Hugo de Sancto Caro

Capitulum 43

Numérotation du verset Sir. 43,1 

altitudinis firmamentum pulchritudo est species celi in visione glorie
Numérotation du verset Sir. 43,2 

sol
in aspectu annuntians
in exitu vas admirabile opus Excelsi
Numérotation du verset Sir. 43,3 

in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius
quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
Numérotation du verset Sir. 43,4 

tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcecat oculos
Numérotation du verset Sir. 43,5 

magnus Dominus qui fecit illum
et in sermonibus eius festinavit iter
Numérotation du verset Sir. 43,6 

et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum evi
Numérotation du verset Sir. 43,7 

a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
Numérotation du verset Sir. 43,8 

mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
Numérotation du verset Sir. 43,9 

vas castrorum in excelsis in firmamento celi resplendens
Numérotation du verset Sir. 43,10 

species celi gloriosa stellarum mundum illuminans in excelsis Dominus
Numérotation du verset Sir. 43,11 

in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
Numérotation du verset Sir. 43,12 

vide arcum et benedic qui fecit illum
valde speciosus est in splendore suo
Numérotation du verset Sir. 43,13 

gyravit celum in circuitu glorie sue
manus Excelsi aperuerunt illum
Numérotation du verset Sir. 43,14 

imperio suo acceleravit nivem
et accelerat coruscationes
emittere iudicii sui
Numérotation du verset Sir. 43,15 

propterea aperti sunt
thesauri
et evolaverunt nebule sicut aves
Numérotation du verset Sir. 43,16 

in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
Numérotation du verset Sir. 43,17 

in conspectu eius commovebuntur montes
et in voluntate eius aspirabit nothus
Numérotation du verset Sir. 43,18 

vox tonitrui eius
exprobravit terram
tempestas aquilonis
et congregatio spiritus
Numérotation du verset Sir. 43,19 

sicut avis deponens
ad sedendum aspargit nivem
et sicut locusta demergens descensus eius
Numérotation du verset Sir. 43,20 

pulchritudinem coloris eius
admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
Numérotation du verset Sir. 43,21 

Gelum
sicut salem
effundet super terram et dum gelaverit
fiet tamquam cacumina tribuli
Numérotation du verset Sir. 43,22 

frigidus ventus
Aquilo
flabit
et gelabit
cristallus ab aqua
super omnem congregationem aquarum
requiescetet
sicut lorica induet se aquis
Numérotation du verset Sir. 43,23 

devorabit montes
et exuret desertum
et extinguet viridem
sicut ignem
Numérotation du verset Sir. 43,24 

medicina omnium
in festinationem
nebuleros
obvians ab ardore
venienti humilem efficiet eum
Numérotation du verset Sir. 43,25 

in sermone
eius silebit ventus
et cogitatione sua
placabit abyssum1
1 et cogitatione... abyssum] om. Weber
et plantavit illum Dominus Iesus
Numérotation du verset Sir. 43,26 

qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus2 admirabimur
2 auribus] + non Weber
Numérotation du verset Sir. 43,27 

illic preclara
et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
Numérotation du verset Sir. 43,28 

propter ipsum
confirmatus
est itineris finis
et in sermone eius composita sunt omnia
Numérotation du verset Sir. 43,29 

multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
Numérotation du verset Sir. 43,30 

gloriantes ad quid valebimus
ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
Numérotation du verset Sir. 43,31 

terribilis Dominus et magnus vehementer
Numérotation du verset Sir. 43,32 

quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
Numérotation du verset Sir. 43,33 

benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
Numérotation du verset Sir. 43,34 

exaltantes eum replemini virtute
ne laboretis non enim habebitis
Numérotation du verset Sir. 43,35 

quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit
eum sicut est ab initio
Numérotation du verset Sir. 43,36 

multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
Numérotation du verset Sir. 43,37 

