Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Is. 10,1 

Ve qui condunt
leges iniquas et scribentes iniustitiam
scripserunt
Numérotation du verset Is. 10,2 

ut opprimerent in iudicio
pauperes et vim
facerent cause humilium populi mei ut essent vidue
preda eorum et pupillos diriperent
Numérotation du verset Is. 10,3 

quid facietis
in die visitationis
et calamitatis de longe venientis
ad cuius fugietis auxilium
et ubi derelinquetis gloriam vestram
Numérotation du verset Is. 10,4 

ne incurvemini
sub vinculo
et cum interfectis cadatis super
omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
Numérotation du verset Is. 10,5 

ve Assur
Virga
furoris mei
et baculus
ipse in manu eorum
indignatio mea
Numérotation du verset Is. 10,6 

ad gentem fallacem mittam eum
et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia
et dividat1
1 dividat] diripiat Weber
predam et ponat illum
in conculcationem quasi lutum platearum
Numérotation du verset Is. 10,7 

Ipse
autem non sic arbitrabitur
et cor eius non ita estimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
Numérotation du verset Is. 10,8 

dicet enim
Numérotation du verset Is. 10,9 

Numquid non principes mei simul reges sunt ? Numquid non ut Carcamis2
2 Carcamis] Chachamis Weber
sic Calanno3 et ut
3 Calanno] Chalanno Weber
Arphat sic Emath4 ?
4 Emath] Emad Weber
Numquid non ut Damascus
sic Samaria ?
Numérotation du verset Is. 10,10 

Quomodo
invenit manus mea
regna idoli sic
et simulacra eorum
de Hierusalem et de Samaria
Numérotation du verset Is. 10,11 

numquid non sicut feci Samarie et idolis eius
sic faciam Hierusalem et simulacris eius
Numérotation du verset Is. 10,12 

et erit
cum impleverit Dominus
cuncta opera sua
in monte Sion et in Hierusalem visitabo
super fructum
Magnifici
cordis regis Assur
et super gloriam altitudinis oculorum eius
Numérotation du verset Is. 10,13 

dixit enim in fortitudine manus mee
feci et in sapientia mea intellexi et abstuli
terminos populorum et principes eorum depredatus sum et detraxi quasi potens in sublime
residentes
Numérotation du verset Is. 10,14 

et invenit quasi nidum
manus mea
fortitudinem populorum et sicut colliguntur
Ova
que derelicta sunt
sic universam terram
ego congregavi et
non fuit qui moveret pinnam
et aperiret os et ganniret
Numérotation du verset Is. 10,15 

numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga
contra elevantem5 se et exaltetur baculus qui utique lignum est
5 elevantem] levantem Weber
Numérotation du verset Is. 10,16 

propter hoc
mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius
Tenuitatem
et subtus
gloriam eius
succensa ardebit quasi combustio ignis
Numérotation du verset Is. 10,17 

et erit lumen Israel
in igne et Sanctus
eius
in flamma et succendetur et devorabitur spina eius
et vepres
in die una
Numérotation du verset Is. 10,18 

et gloria
saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
Numérotation du verset Is. 10,19 

et reliquie ligni saltus eius
pro paucitate
numerabuntur et puer scribet eos
Numérotation du verset Is. 10,20 

Et
erit in die illa
non adiiciet residuum Israel
et hii qui fugerint
de domo Iacob inniti
super eo
qui percutit eos
sed innitetur super Dominum Sanctum Israel
in veritate
Numérotation du verset Is. 10,21 

reliquie convertentur reliquie inquam Iacob
ad Deum fortem
Numérotation du verset Is. 10,22 

si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris reliquie
convertentur
ex eo
consummatio abbreviata
inundabit iustitiam
Numérotation du verset Is. 10,23 

