Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset Is. 5,1 

Cantabo dilecto meo
Canticum
patruelis mei
vinee sue
vinea facta est dilecto meo
in cornu
filio olei
Numérotation du verset Is. 5,2 

Et sepivit eam
et lapides
elegit
ex illa et plantavit
vineam1 electama
0 Cf. Ier. 2, 21: « Ego autem plantavi te vineam electam ».
1 vineam] eam Weber
et edificavit turrim
in medio eius et torcular
extruxit in ea et exspectavit ut faceret uvas
et fecit labruscas
Numérotation du verset Is. 5,3 

nunc ergo
habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate
inter me et inter vineam meam
Numérotation du verset Is. 5,4 

Quid
est quod debui ultra facere
vinee mee et non feci ei an quod exspectavi
ut faceret uvas et fecit labruscas
Numérotation du verset Is. 5,5 

et nunc
ostendam vobis
quid ego
faciam vinee mee
auferam sepem eius
et erit in direptionem
diruam maceriam eius
et erit in conculcationem
Numérotation du verset Is. 5,6 

et ponam eam desertam
non putabitur
et non fodietur
et ascendent vepres et spine
et nubibus mandabo ne pluant super eam
imbrem
Numérotation du verset Is. 5,7 

vinea enim Domini exercituum
domus Israel
et vir Iuda
germen delectabile
eius
et exspectavi ut faceret iudicium
et ecce iniquitas
et iustitiam
et ecce clamor
Numérotation du verset Is. 5,8 

ve qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci
numquid habitabitis soli vos
in medio terre
Numérotation du verset Is. 5,9 

in auribus meis sunt hec
Domini Exercituum
nisi
domus multe deserte
fuerint grandes et pulchre
absque habitatore
Numérotation du verset Is. 5,10 

Decem
enim iugera2
2 iugera Φ Rusch Clementina ] iuga Weber
vinearum facient lagunculam
Unam
et triginta
modii
sementis facient modios tres
Numérotation du verset Is. 5,11 

ve qui consurgitis mane
ad ebrietatem
sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino estuetis
Numérotation du verset Is. 5,12 

cithara et lyra et tympanum et tibia
et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
Numérotation du verset Is. 5,13 

Propterea
captivus ductus est populus meus
quia non habuit
scientiam
et nobiles eius interierunt fame
et multitudo eius siti exaruit
Numérotation du verset Is. 5,14 

propterea
Dilatavit
infernus animam suam
et aperuit os suum absque ullo termino
et descendent fortes eius
et populus eius et sublimes
Gloriosique
eius
ad eum
Numérotation du verset Is. 5,15 

Et
Incurvabitur
Homo
et humiliabitur vir
et oculi sublimium
deprimentur
Numérotation du verset Is. 5,16 

et exaltabitur
Dominus exercituum
in iudicio
et Deus sanctus
sanctificabitur
in iustitia
Numérotation du verset Is. 5,17 

Et
pascentur agni
iuxta ordinem suum
et deserta
in ubertatem
versa advene
comedent
Numérotation du verset Is. 5,18 

ve qui trahitis
iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum
plaustri peccatum
Numérotation du verset Is. 5,19 

qui dicitis festinet
et cito veniat opus eius
ut videamus
et appropiet et veniat consilium
Sancti Israel
et sciemus illud
Numérotation du verset Is. 5,20 

ve qui
dicitis malum bonum
et bonum malum
ponentes tenebras lucem
et lucem tenebras
ponentes amarum
in dulce et dulce
in amarum
Numérotation du verset Is. 5,21 

ve qui sapientes estis in oculis vestris
et coram vobismet ipsis prudentes
Numérotation du verset Is. 5,22 

ve qui
potentes estis ad bibendum
vinum
et viri fortes ad miscendam ebrietatem
Numérotation du verset Is. 5,23 

qui iustificatis impium
pro muneribus
et iustitiam iusti aufertis ab eo
Numérotation du verset Is. 5,24 

propter hoc
sicut devorat stipulam flamma3
3 flamma] lingua Weber
ignis et calor flamme exurit sic radix eorum quasi favilla erit
et germen eorum
ut pulvis ascendet
Abiecerunt
enim legem Domini exercituum
Et
eloquium Sancti Israel blasphemaverunt
Numérotation du verset Is. 5,25 

