Capitulum 3

Numérotation du verset Is. 3,1 

Ecce enim
Dominator Dominus1 exercituum
1 Dominus] Deus Weber
auferet a2 Hierusalem
2 a] ab Weber
et a3 Iuda
3 a] ab Weber
validum et fortem.
Omne robur panis
et omne robur aque
Numérotation du verset Is. 3,2 

et4 fortem et virum bellatorem
4 et] om. Weber
et5 iudicem
5 et] om. Weber
et prophetam
et ariolum
et senem
Numérotation du verset Is. 3,3 

principem super quinquaginta
et honorabilem vultu
et consiliarium
et6 sapientem
6 et] om. Weber
de architectis
et prudentem eloquii mystici
Numérotation du verset Is. 3,4 

et dabo
pueros
principes eorum
et effeminati dominabuntur eis
Numérotation du verset Is. 3,5 

Et
corruet7 populus
7 corruet] irruet Weber
vir ad
virum unusquisque ad
proximum suum.
Tumultuabitur
puer contra senem
et ignobilis contra nobilem.
Numérotation du verset Is. 3,6 

Apprehendet enim vir fratrem suum
domesticum
patris sui et dicet8 :
8 et dicet] om. Weber
Vestimentum tibi est
princeps esto noster ruina
autem hec sub manu tua.
Numérotation du verset Is. 3,7 

Respondebit
in die illa dicens : Non sum medicus
et in domo mea non est panis
neque vestimentum.
Nolite me constituere9 principem populi.
9 me constituere] inv. Weber
Numérotation du verset Is. 3,8 

Ruit enim
Hierusalem
et Iudas
concidit
quia lingua eorum et adinventiones eorum
contra Dominum
ut provocarent
oculos maiestatis eius.
Numérotation du verset Is. 3,9 

Agnitio vultus eorum
respondebit10 eis
10 respondebit] respondit Weber
et peccatum suum quasi Sodome
Predicaverunt
nec absconderunt
Ve
anime eorum
quoniam
reddita sunt eis
mala
Numérotation du verset Is. 3,10 

Dicite
iusto
quoniam bene
quoniam fructum
adinventionum suarum
comedet.
Numérotation du verset Is. 3,11 

Ve
impio in malum.
Retributio enim
manuum eius
fiet ei
Numérotation du verset Is. 3,12 

populum meum
exactores
sui spoliaverunt et mulieres
dominate sunt eius.
Popule meus qui beatum te dicunt
ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum
dissipant.
Numérotation du verset Is. 3,13 

Stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos.
Numérotation du verset Is. 3,14 

Dominus
ad iudicium
veniet cum senibus populi sui
et principibus eius
vos enim
depasti estis
vineam meam
et rapina pauperis
in domo vestra
Numérotation du verset Is. 3,15 

Quare
atteritis
populum meum et facies pauperum
Commolitis
dicit Dominus11 exercituum.
11 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Is. 3,16 

Et dixit Dominus Deus pro eo quod elevate sunt
filie Sion
et ambulaverunt
collo extento12
12 collo extento] inv. Weber
et nutibus oculorum
ibant et plaudebant
et ambulabant13 pedibus suis composito gradu incedebant.
13 et ambulabant] ambulabant et in Weber
Numérotation du verset Is. 3,17 

Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit.
Numérotation du verset Is. 3,18 

In die illa
auferet Dominus ornamentum14 calciamentorum et lunulas
14 ornamentum] ornatum Weber
Numérotation du verset Is. 3,19 

et torques
et monilia
et armillas
et mitras
Numérotation du verset Is. 3,20 

et15 discriminalia
15 et] om. Weber
et perichelidas16
16 perichelidas] periscelidas Weber
et murenulas
et olfactoriola
et inaures
Numérotation du verset Is. 3,21 

et annulos et gemmas in fronte pendentes
Numérotation du verset Is. 3,22 

et mutatoria
et palliola17
17 palliola] pallia Weber
et linteamina et acus
Numérotation du verset Is. 3,23 

et specula
et sindones
et vittas
et theristra
Numérotation du verset Is. 3,24 

et erit pro
suavi odore.
Fetor
et pro zona
funiculus18
18 funiculus] + et Weber
pro crispanti crine
calvitium
et pro fascia
pectorali cilicium.
Numérotation du verset Is. 3,25 

