Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Is. 13,1 

Onus
Babylonis quod vidit
Isaias filius Amos
Numérotation du verset Is. 13,2 

super montem caligosum
Levate
Signum
exaltate vocem
levate manum
et ingrediantur portas
duces
Numérotation du verset Is. 13,3 

ego mandavi
sanctificatis meis
et vocavi fortes meos
in ira mea
Exultantes in gloria mea
Numérotation du verset Is. 13,4 

vox multitudinis
in montibus
quasi populorum
frequentium vox sonitus
Regum
Gentium
congregatarum Dominus exercituum
precepit militie
belli
Numérotation du verset Is. 13,5 

venientibus de terra
procul a summitate celi
Dominus
et vasa furoris eius
ut disperdat omnem terram
Numérotation du verset Is. 13,6 

ululate
quia prope est dies Domini
Quasi
vastitas a Domino veniet
Numérotation du verset Is. 13,7 

propter hoc omnes
manus
Dissolventur
et omne cor hominis tabescet
Numérotation du verset Is. 13,8 

et conteretur
Tortiones
et dolores
Tenebunt
quasi parturiens dolebunt
unusquisque
ad proximum suum stupebit
facies combuste vultus eorum
Numérotation du verset Is. 13,9 

ecce dies Domini venit
Crudelis
et indignationis plenus
et ire furorisque
ad ponendam terram
in solitudine
et peccatores eius conterendos
de terra1
1 terra] ea Weber
Numérotation du verset Is. 13,10 

quoniam stelle celi
et splendor earum
non expandent lumen suum
obtenebratus est
sol
in ortu suo
et luna
non splendebit in lumine suo
Numérotation du verset Is. 13,11 

et visitabo super orbis
mala et contra impios
iniquitatem2
2 iniquitatem] + eorum Weber
et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
Numérotation du verset Is. 13,12 

Pretiosior
erit vir auro et homo mundo
obrizo
Numérotation du verset Is. 13,13 

super hoc celum turbabo
et movebitur
Terra
de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem ire furoris eius
Numérotation du verset Is. 13,14 

et erit
quasi dammula fugiens
et quasi ovis
et non erit qui congreget
unusquisque
ad populum suum convertetur et singuli
ad terram suam
fugient
Numérotation du verset Is. 13,15 

omnis
qui inventus fuerit
occidetur
et omnis
qui
Supervenerit
cadet in gladio
Numérotation du verset Is. 13,16 

infantes eorum
allident in oculis
Eorum
diripientur domus
eorum et uxores eorum
violabuntur
Numérotation du verset Is. 13,17 

ecce
ego suscitabo
super eos
Medos
qui argentum
non querant
nec aurum velint
Numérotation du verset Is. 13,18 

sed sagittis
parvulos
Interficiant
et lactantibus
uteri non misereantur
et super filios non parcat oculus eorum
Numérotation du verset Is. 13,19 

Et
erit Babylon illa
Gloriosa
in regnis inclita
in superbia
Chaldeorum
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
Numérotation du verset Is. 13,20 

non habitabitur usque in finem
et non fundabitur usque ad generationem et generationem
nec ponet ibi tentoria
Arabs
nec pastores
requiescent ibi
Numérotation du verset Is. 13,21 

sed requiescent ibi bestie
et replebuntur domus
Eorum
Draconibus
et habitabunt ibi strutiones
et pilosi
Saltabunt
ibi
Numérotation du verset Is. 13,22 

