Glossa ordinaria

Capitulum 51

Numérotation du verset Is. 51,1 

Audite me
qui sequimini
quod iustum
est et queritis
Dominum
attendite ad petram
unde excisi estis
et ad cavernam
laci de qua precisi estis
Numérotation du verset Is. 51,marg.|ATTENDITE AD PETRAM. Christum de quo petra autem erat Christus unde: etiam christiani a Christo dicti. Et ad cavernam laci perfossionem lateris Christi. De qua precisi estis quando exivit sanguis redemptionis et aqua baptimatis. Vel sepulchrum Domini de quo resurgens innumerabiles filios genuit. Vel Ecclesia que diu sterilis de qua quotidie excidimur id est nascimur per lavacrum baptismi2 

attendite ad Abraham patrem vestrum
et ad Saram que peperit vos
quia unum
vocavi eum et benedixi ei
et multiplicavi eum
Numérotation du verset Is. 51,3 

consolabitur ergo Dominus
et Sion
Consolabitur
omnes ruinas eius
et ponet desertum eius quasi delicias
et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et letitia invenietur in ea gratiarum actio
et vox laudis
Numérotation du verset Is. 51,4 

attendite
ad me populus meus
et tribus mea
me audite quia lex
a me exiet et iudicium meum
in lucem populorum
requiescet
Numérotation du verset Is. 51,5 

prope est iustus meus
egressus est
salvator meus
et brachia mea
populos iudicabunt
me insule
Exspectabunt
et brachium meum
sustinebunt
Numérotation du verset Is. 51,6 

Levate
in celum oculos vestros
et videte sub terra deorsum quia celi
sicut fumus liquescent
et terra sicut vestimentum atteretur
et habitatores eius
sicut hec interibunt
salus autem mea
in sempiternum erit et
iustitia mea non deficiet
Numérotation du verset Is. 51,7 

audite me
qui scitis iustum
Populus
lex mea
in corde eorum
nolite timere
opprobrium hominum et blasphemias
eorum ne metuatis.
Numérotation du verset Is. 51,8 

Sicut enim vestimentum
sic comedet eos vermis
et sicut lanam sic devorabit eos tinea.
Salus autem mea
in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum.
Numérotation du verset Is. 51,9 

Consurge
consurge
induere fortitudinem brachium Domini.
Consurge
sicut in diebus antiquis
in generationibus seculorum.
Numquid non tu
percussisti
superbum,
vulnerasti draconem ?
Numérotation du verset Is. 51,10 

Numquid1 tu
1 Numquid] + non Weber
siccasti
mare,
aquam
abyssi vehementis ?
Qui posuisti profundum
maris
viam ut transirent liberati.
Numérotation du verset Is. 51,11 

Et nunc qui redempti sunt
a Domino revertentur
et venient in Sion
laudantes et letitia
sempiterna
super capita eorum
gaudium et letitiam tenebunt
fugiet dolor et gemitus.
Numérotation du verset Is. 51,12 

Ego
ego ipse
consolabor vos
quis tu ut timeres
ab homine mortali et a filio hominis qui quasi fenum ita arescet
Numérotation du verset Is. 51,13 

et oblitus es
Domini creatoris2
2 creatoris] factoris Weber
tui qui tetendit celos
et fundavit terram
et formidasti iugiter tota die
a facie furoris eius qui te tribulabat
et paraverat
ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis
Numérotation du verset Is. 51,14 

cito
veniet gradiens
ad aperiendum
et non interficiet
usque ad internicionem nec deficiet panis eius
Numérotation du verset Is. 51,15 

ego autem sum
Dominus Deus tuus
qui conturbo
mare
et intumescunt fluctus eius
Dominus exercituum nomen meum
Numérotation du verset Is. 51,16 