omnia autem Dominus fecit
et pie agentibus
dedit sapientiam

Capitulum 43

Numérotation du verset Sir. 43,1 
marg.| Altitudinis firmamentum ] etc. In fine precedentis capituli invitavit Auctor ad laudem Dei : In hoc autem capitulo de catalogo creaturarum ostendit quod sunt causa laudis divine, incipiens a superioribus id est a firmamento, dicens.
marg.| {e} Altitudinis firmamentum ] Hypallage est id est altitudo firmamenti, vel altum firmamentum, ut sit endiadis.
marg.| {f} Pulchritudo eius est ] scilicet, Dei id est signum et ostensio pulchritudinis eius.
marg.| {g} Species celi ] id est pulchritudo firmamenti.
marg.| {h} In visione glorie ] id est ad videndum gloriam Dei. Per altitudinem enim et pulchritudinem celi videtur quodammodo gloria Dei id est Sapientia, Potentia, Benevolentia Dei. Unde Rm. 1.c. invisibilia Dei a creatura mundi per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur, Sap. 13.a. A magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit
marg.| Δ Creator horum videri.
Numérotation du verset Sir. 43,mystice 
marg.| .
marg.| {e} Altitudinis firmamentum ] id est altitudo sacre Scripture, que ad celestia secreta ascendit et docet dividere aquas ab aquis id est mala a bonis.
marg.| {f} Pulchritudo eius est species celi in visione glorie ] id est in hoc quod declarat decorem et Maiestatem Dei, 1Cor. 13.d. Videmus
marg.| Θ nunc
marg.| {3. 253va} Δ Creator horum videri.
marg.| {a} Sol in aspectu ] id est in ortu, quando primo inspicitur in ascensu ad nostrum hemispherium.
marg.| {b} Annuntians ] idem.
marg.| {c} In exitu ] id est in occasu, quando exit a nobis, noctem annuntiat, supple, ut ly annuntians diasyrmicum sit.
marg.| {d} Vas admirabile ] Sol, vel firmamentum.
marg.| {e} Opus Excelsi ] id est Dei, non nature, vel Artificis alterius.
marg.| {f} In meridiano ] id est in meridie.
marg.| {g} Exurit terram ] quoniam tunc magis directe expandit radios suos super terram. Vel
marg.| {f} In meridiano ] tempore id est estate.
marg.| {g} Exurit terram ] id est tunc calidior est Sol.
marg.| {h} Et in conspectu ardoris eius ] id est quando in tensior est calor eius, scilicet in diebus canicularibus.
marg.| {i} Quis poterit sustinere ] quasi dicat : nullus, aut rarus.
marg.| {k} Fornacem custodiens ] id est Sol calorem suum nutriens et temperas attractione aquarum maris.
marg.| {l} In operibus ardoris ] id est ad operandum ardorem. Sicut enim in fornace nutritur et custoditur ardor per aspersionem aque ; sic Sol suum ardorem per abstractionem aquarum maris temperat et custodit. Vel [In operibus ardoris id est operatione ardoris, qua abstrahit aquas maris et suspendit in nubibus.
marg.| {m} Tripliciter Sol ] etc. id est tribus horis diei, scilicet tertia, sexta, nona : vel tribus mensibus anni, scilicet Iulio, Iunio, Augusto : vel tribus partibus mundi, Asia, Europa, Africa.
marg.| {n} Radios igneos exsufflans ] id est emittens, sicut folles flatum emittunt ad incendendum caminum.
marg.| {o} Et refulgens ] etc. quibus expansis per mundum omnia illuminantur.
marg.| {p} Obcecat oculos ] quia tunc non potest conspici Sol reverberatis oculis.
marg.| {q} Magnus Dominus, qui fecit illum ] Solem, qui totum mundum illuminat.
marg.| {f} Et in sermonibus eius ] id est in preceptis Domini.
marg.| {t} Festinat iter ] id est festinanter implet iter suum Sol, quasi dicat : preceptum Domini exequitur Sol indesinenter.
marg.| {u} Et Luna in omnibus ] id est apud omnes Gentes.
marg.| {x} In tempore suo ] id est secundum suum. Est.
marg.| {y} Ostensio temporis ] id est distinctio temporum id est per vices suas tempora variat. Et hoc secundum morem Hebreorum, qui tempora, annos et menses distinguunt secundum cursum Lune.
marg.| {z} Et signum evi ] id est diurni temporis : et etatis mundi. Iudei enim secundum Lunam computant etatem mundi.
marg.| {a} Luna ] etc. id est secundum Lunam, sive lunationes festa ordinantur et observantur apud Iudeos. Lunam dico.
marg.| {b} Luminare quod minuitur ] etc. id est post consummationem, sive post plenilunium. Vel [minuitur in consummatione id est eclipsatur in plenilunio.
marg.| {c} Mensis secundum nomen eius est ] denominatur mensis a Luna. Iudei enim per lunationes distinguunt id est denominant menses. Vocant enim, Matutinum illam lunationem, que terminatur in Martio et sic de aliis.
marg.| {d} Crescens ] paulatim, admirabiliter, quia simplices admirantur.
marg.| {e} In consummatione ] id est usque ad consummationem id est plenilunium et post incipit minui ; et sic est in augmento, vel decremento Luna, unde mutabilitas
marg.| Δ causatur in
marg.| Θ nunc per speculum sacre Scripture.
marg.| {a} Sol in aspectu ] id est Christus in primo adventu.
marg.| {b} Annuntians ] misericordiam.
marg.| {c} In exitu ] id est in secundo adventu annuntians iustitiam. Vel
marg.| {a} Sol in aspectu ] id est Christus in suo ortu, fuit.
marg.| {b} Annuntians ] pacem. Unde Lc. 2.b. dicunt Angeli. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus
marg.| {c} In exitu ]  a m undo fuit annuntians pacem, Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
marg.| {d} Vas admirabile ] id est corpus Christi, scrinium totius Trinitatis, Col. 2.b.
marg.| {e} Opus Excelsi ] opus Dei valde mirabile. Nam contentum maius continenti : et quid mirabilius, quam lux Deitatis in testa humanitatis ? Item d. Novum creavit Dominus super terram : femina Circumdabit virum.
marg.| {d} Vas admirabile ] Christus homo, plenum gratie et veritatis, Io. 1.b.
marg.| {e} Opus Excelsi ]  Is. 43. Ego Dominus creavi illum, scilicet.
marg.| {d} Vas admirabile ]  B. Paulus, Act. 9.c. Vas electionis {3. 253vb} mihi est iste.
marg.| {e} Opus Excelsi ] quia immediate a Domino sine ministerio hominis est conversus. Vel
marg.| {d} Vas admirabile ]  ; B eata Virgo, arca Noe. Gn. 6.c. Urna aurea plena manna. Hbr. 9.a. Pera David. 1Rg. 17.e. Thronus Salomonis. 3Rg. 10.c. Fecit Rex Salomon thronum de ebore grandem.
marg.| {e} Opus excelsi ] sup. 24.a. Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, Sol.
marg.| {f} In meridiano ] id est Christus in fervore caritatis.
marg.| {g} Exurit terram ] id est consumit terrenitatem Ps. 18. Nec est, qui se abscondat a calore eius. Apc. 1.d. Facies eius lucebat, sicut Sol, in virtute sua.
marg.| {h} Et in conspectu ardoris eius ] id est furoris ardentis in die iudicii.
marg.| {i} Quis poterit sustinere ] Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius ? et quis stabit ad videndum eum ? Is. 3.f. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius et gravis ad portandum. Vel in bono.
marg.| {h} In conspectu ardoris eius quis poterit sustinere ] id est quis poterit habitare cum ardoribus sempiternis, in splendoribus Sanctorum. Is. 33.b. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
marg.| {k} Fornacem custodiens in operibus ardoris ] id est ignem gehenne preparans peccatoribus pro peccatis.
marg.| {m} Tripliciter Sol exurens montes ] quia Christus super quos peccatum cogitationis, locutionis et operis eterna flamma concruciat, vel inflammat igne penitentie id est contritione, confessione, satisfactione, vel fide Trinitatis.
marg.| {n} Radios igneos exsufflans ] id est emittens verba predicationis sue lucentia et inflammantia ad amorem, sicut flatus follium fabri accendit ignem.
marg.| {o} Et refulgens radiis suis ] id est miraculis et doctrinis.
marg.| {p} Obcecat oculos ] Iudeorum non credentium. Io. 9.g. In mundum hunc veni, ut qui non vident, videant ; et qui vident, ceci fiant. Sap. 2.c. Circumveniamus Iustum : quoniam inutilis est nobis et gravis est nobis etiam ad videndum. Infirmis oculis odiosa est lux, que sanis est amabilis.
marg.| {q} Magnus Dominus ] id est Deus Pater secundum Divinitatem.
marg.| {r} Qui fecit illum ] hominem.
marg.| {s} Et in sermonibus eius festinavit iter ] filius ad passionem currens sicut Sol ad occasum, deinde ad infernum : inde rediens festinanter, ascendit in celum. Ps. 18. Exultavit ut Gigas ad currendam viam : a summo celo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius. Ct. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis propter quod et Deus exaltavit illum.
