Glossa ordinaria

Capitulum 66

Numérotation du verset Is. 66,1 

Hec dicit Dominus celum sedes1 mea
1 sedes] sedis Weber
et terra
scabellum pedum meorum que ista domus
quam edificabitis mihi et quis iste locus quietis mee
Numérotation du verset Is. 66,2 

omnia hec
manus mea fecit et facta sunt
universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam
nisi ad pauperculum et contritum spiritu
et trementem
sermones meos
Numérotation du verset Is. 66,3 

qui immolat
bovem
quasi qui interficiat virum
qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem
quasi qui sanguinem suillum
offerat qui recordatur thuris
quasi qui benedicat idolo
hec omnia
elegerunt
in viis suis
et in abominationibus suis
anima eorum
delectata est
Numérotation du verset Is. 66,4 

unde et ego eligam
illusiones eorum
et que timebant
adducam eis quia vocavi
et non erat
qui responderet
locutus sum
et non audierunt
feceruntque malum in oculis meis
et que nolui
elegerunt
Numérotation du verset Is. 66,5 

audite
verbum Domini qui tremetis
ad verbum eius dixerunt fratres vestri
odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus
et videbimus
in letitia vestra ipsi autem confundentur
Numérotation du verset Is. 66,6 

vox populi
de civitate
vox de templo
vox Domini reddentis
retributionem
inimicis suis
Numérotation du verset Is. 66,7 

antequam parturiret peperit
antequam
veniret partus eius
peperit
masculum
Numérotation du verset Is. 66,8 

quis audivit umquam tale
et quis vidit huic simile numquid parturiet terra
in die una
aut parietur gens
simul quia parturivit
et peperit Sion
filios suos
Numérotation du verset Is. 66,9 

numquid ego
qui alios parere facio
ipse non pariam
dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis
ero ait Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Is. 66,10 

letamini cum Hierusalem
et exultate
in ea omnes
qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio
universi qui lugetis
super eam
Numérotation du verset Is. 66,11 

ut sugatis et repleamini ab ubere
consolationis eius ut mulgeatis
et
deliciis affluatis ab omnimoda
gloria eius
Numérotation du verset Is. 66,12 

quia hec dicit Dominus ecce ego
declinabo
super eam
quasi fluvium pacis
et quasi torrentem
inundantem gloriam gentium quam sugetis
ad ubera portabimini
et super genua blandientur
vobis
Numérotation du verset Is. 66,13 

quomodo si cui mater blandiatur ita
ego consolabor vos
et in Hierusalem
consolabimini
Numérotation du verset Is. 66,14 

videbitis
et gaudebit
cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt
et cognoscetur
manus Domini
servis eius
et indignabitur inimicis suis
Numérotation du verset Is. 66,15 

quia ecce Dominus in igne
veniet
et quasi turbo quadrige eius
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam
in flamma ignis
Numérotation du verset Is. 66,16 

quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur
interfecti a Domino
Numérotation du verset Is. 66,17 

qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam
intrinsecus qui comedebant carnem suillam
et abominationem
et murem
simul consumentur
dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,18 

ego autem
opera eorum
et
cogitationes eorum
venio ut congregem
cum omnibus gentibus et linguis
et venient
et videbunt
gloriam meam
Numérotation du verset Is. 66,19 

et ponam in eis
signum
et mittam
ex eis
qui salvati fuerint
ad gentes
in mari in Africa
in Lydia
tenentes sagittam in Italiam et Greciam
ad insulas longe ad eos
qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam
et annuntiabunt
gloriam meam gentibus
Numérotation du verset Is. 66,20 

et adducent
omnes fratres
vestros
de cunctis gentibus donum Domino in equis
et in quadrigis
et in lecticis
et in mulis
et in carrucis
ad montem sanctum meum Hierusalem
dicit Dominus quomodo si inferant filii Israel
munus
in vase mundo
in domum Domini
Numérotation du verset Is. 66,21 

et assumam ex eis
in sacerdotes
et in Levitas
dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,22 

