Capitulum 45
Numérotation du verset
Is. 45,1
Hec dicit Dominus Christo
meo Cyro cuius apprehendi dexteram
ut subiciam ante faciem eius gentes
et dorsa regum vertam
et aperiam ante eum1
1 ante eum] coram eo
Weber
ianuas et porte non cludentur
Numérotation du verset
Is. 45,2
ego
ante te ibo et gloriosos terre
humiliabo portas ereas conteram
et vectes ferreos confringam
Numérotation du verset
Is. 45,3
et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israel
Numérotation du verset
Is. 45,4
propter servum meum
Iacob et Israel electum meum
et vocavi te in nomine tuo
assimilavi te et
non cognovisti me
Numérotation du verset
Is. 45,5
ego Dominus
et non est amplius
extra me non est deus accinxi te
et non cognovisti me
Numérotation du verset
Is. 45,6
ut sciant hii qui ab ortu solis
et qui ab occidente quoniam absque me non est
ego Dominus
et non est alter
Numérotation du verset
Is. 45,7
formans lucem
et creans tenebras
faciens pacem et creans malum ego Dominus
faciens omnia hec
Numérotation du verset
Is. 45,8
rorate celi desuper
et nubes pluant
Iustum
aperiatur terra
et germinet salvatorem
et iustitia
Oriatur
Simul
Ego
Dominus creavi eum
Numérotation du verset
Is. 45,9
ve qui
contradicit fictori suo
Testa
de samiis terre
numquid dicet lutum
figulo suo
quid facis et opus tuum absque manibus est
Numérotation du verset
Is. 45,10
ve qui dicit patri
quid generas
et mulieri
quid parturis
Numérotation du verset
Is. 45,11
hec dicit Dominus Sanctus Israel plastes eius
ventura
interrogate me
super filios meos
et super opus manuum mearum mandastis mihi
Numérotation du verset
Is. 45,12
ego feci terram
et hominem super eam
creavi ego
manus mee tetenderunt celos et omni militie eorum
mandavi
Numérotation du verset
Is. 45,13
ego suscitavi eum
ad iustitiam et omnes vias
Eius
dirigam ipse edificabit
civitatem meam
et captivitatem meam
Dimittet
non in pretio
neque in muneribus
dicit Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset
Is. 45,14
hec dicit Dominus labor Egypti
et negotiatio
Ethiopie
et Sabaim
viri sublimes
ad te
transibunt
et tui erunt
post te ambulabunt
vincti manicis
pergent
et te adorabunt
teque
Deprecabuntur
tantum in te est Deus
et non est absque te deus
Numérotation du verset
Is. 45,15
vere tu es Deus
Absconditus
Deus Israel salvator
Numérotation du verset
Is. 45,16
confusi sunt et erubuerunt
omnes simul abierunt
in confusione fabricatores errorum
Numérotation du verset
Is. 45,17
Israel
salvatus est
in Domino salute eterna non confundemini
et non erubescetis usque in seculum seculi
Numérotation du verset
Is. 45,18
quia hec dicit Dominus creans
celos ipse Deus formans terram
et faciens eam ipse plastes eius
non in vanum creavit eam
ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius
Numérotation du verset
Is. 45,19
non in abscondito locutus sum in loco
terre tenebroso non dixi semini Iacob frustra querite me
ego Dominus loquens iustitiam annuntians recta
Numérotation du verset
Is. 45,20
Congregamini
et venite
et accedite simul qui salvati estis
ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpture sue
et rogant deum non salvantem
Numérotation du verset
Is. 45,21
annuntiate et venite et consiliamini simul
quis
auditum fecit hoc ab initio ex tunc predixit
illud
numquid non ego Dominus et
non est ultra Deus absque me
Deus iustus et salvans non est preter me
Numérotation du verset
Is. 45,22
Convertimini
ad me et salvi eritis
omnes fines terre
quia ego Deus
et non est alius
Numérotation du verset
Is. 45,23
in memet ipso iuravi
egredietur de ore meo iustitie verbum
et non revertetur
quia mihi curvabunt
omnia genu
et iurabit omnis lingua
Numérotation du verset
Is. 45,24
ergo in Domino dicet
mee sunt
Iustitie
et imperium
ad eum
venient
et confundentur omnes
qui repugnant ei
Numérotation du verset
Is. 45,25
