Glossa ordinaria

Capitulum 40

Numérotation du verset Is. 40,1 

Consolamini consolamini popule1
1 popule Rusch Clementina ] populus Weber
meus dicit Deus vester
Numérotation du verset Is. 40,2 

loquimini ad cor Hierusalem
et avocate eam
quoniam completa est malitia eius
dimissa est iniquitas illius.
Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
Numérotation du verset Is. 40,3 

vox
clamantis in deserto
parate viam Domini
rectas facite in solitudine semitas
Dei nostri.
Numérotation du verset Is. 40,4 

Omnis vallis
exaltabitur
et omnis mons
et collis
humiliabitur. Et erunt prava
in directa
et aspera
in vias planas.
Numérotation du verset Is. 40,5 

Et revelabitur
gloria Domini
et videbit omnis caro
pariter quod os Domini
locutum est.
Numérotation du verset Is. 40,6 

Vox
dicentis : Clama.
Et dixi :
Quid clamabo ? Omnis caro
fenum
et omnis gloria
eius quasi flos agri
Numérotation du verset Is. 40,7 

exsiccatum est fenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere fenum est populus.
Numérotation du verset Is. 40,8 

Exsiccatum est fenum et2 cecidit flos
2 et] om. Weber
verbum autem Domini3 stabit
3 Domini] Dei nostri Weber
in eternum.
Numérotation du verset Is. 40,9 

Super montem excelsum
ascende tu que evangelizas
Sion exalta in fortitudine
vocem tuam
qui4 evangelizas
4 qui] que Weber
Hierusalem, exalta, noli timere.
Dic civitatibus
Iude: Ecce Deus
vester.
Numérotation du verset Is. 40,10 

Ecce Dominus Deus
in fortitudine veniet et brachium
eius
dominabitur. Ecce merces eius
cum eo et opus illius
cum5 eo.
5 cum] coram Weber
Numérotation du verset Is. 40,11 

Sicut pastor
gregem suum pascet in brachio suo
congregabit
agnos
et in sinu suo
levabit
fetas ipse portabit.
Numérotation du verset Is. 40,12 

Quis mensus est pugillo
aquas et celos palmo ponderavit ?
Quis appendit
tribus digitis
molem terre et libravit in pondere montes
et colles in statera ?
Numérotation du verset Is. 40,13 

Quis
adiuvit spiritum Domini
aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi ?
Numérotation du verset Is. 40,14 

Cum quo
iniit consilium et quis6 instruxit eum et docuit eum semitam iustitie
6 quis] om. Weber
et erudivit eum scientia7 et viam prudentie ostendit illi ?
7 scientia] scientiam Weber
Numérotation du verset Is. 40,15 

Ecce gentes
quasi stilla situle
et quasi momentum
statere reputate sunt. Ecce insule quasi pulvis exiguus
Numérotation du verset Is. 40,16 

et Libanus
non sufficiet ad succendendum
et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
Numérotation du verset Is. 40,17 

Omnes gentes
quasi non sint sic sunt coram eo
et quasi nihilum et inane reputate sunt ei.
Numérotation du verset Is. 40,18 

Cui
ergo similem fecistis Deum
aut quam imaginem ponetis ei ?
Numérotation du verset Is. 40,19 

Numquid sculptile
conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud
et laminis argenteis argentarius ?
Numérotation du verset Is. 40,20 

Forte lignum et imputribile
elegit artifex sapiens,
querit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur.
Numérotation du verset Is. 40,21 

Numquid non scietis ?
Numquid non audistis8? Numquid non annuntiatum est ab initio vobis ?
8 audistis] audietis Weber
numquid non intellexistis fundamenta terre ?
Numérotation du verset Is. 40,22 

Qui sedet super gyrum terre
et habitatores eius
sunt quasi locuste
Qui
extendit velut nihili9 celos
9 nihili] nihilum Weber
et expandit eos quasi10 tabernaculum ad inhabitandum
10 quasi] sicut Weber
Numérotation du verset Is. 40,23 

qui
dat secretorum scrutatores
quasi non sint iudices terre
velut inane fecit.
Numérotation du verset Is. 40,24 

