relinquant. Dicit ergo.
marg.| {b} Filio ] tam carnali, quam spirituali.
marg.| {c} Et mulieri ] id est uxori tam carnali, quam spirituali.
marg.| {d} Fratri ] tam carnali quam spirituali.
marg.| {e} Et amico ] fortune.
marg.| {f} Non des potestatem super te in vita tua ] id est non vincat te carnalis affectio, ut quemquam permittas tibi dominari.
marg.| Sicut legitur 3. Esdr. 4.c. De Rege, cui mulier ita dominabatur, ut cum ridebat ipsa et ipse rideret et cum tristis erat, tristaretur et ipse et cum volebat, percuteret eum in facie. Prelatus potestatem super se omnibus dat, qui male vivit et male ministrat, Prv. 5.b. Non des alienis honorem tuum.
marg.| {g} Et non dederis alii possessionem tuam ] id est ius sive dominium possessionis tue. Videtur quod Auctor hic doceat contra doctrinam Domini, Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus. Sol. Dicunt quidam quod Auctor hic loquitur infirmis quod patet per hoc quod sequitur. Ne forte peniteat te. Dominus autem in Mattheo loquitur perfectis quod patet per hoc quod dicit : Si vis perfectus esse et utrobique datur consilium, non preceptum. Melius potest dici et quod hic loquitur Auctor omnibus tam perfectis, quam imperfectis, quibus dare aliis potestatem, vel possessionem suam prohibet, non tamen vendere. Qui enim propter Christum omnia dat pauperibus, nihil dat, sed carissime vendit : obolum dat pro regno celorum. Unde Augustinus in persona Domini loquens, ait. Venale habeo et quid, Regnum celorum. Quibus emitur ? Paupertate, regnum : vilitate, gloria : dolore, gaudium : labore, requies : morte vita.
marg.| Item qui dat pauperibus, seminat in terra fertilissima, Os. 10.d. Seminate vobis in iustitia et metite in ore misericordie.
marg.| Item commodat ad usuram ipsi Domino, Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. Nihil igitur dat qui pauperibus erogat, sed qui pro terreno commodo sua dat vel pro favore humano, ille gratis dat id est pro nihilo verissime : ergo dicit.
marg.| {g} Et non dederis alii possessionem tuam, ne forte peniteat te ] ita dedisse.
marg.| {h} Et depreceris pro illis ] que dedisti rehabendis.
marg.| {i} Dum adhuc superes et aspiras ] id est dum vivis.
marg.| {k} Non immutabit te omnis caro ] id est carnalis affectus, ut des alii potestatem, sive possessionem tuam.
marg.| {l} Melius est enim, ut filii tui te rogent ] pro aliqua re habenda.
marg.| {m} Quam te respicere ] pre inopia.
marg.| {n} In manus filiorum tuorum ]  2Co r. 8.c. Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio.
marg.| Item 2Cor. 12.e. Non debent filii parentibus thesaurizare ; sed parentes filiis : quod fit, quando subditi plura bona faciunt, quam Prelati.
marg.| {o} In omnibus operibus tuis precellens esto ] id est omnia precellenter age et hoc dicitur maxime ad Prelatos, qui sicut dignitate, ita morum honestate et sapientie profunditate precellere debent. Unde Lv. 7.c. Precipitur, ut in partem Sacerdotis cedat pectusculum et armus dexter et Io. ultimo d. requiritur a Petro : Simon Ioannis diligis me plus his et Ct. 3.c. en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, 1Rg. 10.d. Stetit Saul in medio populi et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
marg.| {p} Ne dederis maculam in gloriam tuam ] id est ne macules conscientiam tuam peccato aliquo.
marg.| {3. 236vb} Nam gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre, 2Cor. 1.c. Vel dare maculam in gloriam suam, est, bonam famam vite preterite peccatis sequentibus maculare. Sicut dicitur infra 47.c. de Salomone. Potestatem habuisti in corpore tuo, dedisti maculam in gloria tua.
marg.| {q} In die consummationis dierum vite tue ] id est morte imminente, quando iam vita consummata est.
marg.| {r} Et in tempore exitus tui ] de mundo, sive de corpore.
marg.| {s} Distribue ] id est pluribus tribue.
marg.| {t} Hereditatem tuam ] in eleemosynam, Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia. Sed numquid exspectanda est hora mortis de eleemosyna facienda ? Sed infirmis loquitur, qui etiam in morte non audent distribuere hereditatem suam pauperibus ; sed totum parentibus dimittunt. Vel sic lege et melius.
marg.| {r} In tempore exitus tui ] id est in tempore mortis.
marg.| {s} Distribue ] heredibus tuis.
marg.| {t} Hereditatem tuam ] et non ante. Et hoc concordat ei melius quod supra dixit. Ne dederis alii possessionem tuam, stultum enim est se filiis suis, vel subditis subiicere.
marg.| {u} Cibaria et virga et onus asino ] Hic describit auctor qualis debet esse servorum nutritia et disciplina, ut scilicet habeant victum et vestitum, nec vacent otio. In quibus non natura despicienda est, sed improbitas coercenda. Vere autem servi sunt, qui vitiis serviunt ; liberi vero sunt, qui iustitie obediunt. Unde Io. 8.d. Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
marg.| Item Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Dicit ergo.
marg.| {u} Cibaria et virga et onus asino ] debentur. Cibaria, ne deficiat : virga, ne lasciviat : onus, ut proficiat.
marg.| {x} Panis et disciplina et opus servo ] Panis, ne succumbat : disciplina, ne erret : opus, ne insolescat. Et verum est hoc, tam de servo corporali, quam de servo spirituali. Utrique enim debetur panis sustentationis, non altilia. Disciplina instructionis, opus satisfactionis, aut supererogationis.