Posui
verba mea
in ore tuo
et in umbra manus mee
protexi te
ut plantes
Celos
et fundes terram
et dicas ad Sion
populus meus es tu
Numérotation du verset Is. 51,17 

elevare elevare
Consurge
Hierusalem que bibisti de manu
Domini calicem ire eius
usque ad fundum calicis soporis
bibisti et epotasti
usque ad feces
Numérotation du verset Is. 51,18 

non est qui sustentet eam
ex omnibus filiis quos genuit et non est qui apprehendat manum eius
ex omnibus filiis quos enutrivit
Numérotation du verset Is. 51,19 

duo sunt que occurrerunt
Tibi
quis contristabitur super te
vastitas et contritio et fames et gladius
quis consolabitur te
Numérotation du verset Is. 51,20 

filii tui proiecti sunt
dormierunt
in capite omnium viarum sicut bestia
illaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui
Numérotation du verset Is. 51,21 

Idcirco
audi hoc paupercula
et ebria non a vino
Numérotation du verset Is. 51,22 

hec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit
pro populo suo ecce tuli
de manu tua calicem
soporis fundum calicis indignationis mee non adiicies
ut bibas illud ultra
Numérotation du verset Is. 51,23 

et ponam
illud in manu eorum
qui te humiliaverunt et dixerunt anime tue
Incurvare
ut transeamus
et posuisti ut terram corpus tuum
et quasi viam
transeuntibus.

