Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Is. 16,1 

Emitte agnum
Dominatorem
terre de Petra deserti ad montem filie Sion
Numérotation du verset Is. 16,2 

Et
erit sicut avis
Fugiens
Et
Pulli
de nido avolantes
sic erunt filie Moab
in transcensu
Arnon
Numérotation du verset Is. 16,3 

Ini consilium
coge concilium
pone quasi noctem umbram tuam
in meridie
absconde fugientes
et vagos ne prodas
Numérotation du verset Is. 16,4 

habitabunt
apud te
profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris
Finitus est
enim pulvis
consummatus est miser
defecit qui conculcabat
Terram
Numérotation du verset Is. 16,5 

et preparabitur
in misericordia
Solium
et sedebit super eum in veritate
in tabernáculo
David iudicans et querens iudicium
et velociter reddens
quod iustum est
Numérotation du verset Is. 16,6 

audivimus superbiam
Moab
superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius
plus quam fortitudo eius
Numérotation du verset Is. 16,7 

idcirco ululabit Moab ad Moab
Universus
ululabit his qui letantur
super muro cocti lateris loquimini
plagas suas
Numérotation du verset Is. 16,8 

quoniam suburbana Esebon
deserta sunt
et vineam1 Sabamaa
0 Cf. Ios. 13, 19.
1 vineam] vineam Weber
domini gentium
exciderunt.
Flagella eius
usque
ad Iazer
pervenerunt erraverunt
in deserto
propagines eius
relicte sunt
Transierunt
mare
Numérotation du verset Is. 16,9 

super hoc
Plorabo
in fletu Iazer
vineam Sabama inebriabo te lacrima mea
Esebon
et Eleale
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam
vox calcantium
irruit
Numérotation du verset Is. 16,10 

et auferetur letitia et exultatio
de Carmelo
et in vineis non exultabit
neque iubilabit
vinum in torculari non calcabit
qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli
Numérotation du verset Is. 16,11 

super hoc
venter meus
ad Moab
quasi cithara sonabit
et viscera mea
ad murum
cocti lateris
Numérotation du verset Is. 16,12 

et erit cum apparuerit
quod laboravit
Moab super excelsis suis
ingredietur ad sancta sua
ut obsecret
et non valebit
Numérotation du verset Is. 16,13 

hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
Numérotation du verset Is. 16,14 

et nunc
locutus est Dominus dicens
in tribus annis
quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab
super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus
nequaquam multus