Ideo
iratus est furor
Domini
in populo suo
et extendit
manum suam
super eum
Et percussit eum
et
conturbati sunt montes
et facta sunt morticina eorum
quasi stercus in medio platearum
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius
extenta
Numérotation du verset Is. 5,26 

et levabit signum
Nationibus
procul et sibilabit
ad eum de finibus terre
et ecce festinus
velociter veniet
Numérotation du verset Is. 5,27 

non est deficiens
neque laborans
in eo
non dormitabit
neque dormiet
neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
Numérotation du verset Is. 5,28 

sagitte eius acute
et omnes arcus eius extenti
ungule equorum eius ut silex
et rote
eius quasi impetus tempestatis
Numérotation du verset Is. 5,29 

rugitus eius
ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit predam
Et
amplexabitur et non erit qui eruat
Numérotation du verset Is. 5,30 

et sonabit
super eum in die illa sicut sonitus maris
Aspiciemus
in terram et ecce tenebre
tribulationis et lux
obtenebrata est in caligine eius

Capitulum 5

Numérotation du verset Is. 5,1 
interl.| populo Iudeorum vel Deo Patri
Canticum
interl.| carmen lugubre
marg.| CANTICUM. Canticum aliquando in letitia aliquando in tristitia ut hoc scilicet quod ille composuit qui videns civitatem flevit dicens: quia si cognovisses et tu.
patruelis mei
interl.| filii patrui
interl.| Christi ex eadem gente qua ego generati quod canticum ipse composit vinee sue
vinee sue
interl.| "Vinea Domini Sabaoth domus Israel est".a
a Cf. Is. 5, 7 ( Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.): « Vineam enim Domini exercituum... ».
vinea facta est dilecto meo
interl.| hic est Filius meus dilectus
in cornu
interl.| in potentia in robore
filio olei
interl.| unxit te Deus oleo letitie pre consortibus tuis
Numérotation du verset Is. 5,2 
Et sepivit eam
interl.| custodia angelorum
et lapides
interl.| idola lapidea et omnia divinum cultum impedientia
elegit
interl.| abiecit
ex illa et plantavit
interl.| lege instruendo
vineam1 electam2
1 vineam] eam Weber
2 Cf. Ier. 2, 21: « Ego autem plantavi te vineam electam ».
interl.| ex omnibus gentibus
interl.| non ex quolibet germine vel genere
marg.| VINEAM  ELECTAM. Alia editiob:   vineam sorech 3 quod est genus vitis optime et uberrime perpetuis fructibus.
b Is. 5, 2 ( Vetus latina, p. 143 ; Sabatier, t. 2, p. 525b). <Parall   . > Glossa ordinaria (Ier. 2, 21 ; Za. 10, 7).
3 Sorech] scrips., Soreth Rusch
marg.| Cuncta que de vinea dicuntur ad statum anime referuntur que a Deo plantata non attulit uvas sed labruscas et, tradita se bestiis, conculcanda, nec imbrem doctrine suscepit qui dona preterita contempsit.
et edificavit turrim
interl.| templum
interl.| in qua fruges reconderem et insidiantes bestias prospicerem
in medio eius et torcular
interl.| altare ubi fundebatur sanguis hostiarum
interl.| ut in eodem loco uve premerentur
extruxit in ea et exspectavit ut faceret uvas
interl.| fructus bonorum operum
et fecit labruscas
interl.| labrusce dicte quia in labris viarum nascuntur
interl.| amaritudine vitiorum
marg.| LABRUSCAS. hebraice usin.
Numérotation du verset Is. 5,3 
nunc ergo
interl.| quia feci quod debui
habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate
interl.| audit ratione mea cui non contradicit vinea
inter me et inter vineam meam
interl.| creatione beneficio
marg.| NUNC  ERGO etc. Similiter Nathan propheta David interrogat ut de se tamquam de alio sententiam proferat. Unde: malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis. Agricole apostoli sunt.
Numérotation du verset Is. 5,4 
Quid
interl.| ultra
est quod debui ultra facere
interl.| supradicta
vinee mee et non feci ei an quod exspectavi
interl.| bene colendo
interl.| quasi hoc videor fecisse forte ultra debitum
{t. 3: Erfurt, f. 78ra ; facsim., p. 11a} ut faceret uvas et fecit labruscas
interl.| tamquam inculta
