Hugo de Sancto Caro

Capitulum 36

Numérotation du verset Gn. 36,1 

He autem sunt1 generationes Esau, ipse est Edom.
1 autem sunt ΩS Rusch ] inv. P14417 Weber, sunt X O
Numérotation du verset Gn. 36,2 

Esau accepit uxores de filiabus Chanaan:
Ada, filiam Elom Ethei, et Oolibama filiam Ane filii2 Sebeon Evei.
2 filii Rusch ] filiam Edmaior. , filie Weber
Numérotation du verset Gn. 36,3 

Basemath3 quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
3 Basemath ΩJ ΩM Rusch Weber ] Basamath ΦP, Bathsemath ΩS
Numérotation du verset Gn. 36,4 

Peperit autem Ada Eliphaz,
Basemath, genuit Rahuel4.
4 Rahuel ΠD M Θ ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] Rauel B P ΩM, Rauhel Weber , Ragu(h)el ΨDF ΛH Σ
Numérotation du verset Gn. 36,5 

Oolibama genuit5 Iehus6 et Ihelon et Chore. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
5 genuit Rusch ] edidit Weber |
6 Iehus Rusch Clementina ] Hieus Weber |
Numérotation du verset Gn. 36,6 

Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus sue et substantiam et pecora et cuncta que habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob.
Numérotation du verset Gn. 36,7 

Divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum pre multitudine gregum.
Numérotation du verset Gn. 36,8 

Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
Numérotation du verset Gn. 36,9 

He autem7 sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
7 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,10 

et hec nomina filiorum eius: Eliphaz,
filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
Numérotation du verset Gn. 36,11 

Fueruntque filii Eliphaz:
Theman, Omar, Sephu et Gathan et Cenez et Chore8.
8 et Chore Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,12 

Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau que peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada9 uxoris Esau.
9 Ada Rusch ] Ade Weber
Numérotation du verset Gn. 36,13 

Filii autem Rahuel: Naath et Zara, Semma et Meza. Hi filii Basemath10, uxoris Esau
10 Basemat(h) ΣM M Weber ] scrips ., Basamath B Rusch , Balsema*h ΩM
Numérotation du verset Gn. 36,14 

Isti quoque erant filii Oolibama, filie Ane11, filii12 Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ihelon et Chore.
11 Ane Rusch ] Ana Weber |
12 filii Rusch ] filie Weber |
Numérotation du verset Gn. 36,15 

Hi duces filiorum Esau, filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sephu, dux Cenez,
Numérotation du verset Gn. 36,16 

dux Chore, dux Gathan, dux Amalech. Hi sunt13 filii Eliphaz in terra Edom et hi filii Ada.
13 sunt Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,17 

Hi quoque filii Rahuel, filii Esau: dux Naath, dux Zara, dux Semma, dux Meza. Hi autem14 duces Rahuel in terra Edom, isti filii Basemath uxoris Esau.
14 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,18 

Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Chore. Hi duces Oolibama, filie Ane15, uxoris Esau.
15 Ane Rusch ] Ana Weber .
Numérotation du verset Gn. 36,19 

Numérotation du verset Gn. 36,20 

Isti filii Seir Horrei habitatores terre:
Lothan et Sobal et Sebeon et Anan16,
16 Anan Rusch Weber
Numérotation du verset Gn. 36,21 

Dison et Eser et Disan. Hi duces Horrei filii Seir in terra Edom.
Numérotation du verset Gn. 36,22 

Facti sunt autem filii Lothan: Horrei et Heman. Erat autem soror Lothan: Thamna
Numérotation du verset Gn. 36,23 

Et isti filii Sobal: Aluhan17 et Maneeth et Ebal, Sephi et Onam*18.
17 Aluhan Rusch ] Aluan ΩS ΩJ Clementina , Aluam ΩM Weber |
18 (H)onam plerique codd. Amiatinus Cava Ω Ed1530 Clementina Weber ] Onan Λ ΣM ΦP ΘA ΨF Rusch |
Numérotation du verset Gn. 36,24 

Et hi filii Sebeon: Achia19 et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas callidas in solitudine cum pasceret asinas20 Sebeon patris sui.
19 Achia Rusch ] Achaia Ω, Ahaia Weber |
20 asinas Rusch ] asinos Weber |
Numérotation du verset Gn. 36,25 