Et quidem neque plantatos
neque sato11 neque radicato in terra
11 sato] satos Weber
Trunco
eorum repente flavit
in eos et aruerunt
et turbo
quasi stipulam auferet eos.
Numérotation du verset Is. 40,25 

Et cui
assimilastis me
et adequastis dicit
Sanctus ?
Numérotation du verset Is. 40,26 

Levate in excelsum
oculos vestros
et videte quis creavit hec
qui educit
in numero militiam eorum
et omnes
ex nomine vocat
pre multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum
reliquum fuit.
Numérotation du verset Is. 40,27 

Quare
dicis
Iacob
et loqueris Israel.
Abscondita est
via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum
transivit12.
12 transivit] transibit Weber
Numérotation du verset Is. 40,28 

Numquid nescis
aut non audisti ?
Deus sempiternus Dominus
qui creavit
terminos terre non deficiet
neque laborabit
nec est investigatio sapientie eius.
Numérotation du verset Is. 40,29 

Qui dat lasso
virtutem
et his qui non sunt fortitudinem
et robur multiplicat.
Numérotation du verset Is. 40,30 

Deficient pueri
et laborabunt
et iuvenes
in
infirmitate cadent.
Numérotation du verset Is. 40,31 

Qui autem sperant in Domino
mutabunt fortitudinem
assument pinnas
sicut aquile
current
et non laborabunt.
Ambulabunt
et non deficient.