Consummationem
enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terre
Numérotation du verset Is. 10,24 

propter hoc
hec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur
in virga percutiet te
et baculum suum levabit
super te in via Egypti
Numérotation du verset Is. 10,25 

adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
Numérotation du verset Is. 10,26 

et suscitabit
super eum
Dominus exercituum flagellum
iuxta plagam Madian
in petra Horeb
et virgam
suam super mare
et levabit eam in via Egypti
Numérotation du verset Is. 10,27 

et erit
in die illa auferetur
onus eius
de humero tuo et iugum eius de collo tuo et computrescet iugum
a facie olei
Numérotation du verset Is. 10,28 

veniet in Aioth6
6 in Aioth Cor1 Cor3 ([moderni] et plures antiq.) ΩJ Rusch ] in Naioth Cor1 (vel secundum interpretationem [cf. 1Rg. 19, 18 sqq.), in Na(y)ath Cava X ΣT ΔL, naiatha O, in Aiath Cor2 Cor3 (hebr. Ieron.) Clementina Weber
transibit
in Magron
apud Machmas
commendabit
vasa sua
Numérotation du verset Is. 10,29 

Transierunt
cursim Gabaa7 sedes nostra.
7 Gabaa] Gabee Weber
Obstipuit
Rama
Gabaa8
8 Gabaa] Gabaath Weber
Saulis
fugit.
Numérotation du verset Is. 10,30 

hinni voce tua
filia Gallim attende Laisa paupercula Anathoth
Numérotation du verset Is. 10,31 

migravit Medemena habitatores Gebim
confortamini
Numérotation du verset Is. 10,32 

adhuc dies est
ut in Nob stetur
agitabit manum suam
super montem filie Sion
collem Hierusalem
Numérotation du verset Is. 10,33 

ecce Dominator Dominus exercituum
Confringet
Lagunculam
in terrore
et excelsi
statura succidentur
et sublimes
humiliabuntur
Numérotation du verset Is. 10,34 

