Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Is. 6,1 

In anno quo mortuus est rex
Ozias
Vidi
Dominum
Sedentem
Super
solium excelsum
et elevatum
et plena erat domus
a maiestate eius1
1 et plena erat domus a maiestate eius Rusch ] om. Weber
et ea
que sub ipso2
2 ipso] eo Weber
erant replebant3
3 replebant] implebant Weber
Templum
Numérotation du verset Is. 6,2 

seraphim stabant
super illud
sex ale uni et sex ale alteri duabus velabant faciem eius
et duabus velabant pedes eius
et duabus volabant
Numérotation du verset Is. 6,3 

et clamabant alter ad alterum4
4 alterum] + et dicebant Weber
Sanctus
Sanctus
Sanctus
Dominus
exercituum
plena est omnis terra gloria eius
Numérotation du verset Is. 6,4 

Et
commota sunt
Superliminaria
Cardinum
a voce
Clamantis
et domus
impleta est fumo
Numérotation du verset Is. 6,5 

et dixi
ve mihi
quia tacui
quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis
ego habito
et
Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
Numérotation du verset Is. 6,6 

et volavit
ad me
unus de seraphim
et in manu eius
Calculus
quem forcipe
tulerat
de altari
Numérotation du verset Is. 6,7 

et tetigit
os meum et dixit ecce
tetigit hoc labia tua
et
auferetur iniquitas
tua et peccatum
tuum mundabitur
Numérotation du verset Is. 6,8 

et audivi vocem Domini
dicentis quem mittam
et quis ibit
Nobis
et dixi: Ecce ego sum
mitte me
Numérotation du verset Is. 6,9 

et dixit
vade et dices populo huic audite audientes
et nolite intelligere
et videte visionem
et nolite cognoscere
Numérotation du verset Is. 6,10 

Exceca cor populi
huius
et aures
eius aggrava
et oculos
eius claude
ne forte
videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo
intelligat et convertatur
et sanem eum
Numérotation du verset Is. 6,11 

et dixi:
Usquequo
Domine et dixit donec desolentur civitates
absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
Numérotation du verset Is. 6,12 

et longe faciet Dominus
homines
et multiplicabitur
que derelicta fuerat
in medio terre
Numérotation du verset Is. 6,13 

Et
adhuc in ea decimatio
et convertetur
et erit in ostensionem sicut terebinthus
et sicuti quercus
que expandit ramos suos semen sanctum erit
id quod steterit in ea.