quia sicut celi
novi et terra nova
que ego facio stare
coram me dicit Dominus sic stabit semen
vestrum
et nomen vestrum
Numérotation du verset Is. 66,23 

et erit mensis
ex mense
et sabbatum
ex sabbato
veniet
omnis caro
ut adoret
coram facie mea dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,24 

et egredientur
et videbunt cadavera
virorum
qui prevaricati sunt
in me. Vermis eorum
non morietur
et ignis eorum
non extinguetur
et erunt
usque ad satietatem visionis omni carni2.
2 carni] + explicit liber Isaie prophete Weber

Capitulum 66

Numérotation du verset Is. 66,1 
{t. 3: Erfurt, f. 120rb ; facsim., p. 95b} Hec dicit Dominus celum sedes1 mea
1 sedes] sedis Weber
interl.| ubi voluntas mea fit
marg.| CELUM. Omnes sancti quorum conversatio in celis est. Undea: «Anima iusti sedes est Dei. Celum sedes mea». Quasi ne putetis hec ad litteram esse complenda.
a Sententia Augustino, Cassiodoro et sequacibus frequenter laudata, aliquando iisdem et aliis Scripturae tributa. Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, I, Ps. 34 § 2, CCSL 38, p. 301.46 ; Ps. 46 § 10, CCSL 38, p. 535.19: « Anima iusti sedes sapientie » ; Ps. 79 § 2, p. 1112.21: « Audi quid dicat Scriptura ? Anima iusti sedes est sapientie » et passim.   Eucherius Lugdunensis , Formularum spiritalis intelligentiae ad uranium liber unus, cap. 1, PL 50, 734D: « In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est: Anima eius sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris Christus est [1Cor. 1, 24], qui in animis sanctorum dicitur sedere ».   Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 29, cap. 28.14-15, CCSL 143B, p. 1473: « Caelum mihi sedes est [Is. 66, 1]. De qua sede alias scriptum est: Anima iusti sedes sapientie ».   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, hom. 38 § 2, CCSL 141, p. 360.24. Cf. ad sensum Prv. 12, 23 ; Sap. 7, 28. <Parall   . > Glossa ordinaria (Is. 66, 1 marg.) etc.
et terra
interl.| terreni a potestate angeli quos propria virtute calcavit
scabellum pedum meorum que ista domus
interl.| ut in ea includar
quam edificabitis mihi et quis iste locus quietis mee
interl.| humilis et quietus et tremens sermones meos
marg.| QUE  EST  ISTA. Quasi putatis me localem et in templo tantum manentem. Sed que est ista domus etc.
Numérotation du verset Is. 66,2 
omnia hec
interl.| quasi nullus quia omnia etc.
manus mea fecit et facta sunt
interl.| a me scilicet
universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam
interl.| quasi hec est quies et sedes mea non illa quam putatis de qua templum Dei sanctum est quod estis vos
nisi ad pauperculum et contritum spiritu
interl.| humilem spiritu beati pauperes scilicet et alibi cor contritum et humiliatum Deus etc.
interl.| pro peccatis suis et aliorum
et trementem
interl.| beatus vir qui timet Dominum
interl.| initium sapientie timor Domini
marg.| AD  QUEM  AUTEM  RESPICIAM. Et cetera. Ablato altari temploque terreno quod humana {t. 3: Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 96a} manus construxit recte auferuntur victime Iudeorum ne forte dicerent. Non tam sumus stulti ut Deum putemus hoc loco posse concludi sed in separato ad glorificandum Deo loco victimas immolamus sicut in lege precipitur.
Numérotation du verset Is. 66,3 
qui immolat
interl.| misericordiam volo et non sacrificium
bovem
interl.| in sacrificio
marg.| QUI  IMMOLAT  BOVEM etc. Quasi sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii in cuius umbra illa sacrificia concessi vobis et ne immolaretis idolis.
quasi qui interficiat virum
interl.| quod prohibitum est
qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem
interl.| secundum legem
marg.| CANEM. De quo per Moysen non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis neque pretium canis. Et bene canis et meretrix copulantur quia similiter libidinantur.