et respondebunt
ibi ulule
in edibus eius et sirene
in delubris voluptatis

Capitulum 13

Numérotation du verset Is. 13,1 
Onus
interl.| miseria
Babylonis quod vidit
interl.| corde
Isaias filius Amos
marg.| ONUS  BABYLONIS. Babylon metropolis Chaldeorum cuius muri sedecim millia passuum per quadrum ab angulo in angulum qui est simul sexaginta quatuor millia scilicet quadraginta duabus leucis et duabus unius leuce partibus tendebantur. Ibi turris trium milium passum in altitudine id est duabus leucis a lato in angustum coartata. Et quia ibi confusum est labium hebraice Babel grece dicitur Babylon. Ibi Nabuchodonosor rex potentissimus qui inter ceteras terras etiam Iudeam captivavit in cuius consolationem per Isaiam illius desolationem Spiritus Sanctus longe ante predicit sic: onus Babylonis etc.
marg.| Babylonis id est mundi qui linguas opera mentesque confundit cuius rex velut Nabuchodonosor qui dicit: hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me.
Numérotation du verset Is. 13,2 
super montem caligosum
interl.| Babylonem superbam
interl.| tenebras tribulationis vel penas incendii multi enim succensi incendio eius
marg.| MONTEM  CALIGOSUM. Mysteria Ecclesie posuit tenebras latibulum suum.
Levate
interl.| o predicatores
interl.| Medie et Perse
marg.| LEVATE. O angeli et o prophete predicate eius desolationem
Signum
interl.| crucis victorie
exaltate vocem
interl.| predicando de altis
levate manum
interl.| opera bona faciendo
interl.| hostes adiuvando
interl.| elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
et ingrediantur portas
interl.| Babylonie
interl.| scripture sacramenta
duces
interl.| Persarum et Medorum
interl.| Cirus et Darius
Numérotation du verset Is. 13,3 
ego mandavi
interl.| ut venirent
interl.| inspirando
sanctificatis meis
interl.| ministris
interl.| Medis et Persis obedientibus mihi
interl.| in comparatione Babylonis
et vocavi fortes meos
interl.| sicut Paulum
interl.| in hoc mihi servientes
in ira mea
interl.| ostensa ut timerent postea
interl.| vindicta
Exultantes in gloria mea
interl.| unde: sancti estote quoniam ego sanctus sum
interl.| non in fortitudine sua
Numérotation du verset Is. 13,4 
vox multitudinis
interl.| impetum et multitudinem hostium describit
interl.| audita
interl.| consona unde: ad ipsum dicamus omnes
in montibus
interl.| Medorum et Persarum
interl.| sanctis
quasi populorum
interl.| Babylonis
interl.| multorum
frequentium vox sonitus
interl.| audita est
Regum
interl.| magistrorum
interl.| Darii Cyri et aliorum cum eis
Gentium
interl.| discipulorum
congregatarum Dominus exercituum
interl.| omnis potestas a Deo
precepit militie
interl.| Medis et Persis
belli
marg.| MILITIE. Predicatoribus instructis {t. 3: Erfurt, f. 84vb ; facsim., p. 24b} armatura apostoli ut omnes interficiant erigentes se contra scientiam Dei.
Numérotation du verset Is. 13,5 
venientibus de terra
interl.| a finibus terre ad te clamavi
procul a summitate celi
interl.| a summo celo egressio eius
interl.| quasi a finibus terre
Dominus
interl.| veniet
et vasa furoris eius
interl.| bellatores
interl.| Cyrus et Darius
{t. 3: Erfurt, f. 84vb ; facsim., p. 24b} ut disperdat omnem terram
interl.| terrena sapientes
Numérotation du verset Is. 13,6 
ululate
interl.| ergo o Babylonii
interl.| penitendo
quia prope est dies Domini
interl.| ultionis
interl.| iudicii vel mortis cuiusque
Quasi
interl.| alias quia
vastitas a Domino veniet
interl.| metaphoram bellatoris servat
interl.| vastabitur scilicet Babylon
Numérotation du verset Is. 13,7 
propter hoc omnes
interl.| confortate manus dissolutas
manus
interl.| Chaldeorum
Dissolventur
interl.| pavore inimicorum
et omne cor hominis tabescet
interl.| deficiet
marg.| DISSOLVENTUR. Quia nullum opus Dei iustitia dignum reperietur. Unde non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens et si iniquitates observaveris Domine Domine etc.
Numérotation du verset Is. 13,8 
et conteretur
interl.| conscientia peccati
interl.| conscientie
Tortiones
interl.| tunc
interl.| ventris
et dolores
interl.| aliorum membrorum
Tenebunt
interl.| eos
quasi parturiens dolebunt
interl.| incomparabiliter
interl.| et
unusquisque
interl.| videns eum in eisdem tormentis
ad proximum suum stupebit
interl.| pro nimia miseria
facies combuste vultus eorum
