Glossa ordinaria

Capitulum 33

Numérotation du verset Is. 33,1 

ve qui predaris
nonne et ipse predaberis
et qui spernis nonne et ipse sperneris
cum consummaveris depredationem depredaberis cum fatigatus
desiveris contemnere contemneris
Numérotation du verset Is. 33,2 

Domine miserere nostri
te exspectavimus
esto brachium eorum
in mane
et salus nostra
in tempore tribulationis
Numérotation du verset Is. 33,3 

a voce angeli
fugerunt populi
ab exaltatione tua
disperse sunt gentes
Numérotation du verset Is. 33,4 

et congregabuntur
spolia vestra
sicut colligitur bruchus velut cum fosse plene fuerint de eo
Numérotation du verset Is. 33,5 

magnificatus est Dominus
quoniam habitavit in excelso
Implevit
Sion
iudicio et iustitia
Numérotation du verset Is. 33,6 

et erit fides
in temporibus
suis1
1 suis] tuis Weber
divitie salutis
sapientia
et scientia
timor Domini ipse thesaurus eius
Numérotation du verset Is. 33,marg.|EIUS. Scilicet salutis sine timore enim neque sapientia neque scientia quicquam prodest. Unde: habebis multa bona si timueris Deum et: initium sapientie timor Domini.7 

Ecce
videntes
clamabunt foris
angeli
Pacis
amare flebunt
Numérotation du verset Is. 33,8 

dissipate sunt
Vie
cessavit transiens per semitam
irritum factum est
pactum
Proiecit
Civitates
non reputavit
homines
Numérotation du verset Is. 33,9 

luxit et elanguit terra
confusus est Libanus
et obsorduit
et factus est Saron
sicut desertum et concussa est Basan
et Carmelus
Numérotation du verset Is. 33,10 

nunc consurgam dicit Dominus
nunc exaltabor
nunc sublevabor
Numérotation du verset Is. 33,11 

Concipietis
Ardorem
parietis stipulam
spiritus
vester ut ignis vorabit vos
Numérotation du verset Is. 33,12 

et erunt
populi quasi de incendio cinis
Spine
congregate igni
comburentur
Numérotation du verset Is. 33,13 

Audite
qui longe estis
que fecerim
et cognoscite
Vicini
fortitudinem meam
Numérotation du verset Is. 33,14 

Conterriti
sunt in Sion peccatores
possedit tremor
Hypocritas
quis poterit habitare de vobis cum igne
Devorante
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
Numérotation du verset Is. 33,15 

Qui
ambulat in iustitiis
et loquitur veritates
qui proicit avaritiam
ex calumnia
et excutit manus suas ab omni munere
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem
et claudit oculos suos
ne videat malum
Numérotation du verset Is. 33,16 

Iste
in excelsis
habitabit munimenta
saxorum
sublimitas eius
Panis
ei datus est
aque eius
fideles sunt
Numérotation du verset Is. 33,17 

regem
in decore suo
Videbunt
oculi eius
cernent terram de longe
Numérotation du verset Is. 33,18 

cor tuum
meditabitur timorem
ubi est litteratus
ubi legis
verba ponderans ubi doctor parvulorum
Numérotation du verset Is. 33,19 

populum impudentem
non videbis
populum alti sermonis
ita ut non possis intelligere
disertitudinem lingue eius in quo
nulla est sapientia.
Numérotation du verset Is. 33,20 

Respice
Sion civitatem sollemnitatis nostre
Oculi
tui videbunt Hierusalem
habitationem
opulentam tabernaculum
quod nequaquam transferri poterit
nec auferentur clavi eius
in sempiternum et omnes funiculi eius
non rumpentur
Numérotation du verset Is. 33,21 

quia solummodo ibi
magnificus Dominus noster
locus fluviorum
rivi latissimi
et patentes
non transibit per eum
navis remigum
neque trieris
Magna
transgredietur eum
Numérotation du verset Is. 33,22 