Capitulum 16

Numérotation du verset Is. 16,1 
Emitte agnum
interl.| Christum
Dominatorem
interl.| data est mihi omnis potestas in celo et terra
{t. 3: Erfurt, f. 87rb ; facsim., p. 29b} terre de Petra deserti ad montem filie Sion
interl.| Ruth gentili gentes enim lapides pro Deo colebant et ideo a Deo deserte erant
marg.| EMITTE. Idcirco prophete vix intelliguntur quia et personas et numeros et tempora subito commutant et de qualibet retranseunt ad aliam. Dum enim modo loqueretur Isaias de captivitate Moab et miseriis ex insperato convertit oculum mentis ad nativitatem Christi et cepit Moab alloqui quasi non desperes age penitentiam quia licet captivandus de tua tamen progenie nascetur agnus «qui tollit peccata mundi1«a qui dominetur in toto orbe.
a Io. 1, 29.
1 peccata] sic Rusch
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 87rb ; facsim., p. 29b} PETRA  DESERTI. Ruth scilicet quia iuxta preceptum Dei moabite usque ad decimam generationem non ingrediuntur Ecclesiam Dei.
marg.| Ruth Moabitis: Booz nupsit ex quo Obeth genuit ex quo Iesse pater David de cuius semine virgo Maria processit que concepit et peperit Christum. Sicut enim Christus pro utroque populo venit sic de utroque nasci voluit.
marg.| AD  MONTEM. Hierusalem vel potius ad Ecclesiam que est in contemplatione tamquam speculationis filia. In Hierusalem quoque maxime predicavit miracula fecit passus est mortuus est resurrexit et genus humanum redemit.
Numérotation du verset Is. 16,2 
Et
interl.| hec scilicet
interl.| redit ad captivitatem Moab
erit sicut avis
interl.| qui fugerit de Moab
Fugiens
interl.| accipitrem
Et
interl.| sicut
Pulli
interl.| ne a Moabitis serpentibus devorentur
de nido avolantes
interl.| citissime
sic erunt filie Moab
interl.| civitates vel viri mulieres
in transcensu
interl.| anime moabite
Arnon
marg.| SIC  ERUNT. Sic in captivitatem transibunt per Arnon qui est terminus Moabitarum et Amorreorum.
marg.| ARNON. Que interpretatur illuminatio eorum qui derelictis erroribus transcendunt ad scientiam veritatis.
Numérotation du verset Is. 16,3 
Ini consilium
interl.| o Moab
marg.| INI  CONSILIUM. Nihil agas sine consilio nec circumferaris «omni vento doctrine»b sequere “magni consilii angelum”c.
b Eph. 4, 14.
c Cf. Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis): « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX: « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber: « Admirabilis consiliarius».
coge concilium
interl.| previde quomodo possis evadere
marg.| COGE  CONCILIUM. De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo.
pone quasi noctem umbram tuam
interl.| securam absconsionem
in meridie
interl.| in aperta persecutione
marg.| PONE  QUASI  NOCTEM. Tabernaculum scilicet in quo quiescere te putabas quod erat noctis et tenebrarum pone in meridie id est in clarissimo lumine in quo abscondere debes de errore fugientes et prius vagos ultra non prodere.
marg.| Pone in meridie dum erit persecutio Iudeorum. Pone, o tu Moab, umbram id est defensionem quasi noctem id est securam absconsionem Iudeis.
marg.| Notandum quia ante vastata Hierusalem ab Assyriis et post a Chaldeis quam Moab ideoque precipitur ei ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat.
absconde fugientes
interl.| Iudeos
et vagos ne prodas
interl.| de loco ad locum
interl.| hostibus
Numérotation du verset Is. 16,4 
interl.| quia
habitabunt
interl.| vastata Hierusalem
apud te
interl.| quia confinis es eis
profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris
interl.| cum diabolus ceperit persequi
interl.| Assyrii et Chaldei2
2 Chaldei] Chadei cacogr. Rusch
marg.| PROFUGI. Qui me fugerunt qui de Ecclesia egressi sunt qui sensum suum sunt secuti non doctrinam Spiritus Sancti.
marg.| MYSTICE. Consideremus a principio huius oneris quomodo Moabite per gradus et ordinem penitentie fiant Israelite et fugiant quasi avis et volent quasi pulli de nido ut transcendant per Arnon et habitent in monte filie Sion et diaboli vel antichristi potestate contrita Christus in his regnet et solium suum ponat qui salvati sunt misericordia atque iustitia. Non enim Pater iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio.
interl.| quia
Finitus est
interl.| diaboli
interl.| consumptus occisus
interl.| Sennacherib
interl.| qui ad adventum agni qui ortus de petra deserti venit ad montem Sion
enim pulvis
interl.| potentia diaboli comparatur pulveri
consummatus est miser
interl.| quia miseros fecit
defecit qui conculcabat
interl.| vastando
Terram
interl.| terrenos
marg.| FINITUS  EST. Subito transit ad interfectionem Sennacherib qui pulvis et miser quia gloria eius tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie etc. Miserabiliter ab hac luce migravit occisus a filiis suis in templo dei sui.
Numérotation du verset Is. 16,5 
et preparabitur
interl.| de primo adventu
interl.| illo consumpto
in misericordia
interl.| Patris