marg.| AN  QUOD  EXSPECTAVI etc. Hoc secundum quosdam supra apud se {t. 3: Erfurt, f. 78ra ; facsim., p. 11a} dixit hic vero quod cogitaverat alios interrogat.
Numérotation du verset Is. 5,5 
et nunc
interl.| quia pro bonis mala reddit hoc iudicium subiicit
ostendam vobis
marg.| ET  NUNC  OSTENDAM  VOBIS. Quasi quia non vultis responderé ego respondebo pro vobis.
quid ego
interl.| cui nemo resistit
faciam vinee mee
interl.| non alius
auferam sepem eius
interl.| auxilium angelorum
interl.| transeamus ab his sedibus
et erit in direptionem
interl.| gentibus
diruam maceriam eius
interl.| idem est sed repetitio confirmatio est
et erit in conculcationem
Numérotation du verset Is. 5,6 
et ponam eam desertam
interl.| relinquetur vobis domus vestra deserta
non putabitur
interl.| falce verbi Dei et cum peccaverit non corripietur
et non fodietur
interl.| admonitione timoris non humiliabitur
et ascendent vepres et spine
interl.| opprimetur multitudine peccatorum
marg.| AUFERAM etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia sentiant per supplicia vel ideo minatur penam ut convertantur ad penitentiam.
et nubibus mandabo ne pluant super eam
interl.| predicatoribus qui pluunt verbis coruscant miraculis fulgent virtutibus
imbrem
interl.| doctrine guttas
marg.| ET  NUBIBUS  MANDABO etc. Que sub Helia (quia omnes idolatre erant) tribus annis et sex mensibus non pluerunt ne pro uvis afferrent spinas sed pro ariditate rogarent eum qui dat imbres virtutum. Unde: ponam vobis celum ferreum et terram eneam et alibi. Erit celum super caput tuum ereum et terra subter te ferrea.
marg.| Et nubibus mandabo. Hoc post ascensionem Domini quando nec prophetas habuerunt et apostolos repulerunt de quibus dicitur: qui sunt isti qui ut nubes volant.
Numérotation du verset Is. 5,7 
vinea enim Domini exercituum
interl.| metaphoram exponit
interl.| hoc faciam vinee mee vinea enim
domus Israel
interl.| decem tribus vel totus populus
et vir Iuda
interl.| due tribus
germen delectabile
interl.| comparatione Israel qui vitulos colebat unde prius captivatus
interl.| quia separatis aliis tribubus postea pullulavit
eius
interl.| Dei
marg.| DOMUS  ISRAEL etc. Exquo divisum est regnum decem tribus Israel dicte sunt due autem Iuda in quibus reges de Iuda regnaverunt. Earum viri germen delectabile Deo quia apud eos erant sacerdotes levite viri religiosi quando hec Isaias loquebatur vel quia Christus ex eis natus est.
et exspectavi ut faceret iudicium
interl.| uvas
et ecce iniquitas
interl.| labrusce
et iustitiam
interl.| susciperet
interl.| Christum suscipiendo
et ecce clamor
interl.| tolle crucifige eum
marg.| ET  ECCE  CLAMOR etc. Vel clamorem pro iustitia fecerunt quia Christum interfecerunt cuius sanguis clamat ad Dominum de terra. Undec: « Vox sanguinis fratris tui ad <me> clamat de terra ».
c Gn. 4, 10.
Numérotation du verset Is. 5,8 
ve qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci
interl.| et deficiente terra non impletur avaricia
marg.| VE  QUI  CONIUNGITIS. Hoc specialiter ad Iudeos qui avarissimi. Generaliter ad omnes avaros qui aliorum necessitatem suam faciunt voluptatem.
marg.| Ve qui coniungitis. Contra hereticos hec dicuntur qui domos domibus id est dogmata dogmatibus coniungunt similes viro stulto qui edificavit domum suam super arenam. Coniungunt autem nova veteribus donec deficiat terra sensus scilicet et sermo humanus.
numquid habitabitis soli vos
interl.| aliis exclusis
in medio terre
interl.| spaciose
interl.| an propter vos solos tanta terra creata est
Numérotation du verset Is. 5,9 
in auribus meis sunt hec
interl.| adhuc sonantia
Domini Exercituum
interl.| que sunt
marg.| IN  AURIBUS. Propheta quasi hec verba interioribus   auribus audivi que sunt Domini exercituum.
nisi
interl.| scilicet
domus multe deserte
interl.| post captivitatem
fuerint grandes et pulchre
interl.| in quibus delectamini
absque habitatore
interl.| quasi non requiescet ira mea
