Hugo de Sancto Caro

Capitulum 42

Numérotation du verset Sir. 42,1 

non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi
et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris
et ne accipias personam ut delinquas
Numérotation du verset Sir. 42,2 

de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
Numérotation du verset Sir. 42,3 

de verbo sociorum et viatorum
et de datione hereditatis amicorum
Numérotation du verset Sir. 42,4 

de equalitate statere et ponderum et de acquisitione multorum et paucorum
Numérotation du verset Sir. 42,5 

de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
Numérotation du verset Sir. 42,6 

super mulierem nequam
bonum est signum
Numérotation du verset Sir. 42,7 

ubi manus multe sunt clude et quodcumque trades numera et appende datum vero et acceptum omne describe
Numérotation du verset Sir. 42,8 

de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adolescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
Numérotation du verset Sir. 42,9 

filia patri
abscondita est
vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
Numérotation du verset Sir. 42,10 

nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
Numérotation du verset Sir. 42,11 

super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
Numérotation du verset Sir. 42,12 

omni homini noli intendere in specie
et in medio mulierum noli commorari
Numérotation du verset Sir. 42,13 

de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
Numérotation du verset Sir. 42,14 

melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
Numérotation du verset Sir. 42,15 

memor ero igitur operum Domini et que vidi annuntiabo in sermonibus Domini opera eius
Numérotation du verset Sir. 42,16 

sol illuminans per omnia respexit
et gloria Domini plenum est opus eius
Numérotation du verset Sir. 42,17 

nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua
que confirmavit Dominus omnipotens stabiliri
in gloria sua
Numérotation du verset Sir. 42,18 

abyssum
et cor hominum investigavit
et in astutia illorum excogitavit
Numérotation du verset Sir. 42,19 

cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum evi annuntians que preterierunt et que superventura sunt revelans vestigia occultorum
Numérotation du verset Sir. 42,20 

non preterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
Numérotation du verset Sir. 42,21 

magnalia sapientie sue decoravit qui est ante seculum et usque in seculum neque adiectum est
Numérotation du verset Sir. 42,22 

neque minuitur et non eget alicuius consilio
Numérotation du verset Sir. 42,23 

quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
Numérotation du verset Sir. 42,24 

omnia hec vivent et manent in seculum
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
Numérotation du verset Sir. 42,25 

omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
Numérotation du verset Sir. 42,26 