Capitulum 6

Numérotation du verset Is. 6,1 
{t. 3: Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 13a} In anno quo mortuus est rex
interl.| regnum peccati
Ozias
interl.| sub quo precedentia sunt visa
interl.| exstat liber Hieronymi de hac visione
marg.| IN  ANNO etc. Ozias ipse est Azarias qui cum temere sacrificium offeret lepra percussus est. Eo regnante predicta visa sunt quo mortuo Isaias   vidit Dominum sedentem super solium excelsum . Moraliter: dum enim rex leprosus id est diabolus regnat in nobis nec Dominum in sua potestate videre nec mysteria Trinitatis possumus agnoscere sic filii Israel mortuo pharaone ad Dominum potuerunt clamare Ezechiel mortuo phacia pessimo principe cadens in faciem excelsa voce clamat ad Dominum.
marg.| Rex Ozias. Rex scilicet leprosus qui sacerdotium usurpavit.
Vidi
interl.| regnante filio Ioathan qui fecit rectum in conspectu Domini
Dominum
interl.| filium
Sedentem
interl.| quasi regnantem
marg.| VIDI  DOMINUM. Christum scilicet unde Ioannes: hec dixit Isaias quando vidit gloriam eius. Et Paulus in Actibus Apostolorum bene locutus est Spiritus Sanctus per Isaiam aure audientis et non intelligetis etc. Visus est Filius in habitu regnantis. Locutus est Spiritus Sanctus propter consortium maiestatis.
marg.| Deum nemo vidit umquam scilicet oculis carnis potest autem quis eum videre oculis cordis sicut vidit Isaias. «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt» a. Vel certe non in natura sua sed in subiecta creatura videbatur a prophetis.
a Mt. 5, 8.
Super
interl.| habitu regnantis
solium excelsum
interl.| angelos in quibus sedet et per quos sua iudicia decernit
et elevatum
interl.| non modo in hominibus regnantem
et plena erat domus
interl.| que sursum, non que deorsum quam sapiens mulier edificat insipiens dissipat
a maiestate eius1
1 et plena erat domus a maiestate eius Rusch ] om. Weber
interl.| regnante
interl.| maiestas superiora angeli inferiora replent
marg.| SUPER  SOLIUM. Qui videt Dominum regnantem in celestibus virtutibus videt eum super solium excelsum et elevatum que sunt throni et dominationes etc. Moraliter: Daniel vidit Dominum sedentem sed non super thronum excelsum et alibi dicitur: sedebo et iudicabo populum in valle Iosaphat. Qui peccator est videt Deum sedentem in valle Iosaphat id est iudicii. Iustus ut Isaias super thronum excelsum. Dum consideras quomodo humana dispensat et pro nostra salute descendit ad terras vides humilem et proximum terre thronum eius.
marg.| DOMUS A  MAIESTATE. Superna Ecclesia plene cognoscit maiestatem eius id est quantus ipse est quod non facit ea que deorsum.
et ea
interl.| agmina angelorum vel mirabilia
que sub ipso2
2 ipso] eo Weber
interl.| inferiora Deo
3 replebant] implebant Weber
interl.| ministerio suo
interl.| diversis donis
Templum
interl.| id est Ecclesiam que deorsum
interl.| moraliter: fac te templum ut implearis
Numérotation du verset Is. 6,2 
seraphim stabant
interl.| duo scilicet vel duo sunt testamenta quod melius est
interl.| ardentes vel incendentes amore Dei
interl.| unde et ministros suos ignem urentem
super illud
interl.| templum
interl.| angeli super Ecclesiam tamquam custodes
sex ale uni et sex ale alteri duabus velabant faciem eius
interl.| Dei non suam
et duabus velabant pedes eius
interl.| post hec que futura sunt quis pronuntiabit
et duabus volabant
interl.| media aperiendo
interl.| quia per duo testamenta semper ad superna trahimur
marg.| SERAPHIM. Seraphim interpretatur incendium. De quo: ignem veni mittere in terram etc. Et: nonne cor nostrum ardens erat in nobis cum aperiret. Et: eloquia Domini argentum igne examinatum. Est ergo salutare incendium in sacris scripturis quibus peccata purgantur. Vel initium oris quod significat linguam hebream qua Vetus Testamentum scriptum est. Incendium ergo et initium oris duo sunt testamenta que circa Deum stant et per ea cognoscitur.