marg.| {a} Et Luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis ] Luna Ecclesia est, que a Christo illuminatur, sicut a Sole Luna : Et Sole umbrescente conversa est in sanguinem id est Christo moriente aspersa est sanguine multorum Martyrum. Mt. 24.c. Post tribulationem dierum Sol obscurabitur : et Luna non dabit lumen suum. Ioel. 2.g. Sol convertetur in tenebras et Luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Hec Luna in omnibus in omni tempore suo est ostensio id est apud omnes Gentes per miracula et doctrinam suam aperte ostendit tempus plenitudinis advenisse. Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum natum de muliere, factum sub lege. Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum ; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempora adventus sui ; populus autem meus non cognovit iudicium Domini.
marg.| {z} Et signum evi ] id est eternitatis. In hoc est quod in primitiva Ecclesia Christianis erant omnia communia. Caritas etiam Ecclesie omnia communia facit : representat enim statum eternitatis, ubi omnia omnibus communia facit : quia caritas non querit que sua sunt, sed que Iesu Christi.
marg.| {a} Luna signum diei festi ] id est eterne visionis, vel diei iudicii : de quo Is. 10.a. Quid facietis in die visitationis et calamitatis ? Os. 9.a. Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini.
marg.| {b} Luminare quod minuitur in consummatione ] est Luna id est Ecclesia : quia sancti viri quanto maiores sunt et perfectiores, tanto minores et viliores se reputant ; et tunc magis lucent in se et illuminant alios. Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer. sup. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Lc. 22.c. Qui maior est in vobis, fiat sicut minor. Ez. 42.a. Gazophylacia in superioribus erant humiliora. Hoc specialiter convenit B. Virgini, que cum salutaretur ab Angelo ut Dei mater, respondit : Ecce ancilla Domini, Lc. 1.d.
marg.| {c} Mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione ] id est premium mensuratum, secundum mensuram meriti crescit. Is. ultimo Erit mensis ex mense et Sabbatum ex Sabbato id est
marg.| Θ premium
marg.| {3. 254ra} Δ causatur in creaturis.
marg.| {a} Vas castrorum ] id est collegium Planetarum et secundum que imaginem castrorum gerunt, quia ordinata sunt : Unde et militia celi a Gentibus appellantur. Is. 34.a. Plicabuntur sicut liber celi et omnis militia eorum. Inter que Luna dicitur Regina. Ier. 7.d. Mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas Regine celi. Vel Vas castrorum id est : Luna, que non solum a Sole, sed ab omnibus Planetis, ut dicunt, recipit aliquam mutationem : et ita quodammodo hospitantur apud eam : et ideo dicitur, vas castrorum. alia littera habet.
marg.| {a} Vas castorum ] id est Luna, que dicitur vas castrorum : quia caste mulieres et casti viri eam colebant. Unde dicit Isidor. quod Luna dicitur per syncopen quasi Lucina. De qua Virgilius.
marg.| Casta fave, Lucina, mihi.
marg.| Vel aliter et melius :
marg.| {a} Vas castorum ] media correpta id est si quando continens Castorem et Pollucem : et per hoc intellige alia signa zodiaci.
marg.| {b} In excelsis in firmamento celi resplendens gloriose ] id est in firmamento quod est celum. Deinde adiungit Auctor de omnibus stellis universaliter, dicens.
marg.| {d} Species celi ] id est decor et pulchritudo celi.
marg.| {e} Gloria stellarum ] id est splendor, sive luminositas stellarum. Hoc autem non habent stelle a se, sed a Deo :
marg.| Unde sequitur
marg.| {f} Mundum illuminans in excelsis Dominus ] quasi diceret, etsi stelle celum ornant et mundum illuminant ; non ideo sunt colende et adorande ; sed Deus, qui hanc gloriam illis dedit et tales illas creavit.
marg.| {g} In verbis Sancti ] id est in precepto Dei.
marg.| {i} Stabunt ad iudicium, stelle ] id est post iudicium quasi impleto officio suo quiescent. Apc. 3.c. Sol et Luna steterunt in habitaculo suo id est stabunt.
marg.| {l} Et non deficient ] circa diem iudicii :
marg.| {m} In vigiliis suis ] id est in exercitatione officii sui quod vigilanter implet.
marg.| {n} Vide arcum ] etc. Postquam disputavit Auctor de Sole et Luna et ceteris stellis, agit de effectibus eorum. Et primo agit de effectu Solis id est de arcu celesti id est Iride, que fit ex radio Solis et aquositate nubis opposite Soli. Et quia hoc est opus mirabile, dicit.
marg.| {n} Vide arcum ] id est Iridem factam ad modum arcus. Et quia quidam viderunt et quasi Deum adoraverunt, non attendentes factorem eius. Ideo subdit :
marg.| Δ
prol.| {a} Et benedic.
marg.| Θ premium ex merito. Admirabiliter, dicit, quia soli Deo notum est incrementum meriti. In consummatione vero dicit, quia boni dum crescunt in veritate, decrescunt reputatione.
marg.| {a} Vas castrorum in excelsis ] etc. id est Ecclesia diversos ordines fidelium continens in alto virtutum collocata, terribilis ut castrorum acies ordinata : Gn. 6.d. Ibi dicit Glossa Ecce quanto in se perfectius ordinem unitatis collocat, tanto terribilior est Demonibus. Nota quatuor hic, que dicuntur de Ecclesia quod est vas quod est vas castrorum quod est in excelsis quod est resplendens in firmamento : [Vas
marg.| quidem dicitur Ecclesia, quia est receptaculum gratiarum continens omne genus vini : Rosatum, Martyrum : floratum, Virginum : ferratum, Confessorum : cupatum, penitentium. De quo vase dicitur Act. 10.b. Vidit Petrus celum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis submitti de celo in terram, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terre et volatilia celi. Is. 22.g. suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas Musicorum.
marg.| {a} Vas castrorum ] dicitur, quia semper est in acie et in bello, contra quatuor hostes atrocissimos semper pugnans : Demones, hereticos, Tyrannos, falsos fratres. Vide Ct. 7.a. Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum ?
marg.| {b} In excelsis ] dicitur, quia super montem virtutum posita. Unde Mt. 5.b. Non potest abscondi civitas super montem posita.
marg.| {c} Resplendens in firmamento ] dicitur, quia in firmitate veritatis et fidei luce predicationis per totum orbem gloriose resplendet. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. alia littera habet :
marg.| {a} Vas castrorum ] corde et corpore. Tantum enim illi in Ecclesia sunt numero et merito, qui castitatem servant, scilicet coniugalem, vel vidualem, vel virginalem : Iob, Noe, Daniel. Ez. 14.e. Si {3. 254rb} fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel et Iob. : ipsi in iustitia sua liberabunt animas suas.
marg.| {d} Species celi gloria stellarum ] id est ornatus Ecclesie est pulchritudo Sanctorum, qui dicuntur huius mundi illuminatio et in Ecclesia sunt fixi, sicut stelle in celo, Idc. 5.e. Stelle manentes in ordine suo contra Sisaram pugnaverunt, 1Cor. 15.f. Differt stella a stella in claritate id est Sanctus a Sancto in sanctitate. Sed quoniam non a seipsis habent lucem, qua mundum illuminant ; sed a Christo : ideo convenienter subiungit.
marg.| {f} Mundum illuminans in excelsis Dominus ] id est per excelsos vita et scientia, scilicet Apostolos. Vel [Dominus in excelsis
marg.| existens id est ad dexteram Patris sedens, unde misit Spiritum sanctum in Apostolos, quo illuminata est tota Ecclesia, Is. 50.d. Non occidet ultra Sol tuus et Luna non minuetur : quia Dominus erit tibi in lucem sempiternam.
marg.| {g} In verbis ] festivitatis et properationis et interrogationis.
marg.| {h} Sancti ] id est Christi suos sanctificantis.
marg.| {i} Stabunt ] stelle id est iusti, leti et securi.
marg.| {k} Ad iudicium ] id est in iudicio, malis timentibus et recedentibus in infernum, Sap. 5.a. Tunc stabunt Iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum.
marg.| {l} Et non deficient ] Iusti in presenti vita.
marg.| {m} In vigiliis suis ] quibus invigilant ad sui et proximi custodiam, ad precavendum hostis fraudulentiam, ad conservandam Dei amicitiam, Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas, sicut Aquile, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Et reddit Glossa rationem, quia in patientia sua possidebunt animas suas, Lc. 21.d. Sint lumbi vestri Precincti et lucerne ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum etc. Lc. 12.e.
