Glossa ordinaria

Capitulum 32

Numérotation du verset Is. 32,1 

Ecce in iustitia
regnabit rex
et principes
in iudicio
preerunt.
Numérotation du verset Is. 32,2 

et erit vir
sicut qui absconditur a vento
et celat se a tempestate
sicut rivi aquarum
in siti et umbra petre
prominentis in terra deserta
Numérotation du verset Is. 32,3 

non caligabunt oculi videntium
et aures
Audientium
diligenter auscultabunt
Numérotation du verset Is. 32,4 

et cor stultorum
intelliget scientiam
et lingua balborum
Velociter
Loquetur
et plane
Numérotation du verset Is. 32,5 

non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps
neque fraudulentus appellabitur
maior
Numérotation du verset Is. 32,6 

stultus enim
fatua loquetur
et cor eius faciet iniquitatem
ut perficiat simulationem
et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat
animam esurientis
et potum
sitienti auferat
Numérotation du verset Is. 32,7 

Fraudulenti
vasa pessima sunt
ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos
Mites
in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Numérotation du verset Is. 32,8 

princeps vero
ea que digna sunt principe cogitavit
et ipse super duces
stabit
Numérotation du verset Is. 32,9 

mulieres opulente
Surgite
et audite
vocem meam
filie confidentes
percipite auribus eloquium meum
Numérotation du verset Is. 32,10 

post dies et annum
et vos conturbabimini confidentes consummata
est enim vindemia
collectio ultra non veniet
Numérotation du verset Is. 32,11 

Obstupescite
Opulente
conturbamini confidentes
exuite vos
et confundimini
Accingite
lumbos vestros
Numérotation du verset Is. 32,12 

super ubera
plangite super regione
desiderabili
super vinea fertili
Numérotation du verset Is. 32,13 

super humum populi mei
spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos
gaudii civitatis exultantis
Numérotation du verset Is. 32,14 

domus enim
dimissa est
Multitudo
urbis relicta est
tenebre
et palpatio
facte sunt super speluncas
usque in eternum
gaudium onagrorum pascua
gregum
Numérotation du verset Is. 32,15 

donec effundatur super nos spiritus de excelso
et erit
desertum in Chermel
et Chermel in saltum reputabitur
Numérotation du verset Is. 32,16 

et habitabit
in solitudine
Iudicium
et iustitia in Chermel sedebit
Numérotation du verset Is. 32,17 

et erit opus iustitie
Pax
et cultus iustitie silentium et
securitas usque in sempiternum
Numérotation du verset Is. 32,18 

et sedebit
populus meus
in pulchritudine pacis
et in tabernaculis fiducie
et in requie opulenta
Numérotation du verset Is. 32,19 

grando autem
in descensione saltus
et humilitate
Humiliabitur
civitas
Numérotation du verset Is. 32,20 