marg.| ALLEGORICE. Duo seraphim duo sunt testamenta invicem aspicientia se per omnia scilicet convenientia quibus media tantum cognoscimus.
marg.| ORIGENES. Duo seraphim Dominus meus Iesus et Spiritus Sanctus. Ne putes Trinitatis discindere naturam sed nominum servantur officia quod Hieronymus impium dicit.
marg.| Quidam dicunt seraphim virtutes esse in celo Deo assistentes et laudantes que in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent et propter peccata aliqua ex parte suppliciis.
marg.| HIERONYMUS. Cherubim multitudo scientie super quos Dominus in modum aurige sedere ostenditur. Unde: qui sedes super cherubim manifestare coram Ephraim Beniamin et Manasse. Seraphim autem pretre hunc locum in scripturis canonicis me legisse non memini. {t. 3: Erfurt, f. 79rb ; facsim., p. 13b} Errant ergo qui in precibus solent scribere. Qui sedes super cherubim et seraphim
marg.| STABANT. Id est stant assistentia Deo volant demonstrantia Deum nudant quasi medietatem non manifestant que velata sunt non velant que nota sunt.
marg.| SEX  ALE  UNI etc. HIERONYMUS. VICTORINUS. Duodecim apostulos intellexit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit et duodecim gemmas in diademate sacerdotis.
marg.| Alas habere dicuntur angeli quia in superioribus commorantur vel propter velocem in omnia discursum4 sicut et venti ala si dicuntur.
4 discursum] discurcum Rusch
marg.| DUABUS  VELABANT  FACIEM. Ante hec que fuerunt nescio ex his Deum intelligo. Unde Isaias priora annuntiate mihi et novissima que erunt et dicam quod dii estis.
marg.| Seraphim id est predicta testamenta duabus alis suis doctrina scilicet sua que habet alas quia levat ad celum et duas quia duo sunt testamenta. Vel duas alas quia docent dilectionem Dei et proximi velabant faciem Dei id est nihil docent quod ante mundum fuerit. Angeli quoque et predicatores nihil inde docent similiter velant pedes.
marg.| VELABANT  PEDES. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus media tamen que sex diebus vel etatibus facta sunt vel fiunt cognoscimus tantum .
marg.| DUABUS  VOLABANT. Quia de presenti tantummodo notitiam habemus.
marg.| HIERONYMUS. Hebreus meus longe alia via ingressus est. Ait enim nullum prophetarum extra Isaiam videsse seraphim circa Deum stantia et nec ipsa quidem seraphim alibi recitari. De hinc consummationis et captivitatis Hierusalem que sub Nabuchodonosor facta est signum esse premissum. Ab Ozia quippe sub quo prophetare orsus est usque ad Sedechiam qui extremus regnavit et qui cecus in Babylonem ductus est fuisse reges undecim et duodecimum Godoliam quem constituerat rex Babylonis super terram quem interfecit Ismael filius Nathanael inter medias epulas reliquiarum patrie parricida. Et has esse duodecim alas ex quibus quatuor faciem velent sicut in quibusdam exemplaribus invenitur quatuor volent quatuor pedes contegant . Ex his quippe duodecim regibus quatuor iustos tantum fuisse constat Oziam Ioatham et Ezechiam et Iosiam qui sublimes per singulas captivitates glorificare audeant Dominum sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth. Reliquos vero propter peccata faciem velare et alios quia in captivitate ducti sunt pedum velare vestigia. Superliminare vero sublatum et domum impletam fumo (sicut supradiximus) eversionem Hierusalem et incendium templi exposuit. Forcipem de qua altaris carbo comprehensus est et labia purgata propria Isaie asserit passionem quia sub Manasse interfectus est et tunc vere purgatus labiis dixit ad Dominum: ecce ego mitte me.
Numérotation du verset Is. 6,3 
et clamabant alter ad alterum5
5 alterum] + et dicebant Weber
interl.| invicem se ad laudes Dei cohortantes
interl.| Vetus Testamentum continetur in Novo et econverso
interl.| et dicebant:
Sanctus
interl.| Pater
Sanctus
interl.| Filius
Sanctus
interl.| Spiritus Sanctus
Dominus
interl.| non Domini