marg.| {n} Vide arcum ] etc. Sicut dicit Aristoteles in lib. meteororum : Iris non videtur nisi in medietate circuli. Unde  cum dicat hic Auctor : Gyravit celum in circuitu ] patet quod
Numérotation du verset Sir. 43,mystice 
marg.| debet intelligi quod dicit de arcu. Arcus igitur Sacra Scriptura est : De quo dicitur in Ps. 7. Arcum suum tetendit et paravit illum. De quo tres sagitte spiritualiter iaciuntur. Una sagitta comminationis : secunda sagitta promissionis, tertia sagitta exhortationis. Unde sequitur in versu : Et in eo paravit vasa mortis : sagittas suas ardentibus effecit. Et he sunt tres sagitte, de quibus Ionathas, columba Domini, sive donatio Dei ; dicit ad David, 1Rg. 20.d. Sedebis iuxta lapidem, cui nomen est Ezel : et ego mittam tres sagittas iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum. Arcus manu tenetur, alioquin inutilis est : et Sacra Scriptura debet manu teneri ; id est opere adimpleri, alioquin parum prodest, Iob. 29.d. Arcus meus in manu mea instaurabitur. Ubi dicit Gregorius. Arcus in manu instauratur, dum quicquid de sacro eloquio studendo cognoscit, vivendo impletur. Arcus duo habet, lignum scilicet et chordam. Lignum durum est et rigidum, chorda mollis est et lignum curvat. Lignum igitur est vetus. Testamentum, durum et importabile, Act. 15.c. Hoc est onus quod neque nos etc. Cornua ligni mobilia, sunt ceremonialia, que per chordam novi testamenti flexa sunt in spiritualem intelligentiam. Medium quod manu tenetur, immobile est et significat moralia que immobilia remanserunt in veteri Testamento. Chorda
marg.| Θ mollis est novum
marg.| Aliter. Arcus Christus, Za. 9.c. Extendam mihi Iudam. quasi arcum id est Christum, dicit Glossa Duo cornua huius arcus sunt due nature in Christo : Chorda, unio earum. De qua dixit Ioannes Baptista, Io. 1.d. Cuius non sum dignus, ut solvam corrigiam calceamenti eius. Cornua huius arcus ad terram versa sunt, sicut in Iride quod est signum pacis, Gn. 9.b. Ponam arcum meum in nubibus celi et erit signum federis id est pacis, inter me et terram. Arcus tricolor est : Rubeus, ceruleus, viridis : Et Christus rubeus fuit in passione. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus. Ceruleus fuit in flagellatione, Is. 35.b. Cuius livore sanati sumus. Viridis in patientie longanimitate et innocentie puritate, Lc. 23.e. Si in viridi hoc faciunt, in arido quid fiet ? Sagitte emisse ab hoc arcu fuerunt verba predicationis et doctrine eius. De quibus dicitur in Ps. 119. Sagitte potentis acute cum carbonibus desolatoriis. Et Is. 143. Emitte sagittas tuas et conturbabis eos. Invitans igitur nos Auctor ad Christi imitationem dicit.
marg.| {n} Vide arcum ] id est respice Christum in presepio humilem, in mundo pauperem, in cruce stabilem, in inferno fortem, in celo sublimem, in iudicio iustum Iudicem, Mal. 3.a. Quis stabit ad videndum eum ?
marg.| Λ
prol.| {a} Et bene-
marg.| {3. 254va} Δ
marg.| {a} Et benedic ] id est lauda, vel bonum dic.
marg.| {b} Qui fecit illum ] id est Deum, qui dicit Gn. 9. Arcum meum ponam in nubibus celi : et erit signum federis inter me et terram. Et quia diversitas colorum est in eo, que facit eum speciosum, subiungit.
marg.| {c} Valde speciosus est ] etc. quam habet a radiis Solis secundum qualitatem nubis aquose.
marg.| {d} Gyravit celum ] id est Circumdedit, vel vallavit.
marg.| {e} In circuitu glorie sue ] id est secundum circuitum figure sue gloriose id est semicirculari : que dicitur gloriosa propter mysterium, ut patebit infra Et quia dixerat benedicendum esse illum, qui fecit Iridem, ne crederetur quod ab homine factus fuisset, adiungit.
marg.| {f} Manus Excelsi aperuerunt illum ] id est arcum, Deus fecit illum et aperit et ostendit in celo in signum federis post diluvium : quia ante non apparuerat, ut dicit Glossa sup. Gn. 9. Manum Excelsi vocat Christum, sapientiam et virtutem Dei, secundum quam Deus operatur omnia. Nec solum propter Iridem benedicendus est Deus ; sed propter nivem et cetera, que fecit.
marg.| Unde sequitur
marg.| {h} Imperio suo acceleravit nivem ] id est velociter descendere fecit.
marg.| {k} Et accelerat coruscationes emittere iudicii sui ] ante tonitrua, que proveniunt ex ventis calidis et siccis comprehensis in nubibus inflammantibus eas. Et dicuntur coruscationes iudicii, quia timorem incutiunt, vel quia memoriam de iudicio faciunt, vel quia ex Dei iudicio et arbitrio fiunt.
marg.| {l} Propterea ] id est propter iudicium et imperium et arbitrium Dei.
marg.| {m} Aperti sunt thesauri ] nivis et grandinis et nubium et huiusmodi id est occulte cause eorum, sicut dicit Glossa sup. illud Ps. 134. Qui producit ventos de thesauris suis id est de occultis causis. De quibus dicitur Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ? Vapores enim de terra ascendunt usque ad medium aeris interstitium, qui veniente calore descendunt et per maiorem, vel minorem frigiditatem condensati fiunt pluvia, vel nix, vel grando et hoc si vapor humidus ascenderit ; si autem siccus, fient venti, vel nubes. Homini thesauros aperit Deus, cum occultas causas istorum et eorum, que accidunt mundo, ostendit : vel quando effectum exire facit.
marg.| {n} Et evolaverunt nebule, sicut aves ] impulsu ventorum.
marg.| {p} In magnitudine sua ] in virtute potentie sue.
marg.| {q} Posuit ] in celo, sive in aere.
marg.| {r} Nubes ] ex vaporibus condensatus, ut dictum est.
marg.| {s} Et confracti sunt ] id est resoluti.
marg.| {t} Lapides grandinis ] per frigiditatem ex vaporibus congelati.
marg.| {u} In conspectu eius ] id est ad nutum Dei.
marg.| {x} Commovebuntur montes ] ad litteram, fient terremotus per loca, Mt. 24.a. Et a presentia filiorum Israel, etiam montes moti sunt, sicut dicitur in Ps. 113. Montes exultaverunt, sicut arietes et colles, sicut agni ovium.
marg.| {z} Et in voluntate eius aspirabit Notus ] qui alio nomine dicitur Auster, ventus calidus, qui suo calore dissolvit nives et glacies. De quo Ct. 4.d. Surge, Aquilo et veni auster etc.
marg.| Δ
prol.| {a} Vox tonitrui eius.
marg.| Θ mollis est novum Testamentum quod duritiam veteris Testamenti emollit. Unde Mt. 5.f. Dictum est antiquis, oculum pro oculo, dentem pro dente : ego autem dico vobis, non resistere malo. Item 11.d. Discite a me, non Moyse : quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris : iugum enim meum suave est et onus meum leve. Lignum sinistra manu tenetur, chorda dextera trahitur : quia vetus Testamentum temporalia promittit, que per sinistram significantur ; novum vero testamentum promittit eterna, que per dexteram significantur, Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me. De hoc dicitur 1Par. 5.c. Filii Ruben et Gad et dimidie Tribus Manasse, viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum. Tenditur autem arcus iste in studio. Unde dicit : vide arcum id est sacram Scripturam disce, Io. 5. Scrutamini Scripturas.
marg.| {a} Et benedic ] ore, corde et opere.
marg.| {b} Qui fecit illum ] id est qui sacram Scripturam non solum dixit, sed et fecit, {3. 254vb} Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere.
marg.| {c} Valde speciosus est in splendore suo ] id est in expositione mystica, vel in eterna promissione.
marg.| {d} Gyravit celum ] id est Ecclesiam.
marg.| {e} In circuitu glorie sue ] id est ex omni parte sacra Scriptura gloriosis doctrinis protegit Ecclesiam : quia de supernis et infimis loquitur : et contra Demonum, carnis, mundi insidias munit. Unde et quatuor animalia Apc. 4.c. plena sunt oculis et in circuitu et intus.
marg.| {f} Manus Excelsi ] id est opera Christi.
marg.| {g} Aparuerunt illum ] id est aperte intelligi fecerunt : Tota enim Scriptura est de Christi incarnatione, passione, resurrectione, ascensione, Spiritus S. missione et ceteris eius operibus, que omnia usque ad Christum latuerunt in figuris. Sed intrante Sole in nubem id est Christo descendente in Virginem, disparuerunt nebule figurarum et apparuit veritas earum.
marg.| {h} Imperio acceleravit nivem ] id est frigida et congelata corda peccatorum perduxit velociter ad nitorem iustitie. Unde Ps. 147. Qui dat nivem sicut lanam. De qua fit vestis Christi.
