Glossa ordinaria

Capitulum 31

Numérotation du verset Is. 31,1 

Ve qui descendunt in Egyptum
ad auxilium
in equis sperantes
et habentes fiduciam in1
1 in] super Weber
quadrigis quia multe sunt
et super equitibus quia prevalidi nimis et non sunt confisi
super Sanctum Israel et Dominum non requisierunt
Numérotation du verset Is. 31,2 

ipse autem sapiens
adduxit malum
et verba sua
non abstulit
et consurget contra domum
Pessimorum
et contra auxilium operantium
iniquitatem
Numérotation du verset Is. 31,3 

Egyptus
Homo
et non deus
et equi eorum
Caro
et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam
et corruet auxiliator
et cadet
cui prestatur auxilium simulque omnes consumentur
Numérotation du verset Is. 31,4 

quia hec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super predam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit
et a multitudine eorum non pavebit sic
descendet Dominus exercituum ut proelietur
Super
montem Sion et super collem eius
Numérotation du verset Is. 31,5 

sicut aves volantes
sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
Numérotation du verset Is. 31,6 

Convertimini
sicut in profundum
recesseratis filii Israel
Numérotation du verset Is. 31,7 

in die enim illa
abiciet vir idola
argenti sui et idola auri sui que fecerunt vobis manus vestre in peccatum
Numérotation du verset Is. 31,8 

et cadet Assur
in gladio non viri et gladius non hominis
vorabit eum et fugiet
non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
Numérotation du verset Is. 31,9 

et fortitudo
eius a terrore
transibit
et pavebunt fugientes principes eius
dixit Dominus
cuius ignis est in Sion
et caminus eius in Hierusalem

