Capitulum 55
Numérotation du verset
Is. 55,1
Omnes1 sitientes
1 Omnes] O
praem. Weber
venite ad aquas
et qui non habetis argentum
properate
Emite
et comedite
Venite
Emite
absque argento
et absque ulla commutatione
vinum
et lac
Numérotation du verset
Is. 55,2
quare
appenditis argentum
non in panibus
et laborem vestrum
non in saturitate audite
audientes me
et comedite bonum
et delectabitur in crassitudine
anima vestra
Numérotation du verset
Is. 55,3
inclinate aurem vestram
et venite ad me
Audite
et vivet anima vestra
et feriam vobis
pactum sempiternum
misericordias
David
fideles
Numérotation du verset
Is. 55,4
ecce testem
Populis
dedi
eum ducem
ac preceptorem
gentibus
Numérotation du verset
Is. 55,5
ecce gentem
quam nesciebas
Vocabis
et gentes que non cognoverunt te ad te
Current
propter Dominum
Deum tuum
et Sanctum Israel quia glorificavit
te
Numérotation du verset
Is. 55,6
querite Dominum
Dum
inveniri potest
invocate eum
dum prope est
Numérotation du verset
Is. 55,7
derelinquat
impius
viam suam
et vir iniquus
cogitationes suas
et revertatur
ad Dominum
et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est
ad ignoscendum
Numérotation du verset
Is. 55,8
non enim
cogitationes mee
cogitationes vestre
neque vie vestre
vie mee
dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 55,9
quia sicut exaltantur celi
a terra
sic exaltate sunt vie mee
a viis vestris
et cogitationes mee
a cogitationibus vestris
Numérotation du verset
Is. 55,10
et quomodo descendit imber et nix
de celo
et illuc ultra non revertitur sed inebriat
terram
et infundit eam
et germinare eam facit
et dat
semen
serenti
et panem comedenti
Numérotation du verset
Is. 55,11
sic erit verbum meum
quod egredietur
de ore meo
non revertetur ad me vacuum sed faciet
quecumque volui
et prosperabitur in his ad que misi illud
Numérotation du verset
Is. 55,12
quia in letitia egrediemini
et in pace
deducemini
montes
et colles
cantabunt
coram vobis laudem
et omnia ligna regionis
plaudent manu
Numérotation du verset
Is. 55,13
pro saliunca
ascendet abies
et
pro urtica
crescet myrtus
et
erit Dominus nominatus
in signum eternum quod
non auferetur
Capitulum 55
Numérotation du verset
Is. 55,1
{t. 3: Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 81a} Omnes1 sitientes
1 Omnes] O
praem. Weber
interl.|
tam Iudei quam gentiles
marg.|
OMNES
SITIENTES. Quod vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam provocat credentes ad fluvium Dei qui repletus est aquis.
venite ad aquas
interl.|
vivas
interl.|
potum doctrine et veteris et nove legis
marg.|
AD
AQUAS. Spiritus Sancti baptismatis unde apud te est fons vite {t. 3: Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 81b} et in lumine tuo videbimus lumen. Et alibi: si quis sitit veniat ad me et bibat. Has aquas spargunt nubes. Ad quas venit veritas Dei.
et qui non habetis argentum
interl.|
divini eloquii
marg.|
ET
QUI
NON
HABETIS. Gratia salvi facti estis et alibi. Gratis accepistis gratis date.
properate
interl.|
fide
Emite
interl.|
nolite timere paupertatem divini eloquii
interl.|
bene vivendo credendo
et comedite
interl.|
mente
marg.|
COMEDITE. Audiendo loquendo legendo meditando operando corde retinendo. Divina siquidem scriptura et potus est aperta et cybus occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de celo descendit.
Venite
interl.|
fide
Emite
interl.|
humana sapientia emitur auro et argento
absque argento
interl.|
argentum vestrum reprobum est
et absque ulla commutatione
interl.|
terrena
vinum
interl.|
in principio erat Verbum etc. huiusmodi
et lac
interl.|
simplicium doctrinam unde Verbum caro factum est
Numérotation du verset
Is. 55,2
quare
interl.|
o scribe et pharisei heretici et philosophi
appenditis argentum
interl.|
nitorem eloquentie
non in panibus
interl.|
spiritualibus qui sequimini litteram que occidit non spiritualem intellectum qui reficit hic est Christus qui dicit ego sum panis vivus
et laborem vestrum
interl.|
studium scilicet in foliis verborum que aurem pretervolant non animam satiant
non in saturitate audite
interl.|
auribus cordis
interl.|
actu
audientes me
interl.|
consuetudine
et comedite bonum
interl.|
Christum vel evangelii verbum
et delectabitur in crassitudine
interl.|
caritatis et aliarum virtutum
interl.|
etsi corpus maceretur
{t. 3: Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 81b} anima vestra
marg.|
QUARE
APPENDITIS etc. Pensatis sacra eloquia sed non refectionem qui solam speciem littere custoditis de spirituali intelligentia pinguedinem interne refectionis amittitis.