Pulcherrimi
quoque viri tui
gladio
cadent et fortes
tui in prelio
Numérotation du verset Is. 3,26 

et merebunt atque lugebunt porte eius et desolata in terra sedebit.

Capitulum 3

Numérotation du verset Is. 3,1 
interl.| quia noluistis quiescere ab homine tali sed fudistis sanguinem iustum
interl.| ideo moneo
marg.| ECCE  ENIM. Hucusque de iudicio dici putant quod sequitur de capivitate ventura quam alii ad Babylonios alii ad Romanos referunt. Sed melius est cuncta referri ad passionem Christi postquam omnes gratie donationes a Iudeis ablate sunt.
Dominator Dominus1 exercituum
1 Dominus] Deus Weber
interl.| cui nemo resistit
auferet a2 Hierusalem
2 a] ab Weber
interl.| duabus tribubus
interl.| a sacerdotibus
et a3 Iuda
3 a] ab Weber
interl.| principibus
validum et fortem.
interl.| omnia eis languida omnia infirma quia Christum occiderunt in quo solo confortatio
Omne robur panis
interl.| per panem quicquid comeditur hoc Iudeis sic abstulit Dominus ut et filios devorarent
interl.| qui de celo descendit qui confirmat cor hominis
et omne robur aque
interl.| per aquam quicquid bibitur
interl.| qui biberit ex hac aqua sitiet iterum
marg.| OMNE  ROBUR  PANIS.  ALLEGORICE. Divina scriptura quando attritione expositionis indiget cibus est. Quando facile et sine labore sumitur potus. Hanc abstulit Deus Iudeis et dedit gentibus unde: auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius et alibi: Mittam famem in terram non famem panis neque sitim aque sed audiendi verbum Dei.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 76va ; facsim., p. 8a} Habent Iudei panem habent et aquas sed sine fortitudine vel robore. Legunt scripturas nec intelligunt tenent membranas sed Christum ibi scriptum fugiunt. Et lacte aluntur quasi parvuli non solido cibo quia fortitudinem perdiderunt infirmi sunt et olera comedunt adletharum solidus cibus est qui vitam sustentat cor confirmat.
Numérotation du verset Is. 3,2 
et4 {t. 3: Erfurt, f. 76va ; facsim., p. 8a} fortem et virum bellatorem
4 et] om. Weber
interl.| ut nemo possit resistere hostibus visibilibus sive invisibilibus qui usque hodie seviunt
marg.| VIRUM  BELLATOREM. Non est enim aput Iudeos qui pro lege bellet qui secundum eam iudicet omnes enim vani et stulti sunt.
et5 iudicem
5 et] om. Weber
interl.| quia Romanos iudices post captivitatem habueunt
et prophetam
interl.| tam non est propheta et nos non cognoscet amplius
et ariolum
marg.| ET  ARIOLUM. Qui aliquando vera ariolantur ut Balaam et divini quinque urbium Palestinorum quorum consilio arca Domini remissa est. Quasi et veri prophete et falsi auferentur a Iudeis.
et senem
interl.| moribus
marg.| SENEM. Quem Septuaginta presbyterum transtulerunt. Gloria senum canicies id est sapientia de qua: canicies hominum prudentia est. Solus Abraham presbyter id est senex appellatus est qui paucioribus annis quam multi ab Adam usque ad se vixit. Roboam perdidit regnum quia presbyteros audire noluit.
Numérotation du verset Is. 3,3 
principem super quinquaginta
interl.| quinquagesimum caput accipiunt levite ianitores
et honorabilem vultu
interl.| qui sola vultus reverentia solet honorari
et consiliarium
interl.| ut in consulte omnia precipitent
et6 sapientem
6 et] om. Weber
interl.| principem artificum ut fuit Beseleel
de architectis
interl.| quibus perditis omnis edificandi gratia ad Ecclesiam translata est unde sicut sapiens architectus fundamentum posui