interl.| unus in substantia
exercituum
interl.| «Dominus virtutum ipse est rex glorie»b
b Ps. 23, 10.
plena est omnis terra gloria eius
interl.| Christi
interl.| olim notus in Iudea Deus. In tempore gratie plena est omnis terra unde: Domine Dominus noster quam admirabile
interl.| non tantum Iudea
marg.| ET  CLAMABANT. Non leviter dicunt sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant sanctus sanctus sanctus quia et ipsa scilicet seraphim sancta sanctius enim his nihil est. Mirantur autem quod Dei Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit et terrenis innotuerit.
marg.| SANCTUS  SANCTUS  SANCTUS. Mysterium Trinitatis. In utroque testamento Trinitas predicatur Dominus Christus scilicet qui hic quatuor litterarum est quod proprie de Deo ponitur ioth he ioth he id est duo ia que duplicata ineffabile nomen Dei faciunt.
marg.| PLENA  EST  OMNIS  TERRA. Et implebitur cum hoc impletum fuerit. Fiat voluntas tua sicut in celo et in. Adhuc voluntas Patris in celo est {t. 3: Erfurt, f. 79va ; facsim., p. 14a} que in terra nondum impleta est ut credatur scilicet in terra quod nondum in omni terra habuit.
marg.| Primo in omni terra gloria Domini predicatur et postea templum fumo repletur quia prius evangelium toto orbe predicatum est et tunc templum a Romanis incensum est post quadraginta duo annos a passione Domini.
Numérotation du verset Is. 6,4 
Et
interl.| scisso velo
interl.| vicina templi per Romanos eversio signatur unde: relinquetur vobis domus vestra deserta
Superliminaria
interl.| ut sint altiora unde tollite portas
Cardinum
interl.| duorum testamentorum
marg.| SUPERLIMINARIA. In Veteri Testamento locutus est Dominus ad hostium tabernaculi quia nondum introduxerat in sancta sanctorum id est ad celum sed Christo ad terram descendente superliminare quasi obstaculum quoddam sublatum est et totus mundus impletus fumo id est gloria Dei. Deus noster ignis consumens est sed quia totam substantiam eius capere non possumus levior quedam et quasi rarior natura in mundum dispergitur quasi fumus quem capientes dicimus. Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus.
a voce
interl.| Christi et Spiritus Sancti
Clamantis
interl.| transeamus ex his sedibus
interl.| multitudinis
interl.| enigmatica
et domus
interl.| Iacob
interl.| templum
impleta est fumo
interl.| ignorantie et infidelitatis vel per fumum incendium templi predicatur
interl.| emissione ignis fumus enim vapor ignis est
Numérotation du verset Is. 6,5 
et dixi
interl.| mortuo Ozia
ve mihi
interl.| quia Oziam et alios libere non reprehendi ideo cum angelis Deum laudare non merui et timeo ne dicatur mihi quare tu enarras iustitias meas
quia tacui
interl.| a laude Dei
interl.| vide quantum se humiliat agnoscit peccata ideo mundatur
quia vir pollutus labiis ego sum
interl.| laudare Deum vel videre indignus
interl.| non est speciosa laus in ore polluto
interl.| sicut apostoli pollutis pedibus quod Dominus lavit
marg.| POLLUTUS. Hoc dicit pro societate populi cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Qui tangit picem inquinatur ab ea.
et in medio populi polluta labia habentis
interl.| quibus idola laudant
interl.| non plus quam se vel minus accusat populum
interl.| populus impenitens immunditiam labiorum suorum nesciens non meretur purgationem
ego habito
marg.| EGO  HABITO. Nota cum peccatoribus non esse morandum.
et
interl.| tamen
Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
interl.| cum pondere pronuntiandum
marg.| ET  REGEM etc. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem eius audivit se cinerem et pulverem esse confitetur quia quantacumque sit dignitas hominis vilescit in comparatione eius.
Numérotation du verset Is. 6,6 
et volavit
interl.| id est ministerium complevit
interl.| sponte quia huic mancipatus officio
interl.| tamen
ad me
interl.| purgandum
unus de seraphim