et subvertentur condensa saltus
ferro
et Libanus cum excelsis cadet

Capitulum 10

Numérotation du verset Is. 10,1 
interl.| propheta contra scribas et phariseos qui traditiones suas preponunt legi Dei
interl.| comminatio contra duas tribus
marg.| VE  QUI  CONDUNT.  ANAGOGE. Omnis hereticus iniquitatem scribit et decipit pauperes non divites unde redemptio anime viri proprie divitie. Pauper autem non sustinet comminationem humilis vero cito scandalisatur et vidua que virum perdidit Deum et pupillus qui patrem amisit creatorem unde Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui. Quid ergo facient in die iudicii cum tantos deceperint et clamitatis de longe venientis ? Ad iustum dicitur: Prope est verbum Dei in ore tuo et alibi: Regnum Dei intra vos est. Econtra calamitas hereticorum de longe venit et multo tempore preparata. Ad quem confugient cum fictum habeant Deum ? Cui tradent gloriam suam cum simulata sint omnia ? non poterunt evadere vinculum quo plurimos ligaverunt cum singulis quoque interfectis cadent et in aliorum nece pereunt. Et cum multa patiantur diesque visitationis advenerit non erit finis interitus eorum sed semper sibi impendentem manum Dei pertimescunt.
leges iniquas et scribentes iniustitiam
interl.| traditiones unde donum quodcumque ex me tibi proderit cum Dominus dixit honora patrem tuum et matrem tuam
scripserunt
Numérotation du verset Is. 10,2 
ut opprimerent in iudicio
interl.| iniusto
pauperes et vim
interl.| pervertendo
facerent cause humilium populi mei ut essent vidue
interl.| que non habent defensorem
preda eorum et pupillos diriperent
Numérotation du verset Is. 10,3 
quid facietis
interl.| condolendo
interl.| et quia tales estis vos scribe et pharisei
in die visitationis
interl.| ultionis
et calamitatis de longe venientis
interl.| a Sennacherib vel a Romanis vel iudicii eterni longe ante predicti
ad cuius fugietis auxilium
interl.| qui Deum offenditis
et ubi derelinquetis gloriam vestram
interl.| quasi nihil proficient vobis divitie
Numérotation du verset Is. 10,4 
ne incurvemini
interl.| et ad eius confugiatis auxilium
sub vinculo
interl.| captivitatis hostium
et cum interfectis cadatis super
interl.| pro
omnibus his non est aversus furor eius
interl.| sicut supradictum est contra Samariam
sed adhuc manus eius extenta
interl.| etiam in hostili terra punit eos
Numérotation du verset Is. 10,5 
ve Assur
interl.| perditio imminet
Virga
interl.| dativus
furoris mei
interl.| quia in ea corrigo
et baculus
interl.| per quem flagello
ipse in manu eorum
interl.| vel eius
indignatio mea
interl.| complebitur
marg.| VE  ASSUR  VIRGA etc. Hucusque contra decem et duas tribus sequens prophetia contra Assyrios scribitur.
marg.| Dicit Dominus ad Sennacherib et populum eius. In quo secularis scientia significatur.
marg.| Comminatur Dominus Sennacherib licet enim permiserit ei debellare decem tribus non tamen voluit ut penitus contereret sed flagellaret et conculcaret ut lutum platearum. Ille autem immodice elatus assignavit hoc suis viribus et non Deo. Et non solum captivavit sed partim delevit.
Numérotation du verset Is. 10,6 
ad gentem fallacem mittam eum
interl.| que inter me et idola claudicavit que se facturam mea precepta mentita est
et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia
interl.| decem tribuum
et dividat1
1 dividat] diripiat Weber
interl.| alias: diripiat
predam et ponat illum
interl.| non interficiat sic populum meum
in conculcationem quasi lutum platearum
Numérotation du verset Is. 10,7 
Ipse
interl.| Assur
autem non sic arbitrabitur
interl.| quasi modum ire mee excessit et etiam in gentes plurimas furorem extendit
et cor eius non ita estimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
marg.| IPSE  AUTEM. Sic philosophi sic heretici sic persecutores christiani nominis cum Deus aliquos eis verberandos permittit in omnes seviunt nec verberare {t. 3: Erfurt, f. 82vb ; facsim., p. 20b} sed occidere cupiunt et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.