uniuscuiusque confirmavit bona
et quis satiabitur videns gloriam eius

Capitulum 42

Numérotation du verset Sir. 42,1 
marg.| Non duplices ] etc. In precedenti capitulo egit Auctor de iudicio futuro et punitione peccatorum. In hoc autem agit de preparatione hominis ad futurum iudicium securius audiendum. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima agit Auctor de iustitia ad proximum conservanda et iniustitia cavenda. In secunda de sobrietate ad seipsum tenenda et luxuria fugienda, ibi :   Filia patris etc.  in t ertia de pietate ad Deum et gratiarum actione, ibi :   Memor ero igitur operum Domini Et q uia per verbum facilius et sepius peccatur contra proximum, ideo a iudicio verbi incipit, dicens.
marg.| {i} Non duplices sermonem auditus de revelatione ] etc. id est audivisti sermonem aliquem revelari, qui debet abscondi, vel quia secretum est, vel quia malum, non narres aliis, supra 19.d. Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. Item 27.c. Qui denudat arcana amici, fidem perdit.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} Non duplices ] id est alii non reveles.
marg.| {l} Sermonem auditus ] id est sermonem, quem audisti de alio, vel de teipso. Pia enim mens non recolit mala audita sive de se, sive de alio.
marg.| {m} De revelatione ] etc. scilicet secreti, erubesce, vel cave, supple.
marg.| {n} Et eris ] etc. verecundie.
marg.| {p} Et invenies gratiam ] etc. qui modestiam lingue tue noverunt. Modestia enim lingue et {3. 251vb} Deo et hominibus et Angelis placet. Phil. 4.a. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Vel aliter.
marg.| {l} Sermonem auditus ] duplicat, qui mala, que audivit, aliis referendo augmentat. Item qui peccatum suum excusando se in alium retorquet, ut Adam in Evam et Eva in serpentem Gn. 3.c. De quo dicitur Prv. 19.a. Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua. Item sermonem auditus duplicat, qui peccata confessa reiterat. Unde supra 7.a. Non alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis. Et infra. b. Ne iteres verbum tuum in oratione. Item sermonem auditus duplicat, de cuius filiis bonum et malum emanat : De quo Iac. 3.c. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
Numérotation du verset Sir. 42,mystice 
marg.| autem prohibet Auctor mystica verba legis sermone perversi dogmatis maculare, ut faciunt heretici : vel simplicis fidei veritatem vertere in errorem, ut faciunt adulterantes verbum Dei, qui per ornatum verborum favorem populi, non honorem Dei, vel utilitatem proximi querunt. Dicit ergo.
marg.| {k} Non duplices sermonem auditus ] id est quem audivisti.
marg.| {m} De revelatione ] etc. non facienda.
marg.| {n} Et eris vere ] in presenti et in futuro, quo ad hoc.
marg.| {o} Sine confusione ] adducente ignominiam.
marg.| {p} Et invenies gratiam ] etc. id est gratiosus eris omnibus hominibus. Nihil enim magis gratiosum reddit hominem, quam modestia lingue.
marg.| {q} Ne pro his omnibus ] que dixi cavenda, vel dicere proposui.
marg.| {i} Confundaris ] in presenti, confusione verecundie et in futuro confusione ignominie. Ier. 2.e. Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur ; sic confuse sunt domus Israel.
marg.| {f} Et ne accipias ] etc. ob persone gratiam, vel odium, iudicium pervertendo, vel aliquem non quia homo, sed propter divitias, vel aliquid huiusmodi honorando. Hoc est enim accipere personam ut dicit Gregor. in Moral. hominem non quia homo ; sed propter aliquid quod circa ipsum est honorare. Prover. 19.a. Multi colunt personam Potentis et amici sunt dona tribuentis. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera. Prv. 18.a. Accipere personam impii in iudicio non est bonum, ut declines a veritate iudicii. Rm. 2.b. Non est personarum acceptio apud Deum. Act. 10.e. In veritate comperi ; quia non est personarum acceptor Deus.
marg.| {t} De lege Altissimi ] Hic incipit clausula et ad hec omnia, que sequuntur, subauditur ; Ne confundaris ut dicit Raba. Et est sensus ;   De lege Altissimi et testamento id est de transgressione legis et violatione pacti cum Deo, ne confundaris, quasi dicat : serva legem Dei et pactum Baptismale.
marg.| {x} Et de iudicio iustificare impium ] id est ne confundaris de iudicio quasi dicat : cave, ne in iudicio iustifices impium, ne confundaris, Prover. 17.c. Et qui iustificat impium et qui condemnat Iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Ez. 13.d. Vivificabant animas eorum et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas, que non moriuntur etc. Vel sic. Ne confundaris.
