Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Is. 2,1 

Verbum
quod vidit
Isaias filius Amos
super Iudam et Hierusalem.
Numérotation du verset Is. 2,2 

Et erit
in novissimis diebus
preparatus
mons
domus Domini
in vertice montium et elevabitur super colles
et fluent
ad eum
omnes
gentes
Numérotation du verset Is. 2,3 

et ibunt
populi
multi
et dicent: Venite et ascendamus
ad montem
Domini
et ad domum
Dei Iacob
et
docebit nos vias suas
et ambulabimus in semitis
eius
quia de Sion exibit lex
et verbum Domini
de Hierusalem
Numérotation du verset Is. 2,4 

et iudicabit
gentes
et arguet populos multos
et
conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prelium.
Numérotation du verset Is. 2,5 

Domus Iacob venite
et ambulemus
in lumine Dei nostri1.
1 Dei nostri] Domini Weber
Numérotation du verset Is. 2,6 

Proiecisti enim populum tuum
domum Iacob
quia repleti sunt
ut olim
et augures habuerunt
ut Philistiim
et pueris alienis
adheserunt.
Numérotation du verset Is. 2,7 

Repleta est terra argento et auro
et
non est finis
thesaurorum eius.
Numérotation du verset Is. 2,8 

Et repleta est terra eius equis
et innumerabiles
quadrige eius
et repleta est terra eius
idolis
opus manuum suarum
adoraverunt quod fecerunt digiti eorum.
Numérotation du verset Is. 2,9 

Et incurvavit se
homo
et humiliatus est vir.
Non2
2 Non] Ne Weber
ergo dimittas
eis.
Numérotation du verset Is. 2,10 

Ingredere
in petram
et3 abscondere in4 fossa humo
3 et] om. Weber |
4 in] om. Weber |
a facie timoris Domini
et a gloria maiestatis eius.
Numérotation du verset Is. 2,11 

Oculi sublimis hominis
humiliati sunt
et incurvabitur altitudo virorum
exaltabitur autem solus Dominus5
5 solus Dominus] inv. Weber
in die illa.
Numérotation du verset Is. 2,12 

Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum
et excelsum et
super omnem arrogantem et humiliabitur
Numérotation du verset Is. 2,13 

et super omnes cedros Libani
sublimes
et erectas
et super omnes quercus Basan.
Numérotation du verset Is. 2,14 

et super omnes montes excelsos
et super omnes colles elevatos
Numérotation du verset Is. 2,15 

et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum
Numérotation du verset Is. 2,16 

et super omnes naves Tharsis
et super omne quod visu pulchrum est.
Numérotation du verset Is. 2,17 

et incurvabitur
omnis6 sublimitas hominum
6 omnis] om. Weber
et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus
in die illa
Numérotation du verset Is. 2,18 

et idola penitus conterentur
Numérotation du verset Is. 2,19 

et introibunt
in speluncas petrarum
et in voragines terre
a facie formidinis Domini
et a gloria maiestatis eius
cum surrexerit
percutere
terram.
Numérotation du verset Is. 2,20 

In die illa
proiciet homo omnia7 idola
7 omnia] om. Weber
argenti sui
et simulacra
auri sui
que fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones.
Numérotation du verset Is. 2,21 

et ingredietur fissuras petrarum et in8 cavernas saxorum a facie formidinis9 Domini et a gloria maiestatis eius cum10 surrexerit percutere terram.
8 in] om. Weber |
9 formidinis Cor3 (hebr. Hieron. anti.)] fortitudinis ΛL ΩS |
10 cum] et praem. ΩJ |
Numérotation du verset Is. 2,22 

Quiescite ergo ab homine
cuius spiritus in naribus eius est11
11 est ΔM ΩS Rusch Clementina ] om. Weber
quia excelsus
reputatus est ipse.