interl.| Christus a Patre missus est propter auferenda peccata
marg.| DE  SERAPHIM. Seraphim per m in masculino genere per n in neutron plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest sicut cherubim et cherub.
et in manu eius
interl.| similitudinem hominis vidit ne timeret
marg.| ET  IN  MANU  EIUS. Id est operatione eius id est Christi. Calculus id est caritas quem forcipe tulerat de altari id est doctrina duorum testamentorum de altari tulerat et Isaie in exemplum posuerat.
Calculus
interl.| ignitus sermo Dei
marg.| CALCULUS.  SEPTUAGINTA. Carbunculus lapis ignitus qui propter flammeum colorem igneus dicitur.
quem forcipe
interl.| duobus testamentis que Spiritus Sancti unione sociantur
marg.| FORCIPE. Hec est scala Iacob gladius bis acutus. Hec sunt duo minuta que mittit paupercula in Dei dona. Hic est stater duorum denariorum qui in ore piscis repertus pro Domino et Petro redditur.
marg.| Novum Testamentum habens utraque mandata scilicet sua et veteris testamenti Dei sermonem duplici acie preceptorum comprehendens.
tulerat
interl.| quo a vitiis circumcidit ne amplius immundus sermo exiret
de altari
interl.| igne altaris purgantur labia
interl.| quod apparuit in visione
marg.| DE  ALTARI. Quod Ioannes vidit in Apocalypsi quod est plenum calculis ignitis quibus possint tibi peccata purgari. Unde: carbones succensi sunt ab eo et alibi: ignem veni mittere in terram etc.
Numérotation du verset Is. 6,7 
et tetigit
interl.| calculo
os meum et dixit ecce
interl.| quasi ne timeas
tetigit hoc labia tua
interl.| igne tribulationis scilicet vel caritatis ardore
marg.| ECCE  TETIGIT. Undec: «Quid detur tibi aut quid adiciatur6 tibi a<dversus> linguam dolosam? Sagitte potentis acute cum carbonibus d<esolatoriis>». Hic est sermo Dei de quo dicitur: habes carbones ignis sedebis super eos hi erunt tibi in adiutorium.
c Ps. 119, 3 (Ps-G Ps-R : « apponatur tibi ad linguam dolosam ») ; Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, CCSL 38, Ps. 7 § 14.13-14, p. 45: « Quid detur tibi aut quid adiciatur tibi aduersus linguam dolosam? » ibid., Ps. 44 § 8.7-9, p. 500 : « Quid detur tibi aut quid adiciatur tibi aduersus linguam subdolam? »
6 adiciatur] scrips., apdiciiatur Rusch
et
interl.| et sic
auferetur iniquitas
interl.| in alios
tua et peccatum
interl.| in nos
tuum mundabitur
interl.| non populi indigni scilicet qui non confitentur sicut tu
marg.| ET  AUFERETUR. Ieremias qui puer erat ideo pene immunis a peccato {t. 3: Erfurt, f. 79vb ; facsim., p. 14b} solius manus a tactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum angelus cum calculo mittitur.
Numérotation du verset Is. 6,8 
interl.| Spiritus Sancti
dicentis quem mittam
interl.| substantie unitas
et quis ibit
interl.| ad predicandum populo meo acquisitive
Nobis
interl.| personarum pluralitas
marg.| QUEM  MITTAM. Non cogit sed voluntatem querit voluntas enim sola premium meretur Isaias autem tamquam purgatus offert se spontaneus.
marg.| ORIGENES. Nota Filius a Patre missus solus hic dimittit peccata que dimittit tota Trinitas. Qui enim in uno credit in omnibus credit ne putes Filium quasi minorem a Patre missum.
marg.| Simile dictum: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ego et Pater unum sumus unum propter naturam sumus propter diversitatem personarum. Sic iubente Domino Trinitas imperat.
et dixi: Ecce ego sum
interl.| adsum
mitte me
interl.| quia purgatus
marg.| MITTE  ME. Putat se bonum nuntiaturum et ideo se ultro offert. Sed quia audivit dic populo huic auribus audietis et non intelligetis etc. cum postea dicatur sibi clama non statim clamat sed interrogat quid clamabo ? Ieremias quoque cui dictum est: accipe calicem et potionabis omnes gentes et ceterea libenter accipit. Cum vero audit primo propinabis Hierusalem respondit: decepisti me Domine etc. Nos autem dicimus non temeritatis esse sed obedientie quod se obtulerit.