in Domino iustificabitur
et laudabitur omne semen Israel
Capitulum 45
Numérotation du verset
Is. 45,1
{t. 3: Erfurt, f. 107ra ; facsim., p. 69a} Hec dicit Dominus Christo
interl.|
id est regi
meo Cyro cuius apprehendi dexteram
interl.|
dux auxiliator ut nullus resistere queat
ut subiciam ante faciem eius gentes
interl.|
Chaldeos Babylonios Medos et alios multos
et dorsa regum vertam
interl.|
ante eum in fugam
et aperiam ante eum1
1 ante eum] coram eo
Weber
interl.|
alias:
coram eo
ianuas et porte non cludentur
marg.|
CHRISTO
MEO
CYRO etc. Allegorice. Possumus hec de ecclesiastico viro dicere cui Deus dat sermonem et sapientiam ut contrarias sectas sua disputatione subvertat sicut Stephano cuius non poterant inimici resistere sapientie et ut reges id est patriarchas singularum heresum sue subiiciat potestati et aperiat atque confringat quod dialetica arte videbatur conclusum et in medium proferat arcana hereticorum superans et convincens vel Christi secreta agnoscat in quo omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Talem virum Deus nomine vocat quia defensor est pueri sui Iacob et electi sui Israel. Hunc suscipit et assimilat sermoni suo quod quis cavere debet ne suum putet esse quod loquitur ne audire mercatur accinxi te et non cognovisti me. Cum enim omnes docuerit non esse alium Deum nisi unum Deum Iacob et Israel confundetur Marcion duos deos intelligens unum bonum alterum iniustum alterum visibilium alterum invisibilium conditorem. Quorum prior lucem faciat secundus tenebras. Ille pacem hic malum cum utrumque pro diversitate meritorum unus Deus idemque condiderit.
marg.|
CHRISTO. Apud Romanos diadema apud Iudeos unctio et reges facit et sacerdotes a qua et Christi dicuntur. Cyrus Christus non unctione sed dignitate.
marg.|
ET
DORSA
REGUM etc. Que civitas illi non patuit ? quis regum terga non vertit ? qui muri ante inexpugnabiles non sunt eius obsidione subversi ? Hec autem completa plenius invenies in historia scenophontis.
Numérotation du verset
Is. 45,2
ego
interl.|
o Cyre
ante te ibo et gloriosos terre
interl.|
Babylonios Chaldeos
humiliabo portas ereas conteram
interl.|
tibi
et vectes ferreos confringam
interl.|
omnis potestas a Domino Deo est
Numérotation du verset
Is. 45,3
et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israel
interl.|
antequam sis predicendo que futura sunt tibi
marg.|
THESAUROS
ABSCONDITOS. Cunctarum urbium ut abiectis idolis beneficiis invitatus unum Deum sentires qui ante predixi nomen tuum antequam esses.
Numérotation du verset
Is. 45,4
propter servum meum
interl.|
non propter te
Iacob et Israel electum meum
interl.|
ut liberes eum a captivitate agnoscens que pro eo tibi bona fecerim et facienda predixerim
et vocavi te in nomine tuo
interl.|
quod est Cyrus
assimilavi te et
interl.|
tamen
non cognovisti me
marg.|
ET
VOCAVI
TE etc. Sicut vocavi Abraham Isaac et Iacob et multos ante predixi ut Isaac et Iosiam ne ille esse videaris in cuius typum precessisti et non cognovisti me.
marg.|
Et vocavi te in nomine. Assimilavi te Filio meo in nomine scilicet. Cyrus enim heres quia avunculi hereditatem suscepit. Christus quoque heres est secundum illud postula a me et dabo tibi gentes. Cyrus quoque Christus dignitate imperii. Filius autem Christus oleo letitie unctus pre participibus suis.
Numérotation du verset
Is. 45,5
ego Dominus
interl.|
unum Deum sed idola adorasti que nihil profuerunt tibi
et non est amplius
interl.|
alius
extra me non est deus accinxi te
interl.|
fortitudine multarum gentium
interl.|
virtute ut regna subiiceres
et non cognovisti me
interl.|
qui hec dedi tibi
marg.|
EXTRA
ME. Quia Filius et Spiritus Sanctus in Patre preter sermonem quippe {t. 3: Erfurt, f. 107rb ; facsim., p. 69b} et rationem virtutemque meam et sapientiam que in me est non est alius Deus.