Capitulum 40

Numérotation du verset Is. 40,1 
{t. 3: Erfurt, f. 103ra ; facsim., p. 61a} Consolamini consolamini popule1
1 popule Rusch Clementina ] populus Weber
interl.| fidelis
meus dicit Deus vester
marg.| CONSOLAMINI. Quasi quia rex vester non compatitur vobis   consolamini Christo. Potest et ad gentes referri de quibus Dominus per Zachariam: ego congregabo populum orientis et erunt mihi in populum et ego ero illis in Deum.
Numérotation du verset Is. 40,2 
interl.| o Iudeorum fideles vel apostoli et Iudeorum doctores
interl.| o Eliachim
loquimini ad cor Hierusalem
interl.| blande consolando
interl.| Iudeos et gentiles
marg.| LOQUIMINI  AD  COR. Ad cor loquitur qui mestum consolatur sicut de Sychen dicitur locutus est Sychen ad cor eius et consolatus est eam.
marg.| HIERUSALEM etc. Hierusalem a Chaldeis et Romanis corpore et anima {t. 3: Erfurt, f. 103rb ; facsim., p. 61b} Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata animo angustiata.
et avocate eam
interl.| a tristitia et ab idolatria
quoniam completa est malitia eius
interl.| afflictio et quies reddita
marg.| MALITIA  EIUS. Malitia afflictio sicut illud. Si est malum in civitate quod non faciat Deus.
{t. 3: Erfurt, f. 103rb ; facsim., p. 61b} dimissa est iniquitas illius.
interl.| a Domino in baptismo vel in martyrio
marg.| DIMISSA  EST  INIQUITAS  ILLIUS etc. Causa consolationis remissio peccatorum causa remissionis quia suscepit duplicia. Notandum quod non solvuntur peccata nostra nisi de manu Domini susceperimus ea. Nec idem est solvi peccata et dimitti cui enim dimittuntur solutione non indiget unde dimittuntur tibi peccata tua. Cui autem solvunur propterea solvuntur quia purgata sunt et soluta per penas.
interl.| quia
Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
interl.| qui scit voluntatem Domini sui et non facit vapulabit multis
Numérotation du verset Is. 40,3 
vox
interl.| apostoli
interl.| Ioannes
interl.| Christi
clamantis in deserto
interl.| Iudee vel gentium
parate viam Domini
interl.| bona opera quibus Dominus ad vos ingrediatur
rectas facite in solitudine semitas
interl.| cogitationes
Dei nostri.
interl.| Christi
marg.| VOX  CLAMANTIS. Huius vocis memores Iudei miserunt ad Ioannem ut interrogarent eum tu quis es ?
Numérotation du verset Is. 40,4 
Omnis vallis
interl.| Iudeus vel gentilis humilis simplex
exaltabitur
interl.| fide et opere
marg.| OMNIS  VALLIS  EXALTABITUR. Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri.
et omnis mons
interl.| elatus
et collis
interl.| superbus
humiliabitur. Et erunt prava
interl.| corda tortuosa
in directa
interl.| ad fidem et operationem
et aspera
interl.| ferocia
in vias planas.
interl.| mollia et mansueta
Numérotation du verset Is. 40,5 
Et revelabitur
interl.| in predicatione in baptismo quando aperti sunt celi et Spiritus super eum mansit
gloria Domini
interl.| Filius de quo Pater: exurge gloria mea
et videbit omnis caro
interl.| in iudicio vel in primo adventu
interl.| homo non spiritus prius quia spiritum non habebat
pariter quod os Domini
interl.| prophete
locutum est.
marg.| ET  VIDEBIT  OMNIS  CARO. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit et videbit omnis caro.
marg.| OS  DOMINI. Prophete qui predicaverunt futurum Christum scilicet salutare Dei nostri.
Numérotation du verset Is. 40,6 
Vox
interl.| Christi
interl.| mihi
dicentis : Clama.
interl.| o Isaia
Et dixi :
interl.| ad Iudeos vel ad omnes
Quid clamabo ? Omnis caro
interl.| homo
fenum
interl.| fragilis
et omnis gloria
interl.| iuventus
eius quasi flos agri
interl.| potentia et cetera omnia vanitas vanitatum et omnia vanitas
marg.| QUID  CLAMABO. Non sine causa querit cum enim se sponte obtulit dicens: ecce ego mitte me populo suo dura nuntiavit et nunc idem metuit.
marg.| OMNIS  CARO  FENUM. Qui portat imaginem terreni et vitiis servit fenum est et flos preteriens qui custodit imaginem celestis caro est sed que cernit salutare Dei que quotidie renovatur secundum imaginem creatoris et tandem incorruptibilis et immortalis gloriam mutat non naturam.
marg.| Fenum nascendo habet virorem et crescendo decorem deinde florem tandem ardore solis siccatum redigitur in pulverem. Sic homo per etatum successiones amittit decorem et cadit in mortem.
Numérotation du verset Is. 40,7 
exsiccatum est fenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo.