beati
qui seminatis
super omnes aquas
Immittentes
pedem bovis
et asini

Capitulum 32

Numérotation du verset Is. 32,1 
interl.| non accipiret personam
regnabit rex
interl.| Christus
et principes
interl.| apostoli
in iudicio
interl.| iusto
preerunt.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 98va ; facsim., p. 52a} ECCE  IN  IUSTITIA etc. Finita prophetia de his qui in Egyptum descenderant incipit de adventum Christi et apostolorum eius.
Numérotation du verset Is. 32,2 
et erit vir
interl.| populus fidelis
sicut qui absconditur a vento
interl.| demonum
et celat se a tempestate
interl.| huius mundi
sicut rivi aquarum
interl.| irrigatio doctrine
in siti et umbra petre
interl.| Ecclesie
prominentis in terra deserta
marg.| ET  ERIT. Quasi sic erit tutus in tribulationibus sicut qui ventum et turbinem fuegiens tuto se abscondit loco et qui fontes purissimos invenit in deserto et qui solis ardorem sub prominenti devitat saxo.
Numérotation du verset Is. 32,3 
non caligabunt oculi videntium
interl.| beati oculi qui vident que vos videtis
interl.| apostolorum credentium
et aures
interl.| cordis
Audientium
interl.| que prius surde
diligenter auscultabunt
interl.| Domino predicante
Numérotation du verset Is. 32,4 
et cor stultorum
interl.| ante
interl.| idiotarum vel gentilium
interl.| stulta et infirma mundi elegit Deus ut confundat sapientes
intelliget scientiam
interl.| Domini
et lingua balborum
interl.| que Christum sonare non poterat
interl.| prius
Velociter
interl.| expedite
interl.| quantum ad verba fidei
Loquetur
interl.| suggerente spiritu
et plane
interl.| aperte
Numérotation du verset Is. 32,5 
non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps
interl.| sapientie
interl.| philosophus sapientia huius mundi stultus est apud Deum
neque fraudulentus appellabitur
interl.| scribe et pharisei qui fraudulenter1 legem Dei interpretantur
1 fraudulenter] fradulenter cacogr. Rusch
maior
interl.| in lege
Numérotation du verset Is. 32,6 
stultus enim
interl.| qui ibi trepidavit ubi non erat timor
fatua loquetur
interl.| demonium habes et huiusmodi
et cor eius faciet iniquitatem
interl.| dixit insipiens in corde suo non est Deus
ut perficiat simulationem
interl.| scimus quia verax es etc.
et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat
interl.| pane verbi Dei
animam esurientis
interl.| populi
interl.| avertendo a predicatione Christi
et potum
interl.| doctrine
sitienti auferat
Numérotation du verset Is. 32,7 
Fraudulenti
interl.| doctoris
vasa pessima sunt
interl.| corda vel auditores qualis magister talis discipulus
ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos
interl.| argumenta concinnavit quibus probaret non esse Christum unde ad Nichodemum: scrutare scripturas et vide quia propheta a Galilea non surgit
Mites
interl.| simplices
in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
interl.| si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
interl.| Chritus pauper pro nobis
Numérotation du verset Is. 32,8 
princeps vero
interl.| Iesus qui et pauper
ea que digna sunt principe cogitavit
interl.| ego a Deo processi et veni ego et Pater unum sumus et huiusmodi
et ipse super duces
interl.| apostolos
stabit
interl.| quasi sollicitus pro nobis omnibus
Numérotation du verset Is. 32,9 
mulieres opulente
interl.| olim
Surgite
interl.| a vitiis
et audite
interl.| post ruinam
vocem meam
interl.| correctionem
filie confidentes
interl.| in divitiis
percipite auribus eloquium meum
marg.| MULIERES. Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut peniteant vel per mulieres synagoge notantur vel urbes Iudee.
marg.| MULIERES  OPULENTE etc. Post vocationem gentium quibus Christus in iustitia imparavit ad mulieres opulentas sermo dirigitur.
Numérotation du verset Is. 32,10 
post dies et annum
interl.| duos annos et dimidium et annum hoc est post tres annos et dimidium
et vos conturbabimini confidentes consummata
interl.| adimpleta
interl.| vel [vindemi]antis
interl.| captivitas
collectio ultra non veniet
interl.| et hec est ultima et perpetua
marg.| POST  DIES  ET  ANNUM. Unde: ecce venit tempus acceptabile ecce nunc dies salutis et alibi annum placabilem Domino.
marg.| Id est post predicationem Christi quia enim impenitentes fuerunt et si non illico captivati tamen illico conturbati quia noluerunt recipere predicationem Domini.
Numérotation du verset Is. 32,11 
Obstupescite
interl.| super miseria vestra
Opulente
interl.| quondam et ideo miserabiliores
conturbamini confidentes
interl.| penitentes
exuite vos
interl.| pectora nudate hoc enim habet alia editio
et confundimini
interl.| super peccato vestro