quasi qui sanguinem suillum
interl.| quod contra legem
offerat qui recordatur thuris
interl.| ut offerat quod lex precipit
quasi qui benedicat idolo
interl.| laudet veneretur
hec omnia
interl.| supradicta
elegerunt
interl.| proprio arbitrio
in viis suis
interl.| non Dei scilicet qui est via
marg.| ELEGERUNT. Non mea voluntate ex quo verus agnus immolatus est. Unde pascha nostrum immola est Christus.
et in abominationibus suis
interl.| in his scilicet que abominari debuerant
anima eorum
interl.| animalitas non ratio
delectata est
interl.| quia sui magis quam Dei amatores
Numérotation du verset Is. 66,4 
unde et ego eligam
interl.| permissione
illusiones eorum
interl.| demonum et Romanorum quibus illudantur
interl.| scilicet illusores diabolum antichristum malos principes sacerdotes scribas et phariseos
et que timebant
marg.| ET  QUE  TIMEBANT. Romanos unde venient Romani et tollent nostrum locum et gentem. Vel famem pestem captivitatem
adducam eis quia vocavi
interl.| eos
interl.| venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos et penitentiam agite
et non erat
interl.| ex eis
qui responderet
interl.| ut supra obediendo imitando
locutus sum
interl.| idem
et non audierunt
interl.| exaudierunt
feceruntque malum in oculis meis
interl.| aperte malum suum siut Sodoma predicaverunt
et que nolui
interl.| errorem
elegerunt
interl.| Barraban
Numérotation du verset Is. 66,5 
audite
interl.| propheta ad apostolos
verbum Domini qui tremetis
interl.| reverentes venerantes
ad verbum eius dixerunt fratres vestri
interl.| Iudei secundum carnem
odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus
interl.| vester
et videbimus
interl.| ipsum in ipsa maiestate
in letitia vestra ipsi autem confundentur
interl.| qui talia loquuntur
marg.| ODIENTES  VOS. Quia de mundo non estis quia in me creditis quia nomen meum habetis a Christo christiani dicti. Unde iam enim conspiraverant Iudei ut si quis confiteretur Christum extra synagogam fieret.
marg.| GLORIFICETUR. Quasi appareat gloriosus qui est letitia vestra ut credamus vobis qui modo vilem et abiectum predicatis.
marg.| In die iudicii cum venerit in gloria sua cum potestate magna et maiestate et virtute. Vel etiam in presenti unde subditur: vox populi.
Numérotation du verset Is. 66,6 
interl.| quia
vox populi
interl.| doloris et planctus
de civitate
interl.| audita est
vox de templo
interl.| sacerdotum
vox Domini reddentis
interl.| exultationis in Romanis
interl.| audita est
retributionem
interl.| pro morte patriacharum prophetarum et ipsius Christi
inimicis suis
interl.| Iudeis scilicet qui olim filii
interl.| Iudeis per Romanos
interl.| Iudeis pro impietate sua damnatis
marg.| VOX  POPULI  DE  CIVITATE etc. Iosephus: Adveniente Romano exercitu secundum #Io devisi sunt Iudei in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem preponentes. Pars autem populi et sacerdotum tenebat templum arcem vero et regiam domum pars populi et principum reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate vox sacerdotum et qui cum ipsis erant de templo vox etiam Domini audita est in Romanis exultantibus qui etiam nutu Dei venerunt reddentis retributionem inimicis suis Iudeis scilicet per Romanos.
Numérotation du verset Is. 66,7 
antequam parturiret peperit
interl.| Maria
interl.| primitiva Ecclesia
antequam
interl.| idem
interl.| quasi insperate citissime
interl.| Marte
interl.| primitive Ecclesie
peperit
interl.| Pater
interl.| genuit sine tempore
interl.| ”una die tria millia alia quinque”b, qui ante potuerunt mori quam a fide Christi et caritate separaric
b Cf. Act. 2, 4: «Quia crediderunt [H]una die tria millia, alia die quinque millia, et deinceps multa millia».