interl.| sententia vitam presentem excussit
Vere fenum est populus.
Numérotation du verset Is. 40,8 
Exsiccatum est fenum et2 cecidit flos
2 et] om. Weber
interl.| iuventus que servit vitiis precipue libidini
verbum autem Domini3 stabit
3 Domini] Dei nostri Weber
interl.| regnabit
interl.| alii verbum Dei manet in eternum
in eternum.
marg.| VERBUM  AUTEM  DOMINI. Verbum Christus cum corpore suo quod est Ecclesia.
Numérotation du verset Is. 40,9 
Super montem excelsum
interl.| Christum ut nihil annunties nisi quod ab ipso habes
ascende tu que evangelizas
interl.| bona nuntias
interl.| nota quod Sion que est mons iubetur montem ascendre id est Christum
marg.| SUPER  MONTEM  EXCELSUM. GREGORIUS. Qui celesti predicatione utitur ima iam terrenorum operum deserens in rerum culmine stare videtur tantoque facilius subditos ad meliora pertrahit quanto per vite meritum de supernis clamat. Illa namque vox auditorum cor libentius penetrat quam dicentis vita commendat quia quod loquendo imperat ostendendo adiuvat ut fiat unde in lege precipitur armum dextrum et separatum dari sacerdotibus.
interl.| o
Sion exalta in fortitudine
interl.| ut multi audiant
vocem tuam
interl.| predicationem
qui4 evangelizas
4 qui] que Weber
marg.| SION. Per Sion et Hierusalem apostolos et alios doctores intelligit {t. 3: Erfurt, f. 103va ; facsim., p. 62a} quos admonet ut que a Domino acceperunt predicent et culmina virtutum ascendentes verbo et exemplo doceant.
interl.| o
Hierusalem, exalta, noli timere.
interl.| persecutorum sevitiam diaboli astutiam
Dic civitatibus
interl.| Ecclesiis vel synagogis
interl.| unde non sum missus nisi ad oves que perierant domus Israel
Iude: Ecce Deus
interl.| apostoli de secundo adventu
vester.
interl.| vobis promissus o Iudei vel gentes suscipite illum
Numérotation du verset Is. 40,10 
Ecce Dominus Deus
interl.| quem sprevistis quasi vilem et debilem
in fortitudine veniet et brachium
interl.| fortitudo
eius
interl.| qui formam servi accepit
dominabitur. Ecce merces eius
interl.| retributio omnium
interl.| potestas iudicii
cum5 eo.
5 cum] coram Weber
Numérotation du verset Is. 40,11 
interl.| sed prius
Sicut pastor
interl.| qui venturus est in maiestate
interl.| ego sum pastor bonus
interl.| propheta de primo adventu
gregem suum pascet in brachio suo
interl.| in fortitudine
marg.| GREGEM  SUUM  PASCET. Nunc in contemplatione in futuro ipsa visione nunc docendo postea salvando vel satiando.
congregabit
interl.| ex omnibus gentibus
agnos
interl.| pasce agnos meos mites non superbos
et in sinu suo
interl.| protectione
levabit
interl.| ad celum
fetas ipse portabit.
marg.| FETAS. Doctores filios quotidie Deo parturientes unde apostolus. Filioli mei quos iterum parturio.
Numérotation du verset Is. 40,12 
Quis mensus est pugillo
interl.| facile
aquas et celos palmo ponderavit ?
interl.| mensuras enim et pondera omnium novit
marg.| QUIS  MENSUS. Ne de vocatione gentium dubitetur magnitudo vocantis describitur.
marg.| PUGILLO. Pugillus contractis digitis pugnus palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus ut per palmum et pugillum celos extentos et globum terre noverimus.
Quis appendit
interl.| super nihilum
tribus digitis
interl.| methaphorice
interl.| potestatem Trinitatis
molem terre et libravit in pondere montes
interl.| libratos suo pondere fecit
et colles in statera ?
Numérotation du verset Is. 40,13 
Quis
interl.| nullus
adiuvit spiritum Domini
interl.| in creando
interl.| Verbo Domini celi firmati sunt et Spiritu oris eius
aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi ?
interl.| quid ageret
marg.| SPIRITUM  DOMINI. Spiritus Domini super me eo quod unxerit me ad anuntiandum mansuetis misit me et: requiescet super eum Spiritus Domini.
Numérotation du verset Is. 40,14 
Cum quo
interl.| qualiter operari debuisset
iniit consilium et quis6 instruxit eum et docuit eum semitam iustitie
6 quis] om. Weber
interl.| regulam operandi
et erudivit eum scientia7 et viam prudentie ostendit illi ?
7 scientia] scientiam Weber
interl.| nullus
interl.| quia
Numérotation du verset Is. 40,15 
Ecce gentes
interl.| idola colentes vel omnes gentes
quasi stilla situle
interl.| que cadens pro nihilo dicitur
interl.| in comparatione eius
et quasi momentum
interl.| quod velut ex nihilo in utranque partem declinatur