Numérotation du verset
Is. 55,3
inclinate aurem vestram
interl.|
quasi humiles
interl.|
audiendi
et venite ad me
interl.|
fide et opere
Audite
interl.|
obedite
et vivet anima vestra
interl.|
in Deo qui est vita anime
et feriam vobis
interl.|
sanguine Filii confirmando evangelium cui non succedet alia lex
pactum sempiternum
interl.|
non breve sicut populis Iudeorum
marg.|
ET
FERIAM
VOBIS. Feriri pactum dicitur eo quod in pacto confirmando hostia feriatur.
misericordias
interl.|
confirmando
interl.|
promissiones sola misericordia factas
interl.|
misericordias Domini in eternum cantabo
David
interl.|
Christi
fideles
interl.|
veracis
Numérotation du verset
Is. 55,4
ecce testem
interl.|
ego in hoc natus sum ut testimonium perhibeam veritati
interl.|
omnium que promisi
Populis
interl.|
fidelium
dedi
interl.|
ego Pater
eum ducem
interl.|
nemo venit ad Patrem nisi per me
ac preceptorem
interl.|
legis latorem
gentibus
interl.|
non solum Iudeis
interl.|
Pater ad Filium
marg.|
ECCE
TESTEM. Provocavit Iudeos ad credendum sed quia sciebat illis non credentibus gentiles esse credituros dicit se Filium misisse qui precepta impius populis nuntiaret.
Numérotation du verset
Is. 55,5
ecce gentem
interl.|
o filii
quam nesciebas
interl.|
propter idolatriam
Vocabis
interl.|
ad fidem per apostolorum predicationem
et gentes que non cognoverunt te ad te
interl.|
Domine refugium factus es nobis
Current
interl.|
fide
propter Dominum
interl.|
Patrem
Deum tuum
interl.|
secundum humanitatem
et Sanctum Israel quia glorificavit
interl.|
in morte
interl.|
hic est Filius meus dilectus
interl.|
in resurrectione et ascensione
interl.|
gloria quam habes antequam mundus fieret vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre etc.
te
interl.|
secundum humanitatem
marg.|
DOMINUM
DEUM
TUUM. Quando Pater dicitur Pater Christi secundum divinitatem dicitur Pater glorie secundum humanitatem #Pater Domini nostri id est Christi.
Numérotation du verset
Is. 55,6
querite Dominum
interl.|
fide opere simplicitate
Dum
interl.|
dum vivitis
interl.|
dum penitentie locus est
inveniri potest
interl.|
modo potest inveniri merito fidei in futuro videbitur non invenietur
invocate eum
interl.|
in veritate
dum prope est
interl.|
dum tempus habetis
marg.|
QUERITE
DOMINUM etc. Hec pertinent ad Iudeos vel ad gentes specialiter et ad unum quemque generaliter.
marg.|
Propheta ad Iudeos. Querite Dominum etc. Quasi gentes suscipiunt misericordias David et vos dedignamini sed agite penitentiam et convertimini dum tempus habetis unde: ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis.
marg.|
DUM
PROPE
EST. Ne vestris vitiis recedat qui appropinquat appropinquantibus sibi et filio revertenti letus occurrit.
Numérotation du verset
Is. 55,7
derelinquat
interl.|
declina a malo
impius
interl.|
gentilis
viam suam
interl.|
pravam
interl.|
non est satis querere Dominum nisi derelinquat impius viam suam
et vir iniquus
interl.|
Iudeus
cogitationes suas
interl.|
antiquas pessimas de quibus ut quid cogitatis mala in cordibus vestris
et revertatur
interl.|
fac bonum
ad Dominum
interl.|
qui"non vult mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat"a.
a
¶Fons : Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481): « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ». Cf. Ez. 33, 11: « Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua et vivat ».
et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est
interl.|
multum misericors
ad ignoscendum
interl.|
clementissimus Pater
Numérotation du verset
Is. 55,8
non enim
interl.|
quasi et misereri volo et possum non enim cogitationes mee
interl.|
consilium Domini manet in eternum cogitationes eius in generatione et generationem
cogitationes mee
interl.|
immutabiles
interl.|
Dominus reprobat cogitationes populorum
interl.|
sicut
cogitationes vestre
interl.|
vane
neque vie vestre
interl.|
prave
interl.|
sicut
vie mee
interl.|
recte
dicit Dominus
marg.|
NON
ENIM
COGITATIONES. Ne putetis difficile esse quod spondeo considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia et quanta nature tanta voluntatis diversitas.
