Glossa ordinaria

Capitulum 25

Numérotation du verset Is. 25,1 

Domine Deus meus1
1 meus] + es tu Weber
exaltabo te
confitebor
nomini tuo quoniam fecisti mirabilia
Cogitationes
Antiquas
Fideles
amen
Numérotation du verset Is. 25,2 

Quia
posuisti civitatem
in tumulum
urbem fortem in ruinam domum
alienorum
ut non sit civitas et in sempiternum non edificetur
Numérotation du verset Is. 25,3 

super hoc
laudabit te populus fortis
civitas
Gentium
robustarum timebit te
Numérotation du verset Is. 25,4 

quia factus es fortitudo pauperi
fortitudo egeno in tribulatione sua
spes a turbine
Umbraculum
ab estu spiritus
enim robustorum
quasi turbo
Impellens
parietem
Numérotation du verset Is. 25,5 

sicut estum
in siti
tumultum alienorum
humiliabis et quasi calore
sub nube torrente propaginem fortium
marcescere facies
Numérotation du verset Is. 25,6 

Et
faciet Dominus exercituum
omnibus populis
in monte hoc
convivium pinguium convivium vindemie
pinguium medullatorum vindemie defecate
Numérotation du verset Is. 25,7 

et precipitabit in monte isto
faciem vinculi
Colligati
super omnes populos et
telam quam orditus est
super universas nationes
Numérotation du verset Is. 25,8 

Precipitabit
Mortem
in sempiternum et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie
et opprobrium
populi sui auferet de universa terra
quia Dominus locutus est
Numérotation du verset Is. 25,9 

et dicet in die illa
ecce Deus noster
Iste
exspectavimus eum
et salvabit nos
Iste
Dominus
sustinuimus eum
exultabimus
et letabimur
in salutari eius
Numérotation du verset Is. 25,10 

quia requiescet manus Domini
in monte isto
et triturabitur
Moab
sub eo
sicuti teruntur palee in plaustro
Numérotation du verset Is. 25,11 

et extendet manus suas
sub eo
sicut extendit natans
ad natandum et humiliabit
gloriam eius
cum allisione manuum eius
Numérotation du verset Is. 25,12 

et munimenta
sublimium murorum
Tuorum
Concident
et humiliabuntur et detrahentur ad2
2 ad] in Weber
terram usque ad pulverem