marg.| COMBUSTE. Quasi carbones nimio dolore vel in re. Multi enim fuere combusti.
marg.| Combuste igne quem sibi succenderunt quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine et nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes.
Numérotation du verset Is. 13,9 
interl.| quia
ecce dies Domini venit
interl.| captivitatis vel iudicii generalis
Crudelis
interl.| patientibus
et indignationis plenus
interl.| estimatione malorum
interl.| in inferno quis confitebitur tibi non est tempus penitentie sed pene
et ire furorisque
interl.| Babylonis
ad ponendam terram
interl.| que peccatorum pondere gravabatur
in solitudine
interl.| ut deletis sceleribus sola iustitia regnet in terra
et peccatores eius conterendos
interl.| contritione expellendos
de terra1
1 terra] ea Weber
interl.| vel: ea
Numérotation du verset Is. 13,10 
quoniam stelle celi
interl.| principes
interl.| Babylonis
et splendor earum
interl.| afflictis videntur omnia tenebrosa
non expandent lumen suum
interl.| super Babylonem
obtenebratus est
interl.| eis
interl.| advenientibus Medis et Persis
sol
interl.| etiam
in ortu suo
interl.| Baltasar rex in corde suo
et luna
interl.| regina
non splendebit in lumine suo
marg.| OBTENEBRATUS  EST  SOL. Possunt hec ad diem iudicii referri quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.
Numérotation du verset Is. 13,11 
et visitabo super orbis
interl.| Babylonis pro nimia multitudine populi
mala et contra impios
interl.| visitabo
iniquitatem2
2 iniquitatem] + eorum Weber
interl.| eorum
et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
marg.| ET  VISITABO. Vindicabo ut corrigiam vehementer autem super impenitentes. Iratus inquit non visitabo super filias vestras cum fornicate fuerint etc. De his autem qui in Christo sunt credituri dicitur visitabo in virga inquitates eorum. Misericordia autem mea non auferetur ab eis.
marg.| ET  REQUIESCERE. Quasi hoc faciam ut qui superbit humilietur. Deus enim superbis resistit humibus autem dat gratiam ante ruinam exaltabitur cor.
Numérotation du verset Is. 13,12 
interl.| tunc
Pretiosior
interl.| rarior
interl.| post destructionem
erit vir auro et homo mundo
interl.| in terra perseverans cum venerit Filius hominis putas fidem inveniet in terra
obrizo
interl.| aurum rubrum
marg.| PRETIOSOR  ERIT  VIR  AURO. Omnia rara pretiosa id est vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus id est raro inveniebatur. In die quoque iudicii visitabit Dominus mala orbis et quiescere faciet arrogantiam demonum et pauci invenientur electi propter persecutionem antichristi.
Numérotation du verset Is. 13,13 
super hoc celum turbabo
interl.| hyperbolice
et movebitur
interl.| videbitur captivus moveri
Terra
interl.| non solum homines
de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem ire furoris eius
marg.| CELUM  TURBABO etc. Non quod animata sint sed propter indignationem Domini qui respicit terram et faciet eam tremere.
marg.| Forsitan imminente captivitate celum tonando et terra concutiendo mota est. Potest et de die iudicii legi.
Numérotation du verset Is. 13,14 
et erit
interl.| Babylon
interl.| celo et terra commotis
quasi dammula fugiens
interl.| errabunda id est discipuli
interl.| leonem
marg.| DAMULA. Damula diabolus est prava {t. 3: Erfurt, f. 85ra ; facsim., p. 25a} doctrina cuius magistri in damula significantur que grece dicitur dorcas.
et quasi ovis
interl.| lupum
et non erit qui congreget
interl.| nisi Dominus de quo: a Domino gressus hominis diriguntur
interl.| ad defensionem vel salutem
unusquisque
interl.| liberatus a falsis magistris
ad populum suum convertetur {t. 3: Erfurt, f. 85ra ; facsim., p. 25a} et singuli
interl.| unusquisque auxiliator vel qui a Babyloniis captivi tenebantur
ad terram suam
interl.| de qua orti sunt
fugient
Numérotation du verset Is. 13,15 
omnis
interl.| qui venerat ad auxilium
qui inventus fuerit
interl.| in heresi
occidetur
interl.| malus ut vivat bonus
interl.| ab hostibus
et omnis
interl.| verte impium et non erit
qui
interl.| scilicet
Supervenerit
interl.| resistere voluerit
cadet in gladio
interl.| spirituali
Numérotation du verset Is. 13,16 
infantes eorum
interl.| qui non venerunt ad perfectam caritatem
interl.| beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram
allident in oculis