interl.| aposiopesis
marg.| NISI  DOMUS etc. Pompa scilicet et structura hereticorum verborum et dialetica argumenta. Agricultura quoque et edificatio hereticorum eradicabitur. Et de {t. 3: Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 11b} denario et tricenario numero in quo prophetavit Ezechiel et Dominus baptizatus est redigentur ad ephi qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur quia de vinea Sodomorum vinum eorum et uva eorum uva fellis.
Numérotation du verset Is. 5,10 
Decem
interl.| qui sacratus numerus est
enim iugera4
4 iugera Φ Rusch Clementina ] iuga Weber
interl.| centum viginti pedum in longum
interl.| alii iuga decem. Iugera ubi decem iuga boum operabantur
marg.| DECEM  ENIM  IUGA. Sterilitas terre que captivitatem secutura est ostenditur.
vinearum facient lagunculam
interl.| alii batum
Unam
interl.| non plus
et triginta
interl.| in quo baptizatur Dominus
modii
interl.| corus scilicet qui hebraice gomer
interl.| qui solebant multiplicari decrescent
interl.| nimia sterilitate
sementis facient modios {t. 3: Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 11b} tres
interl.| vel phi qui est mensura aridorum
Numérotation du verset Is. 5,11 
ve qui consurgitis mane
interl.| studiose
ad ebrietatem
interl.| hebraice sicera
sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino estuetis
interl.| ad omnia vitia
marg.| VE  QUI  CONSURGITIS. Quasi captivitas imminet vos tamen luxurie vacatis. Unde: ve vobis. Nostris quoque prelatis hec dicuntur qui de mane bibunt usque ad vesperam qui deliciis occupati ex creaturis non intelligunt creatorem. Nec considerant opera eius. Unde: Verbo Domini celi firmati sunt
marg.| Ve qui consurgitis mane etc. Omnis perturbatio anime ebrietas est que concipitur de vino furoris draconum et veneno aspidum. Hoc multi bibunt de mane usque ad vesperam id est ab adolescentia usque ad senectutem. Alii hora tertia sexta nona vel undecima suscitantur a convivio et dicitur eis ex pergiscimini qui ebrii estis a vino super hoc vinum pluitur sulphur et ignis a Domino quicumque ergo ex eo bibunt comburentur. Unde vinum et siceram non bibetis quando ingredimini in tabernaculum. Requirunt citharam et psalterium cuius repertor Tubal de stirpe Chaym. Hec musica instrumenta rex Babylonius habuit quibus populi prostrati in terram adorabant statuam auream.
marg.| Infelicissimi autem sunt qui usque ad senectutem gula et ebrietate et diversis voluptatibus occupati non intelligunt in se opera Domini.
Numérotation du verset Is. 5,12 
cithara et lyra et tympanum et tibia
interl.| in augmentum luxurie
et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
interl.| vos ipsos quare creati sitis vel quod Dominus facturus est vobis previdere negligitis
Numérotation du verset Is. 5,13 
Propterea
interl.| ergo
captivus ductus est populus meus
interl.| a Romanis vel diabolo
quia non habuit
interl.| quia non voluit habere
scientiam
interl.| futurorum vel presentium
et nobiles eius interierunt fame
interl.| gehenne
et multitudo eius siti exaruit
interl.| realiter vel doctrine super aquam refectionis educavit me
marg.| PROPTEREA etc.  MORALITER. Quicquid de populo Iudeorum diximus ad eos qui deliciis seculi occupantur referamus. Qui non respicientes opera Dei in peccatum ducuntur captivi nec habent scientiam Dei et pereuntes fame et siti operum et virtutum detrahuntur in gehennam imperpetuum cruciandi pro potentia et superbia miserabiliter humiliati.
Numérotation du verset Is. 5,14 
propterea
interl.| supra dicta
Dilatavit
interl.| ut multitudinem recipiat
infernus animam suam
interl.| affectum devorandi non quod habeat animam sed secundum humanam consuetudinem dicitur
et aperuit os suum absque ullo termino
interl.| insatiabiliter
et descendent fortes eius
interl.| populi
et populus eius et sublimes
interl.| superbi
Gloriosique
interl.| nobiles
eius
interl.| populi
ad eum
interl.| infernum