c Cf. Haymo Halberstatensis, In Apc., cap. 12, PL 117, 1089B.
masculum
interl.| fortem Filium per quem omnia facta sunt et subsistunt
marg.| ANTEQUAM  PARTURIRET etc. Non paulatim sed nec multo tempore ut populus Iudeorum crevit Ecclesia sed statim mundus concepit audita predicatione et peperit masculum quem pharao et Herodes conabantur occidere qui in Moyse {t. 3: Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 96b} et in Christo salvatus est in Egypto. Abraham quoque et Isaac masculos habuere filios. Iacob inter multos filios Dinam genuit pro qua multa sustinuit. Peperit ergo Sion id est reliquie Israel masculum id est Christum qui in toto orbe generatur simul quod nullus audivit nulla historia narravit ut alicuius doctrina omnes simul crederent nationes et de diversis gentibus una fieret. Unde: #adorabunt in conspectu eius universe familie terre. Et David inquit: spes omnium finium terre et in mari longe.
marg.| MASCULUM. Populum fortem de quo Stephanus Paulus qui dicit:quis nos separabit a caritate Christi ?
Numérotation du verset Is. 66,8 
quis audivit umquam tale
interl.| ut antequam parturiat pariat cum naturaliter parturitio partum precedat et in tam brevi spacio gignat toti millia hominum
et quis vidit huic simile numquid parturiet terra
interl.| semel tamquam omnia sit in lucem futura
in die una
interl.| quam illustrat sol iustitie
marg.| DIE  UNA 2. Apostoli filios suos tamquam una die et simul genuerunt quia in Christo qui lux et dies et in unitate fidei.
2 Die] De cacogr. Rusch
aut parietur gens
interl.| tota
interl.| filioli mei quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis
simul quia parturivit
interl.| quasi multo labore genuit in fide
et peperit Sion
interl.| apostoli
filios suos
interl.| spirituales
Numérotation du verset Is. 66,9 
numquid ego
interl.| simile qui plantavit aurem non audiet
qui alios parere facio
interl.| carnaliter
ipse non pariam
interl.| spiritualiter Filium coeternum et alios spirituales unde dedi eis potestatem filios Dei fieri
dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis
interl.| quasi # erit
ero ait Dominus Deus tuus
marg.| SI  EGO etc. Quasi ego qui omnes creavi homines ex nihilo creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam que edificatur de vivis lapidibus.
Numérotation du verset Is. 66,10 
letamini cum Hierusalem
interl.| que edificatur ex vivis lapidibus
interl.| celesti et Ecclesia presenti
et exultate
interl.| in fide filiorum eius
in ea omnes
interl.| ex gentibus collecta
qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio
interl.| vero
universi qui lugetis
interl.| de perfidia Iudeorum
interl.| ”Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur”d.
d Mt. 5, 5.
super eam
marg.| LETAMINI. O angeli o apostoli tristes de perditione Iudeorum infidelium. Letamini consolati de fide et salute gentium de quibus edificatur Ecclesia.
Numérotation du verset Is. 66,11 
ut sugatis et repleamini ab ubere
interl.| duobus testamentis3 unde trahitur doctrina simplicium quasi lac infantium unde et ipsa consolatur vel donis Spiritus Sancti
3 testamentis] coniec., t. Rusch
consolationis eius ut mulgeatis
interl.| simplicium fidem
et
interl.| sic
deliciis affluatis ab omnimoda
interl.| fide virtutibus operibus cognitione divinitatis et humanitatis Christi
gloria eius
marg.| UT  SUGATIS. Fidem simplicium et opera bona #in delectati.Fides credentium lac et cibus et predicatorum. Unde et Christus ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.
marg.| Ut sugatis etc. Puerpera que genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione gentis et parvulorum qui simul nati sunt ut preberet eis duo ubera vetus et Novum Testamentum . Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt affluent deliciis veritatis et scientia omnimode glorie