marg.| PRINCIPEM  SUPER  QUINQUAGINTA etc.  ALLEGORICE. Princeps penitencie et eorum qui salvantur per penitentiam Christus caput est. Unde dicitur quod si quinquaginta viri iusti inveniantur in civitate salvanda sit. Iubileum quoque quinquagenarius significat cuius Christus est princeps sicut sabbati et aliarum solemnitatum unde: Dominus est filius hominis etiam sabbati. Penitentialis psalmus quinquagesimus ponitur: Miserere mei Deus.
marg.| Per quinquagenarium a parte totum intellige. Per hos omnes principes intellige ablatos et ideo non est mirum si aput eos omnis dignitas perit quibus non conceditur bellandi potestas.
et prudentem eloquii mystici
interl.| qui scilicet exercitatus sit in lege et evangelio
marg.| PRUDENTEM. Doctorem vel auditorem. Primus enim beatus est qui sapiens est. Secundus qui sapientem audit.
marg.| Prudentem Septuaginta: auditorem. Qui in Ecclesia necessarius. Unde sacerdotes olim constituti sunt qui discernerent quo spiritu prophete loquerentur.
marg.| DE  ARCHITECTIS. Ipse Christus fabri filius dicitur et in Paralipomenon vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia sed humilem Christum sequebantur unde: ego sum minimus apostolorum.
Numérotation du verset Is. 3,4 
et dabo
interl.| his ablatis: quos dederam
pueros
interl.| moribus non etate
principes eorum
interl.| ve civitati cuius princeps iuvenis est et princeps mane comedit
et effeminati dominabuntur eis
interl.| lascivi fluxi imbelles
marg.| ET  DABO  PUEROS. Cum cetera in persona sua dixisset subito inducit Dominum loquentem pro maiori autoritate.
marg.| Dabo pueros etc. Talis fuit Roboam qui secutus est consilia iuvenum cum quadragesima annorum regnum accepisset. Salomon autem duodecima annorum nec tamen iuvenis dictus est quia sapiens. Daniel quoque ante iudicium puer postquam iudicavit senex presbyter dictus est quia sapiens. Inde apostolus: episcopus non debet elegi neophicus ne superbiat sicut diabolus {t. 3: Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 8b} unde: videbam sicut fulgur Satan de celo cadentem.
marg.| EFFEMINATI. Septuaginta: illusores. Quales scilicet illuserunt concubine levite in Gabaa effeminati deliciosi fracti in feminam. Allegorice: magistri quoque populi illusores sunt qui devorant populum Dei sicut escam panis et perverse scripturas interpretantur.
marg.| Sic et in Ecclesia propter peccata populi auferuntur boni principes religiosi rectores consiliarii et prudentes. Consurgit puer contra senem nullusque ordo honoratur.
marg.| Sanctus Ecclesie status confunditur.
Numérotation du verset Is. 3,5 
Et
interl.| tunc
corruet7 populus
7 corruet] irruet Weber
interl.| ubi non est gubernator corruit populus
vir ad
interl.| contra
virum unusquisque ad
interl.| contra
proximum suum.
interl.| qui debet diligere sicut semetipsum
Tumultuabitur
interl.| sine ratione
puer contra senem
interl.| etate vel moribus
et ignobilis contra nobilem.
interl.| genere vel vita
Numérotation du verset Is. 3,6 
Apprehendet enim vir fratrem suum
interl.| alii alios non communiter eligunt
domesticum
interl.| etiam
interl.| vernaculum
patris sui et dicet8 :
8 et dicet] om. Weber
Vestimentum tibi est
interl.| ideo
princeps esto noster ruina
interl.| penuria
autem hec sub manu tua.
interl.| defensione