marg.| {t} De lege Altissimi ] postponendo eam legi Iustiniani.
marg.| Is. 5.f. Abiecerunt legem Domini etc. ideo iratus est furor Domini etc. Vel Non confundaris de
marg.| {u} Testamento ] faciendo, ut quidam nolunt condere testamentum, etiam instante morte, aut pre pudore, aut pre avaritia. Vel Ne confundaris [de testamento
marg.| huius mundi nimis amato, vel male administrato, sup. 14.b. Testamentum huius mundi morte morietur id est quelibet firma possessio, vel quod a parentibus est legatum : quia transit mundus et concupiscentia eius, 1Io. 2.c.
marg.| Vel Ne confundaris, de lege Altissimi et Testamento violato. August. O mira dispensatio, testatoris fugiunt heredes et intuentur in Cruce latrones ! Item ecce ille testator bonus, qui testamentum conscripsit sanus, ut illud confirmaret sepultus. Hbr. 9.e. Ubi testamentum est, necesse est, ut mors intercedat testatoris : Testamentum enim in mortuis confirmatum est. In hoc testamento sic confirmato septem legavit Altissimus. Pauperibus Regnum celorum, mitibus terram viventium ; lugentibus consolationem, esurientibus iustitiam et satietatem, misericordibus misericordie consecutionem, mundis corde Dei visionem, pacificis Dei filiationem. Mt. 5.a. Et de hoc testamento dictum est, supra 24.c. Et testamentum Altissimi et agnitio veritatis.
marg.| {y} De verbo sociorum et viatorum ] id est sociorum in via, ne confundaris id est non loquaris, unde offendantur. Vel Ne confundaris [de verbo sociorum et viatorum id est de loquacitate, vel detractione, vel adulatione sociorum, vel aliquo alio turpi verbo habito in peregrinatione.
marg.| {z} Et de datione hereditatis amicorum ] ne confundaris id est de distractione hereditatis pupillorum tibi commissorum, quasi dicat : hereditatem pupillorum tibi commissorum ne {3. 252ra}   dist rahas, vel alienes, ne confundaris. Vel Ne confundaris [de datione hereditatis amicorum id est que pertinet ad amicos tuos id est ne des aliis hereditatem, quam debes dare amicis. Contra hoc mandatum facit, qui dat impiis bona Ecclesiastica, que sunt bona amicorum id est Iustorum, vel qui dat divitibus quod deberet dare pauperibus amicis Christi.
marg.| {a} De equalitate ] etc. non servata, non confundaris, quasi dicat : serva equalitatem ponderis et statere, ne confundaris. Dt. 15.c. Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus : nec erit in domo tua modius maior et minor. Prv. 20.b. Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum. Os. 12.b. Chanaam, in manu eius statera dolosa. Chanaam interpretatur commutatio. Tunc Chanaam in manu sua stateram dolosam habet, quando quis Ecclesiam suam in pinguiorem commutat, vel quando Prelatus honorem dignitatis appetit et onus prelationis abiicit. Glossa Rabani Quantum hypocrisis et dolus Domino displiceat, ostenditur his verbis.   De equitate etc. Unde Prv. 11.a. Statera dolosa abominatio est apud Deum et pondus equum voluntas eius. Qui autem aliter curam, vel causam pauperis, quam potentis librat, vel sua errata leviora putat, quam aliorum : vel qui imponit in humeris hominum onera gravia et importabilia ; digito autem suo non vult ea movere, ut dicitur Mt. 23.a. Vel qui bona in publico, mala autem in occulto agit : talis habet stateram dolosam et abominabilis est apud Deum.
marg.| {b} De acquisitione ] etc. id est iniuste acquisitorum, ne confundaris quod nihil iniuste acquiras, vel acquisitum retineas, sive parum, sive multum confundaris. sup. 5.a. Noli attendere ad possessiones iniquas.
marg.| {c} De corruptione ] etc. ne confundaris id est de peccato facto in emptione et venditione. Hieronymus Difficile est inter venditoris, emptorisque commercium non intervenire peccatum : quia emptor rem emendam, quantum potest, vilificat etiam contra conscientiam. Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor et cum recesserit, tunc gloriabitur. Venditor autem rem vendendam, quantum potest, approbat : et si quid mali est, celat. Seneca, mangones quidquid est quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt. Uterque vero tam emptor, quam venditor et negligentia et mendacio notatur sup. 26.d. Difficile exuitur negocians a negligentia : et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum.
marg.| {d} Et de multa ] id est immoderata [disciplina filiorum
marg.| Ne confundaris, quasi dicat : noli esse nimis durus in disciplinandis filiis, vel subditis. Eccl. 7.c. Noli esse iustus multum, neque plus sapias, quam necesse est.