Capitulum 31

Numérotation du verset Is. 31,1 
{t. 3: Erfurt, f. 98ra ; facsim., p. 51a} Ve qui descendunt in Egyptum
interl.| timore Chaldeorum precepta Domini contemnentes
ad auxilium
interl.| querendum
marg.| VE  QUI  DESCENDUNT  IN  EGYPTUM. Egit de gloria bonorum et de pena reproborum nunc revertitur ad reliquias que remanserunt in terra Iuda ducto Sedechia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Egyptum modo quia ierunt minatur malum.
in equis sperantes
interl.| non in Domino fallax equus ad salutem
et habentes fiduciam in1
1 in] super Weber
interl.| vel: super
quadrigis quia multe sunt
interl.| Egyptiorum equum et ascensorem proiecit in mare
et super equitibus quia prevalidi nimis et non sunt confisi
interl.| qui manentibus in terra sua per Ieremiam promittebat auxilium
marg.| NON  SUNT  CONFISI. Non exquisierunt corde sed verbis dixerunt enim ad Ieremiam ora pro nobis Dominum quid agere debeamus et noluerunt obedire. Cui simile Deum non invocaverunt quod de malis sacerdotibus dictum est.
super Sanctum Israel et Dominum non requisierunt
Numérotation du verset Is. 31,2 
ipse autem sapiens
interl.| omnipotens
adduxit malum
interl.| Nabuchodonosor vel absolute malum id est rem non personam
et verba sua
interl.| que locutus est per Ieremiam et Isaiam
non abstulit
interl.| faciendo irrita
et consurget contra domum
interl.| tribum Iuda
Pessimorum
interl.| incredulorum
et contra auxilium {t. 3: Erfurt, f. 98rb ; facsim., p. 51b} operantium
interl.| Egyptiorum
iniquitatem
marg.| IPSE  AUTEM  SAPIENS etc. Maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem etc et alibi: vana salus hominis. Possumus hoc intelligere super eos qui in persecutionis tempore non confidunt in Domino sed in seculi auxilio nescientes Abraham in Egypto periclitatum et in luto et in latere servisse ibi Dei populum que spiritualiter dicitur fornax ferrea unde in Apocalypsi locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur {t. 3: Erfurt, f. 98rb ; facsim., p. 51b} Sodoma et Egyptus.
Numérotation du verset Is. 31,3 
Egyptus
interl.| Egyptius
Homo
interl.| fragilis
et non deus
interl.| invincibilis
et equi eorum
interl.| in quibus confisi
Caro
interl.| cito deficiens
et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam
interl.| laxabit habenas
et corruet auxiliator
interl.| Egyptius
et cadet
interl.| Iudeus
cui prestatur auxilium simulque omnes consumentur
interl.| a Nabuchodonosor
Numérotation du verset Is. 31,4 
quia hec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo
interl.| de tribu Iuda
et catulus leonis super predam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit
interl.| confisus viribus
et a multitudine eorum non pavebit sic
interl.| miserando
descendet Dominus exercituum ut proelietur
interl.| tamquam defensor
Super
interl.| non contra
montem Sion et super collem eius
marg.| QUIA  HEC  DICIT  DOMINUS  AD  ME etc. Hoc de illis qui cum Sedechia in captivitatem ducti post septuaginta annos Domino miserante reversi sunt cesis in Egypto Israelitis et Egyptiis in quorum auxilio confidebant.
Numérotation du verset Is. 31,5 
sicut aves volantes
interl.| super pullos
interl.| sicut gallina congregat pullos suos
interl.| sicut aquila provocat pullos suos ad volandum
sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
interl.| ut princeps strenuus et providus
marg.| SIC  PROTEGET  DOMINUS  EXERCITUUM  HIERUSALEM. Ita fecit Dominus contra Samaritanos qui impedire conati sunt edificationem templi et in tempore Machabeorum in paucis multos fudit.
Numérotation du verset Is. 31,6 
Convertimini
interl.| penitentes pugnante Domino pro vobis
sicut in profundum
interl.| qui in profundo consilio peccato recessistis a Domino
recesseratis filii Israel
interl.| convertimini si enim conversi fueritis in die illa etc.
marg.| CONVERTIMINI  SICUT. In prophetia nec temporis nec historie ordinem servat locutus est de illis qui sub Iesu sacerdote magno reversi sunt de captivitate modo revertitur ad tempora Ezechie.
marg.| Admonet autem propheta tribum Iuda et Beniamin ut antequam Sennacherib revertens de Egypto cum Assyriis veniret in Hierusalem sicut in profundo malorum recesserant sic toto affectu mentis redirent.
Numérotation du verset Is. 31,7 
in die enim illa
interl.| monente Ezechia cum liberasset eum Dominus de manu Assyriorum
interl.| vel secundum quosdam post reditum a Babylonia captivitate usque adventum Domini numquam filii Israel idola coluerunt
abiciet vir idola
interl.| pro quibus capta est civitas vestra
argenti sui et idola auri sui que fecerunt vobis manus vestre in peccatum
interl.| sub patre Ezechie
Numérotation du verset Is. 31,8 
et cadet Assur
interl.| Assyrius cuius metu fugitis
in gladio non viri et gladius non hominis
interl.| sed Dei nocte qui una centum octoginta quinque millia ex eis percussit
vorabit eum et fugiet
interl.| Sennacherib cum paucis
non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
interl.| vectigales Nabuchodonosor et postea Medis et Persis
Numérotation du verset Is. 31,9 
et fortitudo
interl.| exercitus
eius a terrore
interl.| angeli
transibit
interl.| deficiet
et pavebunt fugientes principes eius
interl.| decem ut aiunt qui reversi sunt cum eo
dixit Dominus
interl.| supradicta scilicet promisit
cuius ignis est in Sion
interl.| ut adversarios consumat sicut flamma stipulam vel ligna
interl.| dilectionis in presenti Ecclesia que speculatur in futura
et caminus eius in Hierusalem
interl.| plenitudo ardoris et caritatis in celesti patria ubi pacis vere visio plena
marg.| IGNIS  SION. Sion Ecclesia en qua ignis et caminus qui devoret peccatores scilicet ligna fenum stipulamque consumat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_31)

Notes :