Glossa ordinaria

Capitulum 27

Numérotation du verset Is. 27,1 

In die illa1 visitabit
1 illa] illo Weber
Dominus in gladio suo
duro
et grandi
et forti
super Leviathan
serpentem
vectem
et super Leviathan serpentem tortuosum
et occidet cetum
qui in mari est
Numérotation du verset Is. 27,2 

in die illa vinea
Meri
Cantabit
ei
Numérotation du verset Is. 27,3 

ego Dominus qui servo eam
Repente
propinabo ei
ne forte visitetur
contra eam nocte et die servo eam
Numérotation du verset Is. 27,4 

indignatio non est mihi
Quis
dabit me
Spinam
et veprem
in prelio gradiar
super eam succendam eam pariter
Numérotation du verset Is. 27,5 

an potius tenebit fortitudinem meam
faciet pacem mihi pacem faciet mihi
Numérotation du verset Is. 27,marg.|differam et servem eos per evangelii clementiam qui non sunt salvati autoritate legis.6 

qui egrediuntur
Impetu
ad Iacob florebit
et germinabit
Israel et implebunt
faciem orbis semine
Numérotation du verset Is. 27,marg.|ISRAEL. Populus Iudeorum conversus videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse7 

numquid iuxta plagam
percutientis se percussit eum
Aut
sicut occidit interfectos
eius sic occisus est
Numérotation du verset Is. 27,8 

in mensura
contra mensuram
cum abiecta fuerit
iudicabis
eam
meditatus2 est
2 meditatus] meditata Weber
in spiritu suo duro
per diem estus
Numérotation du verset Is. 27,9 

idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob
et iste
omnis fructus
ut auferatur peccatum eius cum posuerit
omnes lapides altaris
sicut lapides cineris allisos non stabunt luci et delubra
Numérotation du verset Is. 27,10 

Civitas
enim munita
desolata erit
Speciosa
Relinquetur
et dimittetur
quasi desertum ibi
pascetur vitulus
et ibi accubabit et consumet summitates eius
Numérotation du verset Is. 27,11 

in siccitate messis illius
Conterentur
mulieres venientes
et docentes eam
non est enim
populus sapiens
propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei
Numérotation du verset Is. 27,marg.|carmina discere.12 

et erit in die illa
percutiet Dominus
ab alveo Fluminis
usque ad torrentem Egypti
et vos congregabimini
unus et unus
filii Israel
Numérotation du verset Is. 27,13 

et erit in die illa
clangetur
in tuba magna
et venient
qui perditi fuerant
de terra Assyriorum
et qui eiecti erant
in terra Egypti
et adorabunt Dominum in monte sancto
in Hierusalem