marg.| {k} Et accelerat ] etc. id est terrores iudicii sui et virtutum miracula, Ps. 76. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre.
marg.| {l} Propterea ] id est propter imperium Domini et virtutum miracula.
marg.| {m} Aperti sunt ] mundo, thesauri nivis. Sicut in conversione Pauli, Act. 9.a. Et in vocatione Matthei, Mt. 9.a. Penitentia Magdalene, Lc. 7.f. De quibus thesauris dicitur Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ?
marg.| {n} Et evolaverunt nebule ] Apostoli per universum orbem.
marg.| {o} Sicut aves ] volantes pennis virtutum. Vel Predicatores, qui prius latuerant in thesauro predestinationis, ascendunt per contemplationem et descendunt per sui considerationem et aliorum compassionem, Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes, volant et quasi columbe ad fenestras suas ? Glossa id est sunt aves de aquis Baptismi, vel lacrimarum.
marg.| Λ
marg.| {a} Et benedic eum, qui fecit illum ] hominem humilem, pauperem, patientem, fortem, sublimem et iustum. Et hec omnia propter te, ut et tu talis fias et gratias agas.
marg.| {c} Valde speciosus est in splendore suo ] id est in Deitate sua, secundum quam est splendor glorie et figura substantie eius id est Patris : Hbr. 1.a. Vel in splendore vite et doctrine, quo totum mundum illuminavit.
marg.| {d} Gyravit celum in circuitu glorie sue ] id est vallavit Ecclesiam Angelorum et Predicatorum glorioso agmine, Apc. 4.b. In medio sedis et in circuitu sedis id est Ecclesie, in qua sedit Deus, quatuor animalia plena oculis ante et retro Is. 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte perpetuo tacebunt.
marg.| {f} Manus Excelsi ] id est virtutum miracula.
marg.| {g} Aperuerunt illum ] id est Deum esse aperte monstraverunt : Io. 9.f. A seculo non est auditum, quia quis aperuit oculos ceci nati : nisi hic esset a Deo, non posset facere quicquam.
marg.| {h} Imperio suo acceleravit ] id est celeriter vocavit ad fidem Deus Pater, vel Christus.
marg.| {i} Nivem ] id est frigidos peccatores.
marg.| {k} Et accelerat coruscationes emittere iudicii sui ] id est miracula facere, vel Predicatores mittere, per quos terror iudicii futuri notus fiat mundo, Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt ?
marg.| {l} Propterea ] id est quia misit Predicatores.
marg.| {m} Aperti sunt thesauri ] Sapientie et scientie Dei, qui usque tunc fuerant absconditi.
marg.| {n} Et evolaverunt nebule ] id est Predicatores per mundum discurrunt.
marg.| {f} Sicut aves ] elevati a terra per desiderium eternorum et contemptum terrenorum : Hec enim sunt due ale Sanctorum quibus volant a terra ad celum, Ps. 54. Quis dabit mihi pennas, sicut columbe et volabo et requiescam.
marg.| {p} In magnitudine sua posuit nubes ] ad predicandum magnitudinem suam misit Predicatores pluentes doctrinis, tonantes minis, coruscantes miraculis. Unde Ps. 144. Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt.
marg.| {q} Posuit ] dicit, ut notaret firmitatem fidei et patientie Predicatorum : Io. 15.c. Posui vos, ut eatis et fructum afferatis.
marg.| {s} Et confracti sunt lapides grandinis ] id est liquefacta sunt dura et frigida corda pravorum igne caritatis et malleo increpationis Predicatorum : Ex. 9.c. Grando et ignis mixta pariter ferebantur et percussit grando cuncta, que fuerant in agris.
marg.| {u} In conspectu eius ] id est in presentia, vel in aspectu Christi.
marg.| {x} Commovebuntur ] id est corde et corpore movebuntur.
marg.| {y} Montes ] id est superbi ad penitentiam, Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent, Ps. 103. Qui tangit montes et fumigant, sermo compunctionis.
marg.| {z} Et in voluntate eius ] id est Christi.
marg.| {a} Aspirabit Notus ] id est quando et cui voluerit inspirabit gratiam, Io. 3.a. Spiritus, ubi vult, spirat, 1Cor. 12.b. Dividens singulis, prout vult.
marg.| Λ
prol.| {a} Vox to-
marg.| {3. 255ra} Δ
marg.| {a} Vox tonitrui eius ] id est tonitruum quod provenit ex collisione nubium et ventorum.
marg.| {b} Verberabit terram ] id est concutiet et tremere faciet, ad litteram.
marg.| {c} Tempestas Aquilonis ] supple, est in voluntate eius. Tempestas autem, ut dicit Isid. dicitur a tempore, que maxime fit in vere et autumno, quando nec plena estas, nec plena hiems ex coniunctione contrariorum.
marg.| {d} Et congregatio spiritus ] id est congelatio aquarum, que fit ex vento frigido, que dicitur hic spiritus, supple, in conspectu grando, aliquando glacies, aliquando nix, aliquando pluvia. Subiungit :
marg.| {e} Et sicut avis ] volitans.
marg.| {f} Deponens ] se a volatu.
marg.| {g} Ad sedendum ] id est ad quiescendum in terra, vel in arbore.
marg.| {h} Aspergit nivem ] id est sicut avis deponit alas a volatu et descendit ab alto, ut quiescat inferius ; ita Dominus nivem descendere facit de celo, qua terram aspergit.
marg.| {k} Et sicut locusta demergens ] id est de alto in terram cadens.
marg.| {l} Descensus eius ] id est nivis : quia sicut locusta ledit viridia, ad que descendit, ita nix.
marg.| {n} Pulchritudinem candoris eius ] id est nivis.
marg.| {n} Admirabitur oculus ] intuentis.
marg.| {o} Et super imbrem eius ] In quem resolvitur nix.
marg.| {p} Expavescit cor ] id est obstupescit, cum in tantam aquarum copiam nix resolvitur.
marg.| {q} Gelu sicut salem effundet super terram ] id est pruinam : quia sicut Sol terram ab humore desiccat ; ita et gelu quodammodo sterilem reddit ut sal.
marg.| {t} Et dum flaverit ] Aquilo, vel procella.
marg.| {u} Fiet tamquam cacumina tribuli ] id est tunc aer asper erit, id est tribulatus et rigidus : vel terra aspera propter gelu.
marg.| {y} Frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit crystallus ab aqua ] id est aqua congelavit in crystallum.
marg.| {d} Super omnem congregationem aquarum requiescet ] Aquilo congelans et indurans eas in glaciem : ut dicit Aristoteles, quando aque congelate sunt in hieme, flat raro Aquilo : quoniam adeo elongatus est Sol ab illa regione, unde flat Aquilo quod frigus omnino claudit poros illius terre, ita quod nullus, vel modicus vapor erit : et ideo nec ventus, quia ventus vapor est et ita inclusus propter congelationem et Solis elongationem requiescit super congelationem aquarum. Quomodo autem fiat aquarum congregatio ostendit, dicens :
marg.| Δ
prol.| {a} Et sicut lorica induit
marg.| Λ
marg.| {a} Vox tonitrui eius verberabit terram ] id est predicatio futuri Iudicii et comminatio eterni supplicii affliget terrenos Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri. 3Rg. 19.b. Spiritus grandis et fortius subvertens et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu Dominus et post spiritum commotio. Non in commotione Dominus et post commotionem ignis. Non in igne Dominus et post ignem sibilus aure tenuis. Ibi Dominus. Spiritus fortis est terror de adventu Iudicis, subvertens et conterens petras, id est superbos deiiciens, duros ad compunctionem liquefaciens. Commotio est contritio cordis et detestatio peccati. Ignis est zelus vindicte et lux rationis. Spiritus lenis est sapor eterne veritatis et ingenite bonitatis. Ibi Dominus. Orig. sup. Ex. 9. Non enim cum silentio verberat Dominus ; sed dat voces et doctrinam celitus mittit : per quam possit culpam suam castigatus agnoscere. Dat et grandinem : per quem tenera adhuc quassantur nascentia vitiorum. Sed nota quod grando feriendo liquescit, sed increpatio, vel comminatio liquescunt per passionem vel compunctionem : quia de corde compuncto et passibili et ore modesto debet prodire increpatio corrigentis. Ps. 134. Fulgura in pluviam fecit.
marg.| {c} Tempestas Aquilonis ] id est gravis et aperta persecutio Demonis.
marg.| {d} Et congregatio spiritus ] id est varietas et multiplicitas tentationum, quas Diabolus aut per se, aut suos immittit, ut fervorem dilectionis et lucem fidei extinguat, supple, sunt in voluntate Domini : Non enim quantum vellet, sed quantum permittitur, tentat, aut vexat Diabolus. Unde Sennacherib id est Diabolo dicitur Is. 37.f. Ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti.