marg.| $moraliter Tam servus, quam asinus noster est caro nostra, cui debetur cibus ad sustentationem nature, virga discipline repressionem lascivie, opus et onus ad perfectionem penitentie, Prv. 26.a. Flagellum equo et chamus asino et virga in dorso imprudentium.
marg.| Item Prv. 29.c. Virga atque correctio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati sue, confundit matrem suam.
marg.| Et infra Qui delicate a pueritia sua nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.
marg.| {y} Operatur in disciplina ] id est sub disciplina positus.
marg.| {z} Et querit requiescere ] post laborem, non rebellare, quasi dicat : si disciplinatus fuerit servus et secundum quod disciplinatus fuerit, operabitur et non eriget se, vel rebellabit tunc contra te ; quia disciplina et labor operis eius superbiam castigabunt.
marg.| {a} Laxa manus illi ] quasi dicat : si laxaveris illi manus ab opere, vel labore.
marg.| {b} Et querit libertatem ] non tantum requiem secum fecit post disciplinam et opus. Et ideo bonum est semper servum sub disciplina et in opere custodire.
marg.| {c} Iugum ] ut in tauro.
marg.| {d} Et lorum ] ut in equo.
marg.| {e} Curvant collum durum ] tauri, vel equi.
marg.| {g} Et servum ] malevolum.
marg.| {h} Inclinant ] id est humiliant.
marg.| {i} Operationes assidue ] salva nature quiete.
Numérotation du verset Sir. 33,moraliter 
marg.| {c} Iugum ] id est pondus penitentie.
marg.| {d} Et lorum ] id est rigor discipline.
marg.| {e} Curvant ] id est humiliant.
marg.| {f} Collum ] id est elationem superbie.
marg.| {g} Et servum ] id est carnem vitiis servire cogentem.
marg.| {h} Inclinant ] ad obedientiam spiritus.
marg.| {i} Operationes assidue ] id est discipline, vigilie, abstinentie. Unde supra 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes id est carnales concupiscentias.
marg.| {3. 237ra} {a} Servo malevolo ] id est rebelli Domino suo debentur.
marg.| {b} Tormenta ] vel [tortura
marg.| flagellorum, ne cervicem erigat.
marg.| {c} Et compedes ] vinculorum, ne effugiat.
marg.| {d} Mitte illum in operationem, ne vacet ] otio.
marg.| {e} Multam enim malitiam docuit otiositas ] id est multorum fuit occasio Diabolus enim animam otiosam facile inclinat ad vanitatem cogitationum, de vanitate cogitationum ad voluptatem affectionum et tandem ad consensum et operationem. Unde, Mt. 12.d. Cum Spiritus immundus exierit ab homine, ambulat per loca arida, querens requiem et non invenit, tunc dicit revertar in domum meam, unde exivi et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam, tunc vadit et assumit septem Spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi : Et ideo dicit, Hieronymus : Semper aliquid operis facito, ne Diabolus te inveniat otiosum. David enim vacans otio incurrit in adulterium Bersabee, 2Rg. 11.a.
marg.| Queritur, Egisthus quare sit factus adulter ? In promptu causa est, desidiosus erat.
marg.| Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas sororis tue Sodome, superbia, saturitas panis et vini et otium ipsius, Pr. 28.c. Qui operatur terram suam, saturabitur panibus, qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
marg.| {f} In opera constitue eum ] id est servum.
marg.| {g} Sic enim condecet illum ] quia servus est.
marg.| {h} Quod si non obaudierit ] id est obedierit.
marg.| {i} Curva illum compedibus ] id est liga illum in vinculis, ne fugiat verberatus.
marg.| {k} Et non amplifices super omnem carnem ] id est non exaltes eum preficiendo aliis hominibus, sicut Salomon Ieroboam prefecit multis et tandem invenit eum rebellem, 3Rg. 11.
marg.| {l} Verum sine iudicio ] id est sine discretione et deliberatione.
marg.| {m} Nihil facias grave ] contra servum tuum, licet malus sit. Unde, sup. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias.
marg.| {n} Si est tibi servus fidelis ] id est fideliter tua congregans, fideliter conservans, fideliter dispensans.
marg.| {o} Sit tibi quasi   anima tua ] id est ama eum et serva eum sicut vitam tuam, sup. 7.c. Servus sensatus sit tibi dilectus, quasi anima tua.
marg.| {p} quasi fratrem, sic eum tracta ] id est cogita quod filius Dei est sicut tu, ideoque si malus, feriendus est, tamen quia frater diligendus, Mt. 23.a. Omnes vos fratres estis, unus est pater, qui in celis est.
marg.| {q} Quoniam in sanguine anime ] id est ad sustentationem vite tue, vel pecunia multo labore anime acquisita, vel in peccato anime tue.
marg.| {r} Comparasti eum ] id est emisti. Argumentum quod emere hominem in servum peccatum est, tamen Apostolus videtur permittere, 1Cor. 7.d. Servus vocatus es, non sit tibi cure, sed si potes fieri liber, magis utere, Coloss. 3.d. Servi obedite per omnia Dominis carnalibus.
marg.| {s} Si leseris eum iniuste ] nimis affligendo, vel duriter obiurgando, vel vite necessaria subtrahendo.
marg.| {t} In fugam convertentur ] sicut avis de laqueo.
marg.| {u} Et si extollens ] id est aliquid de rebus tuis tollens.
marg.| {x} Discesserit ]  a t e.
marg.| {y} Quem queras ] id est qualem, vel in quo habitu,
marg.| {z} Et in qua via queras illum, nescis ] quia forte mutavit nomen suum et habitum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_33)

Notes :