Dominus enim
iudex noster Dominus legifer noster
Dominus rex noster
ipse salvabit nos
Numérotation du verset Is. 33,23 

laxati sunt
funiculi tui sed non prevalebunt sic erit malus tuus
ut dilatare signum
non queas tunc dividentur
spolia predarum multarum
claudi diripient rapinam
Numérotation du verset Is. 33,24 

nec
dicet vicinus
elangui populus
qui habitat in ea
auferetur ab eo
Iniquitas

Capitulum 33

Numérotation du verset Is. 33,1 
ve qui predaris
interl.| alios
interl.| a Domino occisis centum octaginta quinque millia
et qui spernis nonne et ipse sperneris
interl.| quia non Deo sed tibi attribuis
cum consummaveris depredationem depredaberis cum fatigatus
interl.| tedio multarum victoriarum ab Egypto rediens
desiveris contemnere contemneris
marg.| VE  QUI  PREDARIS etc. Contra Sennacherib possunt hec etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum.
Numérotation du verset Is. 33,2 
Domine miserere nostri
interl.| libera nos de manu Assyrirorum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 99ra ; facsim., p. 53a} DOMINE  MISERERE. In persona populi obsessi a Sennacherib. Vel potius apostolorum et omnium fideium.
te exspectavimus
interl.| protectorem non idola
esto brachium eorum
interl.| defensio nostra
in mane
interl.| in prosperitate
marg.| MANE. Qui de exercitu Sennacherib remanserunt socios mortuos viderunt et in fugam versi sunt.
et salus nostra
interl.| eorum secundum Hieronymum scilicet expugnatio inimicorum
in tempore tribulationis
interl.| obsidionis
Numérotation du verset Is. 33,3 
a voce angeli
interl.| «magni consilii»a
a ¶Fons : Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis): « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX: « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber: « Admirabilis consiliarius».
marg.| ANGELI. Michaelis scilicet qui princeps Iudeorum vel Gabrielis qui fortitudo Dei et dux preliorum.
fugerunt populi
interl.| Assyrii
ab exaltatione tua
interl.| in sanctis quos liberas
interl.| in ultione malorum magnus et altus apparet Dominus
disperse sunt gentes
interl.| quilibet persecutores
Numérotation du verset Is. 33,4 
et congregabuntur
interl.| a Iudeis
interl.| victis gentibus
spolia vestra
interl.| o Assyrii
interl.| vel vestra facta
sicut colligitur bruchus velut cum fosse plene fuerint de eo
marg.| BRUCHUS. Ex locusta bruchus nascitur et quousque alas habeat sic vocatur. Cum autem ale crescere ceperint attelebus1*dicitur cum plene volare ceperit et est locusta et dicitur. Nocet enim bruchus plusquam attelebus2*vel locusta quia alis caret nec moveri potest et sic ubi insederit nihil reliqui facit. Ideo fiunt fosse et obruuntur locuste ne a vento repiantur in mare et ad terram reiecte ex ovis que vive conceperant mortue etiam bruchos generent.
1 attelebus] scrips., athelebus Rusch
2 attelebus] scrips., athelebus Rusch
Numérotation du verset Is. 33,5 
magnificatus est Dominus
interl.| in hoc miraculo
quoniam habitavit in excelso
interl.| montis Sion vel celorum vel in cordibus electorum
Implevit
interl.| per Ezechiam qui populum iuste iudicavit et ab idolatria revocavit
Sion
interl.| Ecclesiam
iudicio et iustitia
Numérotation du verset Is. 33,6 
et erit fides
interl.| fidelis populus
in temporibus
interl.| tempore accepto exaudivi te
suis3
3 suis] tuis Weber
interl.| vel: tuis
marg.| TUIS. o Ezechia. Vel suis secundum alios scilicet liberati populi.
divitie salutis
interl.| sunt
sapientia
interl.| divinarum rerum ut idolatriam abominantes ad Dominum convertentur
et scientia
interl.| humanarum rerum ne Assyriis se tradunt
timor Domini ipse thesaurus eius
Numérotation du verset Is. 33,marg.|EIUS. Scilicet salutis sine timore enim neque sapientia neque scientia quicquam prodest. Unde: habebis multa bona si timueris Deum et: initium sapientie timor Domini.7 
Ecce
interl.| revertitur ad ultimam capivitatem
videntes
interl.| apostoli
interl.| beati oculi qui vident que vos videtis et in evangelio: ecce ego mitto ad vos prophetas sapientes et scribas
clamabunt foris
interl.| imminente captivitate inter gentes
angeli
interl.| nuntii expulsi a Iudeis
Pacis
interl.| reconciliationis inter Deum et homines
amare flebunt
interl.| de perditione sue gentis
Numérotation du verset Is. 33,8 
dissipate sunt
interl.| post captivitatem Romanorum