interl.| omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei
Solium
interl.| Filii
interl.| regnum sempiternum
marg.| ET  PREPARABITUR. Iudei exponunt hoc de Ezechia qui post mortem Sennacherib in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur et quedam ad primum adventum quedam ad secundum referuntur adventum.
et sedebit super eum in veritate
interl.| ut post misericordiam iudicet et querat iustitiam et reddat unicuique secundum opera sua
in tabernáculo
interl.| in Ecclesia
interl.| quod corruerat et suscitatum est
David iudicans et querens iudicium
interl.| in secundo adventu
et velociter reddens
interl.| dicens malis ite in ignem et bonis venite benedicti Patris mei percipite regnum
quod iustum est
interl.| unicuique secundum opera sua
marg.| SEDEBIT. Quiescens et iudicans super corda bonorum
Numérotation du verset Is. 16,6 
audivimus superbiam
interl.| hoc iterum de Moab
interl.| vox sanctorum qui de Moab salvati sunt et superbiam eius experti
Moab
interl.| hereticorum simplicitatem Ecclesie irridentium
{t. 3: Erfurt, f. 87va ; facsim., p. 30a} superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius
interl.| precipitata audacia plus audet quam possit
plus quam fortitudo eius
interl.| ultra fortitudinem superbit
interl.| quia contra Deum superbit
marg.| AUDIVIMUS. More scripture quia leta dixerat ne negligentes faceret {t. 3: Erfurt, f. 87va ; facsim., p. 30a} comminatione terret.
marg.| ET  INDIGNATIO. Contra Deum in celum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens. Omnes qui venerunt ad te ante me fures fuerunt et latrones. Moysen et David homicidas vocat Iosue sanguinarium.
Numérotation du verset Is. 16,7 
idcirco ululabit Moab ad Moab
interl.| ad se invicem
marg.| ULULABIT. Alter ad alterum omnes scilicet hereticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient.
Universus
interl.| Moab
ululabit his qui letantur
interl.| qui confidunt et gloriantur in munitione murorum
super muro cocti lateris loquimini
interl.| o prelati Ecclesie vel de Moab salvati
plagas suas
interl.| mortem captivitatem
interl.| hereticorum iaculis factas
marg.| SUPER  MUROS. Non edificatos quadro lapide sicut templum Dei in quo sic lapides politi ut nec malleus auditus sit nec securis.
Numérotation du verset Is. 16,8 
quoniam suburbana Esebon
interl.| viti et ville
interl.| civitas nobilis sicut et Sabama
deserta sunt
interl.| Dei auxilio vel combusta igne divino
marg.| SUBURBANA  ESEBON. Omnes cogitationes eorum (quod significat Esebon) non pertinent ad civitatem Dei de qua fluminis impetus letificat civitatem Dei. Sed suburbana sunt ut ad urbem Domini pertinere credebantur.
et vineam3 Sabama4
3 vineam] vineam Weber
4 Cf. Ios. 13, 19.
interl.| precipue
interl.| multitudinem populi
marg.| SABAMA. Attollens altitudinem. Qui in altum se erigit et superbie turrim usque ad celum extruere cupit precipue comburitur.
marg.| Sabama non solum extollens altitudinem sed etiam conversio aliqua quia videtur in regione moabitica ad Domini servitutem aliqua ex parte velle converti Domini ergo gentium vinee   Sabama exciderunt flagella.
domini gentium
interl.| principes Assyriorum vel Chaldeorum
interl.| apostoli vel apostolici viri
interl.| vel sic distingue: et vinea Sabama domini gentium
exciderunt.
interl.| habitatores scilicet Sabama ceciderunt
Flagella eius
interl.| ne ex aliis heresibus alie nascerentur in infinitum exciderunt flagella eius etc.
usque
interl.| etiam
ad Iazer
interl.| civitas
interl.| quod est fortitudo eorum id est ad fortissima queque hereticorum dogmata in quibus confidunt
pervenerunt erraverunt
interl.| domini gentium
marg.| ERRAVERUNT. Lustrantes universam terram Moab.
in deserto
interl.| ut tandem quos interficerent non haberent
marg.| IN  DESERTO. Ut tandem quos interficerent non haberent.
propagines eius
interl.| pessime redices
interl.| excisis scilicet flagellis
marg.| PROPAGINES. Methaphoram vinee prosequitur.
relicte sunt
interl.| a Deo
interl.| fugitivos intelligite
interl.| sed
Transierunt
interl.| domini gentium
interl.| ducti in Babyloniam
mare
interl.| temptationis seculi veni in profundum maris et tempestas demersit me
marg.| TRANSIERUNT  MARE. Ut mirabilia Domini viderent in profundo temptationum liberati ex eis.
Numérotation du verset Is. 16,9 
super hoc
interl.| malo
Plorabo
interl.| Isaias
interl.| ut mecum plorent
in fletu Iazer
interl.| deflens scilicet Iazer
interl.| fortitudinem scilicet hereticorum que se extollit contra scientiam Dei
vineam Sabama inebriabo te lacrima mea
interl.| abundanter super captivitatem tuam flebo
marg.| VINEAM. Vinea Moab ex vicinia loci talis est qualis Sodoma unde: de vinea Sodomorum vinea eorum etc.
marg.| Sabama : qui se extollit contra sententiam Dei.
Esebon
interl.| cogitationes eorum quibus ad excelsa conscenderunt
et Eleale
interl.| ascensio
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam
interl.| que nascitur in vallibus Raphaim
vox calcantium