marg.| UT  MULGEATIS. Sancta Ecclesia in omnibus una in aliis habet lac simplicem scilicet fidem et operationem. In aliis affluit omnimoda gloria charismatum scilicet abundantia et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo predicatores in omnibus delectantur tamquam carpentes ab aliis hoc ab aliis illud.
Numérotation du verset Is. 66,12 
quia hec dicit Dominus ecce ego
interl.| infundam
interl.| extructa per apostolos Ecclesia
declinabo
interl.| a Iudeis a me declinantibus
super eam
interl.| Hierusalem
quasi fluvium pacis
interl.| abundantiam Sancti Spiritus quo pacificamur Deo et angelis
interl.| «Fluminis impetu letificat civitatem Dei»e et «flumina de ventre eius fluent aque vive»f
e Ps. 45, 5.
f Cf. Io. 7, 38.
et quasi torrentem
interl.| velocissimam fidem ; undeg «In auditu auris obedivit mihi», unde gloriose gentes sunt.
g Ps. 17, 45.
inundantem gloriam gentium quam sugetis
interl.| delectati
ad ubera portabimini
interl.| o gentes crediture
et super genua blandientur
interl.| apostoli
vobis
marg.| AD  UBERA  PORTABIMINI. Ab apostolis et predicatoribus ad dona Spiritus Sancti vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim predicant operibus monstrant ut sic auditoribus ducatum prebeant.
marg.| BLANDIENTUR  VOBIS. Sustentantes lactantes sicut ille qui dicith:"Obsecro vos fratres per misericordiam Dei ut exibeatis corpora vestra hostiam viventem et sanctam et Deo placentem" ; obsecro vos tamquam advenas et peregrinos.
h Rm. 12, 1: « Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum ».
Numérotation du verset Is. 66,13 
quomodo si cui mater blandiatur {t. 3: Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 97a} ita
interl.| et plus unde etsi illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar
ego consolabor vos
interl.| in presenti unde vobiscum sum usque ad consommationem seculi
et in Hierusalem
interl.| celesti
consolabimini
interl.| presentia mea
marg.| QUOMODO etc. Omnipotens Deus tamquam misericors et miserator modo. {t. 3: Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 97a} Aquile modo galline modo matri blandienti se comparat ut vos saltem blandiciis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat ne accessus alicui pateat. Et in medio ametistum lapidem qui omnia venena fugat secundum physicos propter serpentes arcendos et quedam alia secreta nature collocat. Sic ipse in cordibus nostris lapidem id est fidem suam ponit scilicet seipsum qui est lapis abscisus sine manibus de monte quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis et iumentis pecudibus avibusque fetus diligit ut aiunt qui de animantium scripsere naturis.
Numérotation du verset Is. 66,14 
videbitis
interl.| o fideles in eterna beatitudine Deum scilicet sicuti est. Undei: «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».
i Mt. 5, 8.
marg.| VIDEBITIS. O apostoli multitudinem venientium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum et ossa vestra virtutes germinabunt in aliorum cordibus fructus bone voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus ita anima sustentatur virtutibus.
et gaudebit
interl.| sine fine
interl.| et gaudium vestrum nemo tollet a vobis
cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt
interl.| hyeme mortua vere rediviva
marg.| ET  OSSA  VESTRA. In die iudicii corpora vestra reviviscent in immortalitate ut sicut corpore et anima in presenti vita Deo servivistis sic corpore et anima premia recipiatis.
et cognoscetur
interl.| in die iudicii vel hic
manus Domini
interl.| potentia operatio unde ad pharaonem per Moysen manus Domini super te et super populum tuum
servis eius
interl.| quibus dicet venite benedicti Patris mei
marg.| COGNOSCETUR. In iudicio scilicet bonis suavis et mitis impiis ultor et fortis cognoscetur Filius qui Patris manus per quem omnia operatur.