marg.| APPREHENDET. Ad litteram: dum Iudei Romanorum obsidione clauderentur in tres partes divisi erant. Alli templum arcemque tenebant. Alii superiorem partem civitatis alii inferiorem et quos volebant sibi preficiebant etiam vernaculos patrum suorum dicentes: Vestimentum tibi est princeps noster esto. Ruina autem hec sub manu tua hoc est victum habes et vestimentum princeps esto noster dummodo a fame eruas nos et ruina nostra tuo sustentetur auxilio.
Numérotation du verset Is. 3,7 
Respondebit
interl.| electus in principem
in die illa dicens : Non sum medicus
interl.| solus Christus sanat contritos corde et alligat contritiones eorum
interl.| non sufficio mederi miseriis vestris
et in domo mea non est panis
interl.| qui sufficiat mihi et vobis
neque vestimentum.
interl.| ergo
Nolite me constituere9 {t. 3: Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 8b} principem populi.
9 me constituere] inv. Weber
marg.| RESPONDEBIT. Hoc non est in hebreo sed de Septuaginta hoc additur. Secundum hebreum enim sic iungitur: In die illa dicet non sum medicum etc.
marg.| NON  SUM  MEDICUM.  MORALITER. Non statim multitudinis iudicio acquiescamus sed electi ad principatum mensuram nostram noverimus quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Multi esurientes et nudi cum nec spirituales cibos nec Christi tunicam habeant aliis vestimenta promittunt et alimoniam et ulcerosi se esse medicos iactant non timentes quod dicitur: Ne queras iudex fieri ne forte non possis auferre inquitates.
Numérotation du verset Is. 3,8 
Ruit enim
interl.| sine auxilio
Hierusalem
interl.| Beniamin
interl.| ipsa civitas
et Iudas
interl.| Iudea provincia
concidit
marg.| RUIT  ENIM  HIERUSALEM. Ex persona prophete. Quasi ideo non invenient qui velit eis subvenire quia Dominum blasphemaverunt dicentes: demonium habes et huiusmodi.
interl.| ideo
quia lingua eorum et adinventiones eorum
interl.| possum destruere templum hoc manu factum etc.
interl.| crucifige crucifige eum. Sanguis eius super nos et super filios nostros
contra Dominum
interl.| mansuetum
ut provocarent
interl.| ad iram
oculos maiestatis eius.
interl.| respectum misericordie
marg.| QUIA  LINGUA. quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negebatur in obsidionem venerunt tamen precipue mors Domini causa fuit.
interl.| quia
Numérotation du verset Is. 3,9 
Agnitio vultus eorum
interl.| quia Christum in carne videntes credere noluerunt
marg.| AGNITIO. Agnoscent propter peccata hoc contigisse vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt.
respondebit10 eis
10 respondebit] respondit Weber
interl.| quando positi in miseria agnoscent se propter mortem Filii Dei hoc sustinere
et peccatum suum quasi Sodome
interl.| polluti sodomitico vitio
marg.| ET  PECCATUM.  MORALITER. Peccatum suum sicut Sodoma predicat nec abscondit qui peccati sui exemplo tamquam fetore alios corrumpit.
Predicaverunt
interl.| clamantes crucifige crucifige
interl.| inverecunde
nec absconderunt
interl.| secunda post naufragium tabula est impietates abscondere
Ve
interl.| ergo
anime eorum
interl.| non solum corpori
marg.| VE  ANIME  EORUM. Septuaginta. Ve anime eorum quoniam cogitabant consilium pessimum contra semetipsos dicentes: alligemus iustum quoniam inutilis est nobis.
quoniam
interl.| quasi merito suo punientur
reddita sunt eis
interl.| pro peccatis
mala
interl.| sua
Numérotation du verset Is. 3,10 
Dicite
interl.| lectores iustitiam Domini laudate
iusto