Numérotation du verset Is. 5,15 
Et
interl.| tunc
Incurvabitur
interl.| a superbia
Homo
interl.| minores quia intelligent se mortales qui modo effrenantur quasi numquam morituri
et humiliabitur vir
interl.| maiores
et oculi sublimium
interl.| elatorum
deprimentur
Numérotation du verset Is. 5,16 
et exaltabitur
interl.| cum supradicta impleta fuerint
Dominus exercituum
interl.| qui despiciebatur
interl.| qui iniustus videbatur
in iudicio
interl.| iusto
interl.| nolite ante tempus iudicare
interl.| iustus es Domine et rectum iudicium
et Deus sanctus
interl.| in se
sanctificabitur
interl.| sanctus apparebit
interl.| sanctificetur nomen tuum
in iustitia
interl.| facta
Numérotation du verset Is. 5,17 
Et
interl.| et tunc
interl.| doctrine Patris
interl.| illis remotis
pascentur agni
interl.| non edi
interl.| electi mansueti
iuxta ordinem suum
interl.| capacitatem
et deserta
interl.| scripturas a Iudeis desertas
in ubertatem
interl.| spiritu alis intelligentie
versa advene
interl.| gentes
comedent
marg.| ET  PASCENTUR  AGNI etc. Iuxta historiam idem est quod supra regionem vestram alieni devorant coram vobis.
marg.| ADVENE. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
Numérotation du verset Is. 5,18 
marg.| VE  QUI  TRAHITIS. Hec ad principes Iudeorum qui vaticinia prophetarum negligentes peccatis peccata adnectebant.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 78va ; facsim., p. 12a} Ve qui trahitis: Dicuntur hec ad principes Iudeorum qui sepe ad penitentiam vocati usque hodie perseverant in blaphemiis et ter per singulos dies in omnibus synagogis sub nomine Nazareorum anathematizant vocabulum christianorum.
iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum
interl.| vinculum peccati
interl.| corrigiam secundum Septuaginta
plaustri peccatum
interl.| peccatis onerati
marg.| IN  FUNICULIS  VANITATIS. In quibus erant quibus dixit Dominus exite. Vacca quoque rufa nec iugum traxit nec funiculis fuit alligata. Achitophel quoque et Iudas quorum alter David alter Christum prodidit longo fune trahentes peccata suspendio periere tamquam malum conscientie possent presenti morte finire putantes post mortem nihil esse.
marg.| Funes peccatorum circumplexi sunt me. Et funibus peccatorum suorum quisque contringitur. Et merito iniquitas in funiculis vanitatis trahitur quia peccata peccatis connectuntur et inania sunt ut fila aranearum. Sed si exire voluerimus tamquam solidissimis vinculis tenemur.
Numérotation du verset Is. 5,19 
interl.| ve vobis
qui dicitis festinet
interl.| ne putetis iram Dei venturam sed prophetas frustra minari
et cito veniat opus eius
interl.| captivitas quam predicitis vos prophete
ut videamus
interl.| si verum sit
et appropiet et veniat consilium
interl.| quod vos soli contemplamini
Sancti Israel
interl.| sanctificantis
et sciemus illud
interl.| consilium
interl.| qui modo non credimus
Numérotation du verset Is. 5,20 
ve qui
interl.| mortificant animas que moriuntur et vivificant que non vivunt
dicitis malum bonum
interl.| iustum
interl.| Christum qui dicit ego sum pastor bonus
et bonum malum
interl.| diabolum
interl.| iniustum
interl.| Barrabam
ponentes tenebras lucem
interl.| diabolum qui est nox et tenebre et transfigurata se in angelum lucis unde que societas lucis ad tenebras
et lucem tenebras
interl.| Christum ego sum lux mundi
ponentes amarum
interl.| falsitatem
in dulce et dulce
interl.| veritatem
in amarum
marg.| VE  QUI  DICITIS etc. Hoc specialiter contra Iudeos qui Barzabam elegerunt Christum condemnaverunt. Generaliter ad omnes qui iniustum iustificant iustum condemnant. Malum tenebras amarum et simili significatione et figura ponuntur. In Barzaba diabolum intelligimus de quo: libera nos a malo.