et indignabitur inimicis suis
interl.| demonibus Iudeis operibus reprobis quibus dicet ite maledicti in ignem eternum
Numérotation du verset Is. 66,15 
quia ecce Dominus in igne
interl.| ignis ante ipsum precedet et ignis in conspectu eius exardescet
veniet
interl.| ad iudicium
marg.| IN  IGNE. Qui eternus erit malis quos involuet et ducet ad supplicium eternum quo purgabitur quod in bonis erit purgandum.
et quasi turbo quadrige eius
interl.| angeli in iudicio comitantes eum
marg.| QUADRIGE. Currus quia tunc triumphaturus et omnes adversarios debellaturus non quod egeat ministerio angelorum.
reddere in indignatione furorem suum
interl.| dicendo ite maledicti in ignem eternum
et increpationem suam
interl.| esurivi et non dedisti mihi manducare
in flamma ignis
interl.| sententia terribilis quasi ignis devorabit eos
Numérotation du verset Is. 66,16 
quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur
interl.| multi invenientur qui modo putantur pauci
interfecti a Domino
interl.| omnes mali damnati
marg.| IN  IGNE  DOMINUS. In iudicio. Vel discretio eius et iustitia monstratur dum bonos a malis dividit iusto iudicio non potentia.
marg.| GLADIO. Sententia unde Amos: gladio Dei peribunt omnes peccatores terre. Dum enim reddet unicuique quod meretur omnes cognoscent illum iustum iudicem et laudabunt #eius iudicium
Numérotation du verset Is. 66,17 
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam
interl.| alii post ianuam
intrinsecus qui comedebant carnem suillam
interl.| contra legem
et abominationem
interl.| cetera prohibita
et murem
interl.| quem nos glirem dicimus
simul consumentur
interl.| omnes
dicit Dominus
marg.| QUI  SANCTIFICABANTUR. Opinione sua in fontibus et baptismatibus que sibi in locis amenis parabant ubi et luxuriabantur libentius ut statim se mundarent et abluerent tamquam sic mundari potuissent. Ibi ante idola luxuriabantur cum masculis et feminis more canum. Et hoc est post unam intrinsecus id est retro quod turpe est dicere sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere.
marg.| Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere omnes voluptatis magis quam Dei amatores dicere sanctificari in ortis et in liminibus secundum Septuaginta quia in mysteria veritatis non valent introire et comedere cibos pietatis qui non sunt sancti corpore et spiritu. Nec comedunt carnem Christi {t. 3: Erfurt, f. 121rb ; facsim., p. 97b} ut habeant vitam eternam et enim pascha nostrum immolatus est Christus qui non foris sed in una domo et intus comeditur.
marg.| IN  ORTIS. Non sacrificio vitile rufe sicut precipiebatur in lege.
Numérotation du verset Is. 66,18 
ego autem
interl.| cui omnia aperta
marg.| EGO  AUTEM. Quasi ideo venio ad iudicium cum omnibus gentibus et linguis ut iudicem simul omnia opera eorum et cogitationes et reddam eis omnia que merentur.
opera eorum
interl.| que modo latent
et
interl.| vel
cogitationes eorum
interl.| que etiam iudicabuntur unde qui viderit mulierem ad concupiscendum eam etc.
venio ut congregem
interl.| unde congregabuntur ante eum omnes gentes
cum omnibus gentibus et linguis
interl.| quibus cogitationes accusabunt vel defendent
marg.| LINGUIS. Que secundum apostolum non solum hominum sunt sed etiam angelorum. Unde intelligimus omnes creaturas a Domino iudicandas non solum super terram sed et in mari et in celestibus. Iuxta illud inebriatus est in celo gladius meus et usque ad terram descendit.
et venient
interl.| omnes gentes ad iudicium vel ad fidem hec enim pertinent ad primum adventum et fidem gentium
interl.| oculis cordis
gloriam meam
interl.| divinitatem et humanitatem que supra omnia
Numérotation du verset Is. 66,19 
et ponam in eis
interl.| qui crediderunt
signum