marg.| {e} Et servo pessimo ] etc. id est usque ad sanguinem verberare ne confundaris. Servus pessimus, est, qui verbis et exemplis erudiri non potest. Et talis verberibus et flagellis coercendus est, sup. 33.d. Servo malevolo tortura et compedes.
marg.| {f} Super mulierem nequam ] id est vagam et luxuriosam.
marg.| {g} Bonum est signum ] id est utilis est custodia signata, quasi dicat : bonum est custodire firmiter mulierem nequam, sup. 7.c. Filie tibi sunt, serva corpus illarum, infra eod. Super filiam luxuriosam confirma custodiam. Vel sic. [Super mulierem nequam bonum est signum id est mulier nequam bonum signum quandoque pretendit, licet mala sit ; ideo non confundaris corripere, vel custodire eam Vel sic lege.
marg.| {e} Servo pessimo latus sanguinare super mulierem nequam ] id est iuxta mulierem sive uxorem malam.
marg.| {g} Bonum est signum ] sicut iuxta leonem bonum est verberare catulum. Vita enim disciplina servi ; quandoque corrigitur uxor, vel ad minus pertumescit. Prv. 19.d. Pestilentia flagellato stultus sapientior erit. Potest etiam sic legi.
marg.| {d} Latus sanguinare super mulierem nequam bonum est signum id est nequam mulierem verberare usque ad sanguinem, bonum est.
marg.| {h} Ubi manus multe sunt ] id est homines, qui libenter caperent.
marg.| {i} Claude ] cellaria tua et alia huiusmodi ne forte lateat fur in multitudine, vel ne opportunitas det occasionem furandi.
marg.| {k} Et quodcumque trades ] alii mutuo vel in deposito.
marg.| {l} Numera et appende ] ut scias quid, vel quantum repetere debeas, ne per iniustitiam plus petendi tota summa debiti evacuetur.
marg.| {3. 252rb}
Numérotation du verset Sir. 42,mystice 
marg.| , admonet Doctores et Predicatores, ubi diverse sunt voluntates spirituali lucro inhiantes, caute esse dispensandum verbum. Alii, nisi tentandi, alii discendi voto querunt verbum : sed non omnia omnibus conveniunt.
marg.| {m} Datum vero ] alii [et acceptum
marg.| ab alio [omne describe
marg.| in scriptis redige, vel in tabulis cordis reconde. Sen. Lex beneficii, est quod alter statim oblivisci debet dati : alter debet esse memor accepti.
marg.| {n} De disciplina insensati et fatui ] non confundaris consentiendo eis, vel docendo recalcitrantes ipsi, vel corripiendo ipsos : quia tales non recipiunt disciplinam. Insensatum dicit, qui nihil intelligit, fatuum qui nihil sapit et talis indocibilis et incorrigibilis est omnino, Prv. 9.b. Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit et qui impium, sibi maculam generat.
marg.| {o} Et de senioribus, qui iudicantur ab adolescentibus ] non confundaris, detrahendo et deridendo eos, sup. 8.b. Non spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. Iob. 12.a. Deridetur Iusti simplicitas : Sed non impune, 4Rg. 2.d. Quadraginta duo pueri deriserunt Eliseum, dicentes : Ascende calve, ascende calve : et duo ursi devoraverunt eos.
marg.| {p} Et eris eruditus in omnibus ] que pertinent ad morum disciplinam, his, que dicta sunt, impletis.
marg.| {q} Et probabilis ] id est commendabilis.
marg.| {r} In conspectu omnium virorum ] quasi dicat : qui congrua disciplina unumquemque arguit, eruditum et probabilem Doctorem in conspectu Sanctorum se ostendit. Nec est despicienda in doctore nimium iuvenilis etas, quam vita et discretio commendat, sicut dicit Apostolus, 1Tim. 4.c. Nemo adolescentiam tuam contemnat ; sed exemplum esto fidelium.
marg.| {s} Filia patris abscondita, est vigilia ] id est causa vigilie ipsi.
marg.| {u} Et sollicitudo eius ] quam habet de ipsa custodienda.
marg.| {x} Aufert somnum ] ab eo.
marg.| {y} Ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur ] Und  e supra 7.c. Filie tibi sunt, serva corpus illarum. Item 26.b. In filia non avertente se etc.
marg.| {b} Et cum viro commorata odibilis fiat ]  ei, si non inveniatur virgo, vel si fiat adultera.
marg.| {d} Nequando ] id est aliquando.
marg.| {e} Polluatur ] id est corrumpatur.
marg.| {f} In virginitate sua ] per mentis concupiscentiam.
marg.| {g} Et in paternis suis ] id est dum est in custodia et domo patris.
marg.| {h} Gravida ] id est pregnans.
marg.| {i} Inveniatur ] id est appareat utero tumescente et partu appropinquante. Et item sollicitudo eius aufert somnum.
marg.| {k} Ne forte cum viro commorata transgrediatur : lectum
marg.| Δ viri sui.
prol.| {a} Aut certe
Numérotation du verset Sir. 42,mystice 