interl.| Christo cui iudicium est datum
quoniam bene
interl.| iuste iudicavit
quoniam fructum
interl.| mercedem
adinventionum suarum
interl.| que seminaverit homo hec et metet
comedet.
interl.| impius
Numérotation du verset Is. 3,11 
Ve
interl.| bene quia ve impio in malum quod semper duret
impio in malum.
interl.| tendenti
Retributio enim
interl.| qui principem suum romane postestati tradidit ipse subiacet ei
manuum eius
interl.| operationum
fiet ei
interl.| a Domino
Numérotation du verset Is. 3,12 
interl.| bene quia
populum meum
interl.| verba Domini
exactores
interl.| non doctores
interl.| scribe et pharisei exigentes primicias decimas qui docere debuerant
sui spoliaverunt et mulieres
interl.| eorum vel ipsi effeminati
dominate sunt eius.
marg.| POPULUM  MEUM etc. Caveamus ne simus exactores in populo ne iuxta impium Porphyrium matrone et mulieres sint noster senatus que dominentur in Ecclesiis et de sacerdotali gradu favor iudicet feminarum.
interl.| quasi ne credatis eis quia popule meus
Popule meus qui beatum te dicunt
interl.| oleum peccatoris non impinguet caput meum
interl.| sacerdotes adulantes eis a quibus accipiunt
ipsi te decipiunt
interl.| blandis verbis
interl.| ne laudes hominem in vita sua
et viam gressuum tuorum
interl.| rectitudinem operum
interl.| male laudando
marg.| ET  VIAM  GRESSUUM  TUORUM etc. Unde Ieremias: Interrogate qua sit via bona et ambulate {t. 3: Erfurt, f. 77ra ; facsim., p. 9a} in ea. Sed si erraverimus audiamus Dominum in Ezechiele dicentem: Dabo eis viam alteram de qua: Ego sum via veritas et vita.
Numérotation du verset Is. 3,13 
Stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos.
marg.| STAT  AD  IUDICANDUM. Iam quasi iratus non sedet paratus unicuique reddere secundum opera sua. Vel non sedet adhuc ut in presenti iudicet sed stat considerans et discernens omnium opera quasi adhuc penitentie locus est et spacium reservat.
marg.| Populus qui propter imperitiam et simplicitatem deceptus est adhuc vocatur ut salvetur. Non sedet Dominus quasi iudicans sed stat ad iudicandum. Volens populum stare cuius via dissipata est. Contra principes et presbyteros venit ut iudicet dans eis locum defensionis unde: ut iustificeris in sermonibus tuis etc.
Numérotation du verset Is. 3,14 
Dominus
interl.| tándem
ad iudicium
interl.| eternum
veniet cum senibus populi sui
interl.| prophetis et patriarchis unde: quando sederit cum senatoribus terre
et principibus eius
interl.| apostolis de quibus constitues eos principes super omnem terram
vos enim
interl.| o pharisei et scribe
depasti estis
interl.| violenter exigendo decimas et huiusmodi
marg.| VOS  ENIM  DEPASTI. HIERONYMUS. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi qod inter presbyteros et episcopos nostri temporis.
vineam meam
interl.| domi Israel
marg.| VINEAM  MEAM. Vineam de Egypti transtulisti. «Vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est»a.
a Is. 5, 7 ( Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.): « ... exercituum... ».
et rapina pauperis
interl.| innocentis
interl.| censu vel spiritu qui solvere non poterat nec se defendere
interl.| est
in domo vestra
Numérotation du verset Is. 3,15 
Quare
interl.| o principes
interl.| quasi ideo damnabit vos in iudicio
atteritis
interl.| vel affligitis alia littera
populum meum et facies pauperum
interl.| orphanorum viduarum
Commolitis
