Glossa ordinaria

Capitulum 62

Numérotation du verset Is. 62,1 

Propter Sion
non tacebo
et propter Hierusalem
non quiescam
donec egrediatur
ut splendor
iustus eius
et salvator
eius
ut lampas
accendatur
Numérotation du verset Is. 62,2 

et
videbunt gentes
iustum
tuum
et cuncti reges
inclitum tuum et
vocabitur tibi
nomen novum
quod os Domini nominavit1
1 nominavit] nominabit Weber
Numérotation du verset Is. 62,3 

et eris corona glorie in manu Domini
et diadema
regni in manu Dei tui
Numérotation du verset Is. 62,4 

non vocaberis ultra Derelicta
et terra tua
non vocabitur amplius Desolata
sed vocaberis Voluntas mea in ea
et terra tua Inhabitata
quia complacuit Domino in te
et terra tua inhabitabitur
Numérotation du verset Is. 62,5 

habitabit enim iuvenis cum virgine
et habitabunt in te filii tui
et gaudebit sponsus
super sponsam
gaudebit super te
Deus tuus
Numérotation du verset Is. 62,6 

super muros tuos
Hierusalem
constitui custodes tota die
et tota nocte
perpetuo non tacebunt
qui reminiscimini
Domini
ne taceatis
Numérotation du verset Is. 62,7 

et ne detis silentium
ei
donec stabiliat
et donec ponat Hierusalem
laudem
in terra
Numérotation du verset Is. 62,8 

iuravit
Dominus
in dextera sua et in brachio fortitudinis sue si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni
vinum tuum in quo laborasti
Numérotation du verset Is. 62,9 

quia qui congregabunt
illud comedent
et laudabunt Dominum et qui comportant illud
bibent in atriis sanctis meis
Numérotation du verset Is. 62,10 

transite transite per portas
preparate
viam
populo planum facite iter
et eligite lapides
elevate
signum
ad populos
Numérotation du verset Is. 62,11 

ecce Dominus auditum
fecit in extremis terre
dicite
filie Sion
ecce salvator tuus venit
ecce merces eius
cum eo et opus eius coram illo
Numérotation du verset Is. 62,12 

et vocabunt eos
Populum sanctum redemptum2
2 redemptus] redempti Weber
a .Domino.
Tu autem
vocaberis civitas Quesita3
3 civit. quesit.] inv. Weber
et non Derelicta