Vie
interl.| unde: vie Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad
cessavit transiens per semitam
interl.| qui solebat venire ad solemnitatem
irritum factum est
interl.| opinione hominum
pactum
interl.| Domini
Proiecit
interl.| Dominus
Civitates
interl.| Iudeorum
non reputavit
interl.| quia bestiali more viventes non reputaverunt eum Deum nec timuerunt
homines
interl.| eos sed iumenta
marg.| PACTUM. Quod pepigit Dominus cum Abraham multiplicabo semen tuum etc. Et alibi: habitabis in loco isto amodo et usque in sempiternum
Numérotation du verset Is. 33,9 
luxit et elanguit terra
interl.| terreni
confusus est Libanus
interl.| templum
marg.| LIBANUS. Templum unde: aperi Libane portas tuas et in Ezechiele: Devoret ignis cedros tuas aquila magnarum alarum venit ad Libanum et tulit medullam cedri.
et obsorduit
interl.| ne ibi exaudiantur preces a Domino sicut ante
et factus est Saron
interl.| provincia inter Ioppen et Lidam ibi campi fertiles et latissimi
sicut desertum et concussa est Basan
interl.| regio Og
et Carmelus
marg.| BASAN. Regio Og quam dedit Moyses transiordane duabus tribubus et dimidie hec quoque uberrima. Carmelus mons terre promissionis fertilissimus. Per hec ergo debemus intelligere Iudeos omnem fertilitatem amisisse.
Numérotation du verset Is. 33,10 
nunc consurgam dicit Dominus
interl.| contra Iudeos vel a morte vel a patientia
interl.| quia apostolos recipere noluerunt
nunc exaltabor
interl.| in cruce
nunc sublevabor
interl.| in gentibus spretus a Iudeis vel ascendens ad celos
Numérotation du verset Is. 33,11 
interl.| o Iudei
Ardorem
interl.| invidie contra apostolos
parietis stipulam
interl.| verba blasphemie inania ut stipula quibus tantum nutriatur invidia
interl.| sed
spiritus
interl.| malus
vester ut ignis vorabit vos
Numérotation du verset Is. 33,12 
et erunt
interl.| post captivitatem
populi quasi de incendio cinis
interl.| pauci relicti in memoriam
Spine
interl.| peccata Iudeorum
congregate igni
interl.| gehenne
comburentur
Numérotation du verset Is. 33,13 
Audite
interl.| o gentes
qui longe estis
interl.| hinc vel a Deo
que fecerim
interl.| inimicis meis Iudeis
et cognoscite
interl.| in hac ultione et timete
Vicini
interl.| Moabite
fortitudinem meam
Numérotation du verset Is. 33,14 
Conterriti
interl.| deleti
sunt in Sion peccatores
interl.| qui Deum occiderunt
possedit tremor
interl.| Romanorum
Hypocritas
interl.| scribas et phariseos ve vobis scribe et pharisei hypocrite
quis poterit habitare de vobis cum igne
interl.| Deo
Devorante
interl.| peccata vel peccatores nunc et in futuro
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
interl.| Spiritus Sancti qui peccata consumit fideles accendit
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 99rb ; facsim., p. 53b} QUIS  POTERIT. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat secundum illud: Deus noster ignis consumens est et ipse: ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat.
Numérotation du verset Is. 33,15 
Qui
interl.| hic scilicet
interl.| semper diligendo
ambulat in iustitiis
interl.| pluribus
interl.| de virtute in virtutem
et loquitur veritates
interl.| semper non semel
qui proicit avaritiam
interl.| que est mater calumnie quia ex alterius damno alterius pecunie coacervantur
ex calumnia
interl.| innocentis
et excutit manus suas ab omni munere
interl.| oris manus officii
interl.| munera excecant oculos sapientium
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem
interl.| ne peccato consentiat
et claudit oculos suos
interl.| vel capitis vel cordis
ne videat malum
interl.| averte oculos meos ne videant vanitatem felix conscientia que nec audit nec aspicit malum
marg.| SANGUINEM.  SEPTUAGINTA. Iudicium sanguinis. Omnis iniquitas et oppressio et iniustitia iudicium sanguinis est et sine gladio voluntate interficit.
Numérotation du verset Is. 33,16 
Iste
interl.| talis
in excelsis
interl.| in celis cum Domino
habitabit munimenta
interl.| exempla
saxorum
interl.| sanctorum qui sunt fundati supra firmam petram
sublimitas eius
interl.| provectio ad Deum
Panis
interl.| verbi
ei datus est
interl.| a Deo
aque eius
interl.| doctrine
fideles sunt
interl.| absque heresi
Numérotation du verset Is. 33,17 
regem
interl.| omnipotentem
interl.| Deum ipsum