Capitulum 27

Numérotation du verset Is. 27,1 
1 illa] illo Weber
interl.| animadvertet
Dominus in gladio suo
interl.| Verbo id est Filio per quem iudicabit Pater
duro
interl.| impiis
et grandi
interl.| ut omnes comprehendat
et forti
interl.| ut nemo resistat
super Leviathan
interl.| Leviathan additamentum eorum per antifrasim cum enim se addere promittat minuit
serpentem
interl.| serpit ne audiatur
vectem
interl.| malleum universe terre
interl.| alii claudentem eo quod carcere suo multos clauserit
et super Leviathan serpentem tortuosum
interl.| qui in veritate non stetit
interl.| quod dirigi non potest virga directionis
interl.| in decipiendo
et occidet cetum
interl.| qui absorbuit Ionam
qui in mari est
interl.| mundo salso et amaro
marg.| IN  DIE  ILLA  VISITABIT etc. Tradunt hebrei diabolum (id est criminatorem quod grecum nomen est) hebraice dici Satan id est adversarium. Unde stabat Satan a dextris eius ut adversaretur ei dicitur et belial id est apostata id est prevaricator et absque iugo. Unde: «que communicatio Christi ad Belial ?» Dicitur quoque et aliis nomibus ; unde: «Super aspidem et basiliscum» etc. Et alibi: qui capurus est magnum cetum. Item: numquid capies Leviathan hamo ? et alibi: «Draco iste quem formasti ad illudendum». Factus est enim ut angeli illudant ei. Unde: apostoli accipiunt potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Quia ergo ab eo loco Dominus dissipabit terram et nudabit eam usque ad presens capitulum contra totum orbem in consummatione mundi iudicium predictum est et novissimus inimicus destruetur mors contra diabolum extrema sententia est ut inducatur gladius super eum.
marg.| SUPER  LEVIATHAN. GREGORIUS. IN MORALI<UM LIBRO>. Draco ut fertur in terra serpit natat in aquis volat in aere. Inde diabolus et serpens et cetus et   Leviathan .
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 94vb ; facsim., p. 44b} VECTEM. [a] Septuaginta:   Fugitivum . [b] Tunc enim fugiet qui fugere nesciebat, nesciens illuda: «Quo ibo a spiritu tuo» etc. Unde: quidam pulchre lusit in Gigantomachiab: «Quo fugis Encelade ? Quascumque accesseris oras, sub Iove semper eris».c
a Ps. 138, 7.
b Cf. Claudius Claudianus , Gigantomachia, MGH (Auct. ant. 10:53), p. 346.128 <Nota> Sententia tantum Hieronymo in Is. obtestata et Gigantomachiae tributa, tacito nomine auctoris. Pro ‘Iove’ Hieronymus, Christianus, ‘deo’ mutuavit, glossator tamen restituit, ut nonnullae editiones Hieronymi et auctores Medii Aevi ; (cf. ed. cit. apparatus). Vide Cl. Claudianus, Panegyricus dictus Olybrio et PRobino consulibus, carmen 1, v. 130, MGH (Carmina maiora 1)
c ¶Fons : [b] Hieronymus , In Is., lib. 8, c. 27, par. 1, CCSL 73, p. 345.59-64: « Cum autem in fine mundi aduersum leuiathan, qui in principio geneseos appellatur serpens prudentissimus super omnes bestias, quae erant in terra, gladius sanctus siue durus, et magnus, et fortis fuerit inductus, fugiet qui numquam fugere consueuerat, nesciens illud scriptum: quo uadam a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? pulchre quidam poeta in gigantomachia de Encelado lusit: quo fugis, encelade? quascumque accesseris oras, sub deo semper eris ».
marg.| Leviathan additamentum eorum interpretatur quorum nisi hominum. Recte autem additamentum eorum dicitur postquam primam culpam mala suggestione intulit hanc quotidie augere gravibus persuasionibus non desistit. Leviathan quippe iste in eo quod se homini tradere spopondit tortuosis ad eum funibus irrepsit. Et dum falso impossibilia promittit vera et possibilia sustulit. Querendum nobis cur qui serpentem dixerat et tortuosum illi subiungebat interposuit vectem ? Nisi forte quod in serpentis tortitudine fluxa mollities in vecte autem est duritie rigiditas. Ut ergo hunc et durum signaret et mollem et vectem nominat et serpentem. Durus quippe est per malitiam mollis per blandimentum. Vectis dicitur qui usque ad necem percutit. Serpens autem quia insidias molitur infundit.
marg.| CETUM. Hebraice tempnim. Unde Hebrei fabulantur Leviathan habitare sub terra et in ethere themni vero in mari.
Numérotation du verset Is. 27,2 
in die illa vinea
interl.| vinea facta est dilecto
interl.| populus Iudeorum
Meri
interl.| inebriata
marg.| VINEA  MERI. Cui Ieremias propinat calicem meracissimum.
marg.| Merum grece purum.
Cantabit
interl.| canticum doloris
interl.| olim in prophetis et aliis sanctis
ei
interl.| Domino
Numérotation du verset Is. 27,3 
interl.| quia
ego Dominus qui servo eam
interl.| vel modo ab omnibus adversis vel observo dans locum penitentie
Repente
interl.| in iudicio
propinabo ei
interl.| quia converti non vult
interl.| calicem ire
ne forte visitetur
interl.| aliqua adversitate
contra eam nocte et die servo eam
interl.| ne vastet eam aper de silva et alie bestie
Numérotation du verset Is. 27,4 
indignatio non est mihi
interl.| sed numquid indignatio
interl.| quasi totiens irritatus non indignabor quandoque
interl.| ut sciam ferire et reddere secundum opera sua
Quis
interl.| quasi iniquitas vestra
dabit me
interl.| mitem et misericordem modo
Spinam
interl.| per antifrasim
interl.| per anfracticos
et veprem
interl.| durum et crudelem ut vincam naturam meam
in prelio gradiar
interl.| destruam
interl.| conculcabo eam
super eam succendam eam pariter
interl.| quam ante servavi
Numérotation du verset Is. 27,5 
an potius tenebit fortitudinem meam
interl.| Filium
interl.| Christus Dei virtus et Dei sapientia
interl.| non
interl.| quia
faciet pacem mihi pacem faciet mihi