Accingite
interl.| cilicio
lumbos vestros
Numérotation du verset Is. 32,12 
super ubera
interl.| filios
plangite super regione
interl.| a qua exules
desiderabili
interl.| fluente lac et mel
super vinea fertili
interl.| domo Israel
marg.| SUPER  UBERA  PLANGITE. Filie Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
Numérotation du verset Is. 32,13 
super humum populi mei
interl.| Iude et Beniamin
spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos
interl.| civitates aliarum tribuum
gaudii civitatis exultantis
interl.| olim
marg.| SUPER  HUMUM  POPULI  MEI.  ALLEGORICE. Humum quippe populi sui Dominus electorum omnium mentes vocat super quas spinas et vepres ascendere perhibet quia nec ipsas quoque esse sine punctionibus vitiorum videt. Domus gaudii civitatis exultantis est mens pravorum que dum ventura supplicia conspicere negligit in carnis voluptate se deserens inaniter hilarescit ait ergo si et illorum mentem vitia deprimunt qui se pro celestis patrie desiderio affligunt quibus culpis subtracti sunt qui sine formidine se in carnis voluptate derelinquerunt.
Numérotation du verset Is. 32,14 
domus enim
interl.| domus mea domus orationis vocabitur etc.
interl.| relinquetur domus vestra deserta
interl.| templum
dimissa est
interl.| a Deo surgite eamus hinc
Multitudo
interl.| domorum
urbis relicta est
interl.| ab habitatoribus
tenebre
interl.| ex densitate veprium et spinarum
et palpatio
interl.| palpabiles
facte sunt super speluncas
interl.| abdita et secreta loca templi et mysteria
usque in eternum
interl.| manebit capativitas
gaudium onagrorum pascua
interl.| erunt
gregum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 98vb ; facsim., p. 52b} ONAGRORUM. Quorumlibet silvestrium animalium et avium que ibi longo tempore habitaverunt. Allegorice: pagani #bestialiter insanientes diversa portenta ibi coluerunt.
Numérotation du verset Is. 32,15 
donec effundatur super nos spiritus de excelso
interl.| unde: mittam vobis Spiritum veritatis
et erit
interl.| ut supra
desertum in Chermel
interl.| repulsis apostolis a Iudeis et transeuntibus ad gentes
et Chermel in saltum reputabitur
marg.| DONEC  EFFUNDATUR. Spiritus Sanctus predicante Helia et Enoch descendat super vos sicut in pentecoste super apostolos. Adiungit autem se propheta compatiendo illis.
marg.| DESERTUM. Solitudo scilicet #gentium vertitur in divitias Israel et Israel reputabitur in gentes.
Numérotation du verset Is. 32,16 
et habitabit
interl.| per fidem
in solitudine
interl.| gentibus
Iudicium
interl.| Filius cui datum est omne iudicium
et iustitia in Chermel sedebit
Numérotation du verset Is. 32,17 
et erit opus iustitie
interl.| iustificantis
Pax
interl.| que exuperat omnem sensum
interl.| reconciliatione cum Deo Christus enim reconciliavit nos Deo
et cultus iustitie silentium et
interl.| erit
interl.| in spe
interl.| securi eterna pace requiescant
securitas usque in sempiternum
marg.| ET  CULTUS  IUSTITIE. Ut in silentio oremus non in plateis non clamantes non in multiloquio. Unde: tu autem cum oraveris intra in cubiculum etc.
Numérotation du verset Is. 32,18 
et sedebit
interl.| in plateis iudicando
populus meus
interl.| gentes
in pulchritudine pacis
interl.| est sanctis data pax mentis et requies etiam in hac vita
interl.| honestate
et in tabernaculis fiducie
interl.| torrente voluptatis tue potabis eos
et in requie opulenta
interl.| mysteriis veteris et novi testamenti
marg.| IN  TABERNACULIS. Iam in mansionibus celi confidenter habitat. Unde: in domo Patris mei mansiones multe sunt. Vel in Ecclesiis que in Domino fiducialiter sperant.
Numérotation du verset Is. 32,19 
grando autem
interl.| miserie et nunc quotidie a Romanis et in die iudicii
in descensione saltus
interl.| populo Iudeorum silvestri mente viventium
et humilitate
interl.| omnino
Humiliabitur
interl.| destruetur
civitas
interl.| Hierusalem
marg.| GRANDO. Quasi cum populus christianus in pulchritudine pacis sederit tunc ira Dei in saltum seviet.
Numérotation du verset Is. 32,20 
beati
interl.| o apostoli
qui seminatis
interl.| verbum Dei
super omnes aquas
interl.| corda gentium emolita
interl.| scripture
marg.| BEATI  QUI  SEMINATIS. HIERONYMUS. IN EXPOSITIONE ECCLESIASTES. Ille magister dignus beatitudine habetur qui super irriguum pectus seminat audientium tam de Iudeis quam de gentibus populo congregato.
Immittentes
interl.| vinculis preceptorum
interl.| de utroque populo congregatur Ecclesia
pedem bovis
interl.| Iudei qui iugum legis diu sustinuerunt
et asini
interl.| gentilis qui sine lege et ratione



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_32)

Notes :