Capitulum 2

Numérotation du verset Is. 2,1 
interl.| venturum in carne visibile
quod vidit
interl.| intellexit
Isaias filius Amos
interl.| probata natura dignum quod viderit cui oporteat credi
super Iudam et Hierusalem.
interl.| id est de Iuda et Hierusalem
marg.| VERBUM  QUOD  VIDIT  ISAIAS etc. In prima visione post comminationem prospera promittuntur. Restituam iudices tuos ut fuerunt prius etc. In ista post prospera, adversa nuntiantur. Ecce damnator Dominus exercituum auferet a Hierusalem et Iuda validum et fortem etc. Ergo iuxta hebraicum et in illa et in ista non contra Iudam et Hierusalem intelligendum est vel pro Iuda et Hierusalem ut voluere Septuaginta. Sed secundum Symachum de Iuda et Hierusalem in quo possunt leta et tristia contineri. Et notandum quia ibi visionem vidit hic verbum quod erat in principio apud Deum. Et in illa Iudeis comminans venit ad salutem gentium in ista autem a gentilium salute incipiens punito Israel ex utroque pariete credentes in Ecclesiam congregat.
marg.| Quando hec fiant ostendit cum Verbum fiet caro quod vidit id est intellexit Isaias cetera enim verba audiuntur non videntur de hoc dictum est. Super terram visus est et cum hominibus conversatus est de hoc subdit: Et erit in novissimis diebus etc.
Numérotation du verset Is. 2,2 
Et erit
interl.| ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum
in novissimis diebus
interl.| in ultima etate
marg.| NOVISSIMIS  DIEBUS. De quibus Iacob dixit filiis suis: congregamini ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus. Et paulo post: non deficiet princeps de Iuda donec veniat cui promissum est etc. In Ioannes: novissima hora est in qua scilicet lapis abscisus de monte sine manibus crevit in montem magnum.
preparatus
interl.| predestinatus a Deo agnus occisus ab origine mundi
mons
interl.| quem quasi lapidem vidit Daniel abscisum de monte sine manibus etc.
marg.| MONS. Montes angeli prophete apostoli martyres et alii qui miraculis {t. 3: Erfurt, f. 75va ; facsim., p. 6a} effulserunt. Colles minores a maioribus lumen accipientes unde: saliens in montibus transiliens colles et alibia: «Montes in circuitu eius et».
a Ps. 124, 2.
interl.| Ecclesie
in vertice montium et elevabitur super colles
interl.| desiderio fidei
marg.| ET  SUPER  COLLES. Super omnes sanctos quia de plenitudine eius omnes accipiunt (de quibusb: «montes in circuitu eius») qui a monte Christo montes dicuntur.
b Ps. 124, 2.
et fluent
interl.| cito abunde
ad eum
interl.| incarnatum
omnes
interl.| plures de gentibus
gentes
interl.| postula a me et dabo tibi gentes
Numérotation du verset Is. 2,3 
et ibunt
interl.| passibus fidei
populi
interl.| Iudei
multi
interl.| non omnes quia pauciores de Iudeis
et dicent: Venite et ascendamus
interl.| non contenti propria salute hortabuntur seinvicem venite etc.
ad montem
interl.| Christum
Domini
interl.| Dei
et ad domum
interl.| Ecclesiam
Dei Iacob
interl.| iunioris populi id est christiani per Iacob significati
marg.| DOMUM  DEI  IACOB. Quod ideo dicitur ut Vetus Testamentum suscipiamus non secundum Manicheum aliam quam domum Iacob queramus.
et
interl.| cum fuerimus in domo Iacob
docebit nos vias suas
interl.| faciliora mandata quibus gradiamur ad eum
marg.| VIAS  SUAS. Quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo dicende vie post ambulandum in semitis.
et ambulabimus in semitis
interl.| artioribus
eius
interl.| venite ascendamus
quia de Sion exibit lex
interl.| vetus spiritualiter intellecta
marg.| DE  SION. Non de Sina petra sed de monte Sion in quo Hierusalen in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit prophetam mori extra Hierusalem.
et verbum Domini
interl.| evangelium
de Hierusalem
interl.| primitiva Ecclesia que est speculatio et visio pacis
interl.| in qua religio
marg.| LEX  ET  VERBUM. Sicut supra verbum et legem simul posuit ut principes audirent verbum legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem perveniet ad verbum Dei exibit lex de verbo quasi de fonte ut alios irriget.