Capitulum 25

Numérotation du verset Is. 25,1 
1 meus] + es tu Weber
interl.| hec Isaias de die iudicii vel de passione Domini gratias agens Patri
interl.| ergo
exaltabo te
interl.| predicando magnitudinem tuam
confitebor
interl.| gratias agam
nomini tuo quoniam fecisti mirabilia
interl.| retribuendo unicuique secundum opera sua
Cogitationes
interl.| quos predestinavit hos et magnificabit
Antiquas
interl.| ab eterno
Fideles
interl.| veritate impletas quando dicetur venite benedicti
amen
marg.| AMEN. Hebreum quo sepe Dominus utitur in evangelio amen amen id est vere vere dico vobis.
Numérotation du verset Is. 25,2 
Quia
interl.| causa quare confiteatur et que sint mirabilia et cogitationes antique
posuisti civitatem
interl.| Hierusalem
in tumulum
interl.| ruine
interl.| id est
urbem fortem in ruinam domum
interl.| humiliasti
alienorum
interl.| filii alieni mentiti sunt mihi et alibi vos ex patre diabolo estis
interl.| Iudeorum
ut non sit civitas et in sempiternum non edificetur
marg.| CIVITAS. Eversa a Nabuchodonosor restituta est a Neemia et Iesu summo sacerdote. Eversa a Romanis restituta est ab Elio Adriano sed non in eodem loco nec in statum pristinum.
marg.| ET  IN  SEMPITERNUM. Ut mille annorum regnum et auree Hierusalem et gemmate fabula quiescat.
Numérotation du verset Is. 25,3 
super hoc
interl.| destructa Hierusalem
interl.| hac vindicta
laudabit te populus fortis
interl.| gentium
interl.| in passionibus pro nomine Christi
civitas
interl.| Ecclesia
interl.| gentilium
robustarum timebit te
interl.| principium sapientie timor Domini
interl.| videns ultionem in Iudeos
interl.| illis blasphemantibus
Numérotation du verset Is. 25,4 
quia factus es fortitudo pauperi
interl.| Christo
interl.| ut in Zacharia hebraice ebion id est pauper super pullum asine sedet scilicet Christus qui dixit vulpes foveas habent etc. beatus qui intelligit super egenum
fortitudo egeno in tribulatione sua
interl.| passionis
interl.| patibuli
spes a turbine
interl.| iudaici impetus
interl.| quando dixit Pater in manus tuas commendo spiritum
Umbraculum
interl.| protectio
ab estu spiritus
interl.| mortis ut non deficeret etcdie tertia resurgeret
enim robustorum
interl.| Iudeorum
quasi turbo
interl.| insaniens
Impellens
interl.| non subvertens
parietem
interl.| Iesum in passione immobilem
Numérotation du verset Is. 25,5 
sicut estum
interl.| alias [es]tus
in siti
interl.| deficiunt patientes
tumultum alienorum
interl.| Iudeorum
humiliabis et quasi calore
interl.| moriuntur vites
sub nube torrente propaginem fortium
interl.| opinione sua
marcescere facies
interl.| sagitte parvulorum facte sunt plage eorum
Numérotation du verset Is. 25,6 
Et
interl.| in die iudicii
interl.| redit ad diem iudicii
faciet Dominus exercituum
interl.| post passionem Domini
omnibus populis
interl.| non Iudeis tantum
interl.| electis ab omni populo
in monte hoc
interl.| in Ecclesi a celesti vel ut aiunt super montem Sion sedens ut #predictum est iudicabit
interl.| Sion
convivium pinguium convivium vindemie
interl.| omnimodam beatitudinem unde: sitiabor cum apparuerit gloria et alibi: torrente voluptatis tue potabis eos
pinguium medullatorum vindemie defecate
interl.| holocausta medullata et #vinum vindemie defecate
interl.| purissime sine fece
Numérotation du verset Is. 25,7 
et precipitabit in monte isto
interl.| antichristum secundum quosdam
faciem vinculi
interl.| mortis vel peccati vel diaboli hoc enim vinculum primum omnibus colligatum erat a primo parente
Colligati
interl.| absorta est mors in victoria tua
super omnes populos et
interl.| id est
telam quam orditus est
interl.| ab initio
super universas nationes
interl.| grave iugum super filios Ade
interl.| Dominus iuste iudicans vel diabolusl
Numérotation du verset Is. 25,8 
Precipitabit
interl.| in die iudicii
Mortem
interl.| dissolutionem anime et corporis omnino tam bonorum quam malorum
in sempiternum et auferet Dominus Deus
interl.| “Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur” a et illud absterget Deus omnem lacrimam
a Mt. 5, 5.
lacrimam ab omni facie
interl.| sanctorum
et opprobrium
interl.| servitutem diaboli
populi sui auferet de universa terra
interl.| sanctorum
quia Dominus locutus est
interl.| ero mors tua o mors
interl.| absorta morte liberati
Numérotation du verset Is. 25,9 
et dicet in die illa
interl.| tremenda
ecce Deus noster
interl.| quem increduli hominem tantum putaverunt
Iste
interl.| est
exspectavimus eum
interl.| exspectavimus patiendo unde: exspecta Dominum et viriliter age et confortetur cor tuum
interl.| verbis eius credidimus
et salvabit nos
interl.| promissa complendo
Iste
interl.| id est
Dominus
interl.| est
sustinuimus eum
interl.| ergo
exultabimus
interl.| corpore
interl.| de faucibus mortis eripti
et letabimur
interl.| mente
in salutari eius
interl.| salvatione
Numérotation du verset Is. 25,10 
quia requiescet manus Domini
interl.| potentia divinitatis que ante in membris suis laborabat
in monte isto
interl.| Ecclesia
interl.| Sion
et triturabitur
interl.| de diabolo et principibus eius
interl.| comminuetur amissa potentia
Moab
interl.| de Patre
interl.| diabolus
interl.| Christo
sicuti teruntur palee in plaustro
interl.| rite Palestine
marg.| ET  TRITURABITUR  MOAB etc. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur ne tantum presentia omnino negligere videatur nominat Moab inimicum Israel qui fecit eum fornicari cum Madianitibus et consecrari Beelphegor qui interpretatur priapus. Contra quem Ieremias loquens ait: egredietur Chamos in captivitatem sacerdotes eius principes illius similis et iterum: Confundetur Moab in Chamos. Ex uno {t. 3: Erfurt, f. 94ra ; facsim., p. 43a} idolo et demone qui ei presidebat indicat omnes contrarias fortitudines humiliandas et in infernum deducendas et ad instar pulveris conterendas.
marg.| Moab filius Loth a quo moabite qui Sem per filiis Israel infesti fuerunt et Balach rex eorum consilio Balaam filios Israel allexit in peccatum. Per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium.
marg.| PALEE  IN  PLAUSTRO. Serratis plaustris teruntur palee ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.
Numérotation du verset Is. 25,11 
et extendet manus suas
interl.| sicut solent qui labuntur
sub eo
interl.| Domino
sicut extendit natans
interl.| totum corpus
ad natandum et humiliabit
interl.| Dominus
gloriam eius
interl.| diaboli
cum allisione manuum eius
interl.| operum potentie
Numérotation du verset Is. 25,12 
et munimenta
interl.| satellites
sublimium murorum
interl.| imitatorum quibus quasi muro cingitur
Tuorum
interl.| o principes demonum
Concident
interl.| in baratrum
et humiliabuntur et detrahentur ad2
2 ad] in Weber
interl.| vel: in
terram usque ad pulverem



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_25)

Notes :