Capitulum 1
Numérotation du verset
Is. 1,1
Visio Isaie
filii Amos
quam vidit
super
Iudam
et Hierusalem
in diebus Ozie
Ioathan
Achaz
Ezechie
regum Iuda.
Numérotation du verset
Is. 1,2
Audite
celi
et auribus
percipe terra
quoniam Dominus locutus est:
filios
enutrivi
et exaltavi ;
ipsi autem spreverunt me.
Numérotation du verset
Is. 1,3
Cognovit
bos
possessorem suum
et asinus
presepe domini sui. Israel
autem me1 non cognovit et2 populus
1 autem me]
om. Weber
|
2 et]
om. Weber
|
meus
non intellexit.
Numérotation du verset
Is. 1,4
Ve
genti
peccatrici populo gravi
iniquitate semini
nequam filiis sceleratis.
Dereliquerunt Dominum
blasphemaverunt Sanctum Israel
abalienati sunt retrorsum.
Numérotation du verset
Is. 1,5
Super quo
percutiam vos ultra addentes
prevaricationem ?
Omne
caput
languidum
et omne cor merens
Numérotation du verset
Is. 1,6
a planta pedis usque ad verticem
non est in eo
sanitas.
Vulnus
et livor
et plaga tumens.
Non est circumligata
nec curata medicamine
neque fota oleo.
Numérotation du verset
Is. 1,7
Terra vestra
deserta civitates vestre succense sunt3 igni.
3 sunt]
om. Weber
Regionem vestram coram vobis alieni
devorant et desolabitur
sicut in vastitate hostili
Numérotation du verset
Is. 1,8
et derelinquetur
filia Sion
ut umbraculum in vinea
et sicut tugurium
in cucumerario
et4 sicut civitas que vastatur.
4 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Is. 1,9
Nisi
Dominus exercituum
reliquisset nobis
semen
quasi
Sodoma
fuissemus et quasi Gomorrha similes essemus.
Numérotation du verset
Is. 1,10
Audite
verbum Domini principes Sodomorum ;
percipite auribus
legem Dei nostri populus Gomorrhe.
Numérotation du verset
Is. 1,11
Quo
mihi multitudinem victimarum
vestrarum,
dicit Dominus.
Plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
Numérotation du verset
Is. 1,12
cum veneritis ante conspectum meum quis quesivit5
5 quesivit] + hec
Weber
de manibus vestris hec ut
ambularetis in atriis meis ?
Numérotation du verset
Is. 1,13
Ne
afferatis ultra sacrificium frustra.
Incensum
abominatio est mihi.
Neomeniam et sabbatum et festivitates alias
non feram.
Iniqui sunt cetus vestri
Numérotation du verset
Is. 1,14
calendas
vestras
et sollemnitates vestras
odivit anima mea,
facta sunt mihi molesta.
Laboravi sustinens
Numérotation du verset
Is. 1,15
et cum extenderitis manus vestras
avertam oculos meos
a vobis.
Et
cum multiplicaveritis orationem non exaudiam.
Manus
enim6 vestre sanguine plene sunt.
6 exaudiam. Manus enim] audiam. Manus
Weber
Numérotation du verset
Is. 1,16
Lavamini,
mundi estote,
auferte
malum
cogitationum
vestrarum
ab oculis meis.
quiescite
agere perverse.
Numérotation du verset
Is. 1,17
Discite benefacere.
Querite iudicium,
subvenite oppresso.
Iudicate
pupillo,
defendite viduam
Numérotation du verset
Is. 1,18
et venite
et arguite me
dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra
ut coccinum quasi nix dealbabuntur
et si fuerint rubra sicut7 vermiculus velut lana alba8 erunt.
7 sicut] quasi
Weber
|
8 alba nonnuli codd. (ΓA ΨD
Ω etc.)
Rusch edd.
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Is. 1,19
Si volueritis
et audieritis me9
9 me nonnuli codd. (Φ R Q ΓA ΨD
Ω etc.)
Rusch
Clementina
]
om. Weber
bona terre
comedetis.
Numérotation du verset
Is. 1,20
Quod si nolueritis et me ad iracundiam
provocaveritis10 gladius devorabit vos
10 ad iracundiam - provocaveritis]
inv. Weber
quia os Domini
locutum est.
Numérotation du verset
Is. 1,21
Quomodo
facta est meretrix
civitas fidelis
et11 plena iudicii ?
11 et]
om. Weber
Iustitia
habitavit in ea
nunc autem homicide.
Numérotation du verset
Is. 1,22
Argentum tuum
versum est in scoriam12
12 scoriam] + metallorum robiginem vocat sibi purgamenta et sordes que ignis excoquantur
Edmaior.
(
S*
)
ex Hieronymo
vinum tuum mixtum est aqua.
Numérotation du verset
Is. 1,23
Principes
tui infideles socii furum,
omnes diligunt munera
sequuntur retributiones
pupillo
non iudicant.
Causa13 vidue
13 Causa] Et
praem. Weber
non ingreditur ad eos.
Numérotation du verset
Is. 1,24
Propter hoc14 ait Dominus Deus15 exercituum
14 hoc
Rusch Weber
] hec ΩJ
|
15 Deus
Rusch
ΩSJ
Clementina
]
om. Weber
|
Fortis Israel:
heu ego16
16 ego
Rusch
ΩS
]
om. Weber
consolabor super hostibus meis
et
vindicabor de inimicis meis.
Numérotation du verset
Is. 1,25
Et convertam
manum meam
ad te
et excoquam ad purum
scoriam tuam
et auferam omne stannum17 tuum.
17 stannum
Rusch
Clementina
] stagnum
Weber
Numérotation du verset
Is. 1,26
et restituam iudices tuos ut fuerunt prius
et consiliarios tuos sicut antiquitus.
Post hec
vocaberis civitas iusti
urbs
fidelis
Numérotation du verset
Is. 1,27
Sion
in iudicio redimetur
et reducent eam in iustitiam18.
18 iustitiam] iustitia
Weber
Numérotation du verset
Is. 1,28
Et
conteret
sceleratos19
19 sceleratos Σ Ω
M
Rusch
] scelestes ΘA*, sceleratores ΔM, scelestos
Weber
et peccatores simul
et qui
dereliquerunt Dominum
consumentur.
Numérotation du verset
Is. 1,29
Confundentur
enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis
super hortis
quos elegeratis.
