Glossa ordinaria

Capitulum 48

Numérotation du verset Is. 48,1 

Audite hoc
domus Iacob
qui vocamini
nomine Israel et de aquis Iuda existis
qui iuratis in nomine Domini et Dei Israel
recordamini non in veritate neque in iustitia
Numérotation du verset Is. 48,2 

de civitate enim sancta
vocati sunt
et super Deum
Israel constabiliti
sunt Dominus exercituum
nomen eius
Numérotation du verset Is. 48,3 

Priora
ex tunc annuntiavi
et ex ore meo
exierunt et audita feci ea repente operatus sum
et venerunt
Numérotation du verset Is. 48,4 

scivi enim quia durus es tu
et nervus ferreus cervix tua
et frons tua erea
Numérotation du verset Is. 48,5 

predixi tibi
ex tunc antequam venirent indicavi tibi
ne forte diceres idola mea fecerunt hec
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Numérotation du verset Is. 48,6 

que audisti
vide omnia
vos autem non annuntiastis
audita feci tibi nova
ex nunc
et conservata
que nescis
Numérotation du verset Is. 48,7 

nunc creata sunt
et non
ex tunc
et ante diem
et non audisti ea
ne forte dicas ecce cognovi ea
Numérotation du verset Is. 48,8 

neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua
scio enim quia prevaricans
prevaricabis
et transgressorem
ex ventre vocavi te
Numérotation du verset Is. 48,9 

propter nomen meum
Longe
faciam furorem meum
et laude mea
infrenabo te ne intereas
Numérotation du verset Is. 48,10 

ecce excoxi te
sed non quasi argentum
elegi te in camino paupertatis
Numérotation du verset Is. 48,11 

propter me propter me
faciam ut non blasphemer
et gloriam
meam alteri
non dabo
Numérotation du verset Is. 48,12 

audi me Iacob
et Israel
quem ego voco
ego ipse ego primus
et ego novissimus
Numérotation du verset Is. 48,13 

manus quoque mea
fundavit terram et dextera mea
mensa est eos1
1 eos] celos Weber
ego vocabo eos et stabunt simul
Numérotation du verset Is. 48,14 

congregamini omnes vos
et audite
quis de eis
annuntiavit hec Dominus dilexit eum
faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
Numérotation du verset Is. 48,15 

ego ego locutus sum
et vocavi eum
adduxi eum
et directa est
via eius
Numérotation du verset Is. 48,16 

accedite ad me et audite hoc
non a principio in abscondito locutus sum
ex tempore antequam fieret
ibi eram
et nunc Dominus Deus
misit me
et spiritus eius
Numérotation du verset Is. 48,17 

hec dicit Dominus
Redemptor
tuus Sanctus Israel ego Dominus Deus tuus
docens te utilia
gubernans te in via
qua ambulas
Numérotation du verset Is. 48,18 

utinam
Attendisses
mandata mea
facta fuisset sicut flumen
pax tua
et iustitia tua sicut gurgites maris
Numérotation du verset Is. 48,19 

et fuisset quasi arena
semen tuum
Et
stirps uteri tui
ut lapilli eius
non interisset
et non fuisset attritum
nomen eius
a facie mea
Numérotation du verset Is. 48,20 

Egredimini
de Babylone fugite a Chaldeis
in voce exultationis annuntiate
auditum facite hoc efferte
illud usque ad extrema terre dicite
redemit Dominus
servum suum
Iacob
Numérotation du verset Is. 48,21 

non sitierunt
in deserto
cum educeret eos
aquam de petra produxit eis
et scidit
Petram
et fluxerunt aque
Numérotation du verset Is. 48,22 