interl.| fame attenuatis unde demoliuntur enim facies suas etc.
dicit Dominus11 exercituum.
11 Dominus] Deus Weber
interl.| quem timere debetis
marg.| QUARE  ATTERITIS  POPULUM  MEUM. Nostri quoque principes cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant divitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt.
marg.| In quorum Domibus rapina pauperum dum Ecclesie opes sibi thesaurizant et in deliciis abutuntur. Que ad sustentationem pauperum dantur et sibi reservant vel propinquis distribuunt et aliorum inopiam suas vel suorum divitias faciunt.
Numérotation du verset Is. 3,16 
Et dixit Dominus Deus pro eo quod elevate sunt
interl.| in superbiam
filie Sion
interl.| minores civitates viti opida que in libro Iesu filie nominantur
et ambulaverunt
interl.| de vitio in vitium
collo extento12
12 collo extento] inv. Weber
interl.| in quo notatur superbia
et nutibus oculorum
interl.| signis lascivie
ibant et plaudebant
interl.| ludendo
et ambulabant13 pedibus suis composito gradu incedebant.
13 et ambulabant] ambulabant et in Weber
interl.| ut etiam incessu videntes allicerent
interl.| ornate rapina pauperum
marg.| PRO  EO  QUOD  ELEVATE etc. Hoc ad uxores scribarum et phariseorum precipue et ad alias quoque potest referri ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes expoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato dicit Dominus pro eo etc.
marg.| MORALITER. Pro eo quod elevate sunt etc. Corripiuntur anime que in superbiam eriguntur et non virilem duritiam sed dissolutionem femineam sectantur et perdunt ornamenta virtutum que torquibus monilibus armillis et huiusmodi describuntur. Contra Ecclesie quoque feminas hec dicuntur que ambulant extento collo nutu signisque loquuntur.
Numérotation du verset Is. 3,17 
Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
interl.| ut pro ornatu sit ignominia
marg.| DECALVABIT. Quod occultum est patebit et feda calvicies apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur.
et Dominus crinem earum nudabit.
interl.| quo peccata teguntur
Numérotation du verset Is. 3,18 
In die illa
interl.| Romanis irruentibus
auferet Dominus ornamentum14 calciamentorum et lunulas
14 ornamentum] ornatum Weber
interl.| lunulas Ecclesie ornamenta que a sole iustitie illuminantur
marg.| IN  DIE  ILLA. Scilicet Babylonice captivitatis. Vel verius quando capti sunt a Romanis et omnia ornamenta perdiderunt. Sive metaphorice mulierum id est urbium ornamenta destructa sunt que in plateis porticibus foro et gimnasiis et in menibus publicis. Morum quoque ad animam hec referimus.
marg.| CALCIAMENTORUM. Que in solitudine non sunt attrita sed ita ut extraxerunt de Egypto per sexaginta annos in deserto habuerunt. His calciantur qui agni {t. 3: Erfurt, f. 77rb ; facsim., p. 9b} carnes sunt comesturi unde alibi: calciati pedes in preparationem evangelii pacis.
marg.| CALCIAMENTORUM. Hec durare non possunt si extento collo ambulatur. Si pedibus vestimenta trahuntur ut pro munditia matronali terre spurcicia vertatur.
Numérotation du verset Is. 3,19 
et torques
interl.| ornamentum colli usque ad pectus dependens in quo intelligentia mentis
et monilia
interl.| quelibet ornamenta
et armillas
interl.| brachiorum scilicet bona opera has accepit Rebecca in sponsalibus
et mitras
interl.| capitis in quo est omnis sensus
Numérotation du verset Is. 3,20 
15 et] om. Weber
interl.| crinium que et scrinones dicuntur