Numérotation du verset Is. 2,4 
et iudicabit
interl.| super peccatis pro diversitate enim meritorum diversitas penarum erit
gentes
interl.| gentiles credituros qui non credit iam iudicatus est
et arguet populos multos
interl.| Iudeos
interl.| arguet populos corrigendo quia Dei Filium non receperunt
et
interl.| ideo
conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prelium.
interl.| sicut prius etsi enim prelia postea numquam tam gravia
marg.| ET  CONFLABUNT gladios suos. Omne studium bellandi vertetur in pacem quod incarnato Domino aperte factum est tanta enim ante eum in orbe discordia fuit usque ad vicesimum annum Octaviani Cesaris sub quo natus est ut non esset de provincia in provinciam transitus. Eo autem qui est pax nostra nato qui fecit utraque unum in cuius nativitate angeli cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis» omnia bella cessaverunt et agriculture exercitate sunt.
marg.| Spiritualiter gladii mutantur in vomeres et lancee in falces cum seditiones discordiarum et ire pelluntur et duritia cordis vomere id est verbo Dei frangitur et spine vitiorum eradicantur ut semen sermonis crescat et tandem labores manuum nostrarum manducemus in tempore messionis scilicet mortis.
Numérotation du verset Is. 2,5 
Domus Iacob venite
interl.| mecum
et ambulemus
interl.| de virtute in virtutem
in lumine Dei nostri1.
1 Dei nostri] Domini Weber
marg.| DOMUS  IACOB etc. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei invitat populum suum qui est de Iacob ut exiens de tenebris infidelitatis suscipiat lumen Christi.
marg.| IN  LUMINE. Dum lucem habetis credite in lucem. «Accedite ad eum et illuminamini» etc. Quasi qui male agit odit lucem sed venite mecum ambulemus in lumine Domini qui dicit: «Ego sum lux mundi» etc.
Numérotation du verset Is. 2,6 
Proiecisti enim populum tuum
interl.| natura
domum Iacob
interl.| scilicet
interl.| cui deberent esse similes
interl.| quondam
marg.| PROIECISTI  ENIM. Postquam exhortatus vidit duritiam eorum in spiritu et subito oculos mentis ad Dominum convertens ait:   proiecisti enim etc. quasi et ideo hortandi quia proiecisti etc.
interl.| et merito proiecisti quia
quia repleti sunt
interl.| iniquitate et dolis
interl.| in Egypto vel in terra promissionis temporibus Iudicum
marg.| QUIA  REPLETI  SUNT etc. Romanis scilicet eicientibus Iudeos in Iudea habitaverunt {t. 3: Erfurt, f. 75vb ; facsim., p. 6b} alienigene undecumque adducti a Tito et Vespasiano vel ceteris principibus. Vel priusquam a Babyloniis vastarentur hec commiserunt sub impiis regibus.
et augures habuerunt
interl.| qui a garritu avium futura presagiunt
ut Philistiim
interl.| Septuaginta: alienigene unde: alienigene mihi subditi sunt
interl.| vel Palestini alia littera qui huic superstitioni maxime serviunt
marg.| UT  PHILISTIIM. Philistiim qui hodie Palestini quia per litteram sermo hebreus non habet sed pro ea Philistiim greco utitur.
et pueris alienis
interl.| a Deo recendo vel gentilibus quos emebant ad abutendum
adheserunt.
interl.| libidinose
marg.| PUERIS  ALIENIS  ADHESERUNT. Victorum significat libidinem in Iudeam gentem. Greci enim et latini diu hoc vitio laboraverunt sed sub Constantino imperatore et coruscante evangelio cum ceteris deleta est turpitudo hec.
marg.| ALLEGORICE. Pueris alienis vel satellitibus demonum. Habent enim pueros sicut et Christus qui dicit: pueri mei quos dedit mihi Dominus.
Numérotation du verset Is. 2,7 
Repleta est terra argento et auro
interl.| quasi cum abundent divitiis cupidi sunt et avari
marg.| REPLETA  EST  TERRA etc. Et Romanorum et Iudeorum avaritia suggillatur. Grece enim et latine testantur historie nihil utraque gente avarius esse. Inter idola avaricia condemnatur. Unde aitc:"Avaritia que est idolorum servitus".
c Cf. Col. 3, 5: « Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus ».
et
interl.| tamen
non est finis
interl.| semper avarus eget
thesaurorum eius.
interl.| cupiditatis thesaurorum avarus non implebitur divitiis