non est pax dicit Dominus
impiis

Capitulum 48

Numérotation du verset Is. 48,1 
interl.| quid dicam
interl.| ac si dicat que Babyloni predixi necesse est impleri vos autem audite attentius que sum dicturus
domus Iacob
interl.| non Iacob non Israel qui non habetis opus nominis
interl.| Iuda et Beniamin et Levi
marg.| AUDITE  HOC. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Israel simpliciter et sine nominis adiectione Iacob vel Israel dicatur sicut in hoc loco ubi eos alloquitur qui nominetenus Iacob vel Israel appellantur.
qui vocamini
interl.| solo nomine
nomine Israel et de aquis Iuda existis
interl.| semine carne scilicet non fide
marg.| ET  DE  AQUIS  IUDA. Iude facit mentionem quia decem tribubus captivatis Iuda et Beniamin et Levite in terra pro manebant et regem de Iuda habebant.
qui iuratis in nomine Domini et Dei Israel
interl.| non in honorem Domini sed in confirmationem vestri mendacii quia idola adoratis quorum abominatione preceptum est ut iuretur per nomen Domini
marg.| ET  DEI  ISRAEL."Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me"a.
a Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
recordamini non in veritate neque in iustitia
Numérotation du verset Is. 48,2 
de civitate enim sancta
interl.| ironia
marg.| DE  CIVITATE. Ac si dicat: habitatores Hierusalem vos esse iactatis et Domini Sabaoth habere privilegium cum cassa vobis Iacob Israel et sancte urbis et Dei omnipotentis assumatis vocabula.
interl.| sicut iactant
interl.| a Hierusalem Iherosolomite
et super Deum
interl.| protectorem
Israel constabiliti
interl.| fundati
sunt Dominus exercituum
interl.| cuius nos scilicet testes sumus
nomen eius
interl.| est
Numérotation du verset Is. 48,3 
Priora
interl.| antiqua
ex tunc annuntiavi
interl.| ex quo cepi loqui contra Babylonem onus Babylonis etc.
et ex ore meo
interl.| prophetis
exierunt et audita feci ea repente operatus sum
interl.| vel [opera]bor
et venerunt
interl.| vel venient
interl.| Chaldeorum subversio vestra reversio
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 109ra ; facsim., p. 73a} PRIORA  EXTUNC. Predixi Babylonios superandos et repente faciam quod minatus sum ut cum venerint que predicta sunt scias nec fortuitu nec deorum tuorum nutu accidisse.
marg.| Priora miracula scilicet que fecit in medio eorum exquo ab Egypto exierunt et imminente captivitate a Nabuchodonosor. Nunc autem antequam captiventur predicit eorum liberationem et Chaldeorum vastationem unde repente scilicet que nunc ventura predico operatus sum.
Numérotation du verset Is. 48,4 
scivi enim quia durus es tu
interl.| incredulus
interl.| quasi pro utilitate tua loquor
et nervus ferreus cervix tua
interl.| irrevocabilis superbia
et frons tua erea
interl.| inverecunda
marg.| NERVUS  FERREUS. Hinc Stephanus dura cervice et incircumcisi corde frons tua erea. Unde Ezechiel frons meretricis facta est tibi noluisti erubescere.
Numérotation du verset Is. 48,5 
predixi tibi
interl.| futura tibi et Babyloni
ex tunc antequam venirent indicavi tibi
interl.| ex quo cepi loqui contra Babylonem per prophetas ne forte diceres idola mea etc.
ne forte diceres idola mea fecerunt hec
interl.| ut Cyrus et Darius de Babyloniis me vindicarent
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Numérotation du verset Is. 48,6 
que audisti
interl.| per prophetas complenda
vide omnia
interl.| impleta
vos autem non annuntiastis
interl.| filiis vestris que ventura erant super Babylonem sed vos celastis veritatem
audita feci tibi nova
interl.| de miseriis Babylonis
ex nunc
interl.| non quod de Egypto eduxerim et huiusmodi
et conservata
interl.| a me
que nescis
marg.| ET  CONSERVATA. Quasi plurima nuntiaturus eram sed quia non recordaris que dico que dicturus eram reservo.
Numérotation du verset Is. 48,7 
nunc creata sunt
interl.| a me