Capitulum 62

Numérotation du verset Is. 62,1 
interl.| reges et principes
interl.| ergo
non tacebo
interl.| immo annuntiabo adventum Domini
et propter Hierusalem
interl.| sacerdotes
non quiescam
interl.| a precibus donec veniat Dei Filius unde alibi utinam dirumperes celos et venires
marg.| PROPTER  SION. Propheta in persona sui impendio exhylaratus ex his omnibus que mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est propter Sion non tacebo quamvis loqui prohibeat quamvis mortem minetur.
donec egrediatur
interl.| ex utero virginis
ut splendor
interl.| Christus splendor Patris et sol iustitie
iustus eius
interl.| a quo omnis iustitia
et salvator
interl.| Iesus
eius
interl.| Ecclesie
ut lampas
interl.| qui dicit ego sum lux mundi
accendatur
interl.| in cordibus fidelium
marg.| LAMPAS  ACCENDATUR. Lampas grece flamma latine unde: ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat ? hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis.
Numérotation du verset Is. 62,2 
et
interl.| tunc
videbunt gentes
interl.| fide mentes
interl.| unde beati qui non viderunt etc.
iustum
interl.| Christum
tuum
interl.| o primitiva Ecclesia
et cuncti reges
interl.| fideles
inclitum tuum et
interl.| tunc
vocabitur tibi
interl.| o Ecclesia
nomen novum
interl.| christiani et que prius synagoga Sion Hierusalem modo Ecclesia
quod os Domini {t. 3: Erfurt, f. 117vb ; facsim., p. 90b} nominavit1
1 nominavit] nominabit Weber
marg.| NOMEN  NOVUM. Mos est hebreis ex novis rebus nova nomina imponere. Ut enim aiunt Abraham prius dictus est ram quod inde coniiciunt. {t. 3: Erfurt, f. 117vb ; facsim., p. 90b} Heliu filius Barachelis Buzites de cognatione ram deinde dictus est Abram id est pater excelsus tandem Abraham. Similiter prius Simon postea Petrus.
Numérotation du verset Is. 62,3 
et eris corona glorie in manu Domini
interl.| potentia vel in Christo qui manus Patris
et diadema
interl.| honoris quod martyres sua varietate distinxerunt
interl.| ut Filium suum eorum coronet victoriis
regni in manu Dei tui
marg.| CORONA  GLORIE. De omnibus partibus mundi quasi corona venientibus fidelibus.
Numérotation du verset Is. 62,4 
non vocaberis ultra Derelicta
interl.| a Deo
marg.| NON  VOCABERIS  ULTRA  DERELICTA. Ecclesiam de utroque populo alloquitur quasi non hoc vocabulorum fine contenta eris.
et terra tua
interl.| habitatio
non vocabitur amplius Desolata
interl.| quia Christus in medio tui erit
sed vocaberis Voluntas mea in ea
interl.| hoc est quia voluntatem Dei facit
et terra tua Inhabitata
interl.| a Deo
quia complacuit Domino in te
interl.| non meritis tuis sicut olim displicuit omnes enim tam Iudei quam gentiles peccabant
et terra tua inhabitabitur
interl.| Deo
Numérotation du verset Is. 62,5 
habitabit enim iuvenis cum virgine
interl.| caste et sancte sicut Maria cum Ioseph Crissantus et Daria
et habitabunt in te filii tui
interl.| spirituales
et gaudebit sponsus
interl.| Christus de quo et ipse tamquam sponsus procedens de talamo suo
super sponsam
interl.| Ecclesiam de qua qui habet sponsam sponsus est
gaudebit super te
interl.| o Ecclesia
Deus tuus
interl.| omnipotens
marg.| ET  GAUDEBIT. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem. Sacramentum hoc magnum est in Christo et in Ecclesia.
Numérotation du verset Is. 62,6 
super muros tuos
interl.| Deus Pater ad Hierusalem
Hierusalem
interl.| o Ecclesia que visio pacis
constitui custodes tota die
interl.| in prosperitate
et tota nocte
interl.| adversitate
perpetuo non tacebunt
interl.| unde non possumus non loqui que vidimus et audivimus
interl.| a precibus et a predicatione
qui reminiscimini
interl.| dicit propheta ad custodes murorum
Domini
interl.| ergo o custodes murorum qui scitis voluntatem Domini
ne taceatis
interl.| a precibus et a votis
marg.| SUPER  MUROS. Apostolos predicatores qui Ecclesiam muniunt quorum custodes angeli sunt. Unde: omnes administratorii spiritus sunt propter eos missi qui hereditatem capiunt salutis. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli quorum custodes ipsi apostoli.
Numérotation du verset Is. 62,7 
et ne detis silentium
interl.| instate oportune importune sicut vidua duram iudicem fatigando oratione vitit
ei
interl.| Domino
donec stabiliat
interl.| firmando
et donec ponat Hierusalem