Numérotation du verset
Is. 45,6
interl.|
hec feci
ut {t. 3: Erfurt, f. 107rb ; facsim., p. 69b} sciant hii qui ab ortu solis
interl.|
totius orbis
et qui ab occidente quoniam absque me non est
interl.|
in Filio Pater Filius in Patre unde ego et Pater unum sumus
ego Dominus
interl.|
discretive
et non est alter
marg.|
UT
SCIANT
HI. Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum nisi Deum Israel. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Iosephus autem in Libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum quia Cyrus legit in libro Isaie que de eo Dominus per prophetam dixerat ante.
Numérotation du verset
Is. 45,7
formans lucem
interl.|
diem vel liberationem
et creans tenebras
interl.|
res scilicet inter se contrarias sicut enim luci contrarie sunt tenebre ita paci bellum
faciens pacem et creans malum ego Dominus
interl.|
quia
faciens omnia hec
interl.|
in hoc probatur Dominus faciens omnia hec
marg.|
FORMANS
LUCEM
ET
CREANS
TENEBRAS. GREGORIUS. Non mala que nulla sua natura subsistunt creantur a Domino sed creare se mala Dominus indicat cum res bene creatas nobis male agentibus in flagellum format ut ea ipsa et per dolorem quo fuerint delinquentibus mala sint et per naturam qua existunt bona unde et venenum quidem mors est homini et vita serpenti.
marg.|
Formans lucem et creans tenebras quia cum per flagella exterius doloris tenebre creantur intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem et creans malum quia tunc nobis pax cum Deo redditur cum hec que bene sunt condita sed non bene concupita in ea que nobis mala sunt flagella vertuntur.
marg.|
TENEBRAS. Noctem vel captivitatem. Quasi penitentes misertus a captivitate reduco. Iratus peccantes captivo.
marg.|
MALUM. Bellum scilicet afflictionem secundum quod dicitur sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono sed pro afflictione ponitur et bello.
Numérotation du verset
Is. 45,8
rorate celi desuper
interl.|
veniat Gabriel mittat nobis rorem scilicet annuntiet salutem
et nubes pluant
interl.|
nuntiando
Iustum
interl.|
Christum vel iustitiam
aperiatur terra
interl.|
Maria ad credendum
interl.|
veritas de terra orta est etc.
et germinet salvatorem
interl.|
Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
et iustitia
interl.|
omnis
Oriatur
interl.|
mundo
Simul
interl.|
cum eo
Ego
interl.|
Pater
Dominus creavi eum
interl.|
secundum humanitatem
marg.|
RORATE
CELI etc. De adventu Christi per Cyrum significati quia a captivitate diaboli liberavit genus humanum convenienter adiungit. Vel possunt hec herere superioribus ut Cyro captivitatem laxante metonomicos celum et terra letentur.
marg.|
ET
NUBES. Prophete corda nostra salutari pluvia irrigantes et Christi nativitatem et passionem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes. Unde mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem et alibi. Veritas tua usque ad nubes.
marg.|
CREAVI
EUM. Qui scilicet vermis fuit et germinatus de terra legitur secundum humanitatem.
Numérotation du verset
Is. 45,9
ve qui
marg.|
VE
QUI. Quasi credite que predico Christum scilicet venturum quia ve qui contradicit factori suo vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.
contradicit fictori suo
interl.|
Deo creatori
Testa
interl.|
ipsa est
de samiis terre
interl.|
fictilibus Samos civitas est ubi figulorum ars reperta est
numquid dicet lutum
interl.|
homo
figulo suo
interl.|
deo
quid facis et opus tuum absque manibus est
Numérotation du verset
Is. 45,10
ve qui dicit patri
interl.|
omnipotenti
quid generas
interl.|
Filium equalem Patri
et mulieri
interl.|
Marie
quid parturis
interl.|
unde natum de muliere factum sub lege
interl.|
cum ex viro non conceperis
marg.|
MULIERI. Vir mulieris potens. Mulier viri potens.
Numérotation du verset
Is. 45,11
hec dicit Dominus Sanctus Israel plastes eius
interl.|
plasmator
marg.|
PLASTES
EIUS. Filii secundum humanitatem in utero virginali. Unde Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit te etc.
ventura
interl.|
mysteria
interrogate me
interl.|
ironice
interl.|
o Iudei
super filios meos
interl.|
adoptivos qui per Filium credituri quomodo debeamus eos regere
et super opus manuum mearum mandastis mihi
interl.|
ironice
Numérotation du verset
Is. 45,12
ego feci terram
interl.|
precipuo quasi ignoranti quomodo creata disponam
et hominem super eam
interl.|
tamquam dominum
creavi ego
interl.|
hominibus habitandam
manus mee tetenderunt celos et omni militie {t. 3: Erfurt, f. 107va ; facsim., p. 70a} eorum
interl.|
stellis et angelis
mandavi
interl.|
que faciant
marg.|
ET
OMNI
MILITIE
EORUM. Hec occasione putant quidam astra esse rationalia {t. 3: Erfurt, f. 107va ; facsim., p. 70a} aiunt enim quia insensatis non mandaret aliquid que mandata non intelligerent.