marg.| ALLEGORICE. Ve dicitis etc. Omnia dogmata veritati contraria amara sunt veritas dulcis. Cavendum ergo ne pro veritate sequamur mendacium po luce tenebras. Multe vie videntur recte et novissima eorum in inferno est. Iustus est qui perit in iustitia sua cui dicitur ne sis nimis iustus. Unde: non declinabimus ad dexteram neque ad sinistram. Difficile autem vitamus hoc maledictum cum et malis adulemur propter potentiam et bonos despiciamus propter inopiam. Unde aquila significantius. Ve qui dicitis malo bonus es et bono malus es. Scribe quoque et pharisei verba salvatoris non recipientes sed traditiones hominum et falubas aniles fecerunt bonum malum et malum bonum.
Numérotation du verset Is. 5,21 
ve qui sapientes estis in oculis vestris
interl.| superbi cordis
et coram vobismet ipsis prudentes
interl.| nolite esse prudentes apud vos metipsos
marg.| VE  QUI  SAPIENTES. Despecta Dei sapientia de vestra apud vos extollimini."Sapientia enim est divinarum humanorumque cognitio rerum"d. {t. 3: Erfurt, f. 78vb ; facsim., p. 12b} Prudentia tantum humanarum secundum stoicos. Hec contra scribas et Phariseos qui habent clavem scientie nec intrant ad Christum nec permittunt intrare.
d ¶Fons : Cf. Petrus Lombardus, Sententiae   , lib. 3, d. 35, c. 1, § 3, ed. I. Brady, p. 198.21-22, 199.1-2: « Definitio sapientiae secundum philosophos. De hoc Augustinus ita ait:"Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia". [...]. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos. Verum iuxta distinctionem apostoli, qua dixit: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, illa definitio diuidenda est: Ut rerum diuinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum uero cognitio proprie scientiae nomen obtineat ». <<   Augustinus Hipponensis , De Trinitate, lib. 14, c. 1, CCSL 50A, lin. 48: « Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia ».
Numérotation du verset Is. 5,22 
ve qui
interl.| unde supra: ve qui consurgitis mane ad sectandam ebrietatem
potentes estis ad bibendum
interl.| potentior iudicatur magis ebriosus
vinum
interl.| draconis
et viri fortes ad miscendam ebrietatem
interl.| in hoc fortitudinem vestram iactatis
marg.| AD  BIBENDUM  VINUM etc.  ALLEGORICE. Vinum quodlibet vitium. Ipsi enim ebrii inebriant populos ut bachantes contra Dominum clamarent. Sacerdotes ingressuri tabernaculum non debent vinum bibere et siceram nec Nazarei quibus nec uvapassa nec acetum ex vino datur. Unde in Proverbiis: noli dare vinum regibus ne scilicet obliviscantur sapientiam ne qui plus possunt ceteris vitiis et ira precipue subiectis noceant. Miscet autem siceram qui cum ebrietate plenus sit umbras quasdam et imagines virtutum mentitur.
marg.| EBRIETATEM. Vinum continet unum vitium. Ebrietas que hebraice sicera significat omnia que statum mentis evertunt.
marg.| Ex abundantia panis et vini peccatum Sodomorum crevit.
Numérotation du verset Is. 5,23 
qui iustificatis impium
interl.| iustitiam habere dicitis
pro muneribus
interl.| non causam pensantes sed munera
et iustitiam iusti aufertis ab eo
interl.| quod iuste ei iudicaretur
marg.| QUI  IUSTIFICATIS etc. Supradictum quia pro uvis attulerunt spinas et fenum et lingua et stipulas et vepres arsuros quia non tantum ista fecerunt sed et legem abiecerunt et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: de Sion egredietur lex et Verbum Dominum de Hierusalem.
Numérotation du verset Is. 5,24 
propter hoc
interl.| propter predictas iniquitates
sicut devorat stipulam flamma5
5 flamma] lingua Weber
interl.| lingua
ignis et calor flamme exurit sic radix eorum quasi favilla erit
interl.| ignis eterni
et germen eorum
interl.| opus malum
ut pulvis ascendet
interl.| non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie
Abiecerunt
interl.| et merito
enim legem Domini exercituum
interl.| novam scilicet evangelium
Et
interl.| ideo
eloquium Sancti Israel blasphemaverunt
interl.| Samaritanus es tu et demonium habes
marg.| RADIX  EORUM. Prava cogitatio ex qua procedit opus tamquam germen. Unde apostolus: Nequa radix amaritudinis sursum germinans etc.