Numérotation du verset
Is. 1,30
Cum fueritis
velut quercus
defluentibus foliis et velut hortus
absque
aqua
Numérotation du verset
Is. 1,31
et erit
fortitudo vestra
ut favilla stuppe
et opus
vestrum
quasi scintilla
et succendetur
utrumque simul
et non erit qui extinguat.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Is. 1,1
{t. 3
:
Erfurt, f. 73va
; facsim., p. 2a}
Visio Isaie
interl.|
verecunde de se quasi de alio1
1 test à détruire
interl.|
spiritualis
interl.|
hec est
interl.|
salvatoris Domini
marg.|
VISIO
ISAIE etc. Tria sint genera visonis. Primum corporale qui videmus celum et terram et huiusmodi. Secundum spirituale quo videmus sicut in omnia imagine hominum et huiusmodi. Tertium intellectuale quod est in ratione per quod creatorem cognoscimus et Spiritu Sancto revelante intelligimus quodlibet. Videre quoque sepe pro intelligere ponitur. Unde sepe interrogamus dicentes: ‘vides ?’ id est ‘intelligis ?’ Prophete quoque hinc videntes dicuntur id est intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu Sancto scilicet intimante que superventura erant intellexit2. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel neque dicit quid viderit sed statim dicit:
audite celi et auribus
.A
2 intimante... intellexit
Rusch
] inspirante
Val502
marg.|
HIERONYMUS. Non solum Isaias sed etiam alii qui habent in titulo visio quam vidit ille vel ille non inferunt quid viderint verbi gratia. Vidi Dominum sedentem sed statim narrant que dicta sunt sicut hic. Audite celi etc. Et hec dicit Dominus ad Idumeam. Prophete enim iure videntes dicuntur quorum oculi semper ad Dominum secundum illud: «Ad te levavi oculos meos qui habitas in celis» et alibi: «Levate oculos vestros et videte regiones quia iam albe sunt» etc. De hiis oculis dicitur"lucerna corporis tui est oculus tuus". Et populus videbat voces id est intelligebat. Non ergo igorabant secundum Montanum qui sic3 videbant.B
3 sic]
om.
Val502
marg.|
RABANUS. Isaias interpretatur salvator Domini, Iudas confessio, Hierusalem visio pacis, Ozias fortitudo Domini, Ioathan perfectio Domini, Achaz tenens vel robustus, Ezechias imperium Domini. Qui enim preside Domino salvatur et est filius Amos id est fortis atque robusti cernit spiritualiter visionem confessionis dum antiqua peccata plangit et pacis dum post penitentiam transit ad lucem et in eterna pace quiescit et cuncta illius tempora sub fortitudine Domini transeunt et perfectione et robore. Et cum omnia fecerit dicit servus inutilis sum quod debui facere feci.C
filii Amos
interl.|
fortis vel robusti
marg.|
FILII
AMOS. Amos pater Isaie non duodecim prophetarum tertius est diversis enim apud hebreos scribuntur litteris. Iste enim primam et extremam litteram habet aleph et sade. Ille autem aiin et samech. Et iste ut aiunt interpretatur fortitudo vel robustus. Ille populus gravis vel durus. Sed iste propheta fuit si hebreis consentimus qui patres avos attavosque prophetarum quorum nomina in principio prophetie eorum ponuntur prophetas fuisse contendunt. D
quam vidit
interl.|
intellexit
interl.|
spiritualiter
super
interl.|
alii contra
interl.|
quasi pondus tribulationis
Iudam
interl.|
confessionem
et Hierusalem
interl.|
visionem pacis
interl.|
Beniamin in cuius tribu Hierusalem
interl.|
populum
marg.|
SUPER
IUDAM
ET
HIERUSALEM. Isaias principaliter de duabus tribubus id est Iuda et Beniamin loquitur exceptis decem que Israel et Effraym vocantur quas sub Ozia rege Iuda Phul rex Assyriorum vastare iam ceperat. Denique quinquagesimo duo imperii eius anno regnante in Samaria Phacee4 filio Rhomelie Theglatphallassar rex Assyriorum cepit cum multis aliis Galileam et omnem terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios. Ex quo ostenditur vicina eversione Samarie ad correctionem duarum tribuum hec predicta esse.E
4 Phacee]
scrips. hic et ubique
, Fasee ubique in Prophetarum libris
Rusch
marg.|
VISIO
ISAIE etc. Pro Iuda in quo signantur duo tribus Septuaginta et Theoditio posuerunt Iudeam que significat duodecim tribuum totam terram. Et quod ex hebreo vertimus super Iudam et Hierusalem illi posuerunt contra Iudeam et Hierusalem. Symachus manifestius de Iuda et Hierusalem qui nec prospera nec adversa in titulo vult demonstrari sed quod de Iuda et Hierusalem propheta predixerit.F
marg.|
HIERONYMUS. Scio quosdam Iudam et Hierusalem desupercelestibus interpretari et Isaiam preferre personam Domini qui captivitatem illorum in terra nostra prenuntiet et reditum ad montem sanctum in novissimis diebus. Que nos contraria fidei iudicantes universa despicimus et sequentes historie veritatem quicquid de Hierusalem celesti somniant ad Christi referimus Ecclesiam et ad eos qui vel propter peccatum ab ea egrediuntur vel per penitentiam revertuntur de qua: surge illuminare Hierusalem quia venit lumen tuum etc.
in diebus Ozie
interl.|
fortitudinis Domini
Ioathan
interl.|
perfectionis Domini
Achaz
interl.|
timentis vel robusti
Ezechie
interl.|
imperii Domini
regum Iuda.
marg.|
IN
DIEBUS
OZIE. Ozias ipse est qui et Azarias. Uno tamen eodemque tempore Isaiam Osee Ioel et Amos prophetasse ex regibus qui in titulo ponuntur promptum est cognoscere. Sed principium verbi Domini fuit in Osee. Quod in titulo sub Ozia Ioathan Achaz et Ezechia prophetasse dicitur non sicut in aliis prophetis quid specialiter sub uno quoque dicum sit nescimus {t. 3: Erfurt, f. 73vb ; facsim., p. 2b} quia usque ad finem voluminis plene distinguitur.
marg.|
Sciendum quoque Ezechiam in Hierusalem duocedim anno Romuli (qui nominis sui in Italia condidit civitatem) regnare cepisse ut nostre historie appareant antiquiores quam gentiles.