interl.| in quibus discretio notatur
et perichelidas16
16 perichelidas] periscelidas Weber
interl.| talorum, similes armillis unde pes non offendit: et"erue pedes meos a lapsu"b
b Cf. Ps. 114, 8: « quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu ».
et murenulas
interl.| colli que et auri et argenti texuntur virgulis scilicet sensu et sermone
et olfactoriola
interl.| in quibus muscum portabant et alia odoramenta ut sumus bonus odor Christi
et inaures
interl.| ab auribus
interl.| ne audiamus iudicium sanguinis sed qui habet aures audiendi audiat
Numérotation du verset Is. 3,21 
et annulos et gemmas in fronte pendentes
marg.| ANNULOS. Quibus signamur ad militiam Christi quem Pater signavit unde: tu signaculum similitudinis. Filius quoque prodigus cum stola annulum recepit et calciamenta.
marg.| GEMMAS  IN  FRONTE. Quibus ora nostra decorantur et caput. De quo: sicut unguentum in capite quod descendent in barbam Aaron etc.
Numérotation du verset Is. 3,22 
et mutatoria
interl.| de quibus ibunt de virtute in virtutem
et palliola17
17 palliola] pallia Weber
interl.| quibus humeri et in quibus opus et pectora in quibus sensus proteguntur
et linteamina et acus
interl.| quibus preceptorum omnium regula strigitur
marg.| LINTEAMINA. HIERONYMUS. Ut latis in Domino perfruamur deliciis unde: torrente voluptatis tue potabis eos.
Numérotation du verset Is. 3,23 
et specula
interl.| videmus enim quasi per speculum etc.
et sindones
interl.| subtilia velamina
et vittas
marg.| VITTAS. Que animum huc illucque fluentem constringunt.
et theristra
interl.| quibus operiuntur humeri
interl.| quibus tegimur contra ardorem vitiorum
marg.| THERISTRA. Vestis muliebris tenuissima et visui pervia estati idonea et inde nominatur teria enim estas dicitur.
Numérotation du verset Is. 3,24 
et erit pro
interl.| tibi
suavi odore.
interl.| virtutum
interl.| «Putruerunt et corrupte sunt18* cicatrices mee».c
c Ps. 37, 6.
18 sunt] corr., om. Rusch
Fetor
interl.| vitiorum et peccatorum
et pro zona
interl.| aurea
interl.| veritatis
interl.| de qua state accincti lumbos vestros in virtute
funiculus19
19 funiculus] + et Weber
interl.| mendacii
interl.| peccatorum quo quisque constringitur
pro crispanti crine
interl.| torto et reflexo
calvitium
interl.| capitis deturpatio
interl.| pro virtute vitium
et pro fascia
interl.| que eum locum tenet in feminis quem rationale in episcopis
interl.| amissa
pectorali cilicium.
interl.| penitentis luctus
marg.| PRO  FASCIA. Qua castigantur ubera ne exuberent. Despondi enim vos etc. Et alibi: in Egypto mamme tue confracte sunt.
Numérotation du verset Is. 3,25 
Pulcherrimi
interl.| iuvenes
quoque viri tui
interl.| iustitia iusti non liberabit eum
gladio
interl.| Romanorum
cadent et fortes
interl.| bellatores
tui in prelio
Numérotation du verset Is. 3,26 
et merebunt atque lugebunt porte eius et desolata in terra sedebit.
interl.| quod oculis cernimus
interl.| urbs funditus eversa vel plebs omnino deiecta
marg.| ET  MEREBUNT. Quicumque locum suum diabolo dederit et cor suum omni custodia non servaverit lugebunt porte eius et absente sponso semper in lectu erit et corruens in pulvere sedebit.
marg.| LUGEBUNT  PORTE. Metonomicos. Iudices reges principes qui solebant sedere in porta. Unde: adversum me loquebantur qui sedebant in porta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_3)

Notes :