marg.| Mystice. {s} Filia patris abscondita ] fidelis anima, Christi filia, fide integra. Et hec custodienda est. Unde Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum. Ibi invenies de hoc. Item Ecclesia Prelato tradita, de qua 2 Cor. 11.a. Despondi vos uni viro etc. Hec filia vigilanter et sollicite debet custodiri, ne sub regimine tuo fiat errore gravida, peccato polluta, inobediens mandatis, sterilis in operibus bonis. Dicit ergo.
marg.| {s} Filia patris abscondita ] id est fidelis anima, vel Ecclesia, que debet abscondi mundo, ne male concupiscat.
marg.| {t} Est vigilia ] patris sui id est esse debet.
marg.| {u} Sollicitudo eius ] id est patris de illa custodienda.
marg.| {x} Aufert somnum ] corporis, vel otii, vel carnalis voluptatis, abunde etiam contemplationis, Pr. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebre tue.
marg.| {y} Ne forte in adolescentia sua ] id est in hac presenti vita, in qua adolescere id est crescere potest in merito.
marg.| {z} Adultera ]  a S ponso suo Christo.
marg.| {a} Efficiatur ] adulterans cum Diabolo per superbiam, vel cum mundo per avaritiam, vel cum carne per luxuriam, vel gulam, Os. 7.c. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente, Hieronymus Vinum in adolescentia duplex incentivum voluptatis.
marg.| {b} Et cum viro ] id est Christo [commorata
marg.| per fidem et spem.
marg.| {c} Odibilis fiat ] si meretrix fiat.
marg.| {d} Ne quando polluatur ] peccato.
marg.| {f} In virginitate sua ] id est in fidei integritate.
marg.| {g} Et in paternis suis ] id est [in thalamis patris id est Ecclesia.
marg.| {h} Gravida inveniatur ] errore, quoad intellectum, vel malo proposito, quoad affectum.
marg.| {k} Ne forte cum viro commorata ] ut prius, transgrediatur, mandata
marg.| Θ viri.
marg.| {3. 252va} Δ viri sui.
marg.| {a} Aut certe sterilis efficiatur ] ex procuratione, vel suffocatione prolis, vel propter nimiam frequentiam concubitus.
marg.| {b} Super filiam ] etc. id est ad luxuriam pronam.
marg.| {c} Confirma custodiam ] id est stabilem statue custodiam.
marg.| {d} Ne quando faciat te venire ] etc. qui gaudent de infamia tua. Nota, filia abscondita dicitur filia virgo, que Grece dicitur Apocrypha, Hebraice alma quod nomen in sacra Scriptura numquam sumitur, nisi pro Virgine. Secundum Hieronymum Gn. 24.c. Ubi nos habemus : Ecce Rebecca egrediebatur Virgo pulcherrima ; ubi nos habemus istud, Hebreus habet, alma pulcherrima. Item, Is. 7.c. Ecce Virgo concipiet et pariet filium, Hebreus habet, alma concipiet. ad litteram ergo filiam virginem monet Auctor parentes sollicite custodire et cum disciplina nutrire, ne lascivie et voluptati frena relaxet. Similiter intellige de filio. Unde supra 30.b. Curva cervicem filii tui in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi.
marg.| Θ Viri.
marg.| {a} Aut certe ] etc. in bonis operibus.
marg.| {b} Super filiam luxuriosam ] id est super carnalem animam.
marg.| {c} Confirma custodiam ] cogitationem et sensum.
marg.| {d} Ne quando faciat te ] etc. id est Demonibus, qui peccatoribus opprobriose insultant. Unde Ps. 12. Qui tribulant me, exaltabunt, si motus fuero. Sequitur.
marg.| {e} A detractione in civitate ] Vel secundum aliam litteram [A detractione, in civitate
marg.| quidam, supplent, ne confundaris, sed nimis longa est subauditio et ideo supplendum est, opprobrium dico habitum. Vel [a detractione in civitate et abiectione plebis
marg.| quasi dicat : taliter custodi filiam, ne sis in opprobrium inimicis tuis et propter detractionem, que fit de te in civitate et abiectione, qua abiiceris etiam a plebe propter malam custodiam filie tue. Tota enim civitas et vulgus male loquitur de patre, cuius filia meretrix est. Quid igitur de Prelato loquitur, cuius Ecclesia cum Demonibus passim fornicatur ? sic dicitur Ez. 16.b. Exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut eius fieres etc.
marg.| {f} Et confundat te ] filia meretrix.
marg.| {g} In multitudine ] id est causa sit tibi confusionis.
marg.| {h} Omni homini ] etc. Hic docet Auctor puritatem cordis et corporis esse servandam, que maxime per stultum intuitum violatur, sicut dicitur Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras. Et Sen. Nihil tam damnosum bonis moribus, quam in aliquo spectaculo residere : quod enim per voluptatem, facilius vitam surrepit, Hieronymus Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter attendis : nam impudici non norunt anime pulchritudinem considerare, sed corporum. Hinc prima mulier per stultum pomi intuitum cecidit, Gn. 3.b. Vidit mulier lignum quod esset bonum ad vescendum et pulchrum oculis, aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit. Ubi dicit Glossa Non licet intueri quod non licet concupisci. Et David per stultum intuitum cecidit in Bersabee, 2Rg. 11.a. Ideo dicit Auctor.