Numérotation du verset
Is. 45,13
ego suscitavi eum
interl.|
a mortuis
interl.|
vel [suscita]bo
interl.|
mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram
marg.|
EGO
SUSCITAVI
EUM. Quasi qui supradicta feci quid mirum si et Filium mittam in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum. Vias eius dirigam qui pec non fecit nec inventus est dolus in ore eius.
ad iustitiam et omnes vias
interl.|
opera
Eius
interl.|
Christi non Cyri
dirigam ipse edificabit
interl.|
supra firmam petram et porte inferi non prevalebunt
civitatem meam
interl.|
que in monte posita non potest abscondi
interl.|
ex gentibus et Iudeis Ecclesiam
marg.|
IPSE
EDIFICABIT. De quo dictum est non cognovisti me. Nec ipse edificavit civitatem vel templum sed permisit edificari. Nec in eius tempore hoc consummatum est sed Assueri.
et captivitatem meam
interl.|
exules a paradiso et captivos pro primi hominis peccato
Dimittet
interl.|
liberam in patriam
non in pretio
interl.|
a nobis ei dato
neque in muneribus
interl.|
sed gratis misericordia pura
interl.|
gratia salvi facti estis gratis accepistis gratis date
dicit Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset
Is. 45,14
hec dicit Dominus labor Egypti
interl.|
cultus idolorum cui Egyptus precipue subdita
marg.|
LABOR
EGYPTI. Cultus idolorum. Multum enim laborat in exequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis predicantibus conversi sunt et pre omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum ut ubi abundavit delictum superabundant et gratia.
et negotiatio
interl.|
terrena
Ethiopie
interl.|
ad Deum converse
et Sabaim
interl.|
Sabaym que et Saba unde omnes de Saba venient aurum etc.
interl.|
cessabunt adveniente Christo
viri sublimes
interl.|
potentes
ad te
interl.|
o Fili
transibunt
interl.|
per fidem
et tui erunt
interl.|
per Egyptios et Ethiopes et viros Sabaym de toto mundo collecti intelliguntur
post te ambulabunt
interl.|
imitantes
interl.|
proficientes
vincti manicis
interl.|
preceptis Dei
pergent
interl.|
de virtute in virtutem
et te adorabunt
interl.|
abiectis idolis
teque
interl.|
non aliud a te
Deprecabuntur
interl.|
dicentes
tantum in te est Deus
interl.|
Filius: ego in Patre et Pater in me est
et non est absque te deus
interl.|
ego et Pater unum sumus
Numérotation du verset
Is. 45,15
vere tu es Deus
interl.|
verus
Absconditus
interl.|
in carne
Deus Israel salvator
interl.|
ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
Numérotation du verset
Is. 45,16
interl.|
ideo
confusi sunt et erubuerunt
interl.|
de confusione
omnes simul abierunt
interl.|
traditi in manus Romanorum
in confusione fabricatores errorum
interl.|
scribe et pharisei qui finxerunt Dominum furtim ab apostolis sublatum ut sic facerent errare populum
Numérotation du verset
Is. 45,17
Israel
interl.|
sed
interl.|
vere
salvatus est
interl.|
per fidem
in Domino salute eterna non confundemini
interl.|
o apostolis et alii fideles
interl.|
qui erubuerit me coram hominibus erubescam et ego eum coram Patre meo
et non erubescetis usque in seculum seculi
interl.|
patientes pro nomine meo quia hic etiam securi de premio
Numérotation du verset
Is. 45,18
quia hec dicit Dominus creans
interl.|
omnium creator omnium equaliter Deus et omnium ergo salvator esse debet ut non respuat Egyptum vel Ethiopiam vel quaslibet barbaras gentes
celos ipse Deus formans terram
interl.|
hominum habitaculum qui Filium adorarent et intelligerent creatorem idola contempnerent
et faciens eam ipse plastes eius
interl.|
plasmator
non in vanum creavit eam
interl.|
hominibus creatorem agnoscentibus
ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius
Numérotation du verset
Is. 45,19
non in abscondito locutus sum in loco
interl.|
uno tantum
terre tenebroso non dixi semini Iacob frustra querite me
interl.|
quia regnum celorum promisi
ego Dominus loquens iustitiam annuntians recta
interl.|
dicens apostolis Iudeis abiectis euntes in mudum universum predicate evangelium omni creature
Numérotation du verset
Is. 45,20
{t. 3: Erfurt, f. 107vb ; facsim., p. 70b} Congregamini
interl.|
in unum ovile
interl.|
o gentes quia Iudei nolunt
et venite
interl.|
non loco sed merito
interl.|
fide ad me
interl.|
paulatim et per partes gentes significat credituras
et accedite simul qui salvati estis
interl.|
sanguine meo
ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpture sue
interl.|
simulacrum
et rogant deum non salvantem
interl.|
se et alios
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 107vb ; facsim., p. 70b}
NESCIERUNT. Noluerunt scire quidam remanentes in errore sub simulacrorum scilicet onere gravati et sperantes in quibus non est salus.