Habuitque filium Disan et filiam Oolibama.
Numérotation du verset Gn. 36,26 

Et isti filii Disan21, Abdam22 et Iesban23 et Iethram24 et Charran25.
21 Disan Φ Θ Ω Ψ Rusch Weber ] Dison Clementina |
22 Abdam Rusch ] Abdan ΩM, Amadam ΩS, Hamdan Cava Clementina , Amdan Weber |
23 Iesban ΩS Rusch ] Esban Φ ΩJ ΩM Weber , Eseban Clementina |
24 Iethran Weber ] Iethram Rusch |
25 Charran] scrips., Charan Rusch |
Numérotation du verset Gn. 36,27 

Hi quoque filii Eser Balaan et Zevan et Achan26.
26 Achan Rusch ] Acham Weber
Numérotation du verset Gn. 36,28 

Habuit autem filios Disan, Hus et Aran27 a.
0 Cf. 1Par. 1, 41.
27 Aran ΩJ Rusch Weber ] Aram ΩS ΩM Clementina
Numérotation du verset Gn. 36,29 

Hi28 duces Horreorum: dux Lothan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
28 hi Rusch ] isti Weber
Numérotation du verset Gn. 36,30 

dux Dison, dux Eser, dux Disan. Isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir.
Numérotation du verset Gn. 36,31 

Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israel fuerunt hi:
Numérotation du verset Gn. 36,32 

Balach29 filius Beor
29 Balach ΦG ΨBDF Ed1455 Rusch ] Galach ΩM, Balac ΠD M ΦRAZVP P ΩJ, Bela ΘG² ΩS Clementina , Bale Weber
nomenque urbis eius Denaba.
Numérotation du verset Gn. 36,33 

Mortuus est autem Balach30 et regnavit pro eo Iobab, filius Zare de Bosra.
30 Balach Rusch ] Bale Weber
Numérotation du verset Gn. 36,34 

Cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum.
Numérotation du verset Gn. 36,35 

Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad, filius Badadi, qui percussit Madian in regione Moab
et nomen urbis eius Ahuith.
Numérotation du verset Gn. 36,36 

Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Maserecha.
Numérotation du verset Gn. 36,37 

Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth.
Numérotation du verset Gn. 36,38 

Cumque et hic obisset, successit in regnum Baalanam31, filius Achobor.
31 Baalanam Weber ] Balaannan Rusch
Numérotation du verset Gn. 36,39 

Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phou32 et appellabatur uxor illius Meezabel, filia Matred33 filie Mizaab.
32 Phou Λ Π Σ B O ΘAMG* ΨBDF Rusch Ed1530 ] Phoa M Φ ΨM ΩS ΩM, Phau ΩJ Clementina Weber |
33 Matred] Mathreth Rusch |
Numérotation du verset Gn. 36,40 

Hec ergo nomina ducum34 Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna35, dux Aluha, dux Ietheth,
34 ducum Rusch ] om. Weber |
35 Thamna Amiatinus Λ ΦRZGVP ΘAMG Ψ ΩSΩM Rusch (Thaña) Clementina Weber ] Tamna ΦA ΩJ Edmaior. |
Numérotation du verset Gn. 36,41 

dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Numérotation du verset Gn. 36,42 

dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
Numérotation du verset Gn. 36,43 

dux Mabdiel, dux Hiram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumeorum.