Capitulum 51

Numérotation du verset Is. 51,1 
interl.| quasi quia alii nolunt vos saltem populi audite me
interl.| corde aliis dormientibus in dolore
qui sequimini
interl.| per fidem
interl.| imitamini
quod iustum
interl.| Christum
interl.| alii iudicium
est et queritis
interl.| apostolos et apostolicos viros significat
Dominum
interl.| non terrena
attendite ad petram
interl.| Abraham fide firmum
unde excisi estis
interl.| nati
et ad cavernam
interl.| Saram
laci de qua precisi estis
interl.| lege generandi
Numérotation du verset Is. 51,marg.|ATTENDITE AD PETRAM. Christum de quo petra autem erat Christus unde: etiam christiani a Christo dicti. Et ad cavernam laci perfossionem lateris Christi. De qua precisi estis quando exivit sanguis redemptionis et aqua baptimatis. Vel sepulchrum Domini de quo resurgens innumerabiles filios genuit. Vel Ecclesia que diu sterilis de qua quotidie excidimur id est nascimur per lavacrum baptismi2 
attendite ad Abraham patrem vestrum
interl.| Christum patrem multarum gentium
et ad Saram que peperit vos
interl.| Ecclesiam que prius sterilis
quia unum
interl.| solum exi de terra tua et de cognatione tua
vocavi eum et benedixi ei
interl.| in operibus suis
et multiplicavi eum
interl.| substantia filiis
Numérotation du verset Is. 51,3 
consolabitur ergo Dominus
interl.| quasi qui olim Abraham multiplicavi et consolatus sum Ecclesia quoque et mutiplicare et consolari possum
et Sion
interl.| Ecclesia
Consolabitur
interl.| in apostolis
omnes ruinas eius
interl.| supplebit ruinas Iudeorum multitudine gentium
et ponet desertum eius quasi delicias
interl.| quasi que prius erat a Deo deserta ipso inhabitante erit deliciosa virtutis afferens flores et poma perfectionis
et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et letitia invenietur in ea gratiarum actio
interl.| pro beneficiis Dei
et vox laudis
interl.| Dei
marg.| GAUDIUM etc. Nota in Sion que comparatur paradiso Dei tantum debet esse gaudium et letitia et confessio et vox laudis ut quod in celo facturi sunt cum angelis in terra iugiter meditentur.
Numérotation du verset Is. 51,4 
interl.| ergo
attendite
interl.| diligenter
ad me populus meus
interl.| apostoli
interl.| gentes vel reliquie Israel unde: letamini gentes cum plebe eius
et tribus mea
interl.| fideles
me audite quia lex
interl.| evangelii
a me exiet et iudicium meum
interl.| decretum scilicet ut Iudeis credere nolentibus gentes ad fidem vocentur
in lucem populorum
interl.| populus qui ambulat in tenebris vidit lucem magnam
requiescet
Numérotation du verset Is. 51,5 
prope est iustus meus
interl.| spradicta Filius hec autem Pater de Filio dicit
interl.| cito nascetur Filius de virgine ut impleantur que promitto
interl.| genitus a Patre sine tempore
salvator meus
interl.| qui salvum faciet populum suum a peccatis
et brachia mea
interl.| virtus
interl.| apostoli iudicantes duodecim tribus Israel
populos iudicabunt
interl.| in novissima die
me insule
interl.| gentes vel Ecclesie vel sancte anime
Exspectabunt
interl.| ipse erit exspectatio gentium
et brachium meum
interl.| Filium per quem omnis feci
sustinebunt
interl.| patienter exspectabunt
marg.| IUSTUS. Omnes iustificans vel iustitia eleganter ut non una gens sed totus orbis salvetur.
Numérotation du verset Is. 51,6 
Levate
interl.| o gentes vel Ecclesie
in celum oculos vestros
interl.| mentis
et videte sub terra deorsum quia celi
interl.| aerei
sicut fumus liquescent
interl.| secundum figuram non secundum essentiam
et terra sicut vestimentum atteretur
interl.| celum et terra transibunt
et habitatores eius
interl.| qui vivi invenientur
sicut hec interibunt
interl.| ex hoc #habemus quod cetera non in nihilum redigentur sed in melius mutabuntur
interl.| secundum figuram et vetustatem
salus autem mea
interl.| Filius de quo viderunt oculi mei salutare tuum et alibi salutare tuum exspectabo Domine
in sempiternum erit et
interl.| ideo
interl.| idem
iustitia mea non deficiet
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 111ra ; facsim., p. 77a} CELI  SICUT  FUMUS. De sanctis dictum est et nos immutabimur quanto magis ergo de celo sole et stellis credendum est ? Quando luna solis lumen accipiet et sol septuplo fulgore rutilabit. Unde omnis creatura ingemiscit et parturit exspectans liberationem filiorum Dei ut scilicet mutentur in melius non solum anime que immortales erunt sed et corpora quorum substantia clarificabitur. Quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.
Numérotation du verset Is. 51,7 
audite me
interl.| quia lex a me egredietur etc.
interl.| intelligite
qui scitis iustum
interl.| Christum vel iudicium quo discrete omnia faciatis