interl.| apud me antequam fiant
et non
interl.| cognovisti
ex tunc
interl.| quo creata sunt
et ante diem
interl.| quo impleantur
et non audisti ea
interl.| a diis tuis
ne forte dicas ecce cognovi ea
interl.| a diis meis
Numérotation du verset Is. 48,8 
neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua
interl.| audiens ea
interl.| cordis vel corporis
interl.| ex quo apud me fuerunt
scio enim quia prevaricans
interl.| legem Moysi
prevaricabis
interl.| in adventu Filii legem evangelii
et transgressorem
interl.| exquo legem accepisti quia illico idolum adorasti
ex ventre vocavi te
interl.| quando de Egypto liberatus quasi meo utero conceptus es
Numérotation du verset Is. 48,9 
propter nomen meum
interl.| ne vilescat
interl.| non tuo merito
Longe
interl.| a te
interl.| differendo
faciam furorem meum
interl.| feci scilicet ne disperderem
interl.| reducendo a captivitate
et laude mea
interl.| ut me laudes
infrenabo te ne intereas
interl.| freno legis ut quasi iumentum me sequaris
marg.| PROPTER  NOMEN  MEUM etc. Scilicet ne violaretur longe faciam feci scilicet furorem meum ne disperderet te quia adorasti vitulum et laudem ut me scilicet laudares infrenabo te lege mea.
Numérotation du verset Is. 48,10 
ecce excoxi te
interl.| fornace tribulationis
sed non quasi argentum
interl.| quia non es purgatus
elegi te in camino paupertatis
marg.| IN  CAMINO  PAUPERTATIS. Purgando per paupertatem divitias tuas dando hostibus vel in Egypto ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosque temptari.
Numérotation du verset Is. 48,11 
propter me propter me
interl.| misericordiam meam
interl.| non pro meritis vestris liberabo vos
faciam ut non blasphemer
interl.| in gentibus quasi impotens liberare
et gloriam
interl.| laudem
meam alteri
interl.| idolo
non dabo
interl.| ne videatur oppressisse populum #Dei
Numérotation du verset Is. 48,12 
audi me Iacob
interl.| carnalis
et Israel
interl.| nomine non re
marg.| AUDI  ME  IACOB. Eisdem adhuc loquitur quibus dixerat. Audite me domus Iacob qui vocamini nomine non re Israel multi enim vocati #p vero e. Ideo non electos quia nondum salvatorem receperant sed vocatos appellat
quem ego voco
interl.| ad penitentiam et ad salutem
ego ipse ego primus
interl.| vivus
interl.| initium
interl.| finis
interl.| mortuus
interl.| quia vivo et fui mortuus
Numérotation du verset Is. 48,13 
manus quoque mea
interl.| Filius unde omnia in sapientia fecisti
fundavit terram et dextera mea
interl.| Filius
mensa est eos1
1 eos] celos Weber
interl.| celos ut mee pateant visioni
ego vocabo eos et stabunt simul
interl.| coram me
Numérotation du verset Is. 48,14 
congregamini omnes vos
interl.| celi vel omnes creature vel filii Israel
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 109rb ; facsim., p. 73b} CONGREGAMINI. Quid ergo gloriatur terra et cinis ignorans fragilitatem suam.
et audite
interl.| que dicturus sum
quis de eis
interl.| celis vel creaturis
annuntiavit hec Dominus dilexit eum
interl.| Cyrum et Darium quia dimisit populum suum
faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
interl.| quia interficiet eos
marg.| ANNUNTIAVIT  HEC. Quod Cyrus Babylonem destrueret vel quod Filius meus de virgine nasciturus esset.
marg.| DOMINUS  DILEXIT  EUM. Hec proprie ad Christum pertinent possunt tamen ad Cyrum referri et Darium usque ad locum illum directa est via eius.
marg.| SUAM. Quia capiet eam. Vel Filius in mundo redimendo eum qui et Chaldeos scilicet demones eiecit unde princeps huius mundi eicietur foras.
Numérotation du verset Is. 48,15 
ego ego locutus sum
interl.| de Cyro per prophetas meos vel de Filio
et vocavi eum
interl.| proprio nomine per Isaiam antequam nasceretur
marg.| VOCAVI  EUM. Cyrum vel Filium per Gabrielem dicens: et vocabis nomen eius Iesum.
adduxi eum
interl.| scilicet Filium in carnem misi
et directa est