Numérotation du verset Is. 5,25 
interl.| propter peccata principum
iratus est furor
interl.| vindicta
Domini
interl.| Domine ne in furore tuo arguas me et Ieremias: corripe nos Domine in iudicio et non in furore
in populo suo
interl.| ante in patribus
interl.| Iacob funiculus hereditis eius
et extendit
interl.| percussurus
manum suam
interl.| Filium brachium Domini cui revelatum est et alibi: manus Domini tetigit me
super eum
interl.| populum
marg.| IDEO  IRATUS. Notendum quod non exprobrat idolatriam vel cetera peccata sed quod abiecerunt legem evangelii et blasphemaverunt legem Domini.
marg.| Qui iratus fuerat contra principes et potentes qui sapientes sunt sibi et munera sequentes quos devoravit lingua ignis ut potentes potenter tormenta patiantur.
marg.| Iratus est. Non quod humanis subiaceat passionibus sed qui delinquimus nisi Dominum irascentem audierimus non timemus. Unde: patientia Dei ad penitentiam te adducit. Tu autem secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die ire.
Et percussit eum
interl.| populum
et
interl.| inde
conturbati sunt montes
interl.| hiperbolice pre magnitudine malorum
et facta sunt morticina eorum
interl.| prostrata a Romanis
quasi stercus in medio platearum
interl.| sed
in omnibus his non est aversus furor eius
interl.| quia illi non sunt conversi
sed adhuc manus eius
interl.| potentia percutiendi
extenta
interl.| tamquam adhuc percussura
marg.| ET  PERCUSSIT etc. Futura dicit quasi preterita prophetali certitudine. Unde: dederunt in escam meam fel et in siti.
Numérotation du verset Is. 5,26 
et levabit signum
interl.| quia eloquium Domini blasphemaverunt
interl.| vocationis qui congregabit Romanos contra Iudeos
Nationibus
interl.| Romanorum
procul et sibilabit
interl.| inspirabit
interl.| hoc est signum
ad eum de finibus terre
interl.| congregandum Romanum exercitum
et ecce festinus
interl.| percepto signo
velociter veniet
interl.| non sua sed Dei tractus potentia
marg.| ET  SIBILABIT etc. Hebrei hunc locum de Babyloniis intelligunt nos autem consequentiam attendentes Romanos intelligimus qui in finibus terre commorantur. Unde Italia eo quod ibi Hesperus occidat olim dicta est Hesperia. Si enim de {t. 3: Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 13a} Babyloniis ermo esset prophetali consuetudine dixisset vocabo eum qui est ab aquilone vel apertius Babylonios Assyriosque demonstrasset.
Numérotation du verset Is. 5,27 
non est deficiens
interl.| hiperbolice
interl.| tanto itinere aliquis
neque laborans
interl.| ut videtur pro desiderio efficiendi
in eo
interl.| exercitu
non dormitabit
interl.| ardore preliandi
neque dormiet
interl.| nocte ut semper parati sint
neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
interl.| vetustate plus solito durabunt omnia
Numérotation du verset Is. 5,28 
sagitte eius acute
interl.| qualitas armorum describitur
et omnes arcus eius extenti
interl.| non remissi
ungule equorum eius ut silex
interl.| infatigabiles
et rote
interl.| curruu
eius quasi impetus tempestatis
Numérotation du verset Is. 5,29 
rugitus eius
interl.| metaphora non tam ad pugnandum quam ad predandum et devorandum sicut leo veniet
ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit predam
interl.| Iudeos et sua
Et
interl.| cupide
amplexabitur et non erit qui eruat
Numérotation du verset Is. 5,30 
et sonabit
interl.| strepitus victorum
super eum in die illa sicut {t. 3: Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 13a} sonitus maris
interl.| tunc
Aspiciemus
interl.| compatiendo adiungit se populo suo propheta
interl.| qui modo superbi
in terram et ecce tenebre
interl.| desperatio
tribulationis et lux
interl.| spei quam in Domino habuimus
obtenebrata est in caligine eius
interl.| tribulationis
marg.| ASPICIEMUS. Non ausi respicere celum cuius habitatorem Deum offendimus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_5)

Notes :