Populus
interl.| fidelis
lex mea
interl.| evangelium
in corde eorum
interl.| lex Dei eius in corde ipsius etc.
nolite timere
interl.| o apostoli
interl.| nolite timere eos qui corpus occidunt contra persecutores quos futuros fore presciebat exhortatur eos
interl.| non in ore tantum
opprobrium hominum et blasphemias
interl.| vel [blasphemi]am
eorum ne metuatis.
Numérotation du verset Is. 51,8 
Sicut enim vestimentum
interl.| quasi cito transibunt et opprobrium eorum sicut vestimentum vestustate et tinea corruptum
sic comedet eos vermis
interl.| conscientie qui non moritur
et sicut lanam sic devorabit eos tinea.
interl.| inique mentis
Salus autem mea
interl.| Christus
in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum.
interl.| in eternum
interl.| prioris populi et posterioris qui adventum illius receperunt de quo supra prope est iustus meus
Numérotation du verset Is. 51,9 
Consurge
interl.| de solio paterne glorie
consurge
interl.| genus humanum redimendo
induere fortitudinem brachium Domini.
interl.| divinitatis contra principem mundi
Consurge
interl.| o Fili
interl.| genus humanum redimendo
interl.| de solio paterne glorie
sicut in diebus antiquis
interl.| ab Egyptiis liberando
interl.| et sicut
in generationibus seculorum.
interl.| sicut patribus nostris ostendisti potentiam tuam
marg.| CONSURGE  CONSURGE etc. Vox prophete et fidelis populi, adventum Filii deprecantis, in quo promissum erat auxilium.
Numquid non tu
interl.| o Fili
percussisti
interl.| cum Patre
superbum,
interl.| diabolum
vulnerasti draconem ?
interl.| pharaonem vel diabolum
Numérotation du verset Is. 51,10 
Numquid1 tu
1 Numquid] + non Weber
interl.| o Fili
siccasti
interl.| quasi qui hec fecisti hoc2 quoque facturus es
2 hoc] hoe cacogr. Rusch
mare,
interl.| Rubrum
interl.| huius seculi
aquam
interl.| doctrinam philosophicam
interl.| dogma
abyssi vehementis ?
interl.| secularis profunditatis
Qui posuisti profundum
interl.| de quo:"Veni in profundum maris et tempestas demersit me"a.
a Ps. 68, 3.
maris
interl.| huius seculi
viam ut transirent liberati.
interl.| ab Egyptiis
Numérotation du verset Is. 51,11 
Et nunc qui redempti sunt
interl.| sanguine Filii
a Domino revertentur
interl.| ad viam iustitie
et venient in Sion
interl.| presentem Ecclesiam et in beatitudinem eternam
laudantes et letitia
interl.| «Beati qui habitant in domo tua»b
b Ps. 83, 5.
interl.| que non deficiet
super capita eorum
interl.| mentes
gaudium et letitiam tenebunt
interl.| in celo
fugiet dolor et gemitus.
Numérotation du verset Is. 51,12 
Ego
interl.| Filius quasi invocasti me et ego consolabor vos etc.
interl.| quia alius non potest
ego ipse
interl.| non per prophetas ed permemetipsum
interl.| absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum
consolabor vos
interl.| ipse Deus misericordiarum et consolationis
quis tu ut timeres
interl.| quasi dixi nolite timere opprobria hominum et blasphemias quomodo ergo timetis que tam cito arescunt ad instar feni
ab homine mortali et a filio hominis qui quasi fenum ita arescet
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 111rb ; facsim., p. 77b} QUIS  TU etc. Increpat fideles ut non timeant minas vel tormenta principum quia omnis caro fenum. Eos etiam increpat qui in passione fugerunt et preterriti negaverunt ut erubescant et penitentiam agant.
Numérotation du verset Is. 51,13 
et oblitus es
interl.| hominem timens
Domini creatoris3
3 creatoris] factoris Weber
interl.| alias: factoris
tui qui tetendit celos
interl.| incredibili virtute suspendit
et fundavit terram
interl.| stabili mole
et formidasti iugiter tota die
interl.| passionis
interl.| non ad horam quod veniale
a facie furoris eius qui te tribulabat
interl.| in corpore
et paraverat
interl.| in anima
ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis
interl.| quasi non est timendum quod cito transit
Numérotation du verset Is. 51,14 
cito
interl.| Filius
veniet gradiens
interl.| secundum humanitatem
ad aperiendum
interl.| cor superborum vel infernum
et non interficiet
interl.| peccatores sed vocabit ad penitentiam
usque ad internicionem nec deficiet panis eius
interl.| ego sum panis vivus
interl.| panis corpus et sanguis eius doctrina evangelii
Numérotation du verset Is. 51,15 
ego autem sum
interl.| Pater ad Filium
Dominus Deus tuus
interl.| secundum carnem
qui conturbo
interl.| permitto turbari
mare
interl.| mundum
et intumescunt fluctus eius
interl.| contra electos et contra ipsum Filium unde movebitur aqua et mirabiles elationes maris murabilis in altis Dominus
Dominus exercituum nomen meum
Numérotation du verset Is. 51,16 
Posui
interl.| o Fili
verba mea