interl.| ab oriente contra Babylonem
via eius
interl.| via eius non Cyri qui idolatra sed Christi qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore
Numérotation du verset Is. 48,16 
accedite ad me et audite hoc
interl.| Filius ad gentes: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
non a principio in abscondito locutus sum
interl.| multi enim audierunt que Moisi in monte Sina locutus sum
ex tempore antequam fieret
interl.| que facta sunt
ibi eram
interl.| in Patre
et nunc Dominus Deus
interl.| Pater
misit me
interl.| Filium
interl.| incarnari constituit
et spiritus eius
interl.| conceptus est de Spiritu Sancto
marg.| MISIT  ME. Totam Trinitatem breviter et plene et aperte distinguit
Numérotation du verset Is. 48,17 
hec dicit Dominus
interl.| apostolos alloquitur
Redemptor
interl.| sanguine
tuus Sanctus Israel ego Dominus Deus tuus
marg.| EGO  DOMINUS  DEUS. Qui Israel futura promittit. Reddit causam quare eos prius afflixerit.
docens te utilia
interl.| evangelium
gubernans te in via
interl.| predicationis
qua ambulas
Numérotation du verset Is. 48,18 
utinam
interl.| optantis affectu
Attendisses
interl.| mente
interl.| o Israel vel apostoli
mandata mea
interl.| quia inde
facta fuisset sicut flumen
interl.| abundans
pax tua
interl.| in celo
et iustitia tua sicut gurgites maris
interl.| iperbole huc illucque redundans
Numérotation du verset Is. 48,19 
et fuisset quasi arena
interl.| innumerabilis
semen tuum
interl.| spirituale apostolicum
Et
interl.| idem
stirps uteri tui
interl.| stirps filioli mei quos iterum parturio donec formetur #Christ[i]us in
ut lapilli eius
interl.| harene
non interisset
interl.| semen
et non fuisset attritum
interl.| semper essent veri Israelite vel christianum nomen a Christo enim omnes filii apostolorum christiani
nomen eius
interl.| Israel
a facie mea
Numérotation du verset Is. 48,20 
Egredimini
interl.| O Iudei de Babylone permittente Ciro vel fideles de mundo
de Babylone fugite a Chaldeis
interl.| sine corpore vel mente
in voce exultationis annuntiate
interl.| o Iudei liberationem vel o vos apostoli animarum redemptionem
auditum facite hoc efferte
interl.| predicando
illud usque ad extrema terre dicite
interl.| o Iudei vel apostoli
redemit Dominus
interl.| pretio sanguinis
servum suum
interl.| ad litteram vel supplantatores vitiorum
interl.| de Babylonia vel de mundo
Iacob
Numérotation du verset Is. 48,21 
non sitierunt
interl.| egressi de Babylone sub Zorobabel et aliis ducibus egressi de Egypto non solum sitierunt sed murmuraverunt
in deserto
interl.| seculi
cum educeret eos
interl.| de Babylone vel de mundo
aquam de petra produxit {t. 3: Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 74a} eis
interl.| de Egypto venientibus ad litteram
et scidit
interl.| permisit scindi
Petram
interl.| latus Christi
et fluxerunt aque
interl.| ablutionis
marg.| NON  SITIERUNT etc. De Egypto venientibus ad litteram de captivitate autem Babylonis redeuntibus hoc in re impletum fuisse non legimus sed hiperbolice accipiendum sicut cetera multa apostolis autem gratia Spiritus Sancti de Christo profluxit.
marg.| Non sitierunt fideles de mundo mente exeuntes satiati aqua sapientie.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 74a} SCIDIT  PETRAM. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus ut quem totum suscipere non possumus per partes sumamus.
marg.| ET  FLUXERUNT  AQUE etc. Unus militum lancea latus eius aperuit et contiuno exivit sanguis nostre redemptionis est aqua baptismi baptismum et martyrium dedicans nobis.
Numérotation du verset Is. 48,22 
non est pax dicit Dominus
interl.| Christus qui est pax nostra qui fecit utraque unum
impiis
interl.| incredulis qui in errore remanserunt qui de petra non bibere meruerunt



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_48)

Notes :