Glossa ordinaria

Capitulum 36

Numérotation du verset Is. 36,1 

Et factum est
in quarto decimo anno regis Ezechie ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
Numérotation du verset Is. 36,2 

et misit rex Assyriorum Rapsacen de Lachis
in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi
et stetit in aqueductu piscine superioris
in via agri Fullonis
Numérotation du verset Is. 36,3 

et egressus est ad eum Eliachim
filius Helchie qui erat super domum et Sobna scriba
et Ioe filius Asaph a commentariis
Numérotation du verset Is. 36,4 

et dixit ad eos Rapsaces
dicite Ezechie hec dicit rex magnus
rex Assyriorum que est ista fiducia
qua confidis
Numérotation du verset Is. 36,5 

aut quo consilio vel fortitudine rebellare
disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me
Numérotation du verset Is. 36,6 

ecce confidis
super baculum arundineum confractum istum
super Egyptum
cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic
pharao rex Egypti
omnibus qui confidunt in eo
Numérotation du verset Is. 36,7 

quod si responderis mihi
in Domino Deo nostro confidimus
nonne ipse
est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria
et dixit Iude et Hierusalem coram altari isto
adorabitis
Numérotation du verset Is. 36,8 

et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi
duo millia equorum nec poteris ex te prebere
ascensores eorum
Numérotation du verset Is. 36,9 

et quomodo sustinebis
faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Egypto in quadriga et in equitibus
Numérotation du verset Is. 36,10 

et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam
ut disperderem eam
Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam
Numérotation du verset Is. 36,11 

Et dixit Eliachim et Sobna et Ioe ad Rapsacen loquere ad servos tuos
syra lingua.
Intelligimus enim
ne loquaris ad nos iudaice
in auribus populi qui est super murum.
Numérotation du verset Is. 36,12 

et dixit ad eos Rapsaces
numquid ad dominum tuum
et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro
ut comedant stercora sua
et bibant urinam
pedum suorum vobiscum
Numérotation du verset Is. 36,13 

et stetit Rapsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit
audite verba regis magni regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 36,14 

Hec dicit rex
: non seducat vos Ezechias
quia non poterit eruere vos
Numérotation du verset Is. 36,15 

et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino
dicens eruens
liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 36,16 

nolite audire Ezechiam hec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem
et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisterne sue
Numérotation du verset Is. 36,17 

donec veniam et tollam vos
ad terram que est ut terra vestra
terram frumenti et vini terram panum et vinearum
Numérotation du verset Is. 36,18 

ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque
terram suam de manu regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 36,19 

ubi est deus Emath et Arphat
ubi est deus Seffarvaim numquid
liberaverunt Samariam de manu mea
Numérotation du verset Is. 36,20 

quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut
eruat Dominus
Hierusalem de manu mea
Numérotation du verset Is. 36,21 

et siluerunt et non responderunt ei verbum
mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei
Numérotation du verset Is. 36,22 

et ingressus est Eliachim filius Helchie qui erat super domum et Sobna scriba et Ioe filius Asaph
a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
et nuntiaverunt ei verba Rapsacis