marg.| {h} Omni homini ] pauperi, vel diviti, nobili, vel ignobili, iuveni vel seni, femine vel mari.
marg.| {i} Noli intendere in specie ] id est propter speciem corporalem, Iob. 5.a. Vidi stultum firma radice, maledixi pulchritudini eius statim.
marg.| {k} Et in medio mulierum noli commorari ] nisi velis comburi. Species enim mulierum et eloquium et gestus et ornatus et quidquid in ea flamma est ignis, quasi ignis exardescit.
marg.| {l} De vestimentis, enim procedit tinea ] que corrumpit et consumit ea.
marg.| {m} Et a muliere ] procedit [iniquitas viri id est iniqua concupiscentia pravi desiderii, ut patet in David et Bersabee, 2Rg. 11.a. Et in Samsone, {3. 252vb} et Thannata. Idc. 14.a. Iob. 13.d. quasi putredo consumendus sum etc. dicit Gregor. Sicut tinea de veste nascitur ; sic primus motus de carne oritur et eam corrumpit. ad litteram, a prima muliere processit iniquitas viri.
marg.| {n} Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens ] ad cohabitandum, quasi dicat : melius est habitare cum viro iniquo, quam cum muliere bona et pulchra et securius. Et reddit causam huius.
marg.| {q} Et ] id est quia [mulier confundens
marg.| id, est, scandalizans.
marg.| {q} In opprobrium ] est viro suo et patri et toto generi suo magis quam vir iniquus.
Numérotation du verset Sir. 42,mystice 
marg.| . In hoc loco vir dicitur quilibet fortis et discretus ; mulier mens indiscreta et infirma. Et sepe contingit quod vir fortis et discretus labitur in peccatum et fit iniquus ; sed postea penitet. Infirmus vero et indiscretus de bonis operibus sepe superbit et penitere nescit. Et ita.
marg.| {n} Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens ] id est vir de iniquitate penitens, quam infirmus de bonis superbiens. Prv. 24.c. Septies in die cadit Iustus et resurget ; impii autem corruent in malum. Rabanus Sepe culpa fortium fit occasio virtutis et virtus infirmorum occasio peccati. Lc. 15.b. Gaudium erit in celo super uno peccatore etc.
Numérotation du verset Sir. 42,moraliter 
marg.| {n} Melior est iniquitas viri ] id est inequalitas viri activi id est viriliter operantis.
marg.| {o} Quam mulier ] etc. id est contemplativus, quietus, vigiliis et orationibus, ac meditationi insistens.
marg.| {p} Et mulier ] etc. id est contemplativus superbiens.
marg.| {q} In opprobrium ] est coram Deo et Angelis et hominibus sup. 10.a. Odibilis est coram Deo et hominibus superbia.
marg.| {r} Memor ero igitur ] etc. Post exhortationem proximi, agit Auctor de magnalibus Dei, invitans nos ad laudem, quasi dicat : ex quo tanta est occupationum diversitas, que discrete cognoscere oportet, multo fortius magnalia Dei.
marg.| {r} Memor ero ] etc. ob laudem eius. Lam. 3.c. Memoria memor ero et tabescet in me anima mea. Hec recolens in corde meo et in Deo sperabo.
marg.| {s} Et que vidi ] oculis mentis, vel corporis.
marg.| {t} Annuntiabo ] aliis, ut et ipsi laudent et magnificent Deum. Nec solum annuntianda sunt opera Domini, sed etiam scripto commendanda ob longiorem memoriam. Hab. 2.a. Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. Apc. 1.d. Scribe, que vidisti et que sunt et que oportet fieri post hec.
marg.| {u} In sermonibus ] etc. fiunt id est Dominus celeriter et faciliter operatur. Ps. 23. quia ipse dixit : et facta sunt etc.
marg.| {x} Sol illuminans per omnia respexit ] id est lumine suo omnia respicibilia fecit.
marg.| {y} Et gloria Domini ] id est immensitate sua gloriosa.
marg.| {z} Plenum est opus eius ] Sicut enim opus Dei non potest fieri sine Deo ; ita non potest consistere sine eius presentia. Ier. 23.e. Celum et terram ego impleo. Loquitur Auctor comparative, quasi dicat : sicut Sol illuminat totum mundum spargens lumen suum per universa climata mundi ; ita gloria Domini illuminat omnia opera eius. Unde Ps. 103. Quam magnificata sunt opera tua, Domine etc.
Numérotation du verset Sir. 42,mystice 
marg.| .
marg.| {x} Sol illuminans ] Christus predicans. De quo Sap. 5.a. Sol intelligentie non est ortus nobis. Mal. 4.a. Orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustitie.
marg.| {y} Per omnia respexit ] id est omnia vidit. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Prv. 15.a. In omni loco oculi Domini etc. 2Par. 16.c. Oculi Domini contemplantur universam terram.
marg.| {z} Et gloria Domini ] id est laude divina.
marg.| {a} Plenum est opus eius ] id est incarnatio, predicatio, passio, resurrectio et ascensio. $moraliter