interl.| dominorum gentium
interl.| Assyriorum Chaldeorum diripientium bona Moabitarum
Numérotation du verset Is. 16,10 
et auferetur letitia et exultatio
interl.| hereticorum ut audiant “Beati qui lugent”d
d Mt. 5, 5.
de Carmelo
interl.| de scientia falsi nominis
marg.| DE  CARMELO. Carmelus mons est inter Fenicem et Palestinam imminens Ptolomaidi in quo Helias oravit. Et ponitur sepe pro qualibet fertilitate unde et hic auferetur letitia et exultatio de carmelo id est fertilitas in qua letabantur Moabite.
et in vineis non exultabit
interl.| Moab
marg.| EXULTABIT. Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere iactant heretici.
neque iubilabit
interl.| eterno silentio tacebunt
interl.| quoniam
vinum in torculari non calcabit
interl.| Moab
qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli
interl.| celeuma quod consueverant vindemiantes cantare
marg.| VOCEM. Ne draconis venena inde exprimantur et bibentes interficiantur.
Numérotation du verset Is. 16,11 
super hoc
interl.| infortunio
interl.| destructo Moab et falsa letitia in luctum mutata
venter meus
interl.| sensus
interl.| conversus
ad Moab
interl.| penitentem
quasi cithara sonabit
interl.| plangendo
interl.| luctum
marg.| VENTER. Prophete qui tamquam cithara musica arte compositus et de Dei timore concipiens multos liberos generat ut omnis corda sonum suum reddat.
et viscera mea
interl.| cordis interiora
interl.| unde: «Benedic anima mea Domino et omnia que intra».
ad murum
interl.| fragilem
cocti lateris
interl.| civitatis que de lateribus
marg.| ET  VISCERA  MEA. Sicut cithara sonum compositum non emittit si vel {t. 3: Erfurt, f. 87vb ; facsim., p. 30b} una corda rupta fuerit sic spiritualiter venter prophete si una corda virtutum defuerit dulce melos non resonabit nec ad latericium murum cunctis clamabit visceribus. Philosophorum quoque sententia est herere sibi invicem virtutes. Et Iacobus cui una defuerit de esse omnes.
Numérotation du verset Is. 16,12 
et erit cum apparuerit
interl.| vanum esse
interl.| ipsi
quod laboravit
interl.| frustra
Moab super excelsis suis
interl.| in montibus et tectis
interl.| dogmatibus que putabat excelsa
interl.| tunc
ingredietur ad sancta sua
interl.| idola que sancta putabat
marg.| SANCTA  SUA. Ad sancta scilicet Ecclesie que conabitur sua facere non prevalebit non enim statim perfecte virtutem capimus.
ut obsecret
interl.| pro liberatione
et non valebit
marg.| NON  VALEBIT. In eis scilicet non inveniet auxilium in quibus sperabat et sic apparuit quod in cassum colebat.
Numérotation du verset Is. 16,13 
hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
interl.| exquo creatus est ait en in Dominus Moabite et Ammonite non intrabunt in Ecclesiam meam vel exquo prescivit ea
marg.| HOC  VERBUM etc. In prohemio. Ubi dicitur onus Moab. Ex tunc exquo scilicet loqui cepit ut omne quod dixit unum verbum id est una sententia sit.
marg.| Hoc verbum. Prohemium reddit epilogum. Quod enim ibi ceperat hic est completum.
Numérotation du verset Is. 16,14 
et nunc
interl.| contra
locutus est Dominus dicens
interl.| hoc de Babylone
in tribus annis
interl.| non pluribus
marg.| IN  TRIBUS  ANNIS. Quasi sicut pauci racemi remanent post vindemiatores ita ex multitudine Moab pauci effugient hostes.
marg.| In tribus annis. Prophetia contra Philisteos et Moabitas mortuo Achaz cepit dirigi et potest intelligi quia extunc tertio anno Moabite fuerint vastati ac si diceret sicut mercennarius exspectat finem anni ut recipiat mercedem operis sic Moab post tres annos delebitur ab Assyriis. Potest et de Babylone intelligi quia post captam Hierusalem tertio anno a Chaldeis vastanda sit vel quod in tribus annis nulla requies sit danda eis.
marg.| Sicut misericordia Dei in pondere est et mensura sic in Iudeis cruciatus et supplicium ut cum tres anni transierint quibus reliquetur parvus et modicus inglorius esse desistat. Moab igitur qui externus erat nec de populo Dei sed relicto errore conversus tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur de quibus: cogitavi dies antiquos et annos eternos in mente habui.
quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab
interl.| profectus est Moab ut qui habuit multos comites erroris relinquatur cum paucis
super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus
interl.| humilitate
nequaquam multus
marg.| MERCENNARII. Falsa doctrina omnia lucri causa facit mercennarius enim videt lupum venientem et fugit. Ideo dictum est advenam et mercennarium sacerdotum de sanctis non comedere sed servos sanctorum esse participes quia non pro dilectione Domini sed pro mercede cuncta faciunt ut lanis vestiantur et lac mulgeant. Similiter qui facit eleemosynam ut laudetur ab hominibus recepit mercedem suam quia mercennarius est. Qui castum se simulat habens aliud in corde supplicia peccatoris recipit. Ideo in comparatione duorum malorum levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_16)

Notes :