Hugo de Sancto Caro

<32.473> Expositio Hugonis in prologo ‘Librum Iesu’

Numérotation du verset Sir. Prol.473,1 
marg.| Incipit expositio prologi Rabani in Ecclesiasticum
marg.| Librum Iesu ] etc. Dividitur autem in sex particulas.
- Primo ostendit apud quos Hieronymus librum istum invenit.
- Secundo, qualiter prenotatus fuerit.
- Tertio quod non separatum invenit, sed aliis duobus coniunctum.
- Quarto, dicit Hieronymumnon invenisse apud Hebreos librum Sapientie, sed magis Grecam eloquentiam redolere.
- Quinto, ostendit, que sit differentia huius libri ad Ecclesiastem.
- Sexto, quanta sit eius facultas. Dicit ergo.
marg.| {e} Librum Iesu ] etc. in prologo super proverbia.
marg.| {f} Reperisse apud Hebreos ] etc. id est intitulatum
marg.| {g} Cui iuncti erant] in eodem volumine.
marg.| {h} Ecclesiastes et Cantica Canticorum] non Salomonis librum ; sed alii sic dicti, ad similitudinem librorum Salomonis facti.
marg.| {i} Ut Salomonem non modo] id est non tantum.
marg.| {k} Librorum numero, sed et materiarum genere] id est similitudine.
marg.| {l} Coequaret] ille, qui fecit librum hunc et alios duos sibi iunctos.
marg.| {m} Librum vero Sapientie] Philonis dicit Hieronymus , supple.
marg.| {n} Se non reperisse apud eos] id est Hebreos.
marg.| {o} Sed magis Grecam redolere eloquentiam, quem] scilicet, librum Sapientie.
marg.| {p} Nonnulli] id est multi.
marg.| {q} Philonis esse affirmant] qui fuit Hebreus, sed in lingua greca peritus et facundus.
marg.| {r} Ecclesiasticus vero, sicut et Ecclesiastes, Ecclesie utilissimus est] quia instruit in moribus.
marg.| {s} Qui] scilicet, Ecclesiasticus [Congregator, vel Collector interpretatur
marg.| quia colligit omnes virtutes in hoc libro, ut eas doceat.
marg.| {t} Sicut ille] id est Ecclesiastes, Concionator, qui more Concionatoris convocat Ecclesiam et invitat ad contemptum mundi.
marg.| {u} Sed Ecclesiastes ad Christum refertur et ad quemlibet Predicatorem Ecclesiasticus] quasi dicat : in hoc differunt, quia Ecclesiastes representat Christum ; Ecclesiasticus vero quemlibet Predicatorem.
marg.| {x} Qui] id est Ecclesiasticus.
marg.| {y} Propter excellentiam virtutum suarum] de quibus agit.
marg.| {z} Panaretos] id est omnium virtutum capax appellatur.   Cuius tanta claritas] in   s ensu.
marg.| {a} Tanta latinitas] est in verbis.
marg.| {b} Ut ipse sibi commenta sit] id est Commentator.
<Explicit expositio prologi Rabani in Ecclesiasticum {3.172va} Reverendissimi in Christo Patris, et D. Domini  HUGONIS Cardinalis Postilla super Ecclesiasticum incipit.>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Expositio Hugonis in prologo ‘Librum Iesu’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_Prol.473)

Notes :