Capitulum 36

Numérotation du verset Gn. 36,1 
marg.| {a} He sunt autem generationes Esau, etc. accepit] etc. Recapitulatio est. Ante mortem enim Isaac factum est supra 26.g.
marg.| {b} Ada] etc. Utrum eedem sint iste uxores Esau cum prioribus, an alie, incertum est, quia alia ponuntur hic nomina, quam Supra Forte Binomie erant, vel forte alie fuerunt.
marg.| {e} Eliphaz] cuius Scriptura in Iob recordatur.
marg.| {h} Abiit in alteram regionem] STRABUS Queri potest, cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum iam quando venit Iacob in Seir. supra 33.c. dicatur habitasse ? Sed fieri potuit, ut Iacob fugiente in Mesopotamiam, Esau dolore prerepte benedictionis a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis, quibus Iacob abfuit. Cui reverso conciliatus rursum de Seir reversus cum fratre suo donec pater viveret habitavit, quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.
marg.| {k} Ipse est Edom] id est princeps populi, qui erat in Edom, et dicebatur Edom.
marg.| {l} Eliphaz, Theman] Metropolis Idumee. Unde Eliphaz Themanites, Sita in confiniis Idumee, et Arabie, mons dividit Idumeam, et Pheniciam, in cuius radice oriuntur Abbana, et Pharphar fluvii fluentes secus Antiochiam. De quibus Naaman dixit 4Rg. 5.d. Numquid non meliores sunt Abbana, et Pharphar fluvii Damasci ?
marg.| {m} Erat autem Thamna] etc. Ista fuit de Horreis. Unde postea occasione huius numerantur Horrei.
marg.| {n} Et Zara] Iste Zara fuit pater Iobab, quem dicunt quidam fuisse Iob pronepotem Esau, de stirpe Nachor, non de stirpe Abrahe, scilicet filii Seir Horrei, id est liberi, qui, sicut in Paralipomenon legitur, primo habitaverunt in monte Seir, quibus expulsis Idumei habitaverunt pro illis.
marg.| {o} Isti filii] etc. HIERONYMUS Postquam enumeravit filios Esau altius repetit, qui ante Esau in terra Edom principes extiterunt ex genere Horreorum, qui liberi interpretantur. Iste Seir fuit alius ab Esau, a quo terra illa dicta est Seir, que prius dicebatur Bosra. Postea vero expulsis Horreis filiis illius Seir, a filiis Esau dicta est terra Idumea. {1. 50vb} Ab Edom etiam quedam civitas Idumee dicta
marg.| {1. 51ra} Δ est Seir ab Esau, qui Seir dicitur : Est enim trinomius. GLOSSA In Dt. manifestius scribitur, quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horreis, terram eorum habitaverunt.
marg.| {a} Erat autem soror] etc. HIERONYMUS Hec est Thamna, de qua supra dictum est : Erat Thamna concubina Eliphaz primogeniti Esau, etc. Ideo Horreorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Qui autem dicitur Thamnam, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus, et gentibus Idumeorum ex his vocabula imposita.
marg.| {b} Iste est Ana] etc. HIERONYMUS Iste est Ana, qui invenit Iamnum in deserto, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. Varia apud Hebreos de hoc cap. disputantur. Apud Grecos enim, et nostros silentium est. Alii putant, Iamnum Maria appellata : Iisdem enim scribuntur litteris, et volunt illum, pascentem asinos, aquarum congregationes reperisse, que iuxta idioma Hebree lingue, Maria dicuntur, quia stagnum reperit, quod in eremo difficile invenitur. Nonnulli putant aquas calidas, lingua punica, que Hebree contermina est hoc nomine significari. Sunt qui arbitrantur, onagros hunc asinabus admisisse, et huiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi nascerentur asini, qui vocantur Iamin. Alii dicunt, quod equarum greges ab asinis primus fecit ascendi, unde muli contra naturam nascerentur.
marg.| {c} Isti Duces Horreorum] etc. Historia de precedentibus ait, qui de Seir, non de his, quos hic incipit numerare, qui de Esau sunt.
marg.| {d} Reges autem, qui] etc. Sciendum, quia non omnes reges commemorat, qui regnaverunt antequam haberent reges filii Israel, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum, qui regnaverunt, antequam moreretur Moyses. Hic dicit AUGUSTINUS, quod fere duodecim reges fuerunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, sed Moyses non numerat nisi octo. Sed dicendum, quod non omnes illi, quos numerat AUGUSTINUS fuerant reges, sed tantum octo, quos ponit Moyses. Quorum primus fuit Balach filius Boer, ultimus fuit Adad filius Balanan contemporaneus Moysi.