Numérotation du verset
Is. 1,2
Audite
interl.|
attentos facit
interl.|
mystice
celi
interl.|
celestes
et auribus
interl.|
historice
percipe terra
interl.|
terreni
interl.|
metonomicos continens pro contento celi id est celestes terra habitatores terre
marg.|
AUDITE
CELI etc. Supra quis propheta cuius filius quid contra Iudam et Hierusalem et quando tempore viderit in titulo demonstratum est. Nunc celum et terram ad audiendum provocat. Invocat enim Dominus per Moyen celum et terram cum populo Israel daret legem suam. Attende celum et loquar audiat terra verba ex ore meo. Post prevaricationem populi eosdem vocat in testimonium ut omnia elementa congnoscant iuste Deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. Voluit autem pluraliter celos dici et singulariter intelligi sicut singulas civitates Thebas vel Athenas dicimus vel vocamus.
marg.|
AUDITE
CELI etc. Samayn hebreum celos pluraliter significat sic omnia que in syllaba infiniuntur masculina sunt et plurima ut cherubim et seraphim. Que in oth feminina pluralia ut Sabaoth.
Audite celi
etc. Que excelsa sunt maiorem habent intelligentiam que humiliora terrenam. Unde : « Qui habet aures audiendi audiat ». Qui ergo celestis est audiat allegoriam qui terrenus est historiam.
marg.|
Quidam celum et terram quasi animantia ad audiendum provocari putant iuxta illud. Qui respicit terram et facit eam tremere cum hoc potestis Dei sit nec terrene intelligentie.
quoniam Dominus
{t. 3
:
Erfurt, f. 73vb
; facsim., p. 2b}
locutus est:
interl.|
non vobis qui indigni estis sed mihi
interl.|
scilicet hoc
marg.|
DOMINUS
LOCUTUS
EST. Non vobis sed mihi ut quod in spiritu audivi referam vobis qui ipsum audire non meremini.
filios
interl.|
Iudeos quos filios dignanter vocat
enutrivi
interl.|
enutrivi non genui secundum quosdam sicut quidam codices habent qui enim natus est ex Deo non peccat
interl.|
beneficiis quasi parvulos
et exaltavi ;
interl.|
miraculis
ipsi autem spreverunt me.
interl.|
precepta mea abiiciendo et prophetas contemnendo
interl.|
qui tanta eis feci
marg.|
FILIOS
ENUTRIVI etc. Quasi ego eos adoptavi in filios et appellavi primogenitos ipsi nec sicut bruta animalia beneficiis sunt victi ut intelligerent nutricium suum. Nec comparat eos cani sagacissimo animali qui pro parvo cibo tecta dominorum defendit sed stolido sensui bovis et asini quorum alter terram vertit alter homines subvehit. Unde et iumenta appellantur quia homines iuvant.
marg.|
FILIOS
ENUTRIVI
ET etc. Ab hoc loco narrat quid Dominus locutus est ad filios Israel quos servos communi lege condidit sed in filios convertit dicens: Filius meus primogenitus Israel. Apostolis quoque dicitur quod si fecerint voluntatem Domini non dicantur servi sed amici. Primogenitus autem dicitur Israel ne superbiat quia sunt et secundi filii ex gentibus et tamen secundum mysteria scripturarum non accipiunt herditatem primogeniti sed secundi. Non Chaym munera sed Abel Domino placuerunt. Nec Ismael sed Isaac recepit hereditatem. Nec Esau primogenitus sed Iacob benedictionem arripuit. Ruben quoque postposito benedictio seminis Christi transfertur ad Iudam. Iudei ergo iuxta vocationis ordinem fuerunt primi et caput vocati. Nos secundi et cauda dicit versi sumus in caput et filii Dei appellamur unde: dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Numérotation du verset
Is. 1,3
Cognovit
interl.|
credendo
bos
interl.|
qui de Iudeis crediderunt
possessorem suum
interl.|
Christum
marg.|
COGNOVIT
BOS etc. Non Arabis in titulo simul et asino sicut Ebion qui confundit evangelium et Vetus Testamentum. Beatus qui seminat super omnem aquam ubi bos calcat et asinus id est in eloquiis divinis scilicet sanctarum scripturarum veteris scilicet et novi testamenti et calcat aquam occidentis littere ut fructum metat spiritus vivicantis. Bos ad Israel refertur qui legis portavit iugum quasi animal mundum. Asinus significat gentilem populum peccatorum onere gravatum cui dicitur: Venite ad me qui laboratis et onerati estis.
et asinus
marg.|
ASINUS. Gentilis vel conversus lascivus ante immundus peccatis oneratus qui incarnationem Christi credidit qui natus statim reclinatus est in presepio ut carnis sue freno reficeret universos.
presepe domini sui. Israel
marg.|
ISRAEL. Scribe et pharisei clavem scientie et legis habentes. Unde Israel Deum videntes appellati sunt.
autem me5 non cognovit et6 populus
5 autem me]
om. Weber
6 et]
om. Weber
interl.|
quem exaltavi
meus
interl.|
scilicet
non intellexit.
interl.|
cum dolore pronuntiandum
interl.|
ergo
Numérotation du verset
Is. 1,4
Ve
interl.|
eterna damnatio minatur eternum interitum quia nolunt credere adventum Filii Dei mundum redempturi
genti
interl.|
non filiis
{t. 3
:
Erfurt, f. 74ra
; facsim., p. 3a}
peccatrici populo gravi
interl.|
immobili
iniquitate semini
interl.|
vos ex patre diabolo estis et genimina viperarum quis vobis demonstravit fugere a ventura ira
marg.|
VE
GENTI etc. In titulo personam causam tempusque commemorat. {t. 3: Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 3a} Secundo attentos facit. Tertio narrat quid locutus sit Dominus. Quarto quasi in excessibus gentem increpat peccatricem.
marg.|
Ve genti etc. Eternum minatur interitum quia respuunt Filium qui salutem attulit.
marg.|
INIQUITATE. «Iniquitas sedet super talentum plumbi»a. Unde alibib:"quasi onus grave gravate sunt super me".c
a
Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX), ut laud.
Hieronymus
, in loc. cit., CCSL 73, p. 11.37 ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
b Ps. 37, 5 ut laud. Hieronymus
c Cf.
Hieronymus
, Commentarii in Isaiam, loc. cit., CCSL 73, p. 11.37-38.
nequam filiis sceleratis.
interl.|
Iudeis qui prius filii Dei beneficio et filii inquitatis suo vitio
interl.|
quia
Dereliquerunt Dominum
interl.|
adorantes idolas Filium Dei non recipientes
marg.|
NEQUAM. Alii: pessimorum ut non seminis sit vitium sed malitie eorum qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura.
blasphemaverunt Sanctum Israel
interl.|
adorantes idolas Filium Dei non recipientes
marg.|
NEQUAM. Alii: pessimorum ut non seminis sit vitium sed malitie eorum qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura.
abalienati sunt retrorsum.
interl.|
nemo mittens manum suam ad aratrum retro
marg.|
ABALIENATI
SUNT. Qui dicebantur pars et filli Dei dicitur de eis filii alieni mentiti sunt mihi. Nemo mittens manum suam ad aratrum etc. Unde Apostolus: ad priora se extendens posteriorum oblitus.