statere reputate sunt. Ecce insule quasi pulvis exiguus
interl.| in comparatione eius
marg.| QUASI  PULVIS  EXIGUUS. Hebrei hoc verbo tenuissimum pulverem significaris putant qui magis sentitur qua videtur. Hunc ergo forsitan cum Epicuro suo Democritus athomos vocat. Multa autem sunt nomina que ita leguntur in greco et in hebreo propter interpretandi difficultatem et tam grece quam latine lingue paupertatem.
Numérotation du verset Is. 40,16 
et Libanus
interl.| hoc addit ut gentes ab idolatria provocet auferendo victimas quia nec ligna nec animalia sufficiunt
non sufficiet ad succendendum
interl.| hostiarum ignem
et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
marg.| LIBANUS  NON. Libanus pascuis uberrimus et arboribus sed etsi omnia ligna succidantur ad succendendum et omnia animalia immolentur ad holocaustum ad implendam vel placandam maiestatis potentiam non sufficiunt.
Numérotation du verset Is. 40,17 
Omnes gentes
interl.| que sub celo sunt
quasi non sint sic sunt coram eo
interl.| in comparatione eius
et quasi nihilum et inane reputate sunt ei.
Numérotation du verset Is. 40,18 
Cui
interl.| simulacro
ergo similem fecistis Deum
interl.| unum qui omnia fecit
aut quam imaginem ponetis ei ?
interl.| qui Spiritus est in omnibus est et ubique
marg.| CUI  ERGO  SIMILEM  FECISTIS  DEUM.  TROPOLOGICE. Increpantur principes hereticorum qui diversa idola de corde suo fingunt vel eloquii venustate id est argento vel sensus splendore qui significatur in auro vel ligno imputribili que viliora sunt dogmata que dialetica firmantur arte ne corruant.
Numérotation du verset Is. 40,19 
Numquid sculptile
interl.| Dominus ad omnes gentes
conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud
interl.| simile Deo qui ubique
et laminis argenteis argentarius ?
interl.| non
marg.| NUMQUID. Stulticiam gentium redarguit ut ab idolatria recedant.
Numérotation du verset Is. 40,20 
Forte lignum et imputribile
interl.| durabile unde factum simulacrum duret in longum
elegit artifex sapiens,
interl.| sapiens in hac arte
querit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur.
marg.| FORTE  LIGNUM. Hebraice succam quod genus ligni est imputribile de quo maxime idola fiunt hoc ante dicit ut idolis reprobatis suscipiatur doctrina {t. 3: Erfurt, f. 103vb ; facsim., p. 62b} evangelii et reveletur gloria Domini et videat omnis caro salutare Dei.
Numérotation du verset Is. 40,21 
interl.| o gentes
interl.| naturali ratione idola nihil esse et ne Deum eternum esse
marg.| NON  SCIETIS. Ab initio legis Moysi vel a principio mundi in ipsis creaturis que omnes suum suo modo predicant artificem.
Numquid non audistis8? Numquid non annuntiatum est ab initio vobis ?
8 audistis] audietis Weber
interl.| saltem secundum legem scriptam que hoc prohibet
numquid non intellexistis fundamenta terre ?
interl.| a Domino fundata
Numérotation du verset Is. 40,22 
Qui sedet super gyrum terre
interl.| omnia regit et ambit
marg.| SUPER  GYRUM. Hinc non nulli terram quasi punctum et globum esse contendunt.
et habitatores eius
interl.| terre
sunt quasi locuste
interl.| quid ergo superbiunt
marg.| QUASI  LOCUSTE. In eius comparatione vel considerata terre magnitudine.
Qui
interl.| etiam
extendit velut nihili9 celos
9 nihili] nihilum Weber
interl.| tenues subtiles
et expandit eos quasi10 tabernaculum ad inhabitandum
10 quasi] sicut Weber
interl.| sub eis quasi sub tabernaculo habitant homines supra angeli et sancti
marg.| TABERNACULUM. Hinc quoque in similitudinem #sphere celum esse contendunt et eius hemispherium terris imminere.
Numérotation du verset Is. 40,23 
qui
interl.| etiam
dat secretorum scrutatores
interl.| philosophos
marg.| QUI  DAT  SECRETORUM. Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi et hoc est qui dat secretorum scrutatores quasi non sint.
quasi non sint iudices terre
interl.| principes
interl.| omnes mortui oblivioni dati
velut inane fecit.
interl.| quia transeunt cito
Numérotation du verset Is. 40,24 
Et quidem neque plantatos
interl.| firmato scilicet
neque sato11 neque radicato in terra
11 sato] satos Weber
interl.| in presenti vita
Trunco
interl.| statu
eorum repente flavit
interl.| Spiritus Dei
in eos et aruerunt
interl.| mortui
interl.| transivi et ecce non erat
et turbo
interl.| repentina sententia Dei
quasi stipulam auferet eos.