marg.| {x} Sol illuminans ] Prelatus instruens verbo et exemplo.
marg.| {y} Per omnia respexit ] omnibus equaliter condescendens, omnes cognoscens, omnibus communis, quasi arbor vite in medio Paradisi.
marg.| {z} Et gloria Domini ] non sua.
marg.| {a} Plenum est opus ] id est Prelati, quia in opere suo, non suam, sed Dei gloriam querit. Is. 6.b. Gloria Domini plena est terra.
marg.| {b} Nonne Dominus fecit ] etc. id est omnia mirabilia Dei, que patent hominibus, per Sanctos revelata sunt, quibus Deus revelavit primo, ut ipsi aliis revelarent. Gn. 18.c. Num celare potero Abraham que gesturus sum ? Am.. 3.b. Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos Prophetas. Ps. 9. Narrabo omnia mirabilia tua id est omnia narrata mea erunt de mirabilibus tuis.
marg.| {c} Que confirmabit ] id est implebit.
marg.| {d} Dominus omnipotens, stabilis in gloria sua ] id est in se, qui est hominum et Angelorum gloria, licet mobilis in affectu. Boethius. Stabilisque manens das cuncta moveri. Sap. 7.c. Nobilis, stabilis. Act. 17.f. In ipso enim vivimus et movemur et sumus. Vel dicitur stabilis in gloria sua ; quia immutabilis est in se et gloria sua inenarrabilis. Iac. 1.c. Apud quem non est transmutatio etc.
marg.| {e} Abyssum ] id est profunditatem consiliorum.
marg.| {f} Et cor hominum ] bonorum et malorum
marg.| {g} Investigabit ] Dominus Ier. 17.b. Primum est cor hominis etc.
marg.| {h} Et in astutia {3. 253ra} eoru m excogitabit id est astutias eorum ita cognoscet, quasi excogitasset, Iob. 5.c. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
marg.| {a} Cognovit enim Dominus ] secundum utramque naturam.
marg.| {b} Omnem scientiam ] id est omnium tam preteritorum, quam presentium et futurorum habet scientiam : quia nulla creatura invisibilis est illi, cuius oculi sunt ubique.
marg.| {c} Et inspexit ] id est omnes mundi etates ei presentes sunt et fuerunt ab eterno : apud quem nihil futurum est : qui vocat ea, que non sunt, tamquam ea, que sunt, Rm. 4.c.
marg.| {d} Annuntians ] per Angelos, per Prophetas, per Predicatores.
marg.| {e} Que preterierunt ] id est preterita et futura, vel merita et premia, Is. 41.f. Annuntiate que ventura sunt in futurum et sciemus, quia Dii estis vos.
marg.| {f} Revelans vestigia ] id est occulta mysteria per figuras et similitudines quasdam. Unde Ps. 50. incerta et occulta Sapientie tue manifestasti mihi, Dn. 2.d. Est Deus in celo revelans omnia mysteria, Iob. 12.d. Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis, Augustinus Quoquo te verteris, Sapientia vestieris.
marg.| {g} Non preterit illum ] id est visum, sive scientiam illius.
marg.| {h} Omnis cogitatus ] sive bonus, sive malus, Mt. 9.a. Cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit, ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
marg.| {i} Et non abscondit se ] etc. id est res aliqua sermone digna : simile Is. 39.b. Non fuit verbum quod ostenderet eis id est res digna verbo.
marg.| {k} Magnalia Sapientie sue ] id est magnalia facta per Sapientiam suam, vel facta sapienter.
marg.| {l} Decoravit ] id est decora monstravit ; quando, scilicet Sacramentum consilii sui absconditum a seculis, Prophetis et Apostolis et aliis fidelibus revelavit. Sapientie dico.
marg.| {m} Que est ante seculum ] etc. id est sine principio et sine fine, quia ipsa est alpha et omega, principium et finis, Apc. 1.b.
marg.| {n} Neque adiectum est ] ei aliquid [neque minuetur id est Sapientie Dei, nec addi, nec minui potest aliquid, supra 18.a. Non est minuere, neque adiicere, nec invenire magnalia.
marg.| {o} Et non eget alicuius consilio ] quia omnia scit, Is. 40.d. Cum quo iniit consilium et instruxit eum.
Numérotation du verset Sir. 42,23 
marg.| {p} Quam desiderabilia sunt omnia opera eius ] id est delectabilia ad cognoscendum. Unde Ps. 91. Delectasti me Domine, in factura tua. Vel [desiderabilia id est perfecta. Unde Gn. 2.a. Perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum : Et tamen minima est eorum cognitio in presenti. Unde subdit.
marg.| {q} Et tamquam scintilla, que est considerare ] id est cognoscere, contingit opera, modicam notitiam habemus modo, sup. 18.a. Quis investigabit magnalia Dei ; virtutem autem illius quis annuntiabit ? Eccl. 8.d. Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, que fiunt sub Sole et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet.
Numérotation du verset Sir. 42,24 
marg.| {r} Omnia hec vivunt ] id est subsistunt in sua causa, vel in cognitione divina, Io. 1.a. Quod factum est, in ipso vita erat.