Numérotation du verset Is. 2,8 
Et repleta est terra eius equis
interl.| victorum vel Iudeorum
et innumerabiles
interl.| quia non est dignum numero quod contra Deum est
quadrige eius
interl.| hi in curribus et hi in equis nos autem etc.
marg.| EQUIS  ET  INNUMERABILES. Et hoc contra Dominum qui multiplicari currus prohibuit et equos hec enim animalia data sunt ad adiuvandum non ad superbiendum unde: et iumenta dicuntur.
marg.| ALLEGORICE. «Fallax equus ad salutem» et alibi: «Equum et ascensorem deiecit in mare».
et repleta est terra eius
interl.| terreni
idolis
interl.| nimiam abundantiam sequitur idolatria
interl.| et
opus manuum suarum
interl.| statuas et huiusmodi
adoraverunt quod fecerunt digiti eorum.
interl.| admirabilis dementia quid melius quod factum est an qui fecit
marg.| OPUS  MANUUM.  ALLEGORICE etc. Omne dogma contrarium veritati. Adorat opera manuum suarum et incurvatur homo colligatus a diabolo nec erigitur nisi a Domino sicut mulier evangelica quam alligavit Satanas.
Numérotation du verset Is. 2,9 
Et incurvavit se
interl.| a dignitate sua unde: homo cum in honore esset non intellexit
homo
interl.| terrenus infirmus fide quare homo ab humo
et humiliatus est vir.
interl.| qui virtuosus esse videbatur quia vir a virtute
marg.| INCURVAVIT  SE. Ubi quondam templum et religio Dei ibi statua Adriani et idolum Iovis unde: cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto etc.
Non2
2 Non] Ne Weber
interl.| alias: ne
ergo dimittas
interl.| vel: dimittam secundum Septuaginta ex persona Dei
eis.
interl.| quia tanta commiserunt
marg.| NON  ERGO. Non maledicit Isaias sed benedicit quia imprecatur eis quod iustum est et omne iustum bonum est. Sed de Romanis melius intelligitur ne propheta contra populum suum imprecari videatur.
marg.| Ab eo loco quo dictum est: Repleti sunt iniquitate usque ad hunc locum quidam tam ad Iudeos referunt sicut diximus quam ad Romanos Chaldeosque qui Iudeis captivatis terram eorum incoluerunt unde: Et repleti sunt idolis etc.
Numérotation du verset Is. 2,10 
Ingredere
interl.| quia non vis converti
in petram
interl.| tunc dicent montibus cadite super nos et collibus operite nos
et3 abscondere in4 fossa humo
3 et] om. Weber
4 in] om. Weber
interl.| in speluncis quod et factum est sicut historici narrant
a facie timoris Domini
interl.| Babyloniorum vel romanorum per quos Deus probavit se timendum et glorificandum
et a gloria maiestatis eius.
interl.| et tunc
marg.| INGREDERE  IN  PETRAM.  ALLEGORICE. Confuge ad Chritum de quo: petra autem erat Christus et alibi: petra refugium erinaciis. Abscondere in fossa humo in protectione carnis eius in cruce fosse unde: foderunt manus meas et pedes etc. A facie timoris Domini ab ira iudicii et gloria maiestatis eius quia veniet cum potestate magna et maiestate.
marg.| MORALITER. Abscondere in fossa humo. Intra in cubiculum et clauso hostio ora Patrem tuum. Vel in fossa humo absconditur qui intra speluncam carnis mala occulta que cogitat ne per operationem carnis prodeant foras.
Numérotation du verset Is. 2,11 
Oculi sublimis hominis
interl.| superbia
interl.| potentis
humiliati sunt
interl.| vastantibus romanis vel Babyloniis
et incurvabitur altitudo virorum
interl.| nobilitas generis
marg.| OCULI  SUBLIMIS etc. Nec divitie nec potentia nec nobilitas quemquam salvabit omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de diiudicii {t. 3: Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 7a} hec accipi. Cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur et nihil se esse sentiet comparatione eius.
exaltabitur autem solus Dominus5
5 solus Dominus] inv. Weber
interl.| quia nemo iram eius effugiet
interl.| malis humiliatis
interl.| quando per Romanos vel Chaldeos se vindicabit
interl.| ideo
Numérotation du verset Is. 2,12 
Quia dies Domini exercituum
interl.| qui superbis resistit humilibus autem dat gratiam unde: qui se exaltat humiliabitur
super omnem superbum
interl.| veniet