Numérotation du verset
Is. 45,21
interl.|
vos tamen o apostoli annuntiate oportune et importune
annuntiate et venite et consiliamini simul
interl.|
in unum
marg.|
CONSILIAMINI. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et Unitate et communione Ecclesie de generali resurrectione.
quis
interl.|
nisi ego qui Abrahe dixi in semine tuo benedicentur omnes gentes et alia similia et qui dixi non erunt tibi dii alieni etc.
auditum fecit hoc ab initio ex tunc predixit
interl.|
ore prophetarum
illud
marg.|
PREDIXI. Gentes esse salvandas idolum nihil esse quando locutus sum Abrahe vel quando legem dedi.
interl.|
ergo
numquid non ego Dominus et
interl.|
quia
non est ultra Deus absque me
interl.|
in Patre enim Filius et in Filio Pater
Deus iustus et salvans non est preter me
interl.|
non unius gentis sed totius mundi cui dicitur convertimini etc.
Numérotation du verset
Is. 45,22
interl.|
ergo
Convertimini
interl.|
ab idolis
ad me et salvi eritis
interl.|
a morte gehenne
omnes fines terre
interl.|
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam
quia ego Deus
interl.|
non idola
et non est alius
Numérotation du verset
Is. 45,23
in memet ipso iuravi
interl.|
quia non est maior
interl.|
immobiliter statui et firmissimum solacium haberetis
egredietur de ore meo iustitie verbum
interl.|
de salute gentium
et non revertetur
marg.|
EGREDIETUR. In mundum visibiliter in carnem. Iustitie verbum Filius donec obedientiam impleverit vel sermo predicationis non completus fuerit.
marg.|
Iustitie verbum Filius qui sapientia Patris vel sententia iustificandarum gentium vel rerum.
quia mihi curvabunt
interl.|
non idolis sicut ante
omnia genu
interl.|
corporis et mentis
interl.|
genera hominum
et iurabit omnis lingua
interl.|
firmiter mihi obediens tamquam iuraverit debet enim sermo christianorum esse est est non non
marg.|
CURVABITUR
GENU
OMNE. In nomine Domini omne genu flectatur celestium terrestrium et infernorum. Mos ecclesiasticus est christianos Christo genua flectere quod Iudei superbiam mentis demonstrantes omnino non faciunt.
Numérotation du verset
Is. 45,24
ergo in Domino dicet
interl.|
christiani
mee sunt
interl.|
non Iudeorum
Iustitie
interl.|
legis non figure
et imperium
interl.|
in iudicio per universum orbem
marg.|
IN
DOMINO
DICET. Omnes gentes et barbare non in synagogis sed in Ecclesiis confitentes.
interl.|
tunc
ad eum
interl.|
Christum
venient
interl.|
gentes
interl.|
undique fide et opere
interl.|
in iudicio
et confundentur omnes
interl.|
quem fructum habuistis tunc in his in quibus nunc erubescitis
interl.|
penitentes super errore suo qui prius evangelio repugnabant
qui repugnant ei
interl.|
obstinati
Numérotation du verset
Is. 45,25
in Domino iustificabitur
interl.|
per baptismum
interl.|
per penitentiam
et laudabitur omne semen Israel
interl.|
videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in celis est et alibi laudabuntur omnes recti corde
interl.|
laudabitur omne semen Israel apostoli scilicet et eorum filii quorum predicatio in toto orbe uberes fructus attulit
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_45)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_45)
Notes :