Numérotation du verset
Is. 1,5
Super quo
interl.|
vel in quo
percutiam vos ultra addentes
interl.|
multiplicantes
prevaricationem ?
interl.|
prevaricationi
marg.|
SUPER
QUO
PERCUTIAM
VOS etc. Quasi frustra percussi vos disciplinam non recepistis quare et zelus meus recedet a te. Tale est illud."Non est firmamentum in plaga eorum"d.
d Cf. Ps. 72, 4.
marg.|
Sepe percutit Deus ut corrigat. His autem qui incorrigibiles sunt dicit super quo percutiam ? quasi non invenio medicinam quam adhibeam vobis omnia membra vulneribus plena sunt adhibui sepius curationem modo nullam partem corporis reperio que non sit iam percussa et plagis plena. Vel nullas invenio plagas quibus confringam duritiam vestram eo enim crescit duritia quo maiora adhibeo flagella. Quod autem iam non sit locus medicine aptus ostendit sic: omne caput languidum.
Omne
interl.|
methaphora
caput
interl.|
methaphora
languidum
interl.|
consuetudine peccandi
interl.|
impietate
et omne cor merens
interl.|
sapientes quia per affectum in corde est sapientia hi quia intelligunt et sua et aliorum peccata plangunt
marg.|
OMNE
CAPUT
LANGUIDUM etc. Sicut letitia animi aliquando dolores corporis mitigat et si accedat languor mentis duplicatur infirmitas et sicut si caput dolet omnia membra sunt debilia. Ita si principes et doctores iustitiam servassent populus utcumque medicinam habuisset. Sed quia omnes infirmati sunt ablata est medicina animarum unde: a planta pedis etc.
Numérotation du verset
Is. 1,6
a planta pedis usque ad verticem
interl.|
a minimis usque ad summos
non est in eo
interl.|
populo vel capite vel corpore
sanitas.
interl.|
mentis quia medicum occiderunt
Vulnus
interl.|
malitie
et livor
interl.|
invidie
et plaga tumens.
interl.|
superbia Iudeorum
Non est circumligata
interl.|
fasciis orationum
nec curata medicamine
interl.|
bonorum operum
neque fota oleo.
interl.|
penitentie ut lacrimis compunctionis eorum duritia molliretur
interl.|
Septuaginta: non est malagma imponere neque oleum neque alligaturas
marg.|
VULNUS
ET
LIVOR etc. Quasi aut vulneribus hiant corpora aut verberibus livent aut plagis tument. Quod proprie extreme captivitati convenit cui nullum remedium est in qua impletur. Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt.
marg.|
Vulnus baculo livor virgis plaga gladio plerumque baculo
marg.|
Sciendum hec predicta esse de Domini adventu et ultima captivitate quando iam nullam curationem receperunt quia verum et pium medicum ad se missum occiderunt.
marg.|
NEC
CURATA
MEDICAMINE. Unde curavimus Babylonem et non est curata urbem scilicet confusionis et vitiorum legimus quoque descendentem a Hierusalem in Iericho a latronibus vulneratum a Samaritano curatum et post austeritatem vini infusam olei mollitiem. Et notandum quod ex quo dixit: in quo percutiam vos etc. Huc usque non est curata medicamine neque fota oleo translationem servavit et irremediabilem Iudeorum captivitatem expressit.
interl.|
ideo
Numérotation du verset
Is. 1,7
Terra vestra
interl.|
erit
deserta civitates vestre succense sunt7 igni.
7 sunt]
om. Weber
interl.|
Babyloniorum vel Romanorum
Regionem vestram coram
{t. 3
:
Erfurt, f. 74rb
; facsim., p. 3b}
vobis alieni
interl.|
Samaritani vel Romani
devorant et desolabitur
interl.|
revera
sicut in vastitate hostili
marg.|
TERRA
VESTRA
DESERTA etc. Hec sub Babyloniis partim completa sunt incensis civitatibus Hierusalem subversa regione Iudeorum Samaritanis incolentibus leonibus etiam terram vastantibus sed omnino sub Romanis.
marg.|
Omnipotens Deus Hierusalem et templum et populum deseruit cuius ipse custos fuit cum afferret fructus boni operis ; undee: «Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam».
e Ps. 126, 1.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 74rb ; facsim., p. 3b}
ALLEGORICE. Qui de sanitate pristina corruerunt et contrariis potestatibus traditi sunt omnia bona eorum in desertum veniunt et prioris iustitie Deus non recordabitur et igne diaboli omnia succendentur e fiunt pabulum bestiarum de quibus diciturf: «Ne tradas bestiis animas confitentes tibi».
f Ps. 73, 19 (Ps-R).
Numérotation du verset
Is. 1,8
et derelinquetur
interl.|
ab hominibus vel a Deo
marg.|
DERELINQUETUR. Unde: Surgite eamus hinc » ; et: « Relinquetur vobis domus vestra deserta » et alibi: « Reliqui domum meam » etc.
filia Sion
interl.|
Hierusalem vel templum
ut umbraculum in vinea
interl.|
vinea vindemiata de qua vineam de Egypto transtulisti
et sicut tugurium
interl.|
quod ablato fructu custodes vacuum reliquerunt
in cucumerario
interl.|
collectis frugibus
et8 sicut civitas que vastatur.
8 et]
om. Weber
marg.|
FILIA
SION etc. Affectu piissimi patris et omnes natura sunt filii vitio alieni. Unde Babylon sepe filia nuncupatur.
marg.|
HIERONYMUS. Moraliter. Per Sion que est speculatio et pomorum paradisus dicitur et vinea anima accipitur que in contemplatione debet consistere et fructus acceptabiles afferre cui si mens id est nous
9 presit habet Deum custodem mentis. Si autem vitia et peccata tamquam bestiole virtutum germina depasta fuerint illico Deum custodem amittit.
9 nous]
scrips.
, noys
Rusch
marg.|
"Vinea Domini Sabaoth domus Israel est"g. Postquam ergo vastavit eam aper de silva et vindemiaverunt transeuntes viam derelicta est a Domino.
g Cf. Is. 5, 7 (
Vetus latina,
p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.): « Vinea enim Domini exercituum... ».