marg.| {e} Et sicut avis ] etc. se ad secundum aspergit {3. 255rb} Aquilo, scilicet Diabolus id est volatilem et multiplicem tentationem animam infrigidantem, per quam vult sibi sedem parare in corde illius, qui tentatur. Avis dicitur Diabolus, cum de superbia tentat et quia volitat huc et illuc circumiens et querens quem devoret Iob. 40.d. Numquid illudes ei, quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ? Dicitur et Aquilo, quasi ligans aquas gratiarum et lacrimarum, ne effluant. Iob. 38.c. De cuius utero egressa est glacies et gelu de celo quis genuit ? In similitudinem lapidis aque durantur et superficies abyssi constringitur.
marg.| {k} Et sicut locusta ] etc. id est Diaboli, vel nivis, id est tentationis, quasi dicat : sicut locusta subito erigitur et subito demergitur, sic Diabolus repente irruit et erigit in superbiam et subito deiicit in tristitiam. Nunc ad alta elevat per ambitionem honoris, nunc ad ima deprimit per desiderium cupiditatis et voluptatis, modo erigit in presumptionem, modo comprimit in desperationem. Propter que utraque mala necessaria est spes, sc. et timor. Spes quidem, ne nimis deiiciat ; timor, ne nimis extollat. Dt. 24.b. Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam. Dicitur etiam locusta Diabolus, vel suggestio eius : quia omne fructiferum et viride vastare conatur. Ex. 20.d. Mane facto ventus urens levavit locustas, que ascenderunt super universam terram Egypti. Ioel. 1.a. Residuum eruce comedit locusta et residuum locuste comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo.
marg.| {m} Pulchritudinem ] etc. id est Diaboli, qui transfigurat se in Angelum lucis. 2Cor. 11.e. ut sub spe boni decipiat.
marg.| {n} Admirabitur oculus ] tam corporalis, quam spiritualis. Diabolus enim duplicem habet candorem. Unum, quo se fingit ea facere, vel dicere, que bonis Angelis conveniunt ; ut dicit Augustinus super epist. 2Cor. 11. Hunc candorem admiratur oculus spiritualis. Alium enim habet candorem, quem assumit, cum se in Angelum lucis transfigurat, visibiliter apparens, ut dicit Augustinus lib. de civitate Dei. Aliquando ostendens se esse Christum, aliquando celestem Angelum, vel aliquem sanctum virum, assumens corpus in specie Christi, vel boni Angeli, vel sancti viri. Hunc candorem admiratur oculus corporalis, qui si aliquando per huiusmodi decipiatur, mens tamen a recta semita non movetur, dicitur Augustinus et nullum est in religione piaculum. De hoc dicitur Iob. 41.c. Quis revelabit faciem indumenti eius : et in medium oris eius quis intrabit ? 2Cor. 2.c. Non ignoramus cogitationes eius.
marg.| {o} Et super imbrem eius ] id est procellam aperte persecutionis.
marg.| {p} Expavescit cor homini ] Si enim Diabolus decipere nequit aperte, sevit, ut dicit Glossa Unde nunc, leo, id est aperte seviens ; nunc serpens, id est occulte decipiens appellatur : imber autem dicitur persecutio, quia terram cordis humani reddit uberem et fecundam. Iob. 38.c. Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui, ut plueret super terram absque homine in deserto ?
marg.| {q} Gelu ] id est frigus infecunditatis.
marg.| {r} Sicut salem effundet Diabolus ]  sc.
marg.| {s} Super terram ] id est super terrenas mentes, quas infecundas et steriles reddit ad omne bonum. Imo dicit, sicut salem : quia ubi sal spargitur, sterilitas sequitur. Sal si mensurate ponitur in cibo, condimentum est cibi : si nimis, vel nihil apponatur, insulsus est cibus ; sic tentatio si mediocris est, provehit et condit tentatorum mentes : si nulla est, vel nimia, subvertit. Lc. 14.g. Si sal evanuerit in quo condietur ? Neque in terra neque in sterquilinio utile erit, sed foras mittetur.
marg.| {l} Et dum flaverit ] Aquilo id est Diabolus flatu occulte suggestionis, vel aperte persecutionis.
marg.| {u} Fiet ] ipse Diabolus.
marg.| {x} Tamquam cacumina tribuli ] id est asper et pungens et lacerans cor tentati duris et asperis spinis vitiorum, de quibus tentat, Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit : et flamma de ore eius egreditur.
marg.| {y} Frigidus ventus Aquilo ] id est Diabolus, Ier. 1.c. Ab Aquilone pandetur omne malum.
marg.| {z} Flavit ] suggerendo, vel persequendo.
marg.| {a} Et gelavit ] paulatim frigore perfidie.
marg.| {b} Crystallus ] id est peccator induratus.
marg.| {c} Ab aqua ] id est a propria concupiscentia, sine qua peccator numquam indurari potest, quantumcumque flaverit suggestio, vel persecutio Diaboli Iac. 1.b. Unusquisque tentatur a propria concupiscentia abstractus, vel illectus, deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem, Is. 41.g. Qui te humiliaverunt et dixerunt anime tue, incurvare, ut transeamus.
marg.| {d} Super omnem congregationem ] etc. id est mentium delitiis fluentium et affluentium.
marg.| {e} Requiescet ] Diabolus id est sine aliqua resistentia in peccato induret ; hec est enim requies Diaboli, Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus id est cordibus avarorum, superborum et luxuriosorum, 2Rg. 1.d. Montes Gelboe quod interpretatur acervus pluviarum, nec ros, nec pluvia, super vos veniat, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clypeus fortium id est claustralium, vel clericorum.
marg.| Λ
prol.| {a} Et sicut
marg.| {3. 255va} Δ
marg.| {a} Et sicut lorica induet se aquis ] Aquilo id est ad similitudinem lorice. Aquilo enim inclusus in aquis Circumdatur glacie, que similis est lorice in colore et forma. Nam sicut lorica habet maculas circulares ; ita Aquilo inclusus in aquis, antequam congelentur aque, movet eas circulariter : Quia, ut dicit Arist. ventus movetur in gyro et circulo tortuose.
marg.| {b} Et devorabit montes ] id est suo vehementi impulsu deiicit et dirumpit.
marg.| {c} Et exuret desertum ] id est virentia, humentia desiccabit. Aquilo enim et frigidus et siccus est : unde vim habet desiccandi viventia, sicut calor. Unus est enim effectus frigoris et caloris, ut dicit Isid. Et ideo, quia frigus et ignis in uno effectu conveniunt, convenienter sequitur.
marg.| {e} Et extinguet ] etc. supple unum est extinguere viride, quasi dicat : sicut ignis extinguit viride calore suo, ita et Aquilo frigiditate sua. Similis est enim vis caloris et frigoris, ut dicit Isid. Quidam tamen sic exponunt. Et extinguit viride, sicut extinguit ignem. Aquilo enim utrumque extinguit et viride et ignem sua frigiditate, que consumit humiditatem viridium et contraria est caliditati ignis.
marg.| {f} Medicina omnium ] etc. Ostenso effectu Aquilonis, qui sua frigiditate res ita constringit, ut non sint apte generationi, imo quod plus est, imber eius sterilitatem inducit : subiungit de eo quod fertilitatem inducit id est de pluvia australi, que grossa est, quia ut vapores grossi de mari ascendentes cum ea miscentur et eam ingrossant, ut sit quasi fomentum terre et medicina contra sterilitatem Aquilonis. Unde convenienter dicit.
marg.| {f} Medicina omnium ] malorum venientium ab Aquilone.
marg.| {g} In festinatione nebule ] id est in festina elevatione nebule de mari, que signum est pluvie, terram fecundantis. Unde 3Rg. 18.g. cum nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari, dixit Elias puero suo. Ascende et dic Achab : Iunge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia, que sequebatur nubeculam : que medicina fuit contra siccitatem, que fuerat per tres annos et menses sex, sicut narrat Iacobus in Canon. sua ultimo d.
marg.| {h} Ros obvians ab ardore venienti ] id est obvians ardori venienti ab ardore id est ab Austro vento calido.
marg.| {k} Humilem efficiet eum ] ardorem id est temperabit illum, unde maxime fit ros in estate, quando maior est Solis ardor.
marg.| {l} In sermone eius ] id est Domini.
marg.| {m} Siluit ventus ] id est quievit. Mt. 8.c. Surgens Iesus imperavit ventis et mari : et facta est tranquillitas magna.
marg.| {n} Cogitatione sua ] id est sapientia, vel voluntate sua.
marg.| {o} Placabit abyssum ] id est mare.
marg.| {p} Et plantavit illum ] rorem, vel Aquilonem, vel ardorem.
marg.| {q} Dominus Iesus ] quia omnia per ipsum facta sunt : Io. 1.a. Vel Dominus Iesus plantavit illum id est firmum fecit. Christus enim secundum Divinitatem fecit seipsum secundum humanitatem. Unde Ps. 1. Et erit tamquam lignum etc.
marg.| {r} Qui navigant mare ] id est per mare.
marg.| {s} Enarrent ] etc. quasi dicat : experti narrent quod experti sunt et alii taceant.
marg.| {t} Et audientes ] pericula maris.