interl.| sapientiam et scientiam
in ore tuo
interl.| quicquid Filius loquitur verba Patris sunt
et in umbra manus mee
interl.| protectione divinitatis
protexi te
interl.| a peccato ne vilescet et humanitas unita Verbo
ut plantes
interl.| in fide
Celos
interl.| novos apostolos scilicet et alios
et fundes terram
interl.| novam
et dicas ad Sion
interl.| Ecclesiam
interl.| Sion ergo non alia nisi populus Dei est
populus meus es tu
Numérotation du verset Is. 51,17 
elevare elevare
interl.| a vitiis
marg.| ELEVARE. Eos hortatur ad penitentiam qui in passione negaverunt vel in fidelitate prestiterunt clamantes crucifige etc.
marg.| MORALITER. Possumus hec iuxta anagogen super anima intelligere peccatrice que nolens bibere calicem furoris Domini dicit Domine ne in furore tuo arguas me etc. Si autem biberit bonum est ei sua sentire supplicia et Deum audire dicentem cum ira furoris mei transierit rursum curabo et alibi. Numquid qui cadit non adiiciet ut resurgat ?
Consurge
interl.| a somno peccati ad penitentiam
Hierusalem que bibisti de manu
interl.| potestate
Domini calicem ire eius
interl.| vastationem per Romanos
usque ad fundum calicis soporis
interl.| mortis
bibisti et epotasti
interl.| quasi hanc captivitatem sustinebis usque ad finem seculi
usque ad feces
marg.| CALICEM  IRE etc. Solent medici amarissimum antidotum quod ex gustu nomen accepit dare stomacho nauseanti ut noxios humores evomat et possit coctos cibos atque digestos in alvum transmittere quos #fleumatum magnitudo digeri non sinebat igitur et Hierusalem que bibit de calice furoris Domini iubetur de ebrietate consurgere quia totum epotavit. Si enim adhuc biberet non consurgeret unde patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.
Numérotation du verset Is. 51,18 
non est qui sustentet eam
interl.| sicut Moyses sicut Daniel et alii prophete qui sepe Iudeos sustentaverunt modo autem neque prophetam neque sacerdotem neque consolatorem habuerunt
ex omnibus filiis quos genuit et non est qui apprehendat manum eius
interl.| tamquam dux et doctor bene operandi
ex omnibus filiis quos enutrivit
interl.| nam et apostoli transierunt ad gentes
Numérotation du verset Is. 51,19 
duo sunt que occurrerunt
interl.| qui videns civitatem flevit super illam
Tibi
interl.| o Hierusalem
quis contristabitur super te
interl.| sicut Ieremias Daniel et ipse Iesus
{t. 3: Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 78a} vastitas et contritio et fames et gladius
interl.| id est mors
interl.| duobus quatuor reddidit sed vastitatem sequitur contritio famem gladius
quis consolabitur te
interl.| quasi aut nullus aut rarus
Numérotation du verset Is. 51,20 
filii tui proiecti sunt
interl.| a terra sua
dormierunt
mortui insepulti
in capite omnium viarum sicut bestia
interl.| animal immundum nec sacrificio aptum
interl.| irretiti funibus peccatis
interl.| orix Septuaginta: beta semicocta
illaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui
Numérotation du verset Is. 51,21 
Idcirco
interl.| quia non habes consolatorem
audi hoc paupercula
interl.| non habens spirituales divitias
et ebria non a vino
interl.| in ebriavit me absinthio
Numérotation du verset Is. 51,22 
hec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit
interl.| scilicet contra Egipios et alios multos
pro populo suo ecce tuli
interl.| tollam scilicet si penitueris
de manu tua calicem
interl.| captivitatem mortis
soporis fundum calicis indignationis mee non adiicies
interl.| si penitentiam egeris
ut bibas illud ultra
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 78a} ECCE  TULI. Predixit captivitatem futuram nunc hortatur ad penitentiam tu evadant.
Numérotation du verset Is. 51,23 
et ponam
interl.| reddam eis retributionem suam
illud in manu eorum
interl.| persecutorum demonum
qui te humiliaverunt et dixerunt anime tue
interl.| suggerendo
Incurvare
interl.| a naturali dignitate
ut transeamus
interl.| nisi te ipsum subdideris demones no nocebunt tibi
interl.| super te
et posuisti ut terram corpus tuum
interl.| eis calcandum
et quasi viam
interl.| qui omnibus patet
transeuntibus.
interl.| demonibus
marg.| PONAM  ILLUM  IN  MANU  EORUM  QUI  TE. Secundum litteram humiliaverunt eos Chaldei et ipsi humiliati a Medis et Persis et humiliaverunt eos Romani et ipsi in multis humiliati humiliaverunt eos demones suadendo ut crucifigerent Christum et ipsi in hoc humiliati sunt quia sic potestatem suam amiserunt et in iudicio omnino humiliabuntur. Moraliter autem anima dum peccat diabolo subditur captiva dum penitentiam agit elevatur et consurgit et diabolus humiliatus ruit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_51)

Notes :