Numérotation du verset Is. 10,8 
dicet enim
interl.| Sennacherib
Numérotation du verset Is. 10,9 
Numquid {t. 3: Erfurt, f. 82vb ; facsim., p. 20b} non principes mei simul reges sunt ? Numquid non ut Carcamis2
2 Carcamis] Chachamis Weber
interl.| sevit mihi
sic Calanno3 et ut
3 Calanno] Chalanno Weber
interl.| cepi
Arphat sic Emath4 ?
4 Emath] Emad Weber
interl.| civitates gentium quas subegerat
Numquid non ut Damascus
interl.| servit mihi
sic Samaria ?
marg.| NUMQUID  NON  PRINCIPES etc. Ordo reges sunt mei principes id est mihi servientes. Multa enim secum reges adduxit quos subiugaverat ?
marg.| DAMASCUS. Damascus metropolis in Siria hanc condidit Eliezer servus Abraham in hac regnavit Rasin.
Numérotation du verset Is. 10,10 
Quomodo
interl.| admirative legendum est
marg.| QUOMODO. Vox Sennacherib admirantis potentiam suam.
marg.| Pene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum et Iuda et Beniamin preter Hierusalem depredatus est et imperius partem inferiorem quam tradidit ei Sobna scriba.
invenit manus mea
interl.| potentia
regna idoli sic
interl.| scilicet sicut regna idoli
et simulacra eorum
interl.| subiugabo
de Hierusalem et de Samaria
Numérotation du verset Is. 10,11 
numquid non sicut feci Samarie et idolis eius
interl.| id est sicut cepi Samariam cum idolis suis sic Hierusalem capiam que eosdem veneratur deos
sic faciam Hierusalem et simulacris eius
interl.| hoc non permisit Dominus propter Ezechiam
Numérotation du verset Is. 10,12 
et erit
interl.| dicit Isaias
cum impleverit Dominus
interl.| per Sennacherib
cuncta opera sua
interl.| que dispensavit
in monte Sion et in Hierusalem visitabo
interl.| hec dicit Dominus
interl.| vindicabo
super fructum
interl.| opera
interl.| Septuaginta sensum vel mentem magnam
Magnifici
interl.| superbi
cordis regis Assur
interl.| qui intantum superbit
et super gloriam altitudinis oculorum eius
interl.| superbus est in oculis suis
marg.| CUM  IMPLEVERIT etc. Subversiones scilicet urbis etiam obsidionem quando venit Rapsaces et fecit ea que in sequentibus commemorantur.
marg.| VISITABO.  TROPOLOGICE. Cum Samaria et Hierusalem iram Domini sustinuerint et se in idolorum fabricatione errasse senserint tunc destructur sensus magnus Assyriorum qui in tantam contra Dominum inflatur superbiam ut sapientie sue estimet cuncta cessura. Et quamvis sint excelsa dogmata et dialetica arte munita concutienda tamen et penitus destruenda ut (tamquam puli) non valeant in sublime consurgere et necdum animata insensibilia esse atque torpentia quod in ovis significatur nec mutire quidem nec movere linguam contra sui sermonis fortitudinem audeant.
Numérotation du verset Is. 10,13 
dixit enim in fortitudine manus mee
interl.| non Dei
feci et in sapientia mea intellexi et abstuli
interl.| multa regna devicit eorum terminos abstulit et sub potestate sua omnia conclusit
terminos populorum et principes eorum depredatus sum et detraxi quasi potens in sublime
interl.| solio
residentes
Numérotation du verset Is. 10,14 
et invenit quasi nidum
interl.| impotentes se tueri
interl.| imbellem
manus mea
interl.| potentia
fortitudinem populorum et sicut colliguntur
interl.| metaphoram nidi prosequitur
Ova
interl.| habitatores
interl.| alii uvas sed falso
que derelicta sunt
interl.| a matre
sic universam terram
interl.| deficientibus regibus
ego congregavi et
interl.| quasi nec flere audent nec gemere
non fuit qui moveret pinnam
interl.| manum contra me
et aperiret os et ganniret
interl.| mutiret
marg.| GANNIRET. Gannire est vulpium vel ut alii avium.
interl.| sed
Numérotation du verset Is. 10,15 
numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga
interl.| sic Sennacherib contra Dominum
contra elevantem5 se et exaltetur {t. 3: Erfurt, f. 83ra ; facsim., p. 21a} baculus qui utique lignum est
5 elevantem] levantem Weber
interl.| quasi quod esse non potest
marg.| NUMQUID etc. Quasi sicut hec inanimata tantum sunt instrumenta nihil facientia per se sed per eum qui movet ea sic nec Sannacherib per se sed per Dei virtutem operatus est unde et gloriatio eius stulta et ultione digna.