Numérotation du verset
Is. 55,9
quia sicut exaltantur celi
interl.|
angelorum
a terra
interl.|
humanum
sic exaltate sunt vie mee
interl.|
recte
a viis vestris
interl.|
pravis
et cogitationes mee
interl.|
immobiles et investigabiles
interl.|
inscrutabilia eius iudicia
a cogitationibus vestris
interl.|
quoniam vane sunt
interl.|
cogitaverunt consilia que non potuerunt stabilire
Numérotation du verset
Is. 55,10
et quomodo descendit imber et nix
interl.|
de nubibus
interl.|
evangelica doctrina
de celo
interl.|
apostolis
et illuc ultra non revertitur sed inebriat
interl.|
humore
terram
interl.|
terrenorum corda
et infundit eam
interl.|
aqua viva
interl.|
sic
et germinare eam facit
interl.|
fructus iustitie
et dat
interl.|
qui seminat in lacrimis in exultatione mettet
semen
interl.|
filios spirituales
interl.|
predicanti
et panem comedenti
interl.|
verbi
interl.|
doctrine
interl.|
exercenti
marg.|
ET
QUOMODO. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 82a}
PANEM
COMEDENTI etc. Unde Salomonb:"Mitte panem tuum super aquas quia multitudine dierum invenies eum". Hoc est panem doctrine tue et gratiam spiritualem cunctis infunde quia in novissimo premia recipies.
b Cf.
Qo. 11, 1
: « Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum ».
Numérotation du verset
Is. 55,11
sic erit verbum meum
interl.|
promissio de salute Iudeorum
interl.|
#Filius in Patre est Verbum
quod egredietur
interl.|
humana similitudine
de ore meo
interl.|
prophetarum apostolorum
non revertetur ad me vacuum sed faciet
interl.|
unde que placita sunt ei facio semper
quecumque volui
interl.|
de redemptione humani generis
et prosperabitur in his ad que misi illud
interl.|
etiam secundum hominem predicando ad fidem convertendo
marg.|
NON
REVERTETUR etc. Sed postquam meam impleverit voluntatem in terris redibit et sedebit a dextris meis secundum illud: Sede a dextris meis etc.
Numérotation du verset
Is. 55,12
quia in letitia egrediemini
interl.|
gentes ab idolatria Iudei a legis umbra
et in pace
interl.|
Christo qui est pax nostra
interl.|
gratia vobis et pax etc.
deducemini
interl.|
ad patriam celestem
montes
interl.|
angeli
et colles
interl.|
patriarche prophete apostoli
marg.|
MONTES. Scilicet anime sanctorum que pro varietate virtutum montes appellantur et colles.
cantabunt
interl.|
leti de salute vestra
coram vobis laudem
interl.|
Deo
et omnia ligna regionis
interl.|
vel silvarum
interl.|
primitive Ecclesie id est fideles qui erunt tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum
plaudent manu
interl.|
opere
Numérotation du verset
Is. 55,13
pro saliunca
interl.|
pro vitiis virtutes
interl.|
spinosis et vitiosis
ascendet abies
interl.|
virtutes
marg.|
PRO
SALIUNCA. Saliunca aculeis et punctionibus plena. Abies alta procera fabricandis domibus apta pice fecunda.
marg.|
GREGORIUS. In Moralibus: Pro saliunca ascendet abies dum in sanctorum corde pro abiectione terrene cogitationis altitudo superne contemplationis exoritur. Urtica vero omnino ignee nature dicitur. Myrtus vero temperative fertur esse virtutis. Pro urtica ergo crescet myrtus cum iustorum mentes a prurigine et ardore vitiorum ad cognitionis temperiem tranquillitatemque perveniunt dum iam terrena non appetunt dum flammas carnis desideriis celestibus extinguunt.
et
interl.|
virtutibus exaltati
pro urtica
interl.|
igneis aculeis plenis
interl.|
libidinosis cupidis
crescet myrtus
interl.|
odore virtutum pleni animarum medici myrtus enim est odora aromatica urtica ignea aculeis plena
et
interl.|
tunc
interl.|
commutans de malo in bonum
erit Dominus nominatus
interl.|
quia a Christo nominabuntur christiani hoc signo insigniti
in signum eternum quod
interl.|
nomen Christi
non auferetur
interl.|
ut crucis eius caractere omnes muniantur vel inurantur
interl.|
fidelibus
marg.|
ET
ERIT
DOMINUS. Alii: et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_55)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_55)
Notes :