Numérotation du verset
Is. 1,9
Nisi
interl.|
ergo
Dominus exercituum
marg.|
Dominus Sabaoth
quod Septuaginta, pro locorum qualitate, vel
Dominum virtutum
vel
Dominum omnipotentem
transferunt. Christus enim qui dicitur: «Data est mihi omnis potestas in celo et in terra» sicut ‘deus Dei’ et ‘dominus Domini’ sic ‘omnipotens Filius omnipotentis’ est.
interl.|
Christus de quo dominus virtutum ipse est rex glorie
reliquisset nobis
semen
marg.|
+ id est in Apostolis salve facte sunt reliquie populi Iudeorum et una die crediderunt tria milia et quinque et in toto orbe evangelium disseminatur.K
quasi
Sodoma
interl.|
Muti a laude Dei.
Sodoma
enim muta interpretatur,
Gomorrha
aspera
fuissemus et quasi Gomorrha similes essemus.
interl.|
asperi enormitate peccatorum10
M
10 peccatorum] + vitiorum quia Gomorrha interpretatur aspera
Md39
marg.|
NISI
DOMINUS etc. Hoc ex persona prophete et fidelium ex eadem plebe.
marg.|
NISI
DOMINUS etc. Hic ostenditur que contra Iudam et Hierusalem dicta sunt ad captivitatem Romanorum esse referenda quando in apostolis reliquie Iudeorum salve facte sunt et in una die crediderunt tria millia et in toto orbe evangelium seminatum est.
Numérotation du verset
Is. 1,10
Audite
interl.|
ne autem pereatis
interl.|
mente
verbum Domini principes Sodomorum ;
interl.|
quasi qui vos iactatis filios Abrahe
interl.|
cui simile pater tuus Amorreus et mater tua Cethea
percipite auribus
interl.|
auribus saltem exterioribus
legem Dei nostri populus Gomorrhe.
interl.|
vos ex patre diabolo estis11
N
11 ex patre diabolo - estis]
inv. Md39
marg.|
+ Salvis factis reliquus per apostolos populi Israel ad scribas et phariseos et populum succlamantem : « crucifige crucifige », idem12* propheticus cum vestitur et vocat eos
principes Sodomorum et populum Gomorrhe
qui cogitaverunt consilium pessimum et alligaverunt iustum atque dixerunt : « Non habemus regem nisi Cesarem ». O
12 idem ]
coniec.?
marg.|
+ Aiunt Hebrei ob duas causas interfectum Isaiam : quod
principes Sodomorum et populum Gomorrhe
eos appellaverit et quod Domino dicente ad Moysen : « Non poteris videre faciem meam », iste ausus sit dicere : « Vidimus Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum », non considerantes quod faciem et pedes Dei sive suos, quod13 in hebreo ambigue legitur seraphim texerint et media tantum Isaias14* vidisse se scribat.P
13 quod]
coniec.,
q
Sg41
14 Isaiam]
scrips.,
Esaiam
Sg41
marg.|
AUDITE
VERBUM. Salvatis reliquiis per apostolos ad scribas et phariseos et populum clamantem crucifige curcifie sermo convertitur.
marg.|
AUDITE etc. Hoc ad Iudeos illius temporis specialiter pertinet ad scribas phariseos et ad populum clamantem crucifige crucifige eum. Sicut enim Sodomite publice peccabant cogitantes consilium pessimum contra virum iustum Loth et sine verecundia dixerunt: educ viros qui ingressi sunt ad te ut abutamur eis sic isti contra Christum inverecunde dixerunt venite cogitemus contra iustum cogitationes et reus est mortis et huiusmodi. Unde in sequentibus: iniquitatem suam sicut Sodoma predicavit non abscondit.
marg.|
Audite verbum Domini etc. Tradunt hebrei Isaiam quia hoc dixerat occisum vel quia dixerath: « Vidi Dominum » etc . Cum dixerit Dominus ad Moysen: Non videbit me homo et vivet et non poteris videre faciem meam nec considerant quidem faciem vel pedes Domini vel suos. In hebreo enim ambigue dicitur seraphyn texerunt et media tantum eius Isaias se vidisse scripsit. Angeli tamen etiam minorum in Ecclesia semper vident faciem Dei homo autem videre non potest. Videmus enim nunc per speculum in enigmate etc. Quando vero de hominibus in angelos proficimus gloriam Dei revelata facie speculamur licet secundum proprietatem nature nulla creatura possit videre faciem Dei et nun mente cernitur quando invisibilis creditur.
h Is. 6, 1.
Numérotation du verset
Is. 1,11
Quo
interl.|
ad quid
mihi multitudinem victimarum
interl.|
quasi si legem non servatis quare offertis
vestrarum,
interl.|
non mearum quem offenditis
dicit Dominus.
interl.|
qui timendus est
Plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et
{t. 3
:
Erfurt, f. 74va
; facsim., p. 4a}
agnorum et hircorum nolui
interl.|
umquam
marg.|
PLENUS
SUM. Quasi putatis me indigere his vel delectrari. Ego autem plenus sum id est nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo eius.Vel plenus sum id est tedio affectus quia non bene offertis.
marg.|
HOLOCAUSTA
ARIETUM etc. usque: Iudicate pupillo etc. Sacrificia {t. 3: Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 4a} Iudeorum respuit obedientiam evangelii commendat.
marg.|
Holocausta arietum etc. Ultima templi destructionem indicat que imperpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem a Zorobabel templum edificatum est. Et in eo diu sacrificatum est.
marg.|
ALLEGORICE. Holocausta arietum etc. Potest et de illis accipi qui cum Dei precepta despiciant volunt illum multitudine sacrificiorum placare et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avariciam altari offerunt et pauperibus tribuunt.
marg.|
NOLUI. Preterito utens ostendit se numquam Iudeorum sacrificia amasse sed propter significatum ad tempus sustinuisse et vero sacrificio impleto pro nihilo reputasse.
Numérotation du verset
Is. 1,12
cum veneritis ante conspectum meum quis quesivit15
15 quesivit] + hec
Weber
interl.|
quasi lex spiritualis est
marg.|
CUM
VENERITIS. Hec sacrificia non quesivit Deus quasi indigeret sed ne demonibus immolarent et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent.
marg.|
QUIS
QUESIVIT. Audiant hoc Hebionite qui post Christi passionem putant legem esse servandam. Audiant hoc eorum socii qui Israelitico tantum generi custodiendam decernunt.
de manibus vestris hec ut
interl.|
sic
ambularetis in atriis meis ?
