Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Is. 12,1 

Et dices in illa die confitebor
tibi Domine quoniam iratus es
mihi
conversus est furor tuus
et consolatus es me
Numérotation du verset Is. 12,2 

ecce Deus
salvator meus
Fiducialiter
agam et non timebo quia fortitudo mea
et laus mea Dominus Deus
et factus est
mihi in salutem
Numérotation du verset Is. 12,3 

Haurietis
aquas
in gaudio de fontibus
salvatoris
Numérotation du verset Is. 12,4 

et dicetis
in illa die confitemini Domino
et invocate
nomen eius
notas facite
in populis
adinventiones eius
mementote quoniam excelsum est nomen eius
Numérotation du verset Is. 12,5 

cantate Domino
quoniam magnifice fecit
Annuntiate
Hoc
in universa terra
Numérotation du verset Is. 12,6 

exulta et lauda
habitatio
Sion
quia magnus in medio tui
Sanctus Israel.

Capitulum 12

Numérotation du verset Is. 12,1 
{t. 3: Erfurt, f. 84rb ; facsim., p. 23b} Et dices in illa die confitebor
interl.| laudabo
tibi Domine quoniam iratus es
interl.| iuste
mihi
interl.| qui merui
interl.| sed
conversus est furor tuus
interl.| in misericordiam
et consolatus es me
interl.| redimendo
marg.| CONFITEBOR. Sicut transito mari rubro dixerunt cantemus Domino etc. {t. 3: Erfurt, f. 84va ; facsim., p. 24a} Sic regno mundi destructo dicit Ecclesia confitebor tibi etc.
Numérotation du verset Is. 12,2 
ecce Deus
interl.| iam Verbum caro factum est
salvator meus
interl.| Iesus qui salvum faciet populum a peccatis eorum
Fiducialiter
interl.| non timebo quid faciat mihi homo
agam et non timebo quia fortitudo mea
interl.| quia non confidam in idolis nec timebo non timenda scilicet diabolum
et laus mea Dominus Deus
interl.| non idola
et factus est
interl.| incarnatus
mihi in salutem
Numérotation du verset Is. 12,3 
interl.| o fideles
aquas
interl.| doctrine
in gaudio de fontibus
interl.| «Flumina de ventre eius fluent aque vive»a
a Io. 7, 38.
interl.| evangelio
interl.| non de flumine Egypti quod percussum est
salvatoris
interl.| ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
marg.| DE  FONTIBUS. Unde: benedicite Domino de fontibus Israel
marg.| De fontibus salvatoris. Ne videretur alter esse quam quem supra nominavit Emmanuel spolia detrahe ab eo quem Gabriel virgini prenuntians Iesum vocavit sic et vocabis nomen eius Iesum. Ideo salvatorem quoque appellat ut prophetia cum evangelio conveniat.
marg.| HIERONYMUS. Liberis allegorice spaciis en Isaia evagatur et interpretatis nominibus ingenium suum facit Ecclesie sacramentum. Eusebius Pamphili historicam expositionem promittens oblitus propositi in #originem morem excidit.
Numérotation du verset Is. 12,4 
et dicetis
interl.| vos reliquie Israel conversis gentibus
in illa die confitemini Domino
interl.| relictis idolis eum laudando vos accusando
et invocate
interl.| ut Iesus salvet vos
nomen eius
interl.| solius cui cantandum est
notas facite
interl.| predicate
in populis
interl.| in fidelibus
adinventiones eius
interl.| mandatum novum do vobis ut diligatis invicem
mementote quoniam excelsum est nomen eius
interl.| excelsus Dominus et humilia respicit
Numérotation du verset Is. 12,5 
cantate Domino
interl.| solius cui cantandum est
quoniam magnifice fecit
interl.| morte mortem vitit carnem in celo vexit et huiusmodi
Annuntiate
interl.| o apostoli
Hoc
interl.| magnalia eius
in universa terra
interl.| ubi misericordia eius
interl.| in omnem terram exivit sonum eorum
Numérotation du verset Is. 12,6 
exulta et lauda
interl.| ergo tibi
interl.| aliis
interl.| Deum tuum
habitatio
interl.| Dei tui
Sion
interl.| id est primitiva Ecclesia de gentibus Ecclesia catholica
quia magnus in medio tui
interl.| medio olim tantum notus in Iudea
Sanctus Israel.
interl.| qui sanctificat Israel



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_12)

Notes :