marg.| NUMQUID etc. Diabolus securis serra et virga dicitur quia per illum infructuose arbores succiduntur dividuntur et serrantur incredulorum duritia et percutiuntur virga qui non recipiunt disciplinam. Heretici quoque {t. 3: Erfurt, f. 83ra ; facsim., p. 21a} sensum quem a Deo accipiunt pervertunt et loquuntur contra eum a quo conditi sunt et lingue ministerium quo Dominus laudandus est in blasphemiam vertunt.
Numérotation du verset Is. 10,16 
propter hoc
interl.| quia in se gloriatur propter hoc
mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius
interl.| principibus bellatoribus
Tenuitatem
interl.| per angelum centum octoginta quinque millia interfecit
et subtus
interl.| sub vestibus
gloriam eius
interl.| multitudo exercitus multitudo enim populi gloria regis est
succensa ardebit quasi combustio ignis
interl.| sicut ignis cumburens
marg.| ET  SUBTUS  GLORIA. Dicit Hieronymus secundum hebreos corpora infectorum celesti igne exusta et in pulverem redacta vestimenta illesa et venientes Iudei vestium summitate arepta pulverem excutiebant.
marg.| HIERONYMUS. Quidam volunt hunc regem significare potantes contrarias et eum esse Assyriorum principem sicut legitur: princeps Persarum et Medorum et Grecorum. Et eum volunt propter superbiam sensum magnum vocari et iudicio gehenne tradi que parata est diabolo et angelis eius. Lumen autem Israel et sanctum id est ipsum Dominum succendere vepres et spinas et omnem Assyrii potentiam et innumerabiles populos ad nihilum deducendos tunc eum timore perterritum quasi colubrum tortuosum et fugituvum imminentes penas velle vitare. Qui autem de saltu et confusione eius lignisque perituris potuerunt evadere eos dignos esse qui numerentur et scribantur a puero cuius principatus etiam in humeris eius.
Numérotation du verset Is. 10,17 
et erit lumen Israel
interl.| angelus qui succendit eos qui Iudeis cutodiendis deputatur
marg.| ET  ERIT  LUMEN. Debent Hebrei quod Michael archangelus fuerit cui comissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit.
in igne et Sanctus
interl.| idem est
interl.| adiutor eorum
eius
interl.| Israel
in flamma et succendetur et devorabitur spina eius
interl.| divitie
et vepres
interl.| eius
interl.| iniquitates et peccata
in die una
Numérotation du verset Is. 10,18 
et gloria
interl.| multitudo exercitus
saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
interl.| percusso enim exercitu fugit in terram suam et in Ninive adorans Deum suum a filiis suis occisus est.
marg.| ET  GLORIA  SALTUS etc. Carmelus mons magnus fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus (sicut ligna silvarum) et corpore et anima peribit.
marg.| AD  CARNEM. Heretici quoque cum ecclesiastica doctrina illuxerit et eorum decipula paruerit ad tantam veniunt solitudinem ut de saltu infructuosis arboribus et innumerabili multitudine vix pauci resideant qui eorum sequantur errorem.
Numérotation du verset Is. 10,19 
et reliquie ligni saltus eius
interl.| exercitus innumerabilis ut ligna silvarum
pro paucitate
interl.| decem tantum cum eo fugierunt ut tradunt hebrei
numerabuntur et puer scribet eos
interl.| poterit scribere
interl.| qui ante innumerabiles
Numérotation du verset Is. 10,20 
Et
interl.| fugato Assyrio
erit in die illa
interl.| tempore
marg.| ET  ERIT  IN  DIE  ILLA. Cum Phacee et Rasin vellent venire et duas tribus captivare misit Achaz ad regem Egypti dicens: servus tuus sum veni et aufer iugum Phacee et Rasin de collo meo. Ille autem non liberavit eos sed Dominus propter David servum suum quo mortuo Ezechias filius eius regnavit pro eo et omnia simulacra que impius Achaz ubicumque posuerat confregit et populum quem ille ad ritus gentilium perverterat ad Deum revocavit. {t. 3: Erfurt, f. 83rb ; facsim., p. 21b} Quod audiens Sennacherib iratus est valde, cumque iam Siros et Philisteos haberet et decem tribus captivasset cum innumerabili multitudine Hierusalem aggressus est. Alias enim civitates Iude iam ante vastaverat. Inde dicitur duabus tribubus ut non confidant in Assyriis et Egyptiis qui sepe eos percutiebant sed in Deo suo spem ponant.