interl.| sacerdotes scribas et phariseos vel dies iudicii super diabolum et membra eius unde: qui se exaltat humiliabitur
et excelsum et
interl.| veniet
super omnem arrogantem et humiliabitur
interl.| cum ex ore infantium et lactentium laus perficitur ut inimicus destruatur
marg.| DOMINI  EXERCITUUM. Ubicumque de victoria vel vindicta Domini loquitur Dominum exercituum eum commemorat ne dubitemus de eius victoria cuius tanta est potentia.
Numérotation du verset Is. 2,13 
et super omnes cedros Libani
interl.| nobilitate superbos
sublimes
interl.| scilicet
interl.| nobilitate
et erectas
interl.| superbia
et super omnes quercus Basan.
interl.| luxuriosos qui fructificant porcis id est demonibus
marg.| CEDROS  LIBANI. Vox Domini confringentis cedros et: vidi impium superexaltum et elevatum sicut cedros Libani et transivi et ecce non erat.
marg.| Sunt tamen cedri boni odoris qui cum Apostolod dicere possunt «Christi bonus odor sumus» ; undee: «Cedri Libani quas plantavit» etc. Et alibif: «Ponam in terra cedrum et buxum».
d 2Cor. 2, 15.
e Ps. 103, 16.
f Is. 41, 19 ( Vetus latina, p.  959 ; Sabatier, t. 2, p. 583b): « Ponam in terra absque aqua cedrum et buxum ».
marg.| Libanus mons est Phenicis regionis cedros habens excelsas super omnes arbores Basan. Regio Arabie cui rex Og imparavit quercus habet glandiferas qui cibus est porcorum non hominum. Per cedros Libani de nobilitate superbi Libanus enim candidatio. Per quercus Basan que ignominia interpretatur qui in ceno libidinis volutantur accipiuntur quorum fructus demonum cibus est non hominum.
Numérotation du verset Is. 2,14 
et super omnes montes excelsos
interl.| superiores
et super omnes colles elevatos
interl.| superbos
marg.| MONTES  EXCELSOS. Pro varietate virtutum alii bonorum   montes alii   colles appellantur. Pro diversitate vitiorum alii impiorum montes alii colles quibus dicitur: ego inducam super vos gladium.
Numérotation du verset Is. 2,15 
et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum
marg.| ET  SUPER  OMNEM  TURRIM. Ad litteram. Venientibus Romanis et turres et muri funditus eversi sunt. Allegorice: quod qui vita et virtutibus eminebant vel preminere debebant in die illa subvertentur.
marg.| Turris vel ad munitionem urbis vel ad speculam fit. Hanc computatis sumptibus debemus edificare omnes. Sed si superbierit cadet super eum a quo edificata fuit sicut illa in Siloa vel Hierusalem que duodeviginti homines interfecit.
marg.| Muri Ecclesie sapientes viri et omni ratione firmati ne dogmat perversum prevaleat veritati unde ad Ieremiam: super manus meas depinxi murum tuum.
Numérotation du verset Is. 2,16 
et super omnes naves Tharsis
interl.| eos qui navibus lucra sectantur
marg.| NAVES. Habuit Iosaphat naves quas mittebat in Tharsis sed contrite sunt in Asiomgaber. Habuit et Salomon naves que ibant in Tharsis et revertebantur cum argento et auro et ebore et simiis. Sed quia uterque peccavit alius voluptate gentilium feminarum alius regis Samarie societate uterque ad ethnicos refertur et hereticos in quibus fulgur tantum eloquentie et sensus diabolica arte contructus et sermo mortuus quod signficatur in ebore et similitudo humane rationis quam veneramur in simiis. Unde: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis . Sunt et naves bone de quibus dicitur: qui descendunt mare in navibus etc.
marg.| THARSIS. Cuiuslibet maris. Hebrei enim quodcumque mare Tharsis appellant et quascumque congregationes aquarum maria. Iuxta illud congregationes aquarum appellavit maria Sicut narrat Iosephus advenientibus Romanis qui in portibus erant comprehensi sunt et naves eorum succense.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 7b} Hebrei putant lingua sua mare proprie Tharsis appellari. Si aliter dicitur Sirum est.
et super omne quod visu pulchrum est.
interl.| templum quod valde pulchrum , iuvenes et virgines6
6 virgines] virgies cacogr. Rusch
interl.| humana ratione constructum erigens se contra rationem Dei
Numérotation du verset Is. 2,17 
et incurvabitur
interl.| alii venundati alii occisi alii fame mortui