interl.| ab hac vita
Numérotation du verset Is. 40,25 
Et cui
interl.| deorum vestrorum
interl.| cum tanta sit potentia
assimilastis me
interl.| o Iudei vel gentiles idola colentes
et adequastis dicit
interl.| singulariter
Sanctus ?
marg.| CUI  ASSIMILASTIS. Quasi quare similitudini Dei comparatis nec ex creaturarum magnitudine Deum creatorem intelligitis si non creditis verbis credite oculis vestris et elementorum omnium servitute potentiam Domini cogitate.
Numérotation du verset Is. 40,26 
Levate in excelsum
interl.| celum
oculos vestros
interl.| intelligite saltem per creaturas
et videte quis creavit hec
interl.| que in celo
qui educit
interl.| ille scilicet qui educit
in numero militiam eorum
interl.| celorum
interl.| angelos et stellas
interl.| qui numerat multitudinem stellarum
marg.| IN  NUMERO. Illi numerata sunt que Abraham numerare non potuit et serviunt delegato officio ut sol cursum celi uno expleat anno et cetera suo modo.
marg.| MILITIAM  EORUM. Angelos scilicet unde: millia milium ministrabant ei. Inde et Dominus Sabaoth dicitur id est militie vel exercituum vel virtutum.
et omnes
interl.| stellas
ex nomine vocat
interl.| quasi quia omnipotens
pre multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum
interl.| ex omnibus his
reliquum fuit.
interl.| alienum a numero et a cognitione eius
Numérotation du verset Is. 40,27 
Quare
interl.| ergo
interl.| cum tanta sit Dei magnitudo cum eius nutu regantur omnia
dicis
interl.| vel [dic]es
Iacob
interl.| due tribus
et loqueris Israel.
interl.| decem tribus iam in captivitatem ducte
marg.| QUARE  DICIS  IACOB. Cum hec propheta diceret decem tribus iam captivate erant due restabant captivande. In captivitate autem omnes desperantes dicebant terrena Deus non considerat nec curat quid quisque faciat. Ideo sine rege sine iudice sumus et immerito affligimur.
Abscondita est
interl.| non videt eam
via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum
interl.| quia preiudicavit me
transivit12.
12 transivit] transibit Weber
interl.| vel: transibit
marg.| VIA  MEA. Bona opera non pertinent ad eum terrena non considerat quid quisque agat. Inde iniuste opprimimur quasi iumenta et pisces sine rectore.
Numérotation du verset Is. 40,28 
Numquid nescis
interl.| per te
aut non audisti ?
interl.| in Scripturis
interl.| hoc scilicet
Deus sempiternus Dominus
interl.| unus est
qui creavit
interl.| de nihilo
marg.| CREAVIT. Omnia novit omnia continet omnia maiestate sua dispensat.
terminos terre non deficiet
interl.| quia caro non est
neque laborabit
interl.| quia Spiritus omnipotens est
nec est investigatio sapientie eius.
interl.| quia omnia novit
marg.| SAPIENTIE  EIUS. Ex hoc loco illud apostoli sumptum videtur. Incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles vie eius quasi solus Deus eternus impassilibis immutabilis cetera omnia deficient.
Numérotation du verset Is. 40,29 
Qui dat lasso
interl.| in fide hesitanti
interl.| fidei et operis
et his qui non sunt fortitudinem
interl.| in mundo fortes
et robur multiplicat.
Numérotation du verset Is. 40,30 
interl.| sed
Deficient pueri
interl.| ex toto damnati
interl.| a pueritia
interl.| qui pueriliter vivunt
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 104ra ; facsim., p. 63a} DEFICIENT  PUERI. Qui scilicet gaudent corporis savitate et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam.
et laborabunt
interl.| in infirmitate
et iuvenes
interl.| qui fortes et sani
in
interl.| in hac vita
infirmitate cadent.
interl.| vitiis ferventes
interl.| anime et corporis
Numérotation du verset Is. 40,31 
Qui autem sperant in Domino
interl.| non in se
mutabunt fortitudinem
marg.| MUTABUNT. Ut sicut fortes in Deo fient debiles mundo et post mortem carnis fient immortales.
assument pinnas
interl.| quibus volent ad Deum
sicut aquile
interl.| innovati
marg.| SICUT  AQUILE. Sicut aquila secundum physicos alliso ad silicem rostro vetustate nimia aduncato innovatur sic qui vetustatem peccati per petram que est Christus mortificant mortui mundo innovantur Deo unde renovabitur ut aquile iuventus tua.
current
interl.| ad Deum
et non laborabunt.
interl.| omnia facilia amanti
Ambulabunt
interl.| proficient
et non deficient.
interl.| quia in eternum vivent



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_40)

Notes :