marg.| {u} Auribus nostris ] interioribus et exterioribus admirabimur. Multa enim sunt mirabilia maris ad litteram et pericula. Ibi enim sunt monstra bestiarum et alia multa, sicut sapientes tradiderunt. Unde Ps. 103. Hoc mare magnum et spatiosum manibus : illic reptilia, quorum non est numerus. Et de hoc subiungit Auctor.
marg.| {x} Illic ] id est in mari.
marg.| {y} Preclara opera ] Dei.
marg.| {z} Et mirabilia ] id est digna admiratione.
marg.| {a} Varia ] id est diversa.
marg.| {b} Bestiarum genera ] consimilia eis, que sunt in terris.
marg.| {c} Et omnium pecorum ] id est lapides similes pecoribus.
marg.| Δ
prol.| {a} Et creatura belluarum,
marg.| Λ
marg.| {a} Et sicut lorica induit se ] Diabolus aquis id est mentibus infidelitate gelatis, vel voluptate fluidis. Tales enim mentes sunt vestis, arma, imo et milites Diaboli. Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia compactum squamis sese prementibus : una uni coniungitur, ne spiraculum quidem incedat per eas.
marg.| {b} Et devorabit montes ] id est superbos, sicut {3. 255vb} cibum delectabilem. 1Pt. 5.b. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit, querens quem devoret. Iob. 40.c. Huic montes herbas ferunt. Hab. 1.d. Incrassata est pars eius et cibus eius electus.
marg.| {c} Et exueret ] igne cupiditatis vel luxurie. De quo Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem.
marg.| {d} Desertum ] id est desertores veritatis, desertos a veritate. Vel virentia deserti id est claustri. Ioel. 1.d. Ad te, Domine, clamabo : quia ignis qui comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis.
marg.| {e} Et extinguet viride ] id est virorem et germen virtutum, sicut ignem, extinguit aqua, supple.
marg.| {f} Medicina omnium ] id est salus humani generis.
marg.| {g} In festinatione ] etc. id est Incarnationis dominice. 3Rg. 18.g. Ecce nubecula parva, quasi vestigium hominis, ascendebat de mari. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Egyptum. Hec nubecula sanavit totum genus humanum. Sap. 16.b. Non herba neque malagma sanavit eos ; sed tuus sermo, Domine, qui sanat omnia. In festinatione nebule dicit : quia venit tempore opportuno et quia omnis velocitas amanti tarda est. Hab. 2.a. Si moram fecerit, exspecta eum : quia veniens venit et non tardabit.
marg.| {h} Ros ] id est Christus descendens largiter de supernis ad refrigerandum incentivum vitiorum.
marg.| {i} Obvians venienti ab ardore ] id est ardori diabolice persecutionis.
marg.| {k} Humilem efficiet eum ] Diabolum id est victum reddet eum in Cruce moriens. Prv. 29.d. Superbum humilitas et humilem spiritu suscepit gloria. Ier. 46.d. Fortis impegit in fortem et ambo pariter corruerunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {h} Ros ab ardore ] id est Christus a Patre, in quo est ardor caritatis, descendens.
marg.| {i} Obvians venienti ] id est Diabolo.
marg.| {k} Humilem efficiet eum ] id est humiliabit superbiam eius humilitate passionis quod significatur in rogationibus, in dracone, qui duobus primis diebus precedit ; in tertio quasi victus sequitur. Christus dicitur ros, quia suaviter descendit et terram Ecclesie fecundam reddit. Os. ultimo c. Ero quasi ros : et Israel germinabit sicut lilium. Et ardorem diabolice tentationis refrigerat sup. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros ?
marg.| {l} In sermone eius ] id est imperio, vel predicatione.
marg.| {m} Siluit ventus ] id est mitigatur persecutio. Mt. 8.d. Quis est iste, quia venti et mare obediunt ei ?
marg.| {n} Cogitatione sua ] id est voluntate vel sapientia sua.
marg.| {o} Placabit abyssum ] profunde et obscure tentationis. Vel passive.
marg.| {n} Cogitatione sua ] id est qua de ipso cogitatur.
marg.| {a} Placabit abyssum ] humani cordis. Cogitatio enim paupertatis et passionis Christi placabat abyssum cupiditatis et ambitionis humane. Iob. 28.b. Abyssus dicit, non est in me ; et mare loquitur, non est mecum.
marg.| {p} Et plantavit illum ] id est Diabolum.
marg.| {q} Dominus Iesus ] quia omnia per ipsum facta sunt. Io. 1.a. Iob. 4.b. ecce Behemoth, quem feci tecum. Ez. 28.d. Tu Cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei. Ps. 88. Aquilonem id est Demones et mare id est homines peccatores tu creasti. Estatem id est sanctos Angelos : et ver id est viros iustos, tu plasmasti ea.
marg.| {r} Qui navigant mare ] huius seculi, super Crucis navicula. De qua dicitur Sap. 14.a. Exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Mt. 9.a. Ascendens Iesus in naviculam, transfretavi et venit in civitatem suam id est qui per fidem Crucis calcant et transiliunt fluctus huius seculi.
marg.| {s} Enarrent pericula eius ] non submersi in aquis voluptatum et sollicitudinum mundanarum : quia narratio peccantium odiosa est, sup. 27.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Qui navigant mare ] id est qui scrutati sunt profunda Scripture sacre.
marg.| {s} Enarrent pericula eius ] id est que in ea scripta sunt : Contra eos, qui docent et non didicerunt.
marg.| {t} Et audientes auribus nostris admirabimur ] pre multitudine et magnitudine periculorum, quomodo quis potest ea evadere. Vel per aliam litteram : Non admirabimur. Et tunc supplendum est, tantum, quantum illi, qui viderunt : quia.
marg.| Segnius irritant animum demissa per aures ; Quam que sunt oculis subdita fidelibus.
marg.| {x} Illic ] id est in mari huius seculi.
marg.| {y} Preclara opera et mirabilia ] scilicet, miracula, que per sanctos suos quotidie operatur Deus.
marg.| {a} Varia bestiarum genera ] id est Demonum : De quibus Ps. 73. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Iob. 11.b. Omnes bestie agri ludunt ibi : Is. 56.c. Omnes bestie agri, venite ad devorandum.
marg.| {c} Et omnium pecorum ] id est omnium pecorum genera sunt ibi : Leo superbie, draco invidie, gryphes iracundie, asinus pigritie, ursus gule, equus luxurie, talpa avaritie, vulpes dolositatis, pisces curiositatis, mulus sterilitatis, corvus procrastinationis, ciconia detractionis, cameleos adulationis et cetera huiusmodi. Ps. 103. Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia etc.
marg.| Λ
prol.| {a} Et crea-
marg.| {3. 256ra} Δ
marg.| {a} Et creatura belluarum ] intransitive id est bestie create : ad litteram tot sunt in mari genera bestiarum, quot in terra, vel forte plura.
marg.| {b} Propter ipsum ] id est propter eius impetum refrenandum.
marg.| {c} Consummatus est ] etc. id est positus terminus, ultra quem effluere non possit. Ps. 103. Terminum posuisti, quem non transgredientur. Iob. 38.b. Circumdedi mare terminis meis et posui vectem et ostia et dixi : Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos.
marg.| {d} Et in sermone eius ] id est Dei.
marg.| {e} Composita sunt omnia ] id est creata et ordinata ; quia dixit et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
marg.| {f} Multa dicimus ] etc. quoniam supra dixerat se memorari operum Dei et multa iam dixerat, ne crederet aliquis quod omnia vellet, aut posset enumerando narrare, subiungit in commendatione Dei et operum eius, se in sermone deficere ad narrandum omnia. Multo tempore dicere potest et multa dixit et hoc est. Multa dicimus, vel diximus, de operibus Dei.
marg.| {g} Et deficimus in verbis ] quibus narrantur opera Dei. Pluribus autem de causis dicitur quis deficere in verbo. Primo, quia res, de qua loquitur, suam excedit intelligentiam. Unde Glossa Omnis eloquentia deficit in comparatione eius, nec sufficit enarrare virtutem eius. Ps. 138. mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est et non potero ad eam. Secundo, quia occulta est. Sap. 9.d. Que in prospectu sunt, invenimus cum labore ; que in celis autem sunt, quis investigabit ? Tertio, quia quo nomine nominetur, nescit. Quarto, quia nescit diversitates idiomatum. Quinto, propter insufficientiam lingue, vel scientie. Sexto, propter affectum rei, qui vix exprimi potest verbo. Unde Gregorius in Mor. Facilius de Deo loquitur, qui obstupescendo tacet. Et quidam alius. Melius de Deo loquimur silentio, quam acta proferendo. Ut quidam Pictor optimus, postquam descripsit omnium dolentium gestus et ventum est ad depingendum dolorem patris, non inveniens modum, qui patri dolenti conveniret, velavit faciem patris depicti, designans dolorem patris esse qualemcumque quis et maiorem, quam quis excogitare posset.