marg.| {s} Et manent in seculum ] id est causa materiali ; vel Deo, cui nihil perit : cui omnia presentia sunt, antequam sint.
marg.| {t} Et in omni necessitate ] id est quando utile est, vel omnino inevitabile, vel in omni voluntate sua, quam necesse est modis omnibus adimpleri.
marg.| {u} Omnia obaudiunt ei ] id est obediunt, Sap. 16.d. Omnia {3. 253rb} transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant, Mt. 8.d. Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei.
marg.| {x} Omnia duplicia ] etc. Quidam exponunt hoc de substantiis, que omnes duplices sunt id est composite ex materia et forma, vel quasi materia, vel quasi forma, quia ut dicit Boethius : omne quod est citra primum, habet aliquid, quo est et aliquid quod est. Sed non bene concordat hoc intentioni Auctoris : Loquitur enim hic de primis rerum principiis, ex quibus mundus constat in quatuor elementis, quorum quodlibet duas habet qualitates, que comparate adinvicem, in parte discordant, in parte conveniunt. Verbi causa. Ignis calidus est et siccus : aer calidus et humidus : terra frigida et sicca : aqua frigida et humida. Ignis ergo in quantum calidus et terre et aque contrarius est, in quantum siccus terre consonus, sed aeri et aque contrarius. Aer in quantum calidus, terre et aque contrarius est ; sed igni consonus : inquantum humidus, aque consonus ; sed igni et terre contrarius. Terra inquantum frigida, igni et aeri contraria est ; sed aque consona est : inquantum sicca igni consona ; sed aeri et aque contraria. Aqua inquantum frigida igni et aeri contraria ; sed terre consona, inquantum humida aeri consona est ; sed igni et terre contraria : Et ita omnia duplicia sunt sibi repugnantia et convenientia simul. Unde Poeta a : « Frigida pugnabant calidis humentia siccis : Molia cum duris ; fine pondere habentia pondus. Hanc Deus et melior litem natura diremit ».
a Ovidius , Metamorphoses, 1, 10.19-21 : « frigida pugnabant calidis, umentia siccis, / mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. / Hanc deus et melior litem natura diremit ».
marg.| Et Rabanus Ita Deus omnia ordinavit, ut que sibi videntur contraria, conveniant, ut elementa, vel quatuor Tempora. Dicit ergo.
marg.| {x} Omnia ] id est Elementa, ex quibus constat universum.
marg.| {y} Duplicia sunt ] id est duas qualitates habentia.
marg.| {z} Unum contra unum ] quasi dicat : non utraque qualitas unius elementi contraria est utrique qualitati alterius Elementi ; sed una uni, nisi forte in igne et aqua mutuo et aere et terra similiter. Unde supra 33.c. Duo contra duo, unum contra unum.
marg.| {a} Et non fecit quicquam deesse ] id est nihil imperfectum fecit, Dt. 32.a. Dei perfecta sunt opera, Vel [non fecit quicquam deesse
marg.| universo, licet in parte aliquis sit defectus : quia quod non habet ille in se, habet in alio. Similiter de terris et regionibus. Unde Gn. 1.d. Vidit Deus cuncta, que fecerat et erant valde bona, Augustinus Singula per se bona sunt, sed omnia valde bona.
marg.| {b} Uniuscuiusque ] rei [confirmabit
marg.| Deus [bona id est naturales qualitates et licet pugnent adinvicem et se mutuo corrumpant, non tamen omnino corrumpere se valent, quia non agunt secundum se tota, sed secundum partem, ut dictum est.
marg.| {c} Et quis sciens confirmabit fortitudinem eius ] id est Dei, quasi dicat : nullus : quia ita firmata est, ut melius firmari, vel aliter mutari non possit, scilicet fortitudo qua robustissimus est, Iob. 9.c. Sed quare ipse dicit :   Quis sciens confirmabit fortitudinem eius ] et   n on potius quis potens, vel quis fortis ? Responsio. Prudentia fortitudinem confirmat : quia ut dicit Gregorius sup. Iob., ideo consilium fortitudini additur, quia sine ipso in preceps ruit. Quia ergo nullus sapientior Deo, bene dicit :   Quis sciens confirmabit fortitudinem eius ] Et   quis satiabitur videns gloriam eius ] quasi dicat : nullus. Quod videtur falsum, dicit enim Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Solutio : Duplex est fames, defectus, scilicet et affectus, sive desiderii et utrique fami respondet sua satietas. Que respondet priori fami, erit in patria : quia nullus erit defectus ibi : Et de illa dicit Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Satietas, que respondet secunde fami, non erit in patria : quia affectus, sive desiderium numquam satiabitur, quin desideret quod habet. Unde supra 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient etc. Et hanc concordiam adducit hic Rabanus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_42)

Notes :