interl.| Ecclesiam
laudem
interl.| eius
in terra
marg.| DONEC  PONAT  HIERUSALEM. Quod est vel ipsa longe lateque diffusa ubique laudetur vel ubique laudet semper creatorem suum.
Numérotation du verset Is. 62,8 
iuravit
interl.| immobiliter statuit
Dominus
interl.| Pater
marg.| IURAVIT. Per Filium scilicet qui Dei virtus est et Dei sapientia.
in dextera sua et in brachio fortitudinis sue si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni
interl.| a fide
vinum tuum in quo laborasti
interl.| aposiopesis
interl.| gemitibus notis precibus exercendo corpus totis viribus
marg.| IN  DEXTERA. In Filio. Unde: omnia in sapientia fecisti qui et brachium et fortitudo Patris unde: omnia per ipsum facta sunt.
marg.| SI  DEDERO  TRITICUM. Triticum Iudeorum et vinum sepe dedit inimicis eorum sicut in libro Iudicum legitur quod in tempore messis Madyanite irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt Samaritani qui eorum messes comederent substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesie virtutes et bona opera corpus Christi et sanguinem.
marg.| Id est laudes opera que cum idolis impenderis demones comedebant Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum quoque et vinum cibus scilicet Iudeorum corpus Christi et sanguinem significabant. Unde caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Hic hodie non sumitur ab hereticis paganis Iudeis inimicis Ecclesie.
Numérotation du verset Is. 62,9 
quia qui congregabunt
interl.| episcopi presbyteri diachoni ministri Ecclesie
interl.| adunant consecrando preparant
illud comedent
interl.| triticum virtutes vel corpus Christi in altari
interl.| satiabor cum apparuit gloria tua
et laudabunt Dominum et qui comportant illud
interl.| vinum
{t. 3: Erfurt, f. 118ra ; facsim., p. 91a} bibent in atriis sanctis meis
interl.| Ecclesiis
interl.| in domo Patris mei mansiones multe sunt
Numérotation du verset Is. 62,10 
interl.| custodes murorum
transite transite per portas
interl.| tamquam vigiles omnia previdendo ne ministri vel cadant vel somno torpescant
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 118ra ; facsim., p. 91a} PER  PORTAS. Ministros Ecclesie qui alios introducunt. Vel virtutes que ducunt in celum quasi de virtute in virtutem.
preparate
interl.| doctrina et exemplo
viam
interl.| rectam
populo planum facite iter
interl.| volenti intrare
marg.| PLANUM  FACITE  ITER. Auferendo scandala in baptismo remittendo peccata.
et eligite lapides
marg.| ELIGITE. Vel proicite secundum Septuaginta quod est auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum vel reprobos et duros a consortio fidelium
elevate
interl.| predicando
signum
interl.| crucis scilicet passionem et resurrectionem annuntiando
ad populos
interl.| nationum non tantum in Iudea
Numérotation du verset Is. 62,11 
ecce Dominus auditum
interl.| fidem passionis et resurrectionis
fecit in extremis terre
interl.| per apostolos
dicite
interl.| o custodes murorum
filie Sion
interl.| Ecclesie
marg.| DICITE  FILIE  SION. Scilicet primitive Ecclesie que ex Iudeis primum. Unde filii matris mee pugnaverunt contra me. Vel secundum illud: quotquot autem receperunt eum etc.
ecce salvator tuus venit
interl.| secundo adventu scilicet in die iudicii cum potestate magna et maiestate
ecce merces eius
interl.| bonorum et malorum
cum eo et opus eius coram illo
interl.| #potestate iudicandi
Numérotation du verset Is. 62,12 
et vocabunt eos
interl.| apostoli et alii doctores congaudentes eis quos acquisierunt
marg.| ET  VOCABUNT  EUM. Dicentes vos estis populus sanctus vos estis redempti a Domino Deo sic enim quidam codices habent.
Populum sanctum redemptum2
2 redemptus] redempti Weber
interl.| alias: redempti
a .Domino.
interl.| populum scilicet a Deo sic habet hebraica veritas sic ait Hieronymus et sensus apertus
Tu autem
interl.| o Ecclesia
vocaberis civitas Quesita3
3 civit. quesit.] inv. Weber
interl.| a Deo
et non Derelicta
interl.| sanguine Filii. Undea: «Venit Filius hominis querere et salvum facere quod perierat». Hec est enim ovis quam pastor bonus querere venit, aliis in deserto dimissisb.
a Lc. 19, 10.
b Lc. 15, 4. Cf. Mt. 18, 11-13.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 62), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_62)

Notes :