Capitulum 36

Numérotation du verset Is. 36,1 
interl.| decem tribubus captivatis et civitatibus Iude vastatis ad Hierusalem pervenitur
marg.| ET  FACTUM  EST. Libri Regum et Paralipomenon consentiunt sexto anno regni Ezechie venisse Salmanasar regem Assyriorum et ex parte maxima decem tribus transtulisse {t. 3: Erfurt, f. 100va ; facsim., p. 56a} ultra montes Medorum et Persarum cum quibus et Tobias captivatus sicut habetur in libro eius. Post Salmanasar Phul qui et ipse populum partim captivavit post Teglatphalasar et Sargon successerunt usque ad Sennacherib qui quarto decimo anno regis Ezechie ascendit. Sed quomodo tot reges tantillo spacio ? Sed tradunt hebrei quod tot nominibus dictus sit unus Sennacherib nec est dissimile veri.
marg.| Sara narrat historia primum Phul Assyriorum regem sub Manaem rege Israel vastasse decem tribus. Secundum Teglatphalasar sub Phacee filio Romelie venisse in Samariam. Tertium Salmanasar sub Osee rege Israel totam cepisse Samariam. Quartum fuisse Sargon qui expugnavit Azotum. Quintum Assaradon qui translato Israel Samaritanos cultores misit in Iudeam. Sextum Sennacherib qui sub Ezechia rege Iuda capta Lachis et multis allis Hierusalem obsedit.
in quarto decimo anno regis Ezechie {t. 3: Erfurt, f. 100va ; facsim., p. 56a} ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
Numérotation du verset Is. 36,2 
et misit rex Assyriorum Rapsacen de Lachis
interl.| quam tunc expugnabat
in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi
interl.| multitudine
et stetit in aqueductu piscine superioris
interl.| erat enim et inferior
in via agri Fullonis
interl.| ubi fullo manebat
Numérotation du verset Is. 36,3 
et egressus est ad eum Eliachim
interl.| summus pontifex qui Sobne superbo successit
filius Helchie qui erat super domum et Sobna scriba
interl.| grammaticus
marg.| SOBNA. Sobna scriba alius non superbus qui ut tradunt hebrei comminatione Rapsacis parterritus inferiorem partem civitatis tradidit arce remanent et templo.
et Ioe filius Asaph a commentariis
interl.| cancellarius regis
Numérotation du verset Is. 36,4 
et dixit ad eos Rapsaces
interl.| hunc alii filium Isaie autumant alii Samaritem fuisse et ideo loqui hebraice
dicite Ezechie hec dicit rex magnus
interl.| timorem incutit
marg.| HEC  DICIT. Sicut forsan a Patre audierat hec dicit Dominus et ut verba eius habeant maius pondus. Nota arrogantiam hec dicit rex magnus quasi contraria fortitudo.
rex Assyriorum que est ista fiducia
interl.| verba regis
qua confidis
Numérotation du verset Is. 36,5 
aut quo consilio vel fortitudine rebellare
interl.| cum prius tributa reddideris unde modo severitatis mee merito motus incurris
disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me
interl.| negando tributa
Numérotation du verset Is. 36,6 
ecce confidis
interl.| falsum
marg.| ECCE  CONFIDIS. Mentitur plane. Nusquam enim legitur Ezechiam in Egypto spem posuisse.
super baculum arundineum confractum istum
interl.| ex copia aquarum Nili multe arundines sunt ibi per quas subsannando designat fortitudinem Egypti
super Egyptum
interl.| scilicet
cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic
interl.| est
pharao rex Egypti
interl.| impotens sustinere
omnibus qui confidunt in eo
Numérotation du verset Is. 36,7 
quod si responderis mihi
interl.| o Ezechia
in Domino Deo nostro confidimus
interl.| hoc verum
nonne ipse
interl.| Deus
interl.| hoc falsum
est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria
interl.| que Achaz pater eius construxit et Ezechias destruxit abiectis idolis sed quod fecit causa religionis iste in sacrilegium pervertit
et dixit Iude et Hierusalem coram altari isto
interl.| solo
adorabitis
Numérotation du verset Is. 36,8 
et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi
interl.| in persona regis
duo millia equorum nec poteris ex te prebere
interl.| paucitatem significat obsessorum
ascensores eorum
marg.| NEC  POTERIS etc. Non ex imbecilitate sed preceptorum Domini observatione qui per Moysem de rege Israel precepit dicens non multiplicabis tibi equos et currus neque uxores plurimas.
Numérotation du verset Is. 36,9 
et quomodo sustinebis
interl.| quasi me famulum Sennacherib minimum non poteris sustinere quomodo sustinebis ipsum
faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Egypto in quadriga et in equitibus
Numérotation du verset Is. 36,10 
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam
interl.| quasi frustra
interl.| respicit ad hoc si responderis mihi in Domino Deo confidimus satis astute
interl.| non quia
Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam
Numérotation du verset Is. 36,11 
Et dixit Eliachim et Sobna et Ioe ad Rapsacen loquere ad servos tuos
interl.| quasi quid necesse est populum falsis commovere terroribus et vanam iactare virtutem
syra lingua.
interl.| Chaldea
Intelligimus enim
interl.| eam que utrisque communis est
ne loquaris ad nos iudaice
interl.| hebraice loquebatur tu astanti populo terror incutteretur
in auribus populi qui est super murum.
Numérotation du verset Is. 36,12 
et dixit ad eos Rapsaces
interl.| arroganter
numquid ad dominum tuum
interl.| elatus in superbiam ex nuntiorum humilitate omnes quasi unum alloquitur
et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro
interl.| obsessi
ut comedant stercora sua
interl.| fame
et bibant urinam
interl.| siti compulsi
pedum suorum vobiscum
interl.| que fluit ad pedes
Numérotation du verset Is. 36,13 
et stetit Rapsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit
interl.| ut populus intelligeret et timeret
audite verba regis magni regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 36,14 
Hec dicit rex
interl.| ut fortitudo contraria ei de qua dicitur: hec dicit Dominus Deus Israel
: non seducat vos Ezechias
interl.| confortando
interl.| accusatio Rapsacis testimonium est Ezechie quod in Domino confisus populum confortaverit
quia non poterit eruere vos
interl.| quamvis promittat
Numérotation du verset Is. 36,15 
et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino
interl.| suo
dicens eruens
interl.| coniciebat vel audierat ab aliquo Ezechaim sic persuadere populo
liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 36,16 
nolite audire Ezechiam hec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem
interl.| minis miscet blandicias ut quos non vincit terrore vincat promissione
interl.| que in benedictionem vestram proficiat
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 100vb ; facsim., p. 56b} FACITE  MECUM etc. Laudate me benedicite me. Vel sicut habet alia editio: facite quod vobis utile est ut me recipiatis et pax maneat vobis.
et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisterne sue
Numérotation du verset Is. 36,17 
donec veniam et tollam vos
interl.| ab Egypto illuc enim ire decreverat vel capta Lobna
ad terram que est ut terra vestra
interl.| quisque desiderat terram in qua natus est
terram frumenti et vini terram panum et vinearum
interl.| terram Medorum promittit que est et cultu et situ terre Iudeorum similis equalis enim inveniri non potest
Numérotation du verset Is. 36,18 
ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque
interl.| qui multi quanto minus
{t. 3: Erfurt, f. 101ra ; facsim., p. 57a} terram suam de manu regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 36,19 
ubi est deus Emath et Arphat
interl.| Antiochie et aliarum civitatum
ubi est deus Seffarvaim numquid
interl.| multi dii etiam quos ante captis decem tribus coluerunt et ideo perierunt
liberaverunt Samariam de manu mea
interl.| cum eos coluerit
Numérotation du verset Is. 36,20 
quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut
interl.| similiter
eruat Dominus
interl.| unus cum multi non potuerunt decem tribus liberare
Hierusalem de manu mea
interl.| ne stulto respondeas iuxta stulticiam suam ne videaris et alibi non succendas carbones
Numérotation du verset Is. 36,21 
et siluerunt et non responderunt ei verbum
interl.| ne plura alternando populum deduceret vel maiores blasphemias inferret unde ne succendas carbones ignis
mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei
Numérotation du verset Is. 36,22 
et ingressus est Eliachim filius Helchie qui erat super domum et Sobna scriba et Ioe filius Asaph
interl.| Hieronymus perspicua relinquentes latentia differamus
a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
interl.| more sue gentis audita blasphemia
et nuntiaverunt ei verba Rapsacis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_36)

Notes :