Numérotation du verset
Is. 1,13
Ne
interl.|
ergo
afferatis ultra sacrificium frustra.
interl.|
inutile
interl.|
quia
Incensum
interl.|
vestrum
abominatio est mihi.
interl.|
quia non pura intentione
Neomeniam et sabbatum et festivitates alias
interl.|
enchenia iubileum
non feram.
interl.|
non sustinebo amplius quia iniqui sunt cetus vestri
marg.|
NEOMENIAM. Festum nove lune quod celebrabant in principio mensium. Neos novum mene luna unde: buccinate Domino in neomenia tuba.
Iniqui sunt cetus vestri
marg.|
INIQUI
SUNT
CETUS
VESTRI. Quia spirituales hostias non offerunt unde: sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Numérotation du verset
Is. 1,14
calendas
interl.|
neomenias
vestras
interl.|
non meas
et sollemnitates vestras
interl.|
vestras
odivit anima mea,
interl.|
quia male utimini
marg.|
ODIVIT
ANIMA
MEA. anthropospathos: non quod animam habeat sed nostro loquitur more quasi: omnino odivi.
facta sunt mihi molesta.
interl.|
supradicta
Laboravi sustinens
interl.|
exspectans vestram conversionem
marg.|
LABORAVI
SUSTINENS. Symachus. Defeci miserans quasi non potui ultra misereri quia post servos Filium occidistis sicut illud Osee: perditio tua Israel tantum in me est auxilium tuum quod est. Pereas Israel qui non tuo merito sed meo tantum salvaris auxilio.
Numérotation du verset
Is. 1,15
et cum extenderitis manus vestras
interl.|
quod faciebant quasi imitantes Moysen qui orabat contra Amalech elevatis manibus
avertam oculos meos
interl.|
respectu misericordie
a vobis.
interl.|
iniquis
Et
interl.|
etiam vel ideo
cum multiplicaveritis orationem non exaudiam.
interl.|
quare:quia
Manus
interl.|
opera
enim16 vestre sanguine plene sunt.
16 exaudiam. Manus enim] audiam. Manus
Weber
interl.|
peccato unde: libera me de sanguinibus Deus Deus salutis mee id est de peccatis
marg.|
MANUS
VESTRE
SANGUINE
PLENE. Prophetarum tandem Domini eorum unde: implete mesuram patrum vestrorum. Illi interfecerunt prophetas vos iugalate Fiium Patrisfamilias.
marg.|
Utendum est hoc testimonio contra eos qui cum quottidianis operibus sanguineas manus habeant in oratione dies noctesque invigilant.
Numérotation du verset
Is. 1,16
Lavamini,
interl.|
lacrimis penitentie
interl.|
facite dignos fructus penitentie
mundi estote,
interl.|
ne recidatis
interl.|
innocentia vite
marg.|
LAVAMINI. Quasi hoc odivi placet veritas evangelii. Lavamini sanguine Christi aqua baptismi. Mundi estote postea manentes in innocentia vite. Baptismus enim solummodo potest esse in remissionem peccati unde: nisi quis renatus etc. Et alibi: ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris etc.
marg.|
Ordo precipuus: non sufficit lavamini nisi adiungatur mundi estote ut post lavacrum aque cordis habeant puritatem. Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Habita autem cordis puritate de mentibus suis debent malum auferre non solum in conspectu hominum sed etiam in conspectu Dei cui nihil potest celari. Quod autem adiungitur. Quiescite agere perverse illud evangelii sonat. Ecce sanus factus es iam amplius noli peccare. Recedens ergo a vitiis discat bonum querat iudicium oppresso subveniat {t. 3: Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 4b} pupillum viduamque defendat. Si autem hec fecerit peccata que prius in modum coccini sanguinea fuerunt dimittentur et opera sanguinis in veste Domini mutabuntur que de agni vellere confecta est quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.
auferte
interl.|
auferte mala hoc modo lavamini
malum
interl.|
opus
cogitationum
interl.|
si cogitatis saltem ne perficiatis
vestrarum
interl.|
iniquarum
interl.|
non mearum
ab oculis meis.
interl.|
quia abominatio est mihi
quiescite
interl.|
vos baptisati
agere perverse.
interl.|
declina a malo
Numérotation du verset
Is. 1,17
Discite
{t. 3
:
Erfurt, f. 74vb
; facsim., p. 4b}
benefacere.
interl.|
fac bonum
interl.|
hoc modo
marg.|
DISCITE
BENEFACERE. Non confisi nature virtus est discenda et imitanda unde Iesu filius Sirach. Desiderasti sapientiam serva mandata et Dominus tribuet tibi eam. Et Isaias: omnis qui non didicerit iustitiam super terram veritatem non faciet discenda est ergo iustitia et magistrorum terenda sunt limina.
Querite iudicium,
interl.|
a sapientibus quorum est iudicare unde Salomon sapientiam postulavit ad iudicandum populum
subvenite oppresso.
interl.|
violenter
Iudicate
interl.|
id est iudicio subvenite si eius causa bona est quia dicitur: ne parcas pauperi in iudicio
pupillo,
interl.|
id est pauperi
defendite viduam
interl.|
a violentia
interl.|
in iudicio
marg.|
QUERITE
IUDICIUM. Victimis Iudeorum evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur ut securi de coniugibus et liberis martyres ad bella procedant.
Numérotation du verset
Is. 1,18
et venite
interl.|
cum hec bona feceritis
et arguite me
interl.|
quasi ingratum
interl.|
si non remunerabo
dicit Dominus.
interl.|
qui non mentitur
Si fuerint peccata vestra
interl.|
quasi si hec feceritis
ut coccinum quasi nix dealbabuntur
interl.|
unde: asperges me Domine ysopo et alibi: vestimenta eius alba sicut nix
et si fuerint rubra sicut17 vermiculus velut lana alba18 erunt.
17 sicut] quasi
Weber
18 alba nonnuli codd. (ΓA ΨD
Ω etc.)
Rusch edd.
]
om. Weber
marg.|
UT
COCCINUM. Idem est coccus et coccinum et vermiculus grande scilicet peccatum ut homicidium et adulterium etc. Quod autem per nivem hoc par lanam significatur purgatio scilicet et ablutio peccatorum.
marg.|
QUASI
NIX quod frigidi erunt contra incentiva vitiorum.Et velut lana quia vestiti contra frigus perfidie.
marg.|
LANA. De qua fiat vestis Christi unde: quoquot baptisati estis Christum induistis. Et alibi: vivit Dominus quia his sicut vestimento indueris.