marg.| ET  PONAM  IN  EIS  SIGNUM. Crucis christianitatis salutis quo signati in Ezechiele non interficiuntur quo in Egypto postes signantur et Israelite salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere quod supponit Isaias. Ecce virgo concipiet etc.
et mittam
interl.| apostolos
ex eis
interl.| Iudeis
qui salvati fuerint
interl.| reliquie salve fient nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen
ad gentes
interl.| convertendas
in mari in Africa
interl.| per has omnes mundi partes significantur
in Lydia
interl.| Lidi enim periti sunt sagittarii
interl.| scilicet Athene
tenentes sagittam in Italiam et Greciam
interl.| occidentem scilicet
ad insulas longe ad eos
interl.| scilicet
qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam
interl.| unde quibus non est annuntiatum de eo videbunt
et annuntiabunt
interl.| fideles Iudei
interl.| missi ad nationes
gloriam meam gentibus
marg.| IN  MARE. Mundum scilicet cuius partes subdit Africam etc. meridianam scilicet plagam in qua Africa est.
marg.| ET  MITTAM  EX  EIS. Videtur esse contrarium cum de iudicio prius dictum sit reverti ad primum adventum quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt. Ite docete omnes gentes. Sed iudicii dies predicatur ut metu future pene perterriti accipiant adventum salvatoris et apostolorum predicationem qui sunt premittendi.
Numérotation du verset Is. 66,20 
et adducent
interl.| apostoli
omnes fratres
interl.| fideles
vestros
interl.| o Iudei
de cunctis gentibus donum Domino in equis
interl.| postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam
marg.| IN  EQUIS. In equis sunt adducti qui velociter credunt et cito ad fidem currunt.
et in quadrigis
marg.| IN  QUADRIGIS. Philosophos scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes unde citius ad doctrinam quatuor evangelistarum pervenerunt et quatuor principalibus virtutibus sublevati celestia mente attigerunt.
et in lecticis
interl.| debiles qui ab aliis portantur
et in mulis
interl.| de quibus nolite fieri sicut equus et mulus
marg.| IN  MULIS. Super quos David et Salomon sedisse leguntur qui enim a mundi fetu steriles sunt Domino qui per illos figuratur quasi mansueti deserviunt.
et in carrucis
interl.| qui auxilio adducti aliorum et morum gravitate ornati deserviunt sapientie et predicacioni
marg.| IN  CARRUCIS.  SEPTUAGINTA. tectis vehiculis alii simpliciter vehiculis. Hi sunt quibus dicitur: invicem onera vestra portate.
ad montem sanctum meum Hierusalem
interl.| Ecclesiam presentem et futuram
interl.| prius ad presentem post ad celestem Hierusalem et hoc est ad montem sanctum meum
dicit Dominus quomodo si inferant filii Israel
interl.| quali letitia scilicet agitur illud quod cum summo gaudio consueverunt facere
munus
interl.| spirituales fructus anime
in vase mundo
interl.| corpore immaculato
in domum Domini
interl.| Ecclesiam
marg.| QUOMODO. Quasi cum tanta letitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera fides spes caritas oratio munda bona opera et cetera vasa pura corda et corpora immaculata.
marg.| INFERANT Quod secundum legem ter in anno faciebant scilicet in Pascha in Pentecoste in festivitate tabernaculorum. Unde non apparebis in conspectu meo vacuus.
marg.| DOMUM  DOMINI. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Et alibi: templum Dei estis et Spiritus Sanctus habitat in vobis.
Numérotation du verset Is. 66,21 
et assumam ex eis
interl.| Iudeis
interl.| vel ex utrisque
interl.| gentibus conversis reprobato ministerio Iudeorum
in sacerdotes
interl.| se et alios sanctificantes
interl.| sacerdotes apostolos et apostolicos viros
interl.| qui in abscondito non sequuntur seriem generis sed ordinem fidei
et in Levitas
interl.| assumptos de mundo in ministros Dei
dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,22 