Numérotation du verset Is. 6,9 
et dixit
interl.| ergo
vade et dices populo huic audite audientes
interl.| Christum predicantem
interl.| permissive non imperative
et nolite intelligere
interl.| quasi quia non vultis non intelligetis
interl.| Deum in homine
et videte visionem
interl.| hominem
et nolite cognoscere
interl.| Deum
interl.| Christum corporaliter
marg.| AUDITE  AUDIENTES etc. Lucas secundum Septuaginta in Actibus Apostolorum aure audietis et non intelligetis et similia. In quo facilis interpretatio que dicit quid populo facturus sit. Quam interpretationem Paulus quoque in Epistola ad Hebreos posuit. Unde ei contradicitur quia hebreis testimoniis non utatur. Nec Iudei ante scripturam falsaverant. Dominus enim et apostoli hoc non tacuissent nec apostoli vel evangeliste ita protulerunt ut Iudei falsaturi erant tradunt enim Lucam medicum fuisse et magis grecas7 quam litteras hebraicas novisse. Unde in utroque volumine secularem redolet eloquentiam et magis grecis qua hebraicis utitur testimoniis.
7 grecas] restit., greas Rusch (cacogr.)
Numérotation du verset Is. 6,10 
Exceca cor populi
interl.| quasi si vis mundum salvari quis volo et ego
interl.| quod iustum est precatur non imprecatur
huius
interl.| tam nequam
et aures
interl.| cordis
eius aggrava
interl.| peccato
et oculos
interl.| interiores
eius claude
interl.| hostio peccatorum
marg.| EXCECA. Cui simile: suscitavi te ut ostendam tibi virtutem meam et alibi: dedi eis oculos ut non videant et aures ut non etc.
marg.| EXCECA. Previdens propheta cecitatem superventuram in Israel ut plenitudo gentium intraret ad fidem dicit: Domine exceca cor populi huius quasi si totum mundum salvare desideras exceca cor populi. Si enim hic populus excecatus fuerit gentes illuminabuntur. Nec enim est Dei crudelitas sed misericordia infidelibus excecatis humiles illuminare. Unde: quotiens volui congregare filios tuos etc. Unde conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur et paulo post: O profundum divitiarum sapientie et scientie Dei.
ne forte
interl.| quasi posset si vellet
videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo
interl.| #expo est
intelligat et convertatur
interl.| intelligendo
et sanem eum
interl.| conversum
marg.| ET  CONVERTATUR. quamvis grave peccatum sit si convertatur quis potest salvari sed hi pro magnitudine sceleris penitentia sunt indigni unde: volui congregare filios tuos et noluisti
Numérotation du verset Is. 6,11 
et dixi:
interl.| consolendo populo meo
Usquequo
interl.| execabitur
Domine et dixit donec desolentur civitates
interl.| a Romanis sole fiant et hoc est absque habitatore etc.
absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
Numérotation du verset Is. 6,12 
et longe faciet Dominus
interl.| a terra sua
homines
interl.| Iudeos
et multiplicabitur
interl.| alias deserta
interl.| vel adeo
que derelicta fuerat
interl.| erat
in medio terre
interl.| ubi captiva tenebitur
Numérotation du verset Is. 6,13 
Et
interl.| tamen
interl.| id est vix in ea decima pars remanebit vel in toto orbe vel in Iudea
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 80ra ; facsim., p. 15a} ET  ADHUC. Et pro id est adhuc ex ea gente decimatio quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit.
et convertetur
interl.| iterum sub Adriano
interl.| reliquie Israel salve fient
et erit in ostensionem sicut terebinthus
interl.| sine foliis et fructu
et sicuti quercus
interl.| arida
que expandit ramos suos semen sanctum erit
interl.| apostoli et alii fideles unde: nisi Dominus sabaoth etc.
id quod steterit in ea.
interl.| per fidem ne cadat per infidelitatem
marg.| ET  ERIT  IN etc. Sub Adriano Iudea iterum vastata est quiquaginta fere anno post captivitatem Romanorum.
marg.| Prohibiti enim sunt publicis legibus Iudeam intrare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_6)

Notes :