interl.| ut perfecti sint
Eorum
interl.| magistrorum
diripientur domus
interl.| opes utensilia
interl.| Ecclesie
eorum et uxores eorum
interl.| prava sapientia et doctrina perversa que conceperunt #dolorem et peperunt iniquitatem
violabuntur
interl.| hostili libidine
Numérotation du verset Is. 13,17 
ecce
interl.| enim
ego suscitabo
interl.| inspirando
super eos
interl.| terrena amantes
interl.| Babylonios
Medos
interl.| demones vel predicatores qui seculari scientia non delectentur
qui argentum
interl.| nitorem eloquii in quo sibi applaudebant
non querant
interl.| desiderio occidendi
nec aurum velint
interl.| acumen ingenii sed tantum penis delectantur
marg.| ECCE  EGO  SUSCITABO etc. Legimus in Genesi quod et Madai filius Noe auctor Medorum fuit qui interpretatur mensura sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum que reddant unicuique secundum opera sua. In qua enim mensura mensi sunt remetietur eis
Numérotation du verset Is. 13,18 
sed sagittis
interl.| sacre scripture
parvulos
interl.| ut fiant magistri
Interficiant
interl.| nec innocentibus parcent
et lactantibus
interl.| in errore
uteri non misereantur
interl.| non ad voluptatem sed ad salutem
et super filios non parcat oculus eorum
Numérotation du verset Is. 13,19 
Et
interl.| suscitatis Medis
erit Babylon illa
interl.| mundus
Gloriosa
interl.| olim
in regnis inclita
interl.| olim
interl.| gloria
in superbia
interl.| versa
Chaldeorum
interl.| quasi demoniorum
interl.| transibit mundus et concupiscentia eius vidi celum novum et terram novam
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
marg.| ET  ERIT  BABYLON etc. Non postea reedificata est sed dicitur in medio eius esse lacus serpentibus plenus et arbusta in quibus odibiles bestie et aves et venatio regia et inhabitabilis est propter portenta. Due civitates apud Medos dicuntur facte ex ea Tesiphontes et Seleucia scilicet.
marg.| MORALITER. Notandum quod per sermonem Domini urbe confusionis eversa ut Sodome et Gomorrhe comparetur non habitabitur a sanctis ibi sed bestie requescient. Quicquid enim heretici loquuntur in synagogis Satane non est doctrine Domini sed ululatus demonum et pilosorum quos imitatur Esau. Syrene quiecent in delubris voluptatis que dulci et mortifero carmine animas trahunt in profundum a lupis et canibus devorandas.
Numérotation du verset Is. 13,20 
interl.| id est
non habitabitur usque in finem
interl.| umquam
et non fundabitur usque ad generationem et generationem
interl.| usque in finem
nec ponet ibi tentoria
interl.| quia videt eam desertam
Arabs
interl.| Christus unde: facite iter illi qui ascendit super occasum Dominus nomen illi celum celi ad orientem
interl.| occidentalis qui ad finem tendit obliviscens preterita tendit in priora
nec pastores
interl.| fessi
interl.| angeli qui presunt humano generi
requiescent ibi
interl.| in mundo scilicet
Numérotation du verset Is. 13,21 
sed requiescent ibi bestie
interl.| «Ne tradas bestiis animas confitentes tibi».a
a Ps. 73, 19 (Ps-R).
et replebuntur domus
interl.| ubi letabuntur
Eorum
interl.| Babyloniorum
Draconibus
interl.| fel draconum vinum eorum
et habitabunt ibi strutiones
interl.| aves solitudinem amantes a parte totum
et pilosi
interl.| Septuaginta: demones
Saltabunt
interl.| vel stabunt
ibi
marg.| BESTIE. Per has omnes bestias lucis refugas demonum vel angelorum fortitudines intelligimus quibus ad puniendum traduntur.
marg.| STRUTIONES. De quibus in Iob satis tractatum est que de terra altius non elevantur cum pennas habere videantur.
marg.| PILOSI. Silvestres homines hispidi qui et incubones vel satiri vel genera demonum.
Numérotation du verset Is. 13,22 
et respondebunt
interl.| adinvicem
ibi ulule
interl.| vox lamentabilis
in edibus eius et sirene
interl.| que auditores ducunt ad mortem
in delubris voluptatis
interl.| in quibus luxuriabantur
interl.| ubi Deum maxime offenderunt
marg.| ULULE. Magnitudinis corvine sed maculis resperse que rostro in palude fixo horrendum stridunt.
marg.| SYRENE. Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in {t. 3: Erfurt, f. 85rb ; facsim., p. 25b} specie muliebri vel portenta diaboli que dulci cantilena decipiunt homines huius seculi naufragium non clausis auribus transeuntes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_13)

Notes :