non adiiciet residuum Israel
interl.| pauci remanentes
interl.| id est de decem tribubus
et hii qui fugerint
interl.| elapsi in Hierusalem
interl.| ad Ezechiam
de domo Iacob inniti
interl.| confidere
super eo
interl.| Assyrio
qui percutit eos
interl.| ex amico factus inimicus qui enim prius pro eis Damascum cepit et Rasin interfecit
sed innitetur super Dominum Sanctum Israel
interl.| qui sanat
interl.| qui sanctificat
in veritate
interl.| vero corde
Numérotation du verset Is. 10,21 
reliquie convertentur reliquie inquam Iacob
interl.| convertentur
ad Deum fortem
interl.| qui potest liberare
marg.| RELIQUIE  CONVERTENTUR. Secundum Iosephum innumerabili Iudeorum multitudine occisa intelligimus paucos in apostolis set apostolicis viris esse salvandos.
Numérotation du verset Is. 10,22 
interl.| prophetat de adventu Christi
si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris reliquie
interl.| pauci
interl.| apostoli
convertentur
interl.| ad Christum
ex eo
interl.| evangelii
interl.| in duobus mandatis legis
marg.| CONSUMMATIO  ABBREVIATA. Perfectio eorum que de Christo erant tamlongo tempore ante predicta tribus annis et dimidio completa.
inundabit iustitiam
interl.| inundare faciet quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis verba eorum
marg.| IUSTITIAM. Quia iniuste occisus mortem et diabolum iuste vitit et mundum redemit morte.
Numérotation du verset Is. 10,23 
Consummationem
interl.| ut supra vel que predicta erant de sua passione et resurrectione humani generis liberatione tribus diebus consummavit
enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terre
interl.| Hierusalem dicitur umbilicus mundi id est in medio omnis terre
marg.| CONSUMMATIONEM  ENIM  ET. Ad litteram. Fecit quia tantam multitudinem preter decem occidit brevi spacio unius noctis.
Numérotation du verset Is. 10,24 
propter hoc
interl.| ut scilicet non timeat Ezechias
hec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur
interl.| id est ab Assyriis
marg.| NOLI  TIMERE.  ANAGOGE. Precipitur populo Ecclesie ne timeat adversarios qui ad pugnandum semper parati sunt et multa disputatione animas subvertunt. Ideo enim contra populum Dei pauxillam potestatem accipiunt et non tam gladio quam virga percutiunt quia in via Egypti ambulaverunt et non sunt confisi in Domino. Cum autem reversi fuerint et viam Egypti dereliquerint flagellum Dei in iudicio suscitabitur contra adversarios Madian namque ex iudicio interpretatur ut spiritum oris eius et oleo misericordie iugum hostium computrescat.
in virga percutiet te
interl.| depredando non penitus delendo Hierusalem enim liberabo propter David servum meum
et baculum suum levabit
interl.| non percutiet
super te in via Egypti
marg.| SUPER  TE  IN  VIA  EGYPTI. Captivatis decem tribubus reversus est per civitates Iude et Beniamin que erant in via Egypti quas subertit. Vel captis civitatibus Iude et Beniamin et parte Hierusalem inferiore reversus est in Egyptum. Cumque iterum rediret ad Hierusalem captivandam civitates que remanserant et in via ab Egypto venientibus in Hierusalem erant cepit et subvertit.
Numérotation du verset Is. 10,25 
adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
interl.| Egyptiorum Assyriorum et Sennacherib
marg.| PAULULUM. Hoc longo tempore post completum est sed omnia secula eternitati (in qua omnia presentia sunt) comparata momentanea sunt.
Numérotation du verset Is. 10,26 
et suscitabit
interl.| vox prophete
super eum
interl.| Sennacherib
Dominus exercituum flagellum
interl.| ultionem
iuxta plagam Madian
interl.| sicut Madianite a Gedione sine sanguine Iudeorum victi sunt
in petra Horeb
interl.| ubi occisus est
et virgam
interl.| potentiam
suam super mare
interl.| rubrum
et levabit eam in via Egypti
interl.| quia sperasti in Egyptus