interl.| carne assumpta mundum reconciliabis mihi
marg.| AN  POTIUS etc. Vox Patris deliberative more nostro qui magna facturi deliberamus. Quasi mittam Filium ad incarnandum ? An potius tenebo fortitudinem.
marg.| An potius tenebo fortitudinem meam ut scilicet potius id agat fortitudo mea ut iram
Numérotation du verset Is. 27,marg.|differam et servem eos per evangelii clementiam qui non sunt salvati autoritate legis.6 
qui egrediuntur
interl.| apostoli
interl.| propheta de apostolis
interl.| ad perdicandum
Impetu
interl.| desiderii
ad Iacob florebit
interl.| tunc
interl.| fide
interl.| de Sion exibit lex et verbum etc.
et germinabit
interl.| operatione
Israel et implebunt
interl.| apostoli
faciem orbis semine
interl.| semine predicacionis
Numérotation du verset Is. 27,marg.|ISRAEL. Populus Iudeorum conversus videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse7 
numquid iuxta plagam
interl.| sicut immisericorditer crucifixerunt eum et martyres eius occiderunt
interl.| in omnem terram exivit sonus eorum et
percutientis se percussit eum
interl.| populum Iudeorum
Aut
interl.| minime
sicut occidit interfectos
interl.| mártires
eius sic occisus est
interl.| tam crudeliter
Numérotation du verset Is. 27,8 
in mensura
interl.| pene
contra mensuram
interl.| culpe
interl.| non diu enim sustinuit eos sed quia non egerunt penitentiam tandem in mensura contra mensuram
cum abiecta fuerit
interl.| cum apostoli ad gentes transierunt
iudicabis
interl.| per Romanos vel in die iudicii
eam
interl.| Hierusalem
meditatus2 est
2 meditatus] meditata Weber
interl.| Dominus
interl.| quid retribuat eis
interl.| opinione malorum
per diem estus
interl.| sue passionis vel suorum
interl.| persecutionis quando ardentior indignatio
Numérotation du verset Is. 27,9 
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob
interl.| Iudeis de quibus apostoli
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 95ra ; facsim., p. 45a} IDCIRCO. Quasi ideo dimittetur id est dimittetur iniquitas etc. propter merita scilicet apostolorum qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.
et iste
interl.| non alius
interl.| id est ut virtutes prebeat et vitia resecet
omnis fructus
interl.| in aliis vel in aliis
ut auferatur peccatum eius cum posuerit
interl.| chorus apostolorum
omnes lapides altaris
interl.| idolorum
sicut lapides cineris allisos non stabunt luci et delubra
interl.| in quibus sacrificabant demonibus
Numérotation du verset Is. 27,10 
Civitas
interl.| Hierusalem
enim munita
interl.| custodia angelorum
interl.| olim
desolata erit
interl.| per Romanos quia Filium Dei occidit
Speciosa
interl.| quondam
interl.| in qua habitabat: «Speciosus forma pre <filiis hominum>«d
d Ps. 44, 3.
Relinquetur
interl.| a Deo
interl.| surgite eamus hinc
et dimittetur
interl.| ab hominibus
quasi desertum ibi
interl.| in vine ailla
pascetur vitulus
interl.| Romanus exercitus unde vastavit eam aper de silva
et ibi accubabit et consumet summitates eius
interl.| magnates
interl.| quibus consumptis cito moritur vinea
Numérotation du verset Is. 27,11 
interl.| methaphora
in siccitate messis illius
interl.| morte plebis eius
Conterentur
interl.| dolore
mulieres venientes
interl.| itinere fame et squalore confecte
et docentes eam
interl.| undique
non est enim
interl.| non vult esse
populus sapiens
interl.| ideo docebunt mulieres
interl.| intelligens creator est
propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei
marg.| CONTERENTUR. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Iudeorum
marg.| iudicavit et imminente Chaldeorum captivitate viris tacentibus Olda prophetavit sic
marg.| imminente capitivitate Romanorum veniebant forte mulieres et docebant eos.
marg.| MULIERES. Diverse synagoge vel aperte mulieres que nudatis pectoribus sanguinantes
marg.| ferunt lacertos
marg.| DOCENTES  EAM. Magna infelicitas populi et reprehensio a mulieribus lamentationis
Numérotation du verset Is. 27,marg.|carmina discere.12 
et erit in die illa
interl.| captivitatis
percutiet Dominus
interl.| terram Iudeorum
ab alveo Fluminis
interl.| ab Euphrate
interl.| ut in Iudea que quondam fuit terra promissionis nullus reperiatur sermo doctrine vel scientie scripturarum unde suadet ut non attendamus iudaicis fabulis et mendaciis hominum
usque ad torrentem Egypti
interl.| Nilum
marg.| AB  ALVEO.  SEPTUAGINTA. Ab Euphrate usque ad Rinocorulam. Est enim rivus non magnus qui dividit terram promissionis et Egyptum super quem civitas Rinocorula sita est quasi ab eo quo incipit usquequo terminatur.
marg.| Ab alveo fluminis Euphrate scilicet unde: a fluminis usque ad terminos orbis terrarum. Aliis Iordanem putant et nota quod in terminis Iudee fluvius appellatur in Egypti finibus torrens quia habet turbidas aquas et non perpetuas.
et vos congregabimini
interl.| ad fidem
unus et unus
interl.| pauci scilicet
filii Israel
interl.| veri Israelite
Numérotation du verset Is. 27,13 
et erit in die illa
interl.| post ascensionem vel subversionem Hierusalem
clangetur
interl.| ab apostolis
in tuba magna
interl.| predicatione evangelica
et venient
interl.| gentes
interl.| ad fidem
qui perditi fuerant
interl.| per idolatriam
de terra Assyriorum
interl.| ab ortu solis uque ad occasum
et qui eiecti erant
interl.| a Deo
in terra Egypti
interl.| per hos enim omnes gentes significat
et adorabunt Dominum in monte sancto
interl.| Ecclesia
in Hierusalem
interl.| scilicet



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_27)

Notes :