omnis7 sublimitas hominum
7 omnis] om. Weber
interl.| potentia et nobilitas
et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus
interl.| id est altus apparebit vel in iudicio
in die illa
interl.| cum dederit inimicos suos in captivitatem
marg.| INCURVABITUR  SUBLIMITAS. Allegorice. Humanus sermo rationabilis videtur si non sit divine scientie comparatus. Cum autem mendacium veritati quasi stipula igni appropinquaverit voratur et deperit et dogmata falsitatis que idola vocantur ab eo quoque si conficta erant penitus conterentur.
Numérotation du verset Is. 2,18 
et idola penitus conterentur
marg.| ET  IDOLA  PENITUS. Hoc in captivitate Chaldeorum quando Iudeorum idola comminuta sunt et in Babylonem asportata metalla. In ultima enim captivitate non leguntur Iudei idola coluisse. Ideo commixtio de utraque et de die iudicii cum dicat hoc specialiter ad priorem referendum est.
marg.| BE<DA>. Edificavit Salomon rex in Hierusalem Astaroth idolum Sidoniorum etc. ubi ni fallor ostenditur quia Salomon numquam perfecte penituit quia idola que edificaverat non delevit.
Numérotation du verset Is. 2,19 
et introibunt
interl.| idola
interl.| hoc ad utrumque
in speluncas petrarum
interl.| id est in latibula cordium in quibus condita sunt
et in voragines terre
interl.| ut abscondantur precipitiis habitantis terre
a facie formidinis Domini
interl.| immisse a Domino
{t. 3: Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 7b} et a gloria maiestatis eius
interl.| quando gloriosus apparebit qui contempnebatur
cum surrexerit
interl.| qui videbatur dormire
percutere
interl.| per Romanos vel Chaldeos vel in iudicio
terram.
interl.| terrenos
Numérotation du verset Is. 2,20 
In die illa
interl.| captivitatis
proiciet homo omnia8 idola
8 omnia] om. Weber
interl.| falsa dogmata
argenti sui
interl.| eloquentie
et simulacra
interl.| in quibus confidebant
auri sui
interl.| sapientie
que fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones.
marg.| IN  DIE  ILLA.  ALLEGORICE etc. Argentum eloquentia aurum sapientia que a Domino dantur hominibus ut serviant Deo et de Deo loquantur. Illi vero abutuntur in idolorum similatione. Unde: dedi eis argentum et aurum. Ipsi vero inde operati sunt Baal. Cum ergo quis preterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit et in voraginibus terre abscondiderit non audens proferre quod male finxit secundus profectus est ut proiiciat et in se esse non patiatur.
marg.| UT  ADORARET  TALPAS. Non in re. Sed sicut talpe simulacra gentium oculos habent et non vident. Et sicut vespertiliones que lucem fugiunt ceca enim sunt. Sic omnia dogmata veritati contraria quibus proiectis ingrediuntur qui proiecerant in fissuras petrarum et in cavernas scilicet ut non in pulvere et vili luto sed in firma ratione versentur et inveniant sibi diversa virtutum foramina quibus ad veritatem pervenitur.
Numérotation du verset Is. 2,21 
et ingredietur fissuras petrarum et in9 cavernas saxorum a facie formidinis10 Domini et a gloria maiestatis eius cum11 surrexerit percutere terram.
9 in] om. Weber
10 formidinis Cor3 (hebr. Hieron. anti.)] fortitudinis ΛL ΩS
11 cum] et praem. ΩJ
Numérotation du verset Is. 2,22 
interl.| hic versus in Septuaginta non habetur: g
Quiescite ergo ab homine
interl.| scilicet Christo
cuius spiritus in naribus eius est12
12 est ΔM ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
marg.| QUIESCITE  ERGO. Quod hec evenient nisi quiescatis.   Quiescite ergo ne seviatis in Christum qui purus homo videtur quia spirat   naribus et vivit sicut alii homines.
quia excelsus
interl.| secundum divinitatem
interl.| quiescite quia Deus
reputatus est ipse.
interl.| creditus ab apostolis et aliis sanctis
marg.| EXCELSUS  REPUTATUS. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam altissimus. Hebreum tamen excelsum signifivat enon excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo non tantummodo altus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_2)

Notes :