marg.| VIRGAM  SUAM. Quasi antequam veniat super te aggredietur Tharacham regem Ethiopie et transibit mare rubrum et levabit virgam super Egyptum et sic cum multo exercitu revertetur contra Hierusalem.
Numérotation du verset Is. 10,27 
et erit
interl.| cum ab Egypto redierit
in die illa auferetur
interl.| hoc scilicet quod auferetur
onus eius
interl.| Sennacherib occiso exercitu eius ab angelo
de humero tuo et iugum eius de collo tuo et computrescet iugum
interl.| deficiet dominatio a presentia misericordie Dei
a facie olei
Numérotation du verset Is. 10,28 
veniet in Aioth6
6 in Aioth Cor1 Cor3 ([moderni] et plures antiq.) ΩJ Rusch ] in Naioth Cor1 (vel secundum interpretationem [cf. 1Rg. 19, 18 sqq.), in Na(y)ath Cava X ΣT ΔL, naiatha O, in Aiath Cor2 Cor3 (hebr. Ieron.) Clementina Weber
interl.| viam Sennacherib ab Egypto usque in Nobe describit propheta
transibit
interl.| festinant
interl.| cursim
in Magron
interl.| nolens ibi manere
apud Machmas
interl.| civitatem
interl.| fiduciam habens capiende urbis
interl.| quasi rediturus cito
vasa sua
interl.| sarcinas
Numérotation du verset Is. 10,29 
Transierunt
interl.| predictas civitates vel Magmas, et pervenerunt in Gabaa et #dixer[s]it Gabaa sedes nostra
interl.| Sennacherib cum suis sarcinis depositis
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 83va ; facsim., p. 22a} TRANSIERUNT. Preteritum pro futuro more prophetico.
cursim Gabaa7 sedes nostra.
7 Gabaa] Gabee Weber
interl.| ubi paululum refecit exercitum
interl.| hinc enim divertit
Obstipuit
interl.| pavefacta
Rama
interl.| quia vicina
Gabaa8
8 Gabaa] Gabaath Weber
interl.| sedes regia
Saulis
interl.| quia due sunt huius nominis
fugit.
interl.| hoc audito
Numérotation du verset Is. 10,30 
interl.| ergo
hinni voce tua
interl.| nimio ululatu hinnies
interl.| equorum more
filia Gallim attende Laisa paupercula Anathoth
interl.| civitates Israel per quas transivit
interl.| id est declinate diligenter impetum currentis
Numérotation du verset Is. 10,31 
interl.| quia
interl.| iam
interl.| fugiti
migravit Medemena habitatores Gebim
interl.| civitates Iude Mede et Gabin
interl.| quasi qui habitatis in collibus quod significat Gabin
confortamini
interl.| Sennacherib ad exercitum dicit
interl.| arma capite
marg.| CONFORTAMINI etc. Postquam Sennacherib tetendit in Nobe tentoria volens mane expugnare Hierusalem non cessavit ad mediam noctem minari desolationem Hierusalem dicens: En ista sola civitas liberari de manu mea poterit ?
Numérotation du verset Is. 10,32 
adhuc dies est
interl.| quasi sufficit hora diei ut in Nobe figat tentoria
ut in Nob stetur
interl.| civitas in Iudea de qua fuit Gesbi unus de triginta principibus David
agitabit manum suam
interl.| minas potentie
super montem filie Sion
interl.| Sion mons est super collem cuius Hierusalem est
collem Hierusalem
interl.| sed
Numérotation du verset Is. 10,33 
ecce Dominator Dominus exercituum
interl.| prophetia de passione Domini
interl.| Pater
Confringet
interl.| in passione
interl.| percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
Lagunculam
interl.| corpus Christi terrenum
in terrore
interl.| quia terremotus factus est magnus monumenta aperta sunt
et excelsi
interl.| Iudei
statura succidentur
interl.| in vindictam passionis Christi
interl.| a terra sua
et sublimes
interl.| superbi
humiliabuntur
interl.| deicientur
marg.| ECCE  DOMINATOR  DOMINUS. Dixit pueri nomen de virgine nascituri scilicet Emmanuel et postea in utero prophetisse concepti scilicet accellera spolia detrahe festina predari et quod esset lapis offensionis duabus domibus Israel. Sed nunc antequam dicat quod de Iesse et David sit nasciturus per translationem describit eius passionem.
Numérotation du verset Is. 10,34 
et subvertentur condensa saltus
interl.| sic vocat Hierusalem propter mutitudinem populi translative
ferro
interl.| Romanorum
et Libanus cum excelsis cadet
interl.| Hierusalem vel templum
interl.| sacerdotibus unde: aperi Libane portas tuas et devoret ignis gressus tuos et cedros tuas



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_10)

Notes :