quia sicut celi
interl.| aerii
novi et terra nova
interl.| secundum figuram innovati
interl.| beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
que ego facio stare
interl.| immobilia
coram me dicit Dominus sic stabit semen
interl.| liberatum a servitute corruptionis
interl.| filii spirituales
interl.| filii Dei
vestrum
interl.| o apostoli
interl.| christianum cui aliud non succedit
interl.| o apostoli
marg.| QUIA  SICUT  CELI. Quasi sicut hec innovata in eternum manebunt immobilia sic semen vestrum o apostoli innovatum ab omni corruptione carnis in eternum mecum regnabit.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 98a} QUIA  SICUT  CELI # VO. Hec usque ad finem libri pertinent ad diem iudicii.
Numérotation du verset Is. 66,23 
et erit mensis
interl.| Ecclesia scilicet celestis constructa ex presenti
interl.| spiritualis
interl.| et erit mensis ut scilicet transcensis diebus in quibus factus est mundus in vero sabbato quiescamus.
ex mense
interl.| carnali
marg.| MENSIS  EX  MENSE. Mene grece latine luna unde neomenia quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium calendarum non secundum solis cursum et diversa spacia mensium sed secundum lune circuitum et terminant et incipiunt quod hebrei faciunt. Per mensem ergo lunam per lunam que modo crescit modo decrescit et sicut aiunt physici et philosophi a sole quod non habet lumen recipit Ecclesia intelligitur de qua: «Permanebit cum sole et ante lunam»j et alibi. «Pulchra ut luna electa ut sol»k et hoc est erit mensis ex mense.
j Ps. 71, 5.
k Ct. 6, 9.
et sabbatum
interl.| sabbatismus qui reservatur populo Dei
ex sabbato
interl.| quasi ille quiescet in futuro qui hic quiescit a malo opere
veniet
interl.| in die iudicii
omnis caro
interl.| omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt
interl.| et videbit omnis caro salutare Dei
interl.| sancti cum corporibus suis
ut adoret
interl.| etiam mali territi Dei omnipotentiam adorabunt
coram facie mea dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,24 
et egredientur
marg.| ET  EGREDIENTUR. Electi quasi ad videndum non loco sed intelligentia vel visione manifesta ut ad laudem Dei magis accendantur.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 121vb ; facsim., p. 98b} CADAVERA. Quod in eternam damnationem cadent secundum quod et demones cadavera pssunt dici secundum quod etiam homines appellantur unde inimicus homo hoc fecit.
virorum
interl.| omnium reproborum
marg.| ET  VIDEBUNT. Non mirum si sancti iam immortales reprobos videant cum prophete adhuc mortales hec omnia videre meruerunt.
qui prevaricati sunt
interl.| legem naturalem vel scriptam
interl.| prevaricantes reputavi omnes peccatores terre
in me. Vermis eorum
interl.| materialis vel conscientie
marg.| VERMIS  EORUM. Materialis vel conscientie. Unde: Sicut tinea comedit vestimentum et vermis corrodit lignum et ignis devorat ligna sic meror et tristitia excrucia cor viri.
non morietur
interl.| sic nec materia eius
et ignis eorum
interl.| materialis vel conscientie
non extinguetur
interl.| quia semper erit ei quod consumat scilicet mali perdurantes in penis
et erunt
interl.| reprobi electis
usque ad satietatem visionis omni carni4.
4 carni] + explicit liber Isaie prophete Weber
interl.| sanctis
interl.| letabitur iustus cum viderit vindictam
marg.| AD  SATIETATEM. Quia scilicet boni videbunt eos a se iusto Dei iudicio separatos amissa potentia qua seviebant contra bonos et vindictam Dei in illos tantam ut maiorem non exposcant. Qui modo dicunt: usquequo Domine non vindicas sanguinem nostrum ? Satiabuntur quoque de beatitudine sua agentes gratias via impiorum ineffabili pena.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 66), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_66)

Notes :