in decore suo
interl.| in deitate
Videbunt
interl.| oculi eius
interl.| peracto iudicio
oculi eius
interl.| nunc in spe in futuro in re unde credo videre bona Domini in terra viventium
cernent terram de longe
marg.| TERRAM. Viventium. Beati mites quoniam ipsi possiderunt terram vel in celo positi terrena despiciunt.
Numérotation du verset Is. 33,18 
interl.| ideo
cor tuum
interl.| si vis habitare cum Deo
meditabitur timorem
interl.| principium sapientie timor Domini
interl.| sanctitas in timore custoditur
ubi est litteratus
interl.| philosophus
interl.| quasi non habitat cum Deo
ubi legis
interl.| scriba et phariseus legem superflua expositione onerans
verba ponderans ubi doctor parvulorum
interl.| sensu
interl.| insipientium
Numérotation du verset Is. 33,19 
populum impudentem
interl.| gregem philosophorum
non videbis
interl.| in Ecclesia sanctorum
interl.| id est
populum alti sermonis
interl.| logice
interl.| non sapientie
ita ut non possis intelligere
interl.| sicut Platonis, Aristotelis, Tullii facundiam et subtilitatem pauci intelligunt
disertitudinem lingue eius in quo
interl.| populo
interl.| sed tantum verba
interl.| nulla quantum ad Deum
interl.| «Perdam sapientiam sapientium»b etc.
b 1Cor. 1, 19.
Numérotation du verset Is. 33,20 
Respice
interl.| quicumque iustus
Sion civitatem sollemnitatis nostre
interl.| presentem Ecclesiam in qua vera solemnitas
Oculi
interl.| cordis
tui videbunt Hierusalem
interl.| celestem
interl.| «Quod nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit».c
c 1Cor. 2, 9.
habitationem
interl.| vel civitatem
opulentam tabernaculum
interl.| Ecclesiam presentem significatam in tabernaculo Moysi
quod nequaquam transferri poterit
interl.| sicut tabernaculum Iudeorum translatum est
interl.| a fide a caritate
nec auferentur clavi eius
interl.| metaphora
interl.| doctores quibus fixa tenentur
in sempiternum et omnes funiculi eius
interl.| precepta quibus extensa dilatatur
non rumpentur
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 99va ; facsim., p. 54a} TABERNACULUM. Tabernaculum quod habuerunt Iudei per eremum de loco in locum dictum est. Primum in Sylo deinde in Nobe de Nobe in Hierusalem inde de Hierusalem ad Moysi sepulcrum, ut dicit liber Machabeorum. Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram.
Numérotation du verset Is. 33,21 
quia solummodo ibi
interl.| non in conventiculis hereticorum
magnificus Dominus noster
interl.| videtur etc.
interl.| ibi
locus fluviorum
interl.| prophetarum apostolorum
rivi latissimi
interl.| expositores
et patentes
interl.| plane exponentes
non transibit per eum
interl.| locum
navis remigum
interl.| diaboli dominatio
neque trieris
interl.| navis tres ordines remorum habens id est diabolus qui tres partes mundi Asiam Africam Europam suo subiugaverat imperio
Magna
interl.| superbia
transgredietur eum
interl.| sicut olim
Numérotation du verset Is. 33,22 
Dominus enim
interl.| vox congratulantis Ecclesie
iudex noster Dominus legifer noster
interl.| legis naturalis mosayce evangelice
Dominus rex noster
interl.| reges eos in virga ferrea
ipse salvabit nos
interl.| a diabolo
interl.| nihil timendum est
marg.| DOMINUS. Iudicabit orbem terre in iustitia.
Numérotation du verset Is. 33,23 
laxati sunt
interl.| dilatata fortitudo populi ad pugnandum contra Romanos
funiculi tui sed non prevalebunt sic erit malus tuus
interl.| templum altissimum in quo olim vela pretiosa
marg.| LAXATI  SUNT  FUNICULI etc. Redit ad terrenam Hierusalem et loquitur de ea sub specie navis. Superiora dicta sunt de urbe solemnitatis nostre quam Dominus fluviis suis circumdat.
ut dilatare signum
interl.| ut non appareant signa ruine eius quia non relinquetur lapis super lapidem
non queas tunc dividentur
interl.| a Romanis
spolia predarum multarum
interl.| divitiarum tuarum
claudi diripient rapinam
interl.| Romani in se fortes in Domino vires subministrante
Numérotation du verset Is. 33,24 
nec
interl.| vicino
dicet vicinus
interl.| nemo Romanorum de infirmitate conqueretur
elangui populus
interl.| Romanus
qui habitat in ea
interl.| colenda
auferetur ab eo
interl.| comparatione Iudeorum
interl.| quia secutus est Dei voluntatem
Iniquitas
interl.| peccatum illius stragis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_33)

Notes :