marg.| {h} Consummatio ] etc. id est rerum significatarum per sermonum id est omnium doctrinarum, decor, vel perfectio.
marg.| {i} Ipse est ] sicut Conditor omnium. Ap. 1.b. Ego sum α et ω. Vel ipse dicitur consummatio sermonum : quia omnes sermones, quos Prophete et Patriarche de se predixerunt, ipse adimplevit.
marg.| {k} In omnibus gloriantes ] id est cum gloria inquirentes, vel narrantes.
marg.| {m} Ad quid ] etc. attingere inquirendo ? quasi dicat : parum valemus in notitia creaturarum, multo minus in notitia Creatoris. Unde Glossa Quid valet corporali creature de incomprehensibili Deo disputare ? Unde Eccl. 5.a. Fili, pauci sint sermones tui de Deo. Gr. De quo etiam vera dicere periculosum est.
marg.| {n} Ipse enim ] etc. per se solum omnia potens.
marg.| {o} Super omnia ] etc. potens de his facere quicquid voluerit. Unde Glossa In cuius ditione, universa sunt posita.
marg.| {p} Terribilis Dominus ] id est timendus, quia Dominus. Mal. 1.b. Si ego Dominus, ubi timor meus ? Ps. 95. Excelsus Dominus terribilis super omnes Deos.
marg.| {q} Et magnus ] etc. id est immensiter. Ps. 144. Et magnitudinis eius non est finis. Sap. 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter. Ier. 23.e. Celum et terram ego impleo.
marg.| {r} Et mirabilis ] etc. Esth. 15.d. Valde enim mirabilis es, Domine et facies tua plena gratiarum. In hoc autem mirabilis potentia Dei est : quia omnia de nihilo fecit : et mirabilior quod Creator est creatura et quod Virgo peperit. Et ne aliquis crederet laudes sufficienter posse narrari et magnificentiam {3. 256rb} comprehendi, adiungit.
marg.| {s} Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, super valebit adhuc et admirabilis magnificentia eius ] id est maior est omni laude sup. 18.a. Quis sufficiet enarrare opera illius ? quis enim investigabit magnalia eius ? virtutem magnitudinis eius quis enuntiabit ?
marg.| {x} Benedicentes Dominum exaltate illum ] id est extra omnia et super omnia altum predicate ; quantum potestis.
marg.| {a} Maior est ] etc. id est maiori laude dignus, quam sit omnis laus humana.
marg.| {b} Exaltantes eum replemini virtute ] id est opere eius, vel gratia eius, ut possitis et digni sitis laudare. Pauci enim sunt digni, vel sufficientes laudare Dominum. Unde Ps. 105. Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius ?
marg.| {d} Ne laboretis ] Ipsum ad plenum posse, laudare vel comprehendere.
marg.| {e} Non pervenietis ] vel comprehendetis, in presenti vita, sup. 3.c. Altiora te ne quesieris.
marg.| {f} Quis videbit eum et enarrabit ? ] quasi dicat : nullus. Ex. 33.d. Non videbit me homo et vivet Io. 1.b. Deum nemo vidit umquam.
marg.| {h} Et quis magnificabit eum digne ] id est magnum enuntiabit ?
marg.| {i} Sicut est ab initio ] id est quantum magnus est ab eterno. Eccl. 7.c. Alta est profunditas, quis investigabit eam ?
marg.| {k} Multa abscondita sunt ] hominibus.
marg.| {l} Maiora his ] que diximus :
marg.| Δ
prol.| {a} Pauca enim
marg.| Λ
marg.| {a} Et creatura belluarum ] id est create bestie, vel excedens bestias id est Demones in crudelitate et bonorum persecutione.
marg.| {b} Propter ipsum ] id est propter Christum.
marg.| {c} Consummatus est itineris finis ] id est ordo rerum transeuntium et seculi finis consummatus. Ipse enim α et ω id est principium et finis. Apc. 1.b. Vel
marg.| {b} Propter ipsum ] id est eius imperio.
marg.| {c} Consummatus est itineris finis ] id est tentationis et persecutionis bonorum immutatus est cursus eius. Iob. 38.b. Circumdedi mare terminis meis et posui vectes et ostia et dixi : Usque huc venies et non procedes amplius.
marg.| {d} Et in sermone eius composita sunt omnia ] quia persecutionum fluctus et Demonum monstra solo verbo compescit.
marg.| {f} Multa dicimus ] in commendatione Dei et operum eius.
marg.| {g} Et deficimus in verbis ] quia maior est omni laude.
marg.| {h} Consummatio autem sermonum ] id est Scripturarum.
marg.| {i} Ipse est ] quia omnes Scripture de ipso sunt et in ipso implete sunt. Unde in Cruce moriens, dixit : Consummatum est : Ioan 19.f.
marg.| {k} In omnibus sermonibus ] vel operibus, vel virtutibus vestris.
marg.| {l} Gloriantes ] id est gloriam appetentes.
marg.| {m} Ad quid valebimus ] ex nobis ? quasi dicat : ad nihil. Non enim sufficientes sumus ex nobis aliquid cogitare ; sed omnis sufficientia nostra ex Deo est. 2Cor. 3.b. Quid habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? 1Cor. 4.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {k} in omnibus ] operibus Dei.
marg.| {l} Glorificantes ] id est gloriose inquirentes et intelligentes.
marg.| {m} Ad aliquid valebimus ] attingere ? quasi dicat : quantumcumque opera eius cognoverimus, ipsum cognoscere, vel laudare digne non valemus.
marg.| {n} Ipse enim Omnipotens super omnia opera sua ] quia in eius ditione universa sunt posita et ad nutum eius omnia fiunt.
marg.| {p} Terribilis Dominus ] malis in iudicio.
marg.| {q} Et magnus vehementer ] quia ubique est totus potentialiter, presentialiter, essentialiter, attingens a fine usque ad finem fortiter ; et disponens omnia suaviter. Sap. 8.a. Unde Ps. 144. Magnus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis.
marg.| {r} Et mirabilis ] etc. quia omnia de nihilo fecit et mirabiliter matrem Virginem et Deum hominem et cor humanum credibile fecit. Ps. 138. Mirabilia opera tua : et anima mea cognoscet nimis
marg.| {s} Glorificantes ] id est laudantes Dominum.
marg.| {t} Quantuncumque ] etc. multo maiori dignus glorificatione. Ps. 63. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus.
marg.| {x} Et admirabilis ] etc. id est largitas eius, qua magna facit et magna dat nobis. Esth. 15.d. Valde mirabilis es Domine et facies tua plena gratiarum.
marg.| {x} Benedicentes Dominum ] id est bonum dicentes, vel bene de ipso dicentes.
marg.| {y} Exaltate illum ] etc. id est omnia attribuentes et vosipsos humiliantes.
marg.| {a} Maior est ] etc. angelica, vel humana.
marg.| {b} Exaltantes eum ] id est eius altitudinem predicantes.
marg.| {c} Replemini virtute ] humilitatis, mansuetudinis et caritatis, ut sitis digni laudare, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, supra 15.c. et Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui euangelizas Sion.
marg.| {d} Ne laboretis comprehendere ipsum ] qui est incomprehensibilis.
marg.| {e} Non enim pervenietis ] id est perfecte venietis ad eius notitiam. Prv. 23.a. Noli laborare, ut diteris ; sed prudentie tue pone modum : ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere : quia faciunt sibi pennas et volabunt in celum.
marg.| {f} Quis videbit eum sicuti est ] {g}   Et enarrabit ] aliis ; Solus Dominus Iesus, qui solus perfecte vidit.
marg.| {n} Et quis magnificabit eum, sicut est ab initio ] id est quis eius Deitatem explicabit, qua est ab eterno ? Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ?
marg.| {k} Multa ] adhuc [abscondita
marg.| sunt id est non cognita de Deo.
marg.| {l} Maiora his ] que memoravi.
marg.| Λ
prol.| {a} Pauca
marg.| {3. 256va} Δ
marg.| {a} Pauca enim vidimus ] etc. respectu universitatis operum eius.
marg.| {b} Omnia autem ] etc. quasi dicat : hec tamen confiteri debemus, si non possumus videre omnia.
marg.| {c} Et pie ] etc. id est religiose viventibus.
marg.| {d} Dedit ] etc. id est sui notitiam quantum utile est.
marg.| Λ
marg.| {a} Pauca enim vidimus ] etc. respectu universitatis et respondet hoc ei quod dixerat sup. 42.c. Memor ero operum Domini et que vidi annuntiabo.
marg.| {b} Omnia autem ] que in rerum natura sunt, Dominus fecit, quasi dicat : et si pauca vidimus, hoc tamen confiteri debemus quod Dominus omnia fecit et pro omnibus est laudandus.
marg.| {c} Et pie agentibus ] id est religiose viventibus, sobrie nobis, iuste pro Christo, pie Deo.
marg.| {d} Dedit Sapientiam ] sui et Dei notitiam qualemcumque. Vel Sapientiam id est divinarum et humanarum rerum cognitionem, quantum utile est ad salutem. Vel sapientiam id est fidem, que purificat cor, ut sapiat de omnibus per saporem proprium et estimet secundum valorem suum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_43)

Notes :