marg.| {e} Pro eo Husan] HIERONYMUS Quem quidam suspicantur esse Iob, ut in fine. Hic finis non est apud nos, sed apud Hebreos volumini ipsius additum est. Sed Hebrei asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut iam supra dictum est 22.d.
Numérotation du verset Gn. 36,moraliter 
marg.| {a} Moraliter. He sunt autem generationes Esau] Esau, id est malus, habet tres uxores, scilicet concupiscentiam oculorum, concupiscentiam carnis, et superbiam vite, quia quicquid est in mundo, est aliquod istorum 1Io. 2.c.
marg.| {b} Ada] interpretatur decor, Ecce concupiscentia carnis, que non querit nisi decorem corporis. Ez. 16.b. Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te dicit Dominus, et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo.
marg.| {c} Oolibama] interpretatur tabernaculi altitudo. Ecce superbia, que solam altitudinem querit. Is. 14.d. Exaltabo solium meum super astra celi.
marg.| {d} Basemath] interpretatur delinquens. Ecce concupiscentia oculorum, sive avaritia, quia radix omnium maiorum cupiditas. 1Tim.6.b. Primo numerantur generationes Esau, quia mali primo, id est in presenti nomen habent, et numerum, sed et viri boni modo latent, et sine nomine sunt. De malis quidem dicitur. Vocaverunt nomina sua in terris suis, id est vocari appetierunt Ier. 17.b. Recedentes a te, in terra scribentur. Sed si in terra scribuntur mali, nonne a vento delebuntur ? Ita quidem Iob. 13.b. Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestre.
marg.| {f} Tulit autem] etc. Quia Esau recedit a terra Chanaan, et vadit in Seir, significat recessum malorum a statu iustitie, in statum peccati.
marg.| {g} Chanaam] interpretatur commutatio, et significat commutationem de bono in melius. De qua Ps. 76. Hec mutatio dextere excelsi. Is. 19.c. In die illo erunt quinque civitates in terra Egypti, loquentes lingua Chananea. Egyptus, mundus : quinque civitates, quinque sensus, qui loquuntur lingua Chananea, quando commutantur, aut de malo in bonum, aut de bono in melius. Hic non vult moram facere Esau, id est malorum chorus, sed si quid boni ceperint, cito retrocedunt fugientes in Seir. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt, et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. Periculum redeundi in Seir, id est ad peccatum, ostenditur Iosue 6.d. ubi dicitur : Maledictus, qui reedificaverit ruinas Iericho.
marg.| {i} Recessitque a fratre] Simile Supra 13.c. quod Loth recessit ab Abraham. Per quod notatur, quod penes malos est semper causa divortii. 1Cor. 7.c. Si infidelis discedit, discedat. Iterum in hoc notatur, quod mali primo relinquunt Dominum. Ier. 2.f. Vultis mecum iudicio contendere ? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
marg.| marg.|* {b} Iste est Ana, qui invenit aquas calidas] Ana interpretatur respondens, et significat bonos, qui respondent verbis, exemplis, beneficiis, et flagellis Domini : His enim quatuor modis vocat Dominus. Verbis respondent per obedientiam : Exemplis, per imitationem : Beneficiis, per gratiarum actionem : Flagellis, per patientiam. Aque calide, sunt aque lacrymarum, austro Spiritus sancti resolute : Iuxta illud Ps. 147. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aque. He aque inveniuntur {1. 51rb} in solitudine. Ier. 31.a. Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat gladio : Quippe ibi loquitur Dominus ad cor, et necesse est ipsum resolvi pre gaudio. Os. 2.c. Et adducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor eius. Sed quando inveniuntur aque calide ? Certe cum pascuntur asine Sebeon. Sebeon interpretatur statio dolens, et significat diabolum, qui stare noluit in deliciis paradisi, et stabit in suppliciis eternis, non enim transiet dolor eius. Asine Sebeon, sunt peccatores simplices, et ignari, quos qui vellet fideliter pascere, absque dubio inveniret aquas calidas lacrymarum. Mi. 7.c. Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tue habitantes solos in saltu. Aque iste valde necessarie sunt ad pascendas asinas Sebeon, id est ad reficiendos peccatores. Unde Ieremias missus ad predicandum clamat : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum. cap. 9.a. eiusdem. Fons lacrymarum gratia compassionis est. Sunt autem et aque frigide Babylonis, aque, scilicet carnalis voluptatis. De quibus Ier. 6.d. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam facit Hierusalem malitiam suam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_36)

Notes :