Numérotation du verset
Is. 1,19
Si volueritis
interl.|
per liberum arbitrium
interl.|
quasi in vestra voluntate est
et audieritis me19
19 me nonnuli codd. (Φ R Q ΓA ΨD
Ω etc.)
Rusch
Ed1455
Clementina
]
om. Weber
interl.|
obedieritis
bona terre
interl.|
viventium vel presentis ut saltem Iudei presentibus invitati obediant
comedetis.
marg.|
SI
VOLUERITIS etc. Liberum arbitrium reservatur ut non ex preiudicio Dei sed ex singulorum meritis premia vel penas sequi probetur.
marg.|
TERRE. Cum cetera elementa sit in motu terra immoblis stat. Ideo per eam significatur soliditas eterne beatitudinis.
Numérotation du verset
Is. 1,20
Quod si nolueritis et me ad iracundiam
interl.|
vindictam
interl.|
sic
provocaveritis20 gladius devorabit vos
20 ad iracundiam - provocaveritis]
inv. Weber
interl.|
quasi de veritate ne dubitetis
marg.|
GLADIUS. Babyloniorum vel Romanorum vel Dei pestilentia scilicet mortalitas fames pena eterna quicquid enim affligit gladius solet dici.
quia os Domini
interl.|
Verbum Patris vel propheta per quem Deus loquitur sua secreta cuius sententia permanentibus peccatis non mutatur
locutum est.
Numérotation du verset
Is. 1,21
Quomodo
interl.|
admirative
facta est meretrix
interl.|
non tam opere quam mente recedendo a Deo
civitas fidelis
interl.|
olim
marg.|
CIVITAS
FIDELIS. Septuaginta addiderunt
Sion
propter manifestiorem sensum. Sion mons est in quo Hierusalem condita est. Sed postquam a David capta est civitas appellata est civitas David in qua sancti viri fuerunt dum habuit tabernaculum Domini. Et postea templum quando Nathan et alii prophetaverunt et super choros Asaph et Idithun21 et Haneman et filii Chore constituti sunt ut paulatim a sacrificiis victimarum ad laudem Dei transiret religio.
21 Idithun]
scrips.
, Yditum
Rusch
et22 plena iudicii ?
22 et]
om. Weber
interl.|
veri
Iustitia
marg.|
IUSTITIA. Iustitia in hebreo sedech quod magis iustum significat ut intelligamus Dominum commoratum in ea de quo: iustus autem quid fecit ? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum vel tabernaculum meum in ea.
habitavit in ea
interl.|
tamquam in domo sua
nunc autem homicide.
interl.|
quia prophetas et Dominum prophetarum occiderunt
marg.|
QUOMODO etc. Hec ad tempora prophete sed specialiter ad incarnationem Christi referuntur quando penitus recesserunt a Deo Barzaban eligendo Filium Dei occidendo unde admirans ait: quomodo etc.
marg.|
MORALITER. Anima fidelis et plena iudicii dum Deo obedit Deus in ea habitat qui est iustificans iustitia. Si autem a Deo recedit non loco sed merito habitatur a malignis spiritibus qui sunt homicide animarum.
Numérotation du verset
Is. 1,22
Argentum tuum
interl.|
vere ubi iustitia ibi homicide quia argentum etc.
interl.|
eloquia divine scripture in sordes prave doctrine scribarum et phariseorum
marg.|
ARGENTUM etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. Argentum {t. 3: Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 5a} tu unde. Eloquia Domini eloquia casta argentum etc.
versum
{t. 3
:
Erfurt, f. 75ra
; facsim., p. 5a}
est in scoriam23
23 scoriam] + metallorum robiginem vocat sibi purgamenta et sordes que ignis excoquantur
Edmaior.
(
S*
)
ex Hieronymo
marg.|
IN
SCORIAM. Scoria hebraice sygin quod est rubigo metallorum vel purgamenta et sordes que igne excoquuntur.
vinum tuum mixtum est aqua.
interl.|
austeritas legis cum mollitie phariseice traditionis vel heretice perversionis
marg.|
VINUM
TUUM. Alii: caupones tui miscent vinum aqua. Simachus:
vinum tuum mixtum est aqua
.
marg.|
MORALITER.
Vinum tuum
mixtum est aqua quia precepta sancte scripture quibus corrigere debet auditores ad illorum voluntatem emollit sensu suo admixto vinum corrumpit.
marg.|
MORALITER.
Vinum tuum
etc. Heretici quoque evangelium corrumpunt pessimi caupones de vino aquam facientes cum aquam in vinum verterit Dominus quod miratur architriclinus et regina Saba in convivio Salomonis colaudans pincernas et ministros vini.
Numérotation du verset
Is. 1,23
Principes
interl.|
scribe et pharisei
interl.|
sacerdotes qui debebant iudicare populum
tui infideles socii furum,
interl.|
scribarum et phariseorum
interl.|
in Christum non credentes inobedientes
marg.|
SOCII
FURUM. Accipientes a scribis et phariseis munera que pauperibus auferebant. In passione quoque Domini infideles fuerunt nolentes credere in Christum et socii furum scribarum et phariseorum et iude proditoris.
marg.|
HIERONYMUS. Moraliter.
Socii furum
. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera qui de lacrimis pauperum congregant divitias ne simus socii furum et ne dicatur de nobis: si videbas furem currebas cum eo etc.
interl.|
quia
omnes diligunt munera
interl.|
non enim dicit accipiunt munera sed diligunt peccatum enim est in voluntate non in re
sequuntur retributiones
interl.|
acquisitive
marg.|
SEQUUNTUR
RETRIBUTIONES. Quia amicos non putant nisi qui donant quorum non os sed manus considerant. Et tantum quorum marsupia exhauriunt sanctos iudicant. Illis donant a quibus sperant illis favent illos extollunt vel laudant eorum causam.
marg.|
Simachus:
vitissitudines
vel ultiones ut ille quoque in culpa sit qui malum pro malo exigit dentem pro dente oculum pro oculo non audiens illud. Si reddidi retribuentibus mihi mala vel illud. Percucienti se dabit maxillam ect. Evangelico enim viro dicitur: qui te percusserit in dexteram pre ei et aliam maxillam id est patienter tolera.
pupillo
interl.|
a quo nihil sperant
non iudicant.
interl.|
et
Causa24 vidue
24 Causa] Et
praem. Weber
interl.|
que miseranda
non ingreditur ad eos.
interl.|
dedignantur audire
Numérotation du verset
Is. 1,24
Propter hoc25 ait Dominus Deus26 exercituum
25 hoc
Rusch Weber
] hec ΩJ
26 Deus
Rusch
ΩSJ
Ed1455
Clementina
]
om. Weber
interl.|
qui potens et timendus
Fortis Israel:
marg.|
FORTIS
ISRAEL. Septuaginta: Ve fortes Israel. Quasi: potentes potenter tormenta patientur. Cui plus datur plus exigitur ab eo. Quod contra principes Ecclesie dicere possumus qui dignitatem destruunt operibus vel moribus.
heu ego27
27 ego
Rusch
ΩS
Ed1455
]
om. Weber
marg.|
HEU
EGO. Affectu pii Patris eos licet inimicos plangit vel percutit quia pereunt et penitere nolunt.
consolabor super hostibus meis
interl.|
specialiter scribis et phariseis quibus dicitur: ve vobis scribe et pharisei et alibi generatio prava signum querit etc.
marg.|
CONSOLABOR. Ultione consolatur quippe super hostibus suis cum qui in prosperitate beneficia Dei cognoscere dedignatur suppliciis et afflictionibus corriguntur.
et
interl.|
id est
vindicabor de inimicis meis.
Numérotation du verset
Is. 1,25
Et convertam
interl.|
extendam ad puniendum
manum meam
interl.|
vindictam
interl.|
quam patiendo diu quasi plicatam tenui
ad te
interl.|
puniendam
et excoquam ad purum
interl.|
purgando igne tribulationis
scoriam tuam
interl.|
sordes vitiorum
et auferam omne stannum28 tuum.
28 stannum
Rusch
Ed1455
Clementina
] stagnum
Weber
marg.|
ET
EXCOQUAM. Quia supra nominaverat argentum servat methaphoram. Excoquam etc. Igne tribulationis sordes et vitia purgando ut separato stanno purum remaneat argentum quod absque igne fieri non potest. Unde: quasi ignis conflans et quasi herba fullonum et alibi: Frumentum congregabit in horrea paleas autem comburet igni inextinguibili. In quo significat eos tormenta passuros.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 5b}
STANNUM. Falsam doctrinam scribarum et phariseorum que est similis vere sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et evangelii scientiam.
Numérotation du verset
Is. 1,26
et restituam iudices tuos ut fuerunt prius
interl.|
Moyses, Aaron, Gedeon, Iosue et alii
et consiliarios tuos sicut antiquitus.
interl.|
qui consilia Dei et secreta tibi aperiant
marg.|
ET
RESTITUAM. Non solum post capivitatem ut Zorobabel Esdram et alios qui usque ad Hyrcanum prefuerunt populo sed et post adventum Domini apostolos et alios Ecclesie rectores.
Post hec
interl.|
illis restitutis
vocaberis civitas iusti
interl.|
Christi
marg.|
CIVITAS
IUSTI. Ecclesia in qua convocantur ad iure vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad iure vivendum.
urbs
interl.|
non potest civitas abscondi supra montem posita
fidelis
interl.|
in Christum credens
Numérotation du verset
Is. 1,27
Sion
interl.|
non omnis sed in discretione credentium et non credentium reliquie Israel salve fient
in iudicio redimetur
interl.|
sanguine Filii
interl.|
ab infidelitate
et reducent eam in iustitiam29.
29 iustitiam] iustitia
Weber
interl.|
que abducta est per iniustiam
interl.|
sed
Numérotation du verset
Is. 1,28
Et
interl.|
Dominus
conteret
interl.|
per Romanos vel in inferno
{t. 3
:
Erfurt, f. 75rb
; facsim., p. 5b}
sceleratos30
30 sceleratos Σ Ω
M
Rusch
] scelestes ΘA*, sceleratores ΔM, scelestos
Weber
interl.|
prelatos
et peccatores simul
interl.|
subiectos
interl.|
qui in Christi morte consenserunt et credere noluerunt
interl.|
contritia peccatoribus qui Dominum dereliquerunt
et qui
interl.|
merito
dereliquerunt Dominum
interl.|
permanentes in sua malitia
consumentur.
interl.|
hic et in futuro
Numérotation du verset
Is. 1,29
Confundentur
interl.|
intus et exterius
interl.|
erubescendo
interl.|
salvatis bonis
enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis
interl.|
more prophetico cito mutat personam
super hortis
interl.|
locis voluptuosis
quos elegeratis.
interl.|
luxurie vestre
Numérotation du verset
Is. 1,30
Cum fueritis
interl.|
cum defecerit vobis aqua sapientie cum ardi et steriles eritis
velut quercus
interl.|
infructuosi
defluentibus foliis et velut hortus
interl.|
vel paradisus alia littera
absque
interl.|
qui debuistis esse «hortus conclusus, fons signatus»i
i Cf. Ct. 4, 12 ut laud. Corpus antiphonalium officii (n° 3136, 3137, 3138: antiphonae in festis Virginis).
aqua
interl.|
sapientie
interl.|
infructuosi
marg.|
VELUT
QUERCUS etc. Sicut a quercu ariditate concussa defluunt folia et sicut ortus non valet proferre fructus herbarum nisi irrigetur aqua. Ita vos nisi habueritis folia verborum Dei que non marcescunt et aquam spiritualis intelligentie non potestis bona operari sed omnes labores vestri ariditate deficient.
marg.|
Usque hodie Iudei legentes Scripturas sanctas therebintus sunt vel quercus secundum Symachum vel ficus secundum evangelium in qua Dominus poma quesivit et non invenit et eterna ariditate damnavit. Ipsaque folia et pompam verborum iam amiserunt. Ortus quoque irriguus scilicet scientia scripturarum vel paradisus (alia littera) diversarum arborum quia sine gratia spirituali nec olera afferunt que infirmus manducet.
Numérotation du verset
Is. 1,31
et erit
interl.|
tunc
interl.|
in persecucione et captivitate
fortitudo vestra
interl.|
superbia
interl.|
in qua confidebatis
ut favilla stuppe
interl.|
Symachus: purgamentum stuppe
interl.|
cito consumetur
marg.|
UT
FAVILLA. Allegorice vel moraliter. Hec omnia de contrariis dogmatibus possunt accipi quia et magistri et discipuli pariter sunt perituri et opus eorum cibus ignis.
et opus
interl.|
fortitudinis vel idolatrie
interl.|
omnia munimina
vestrum
interl.|
vel eius
quasi scintilla
interl.|
nullius momenti
et succendetur
interl.|
ab hostibus vel a Domino
utrumque simul
interl.|
fortitudo opus vel idolum vel Hierusalem in qua idolum
et non erit qui extinguat.
interl.|
quod Dominus incendit
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_1)
Notes :