Capitulum 58

Numérotation du verset Is. 58,1 

Clama
ne cesses
quasi tuba exalta vocem tuam
et annuntia populo meo
scelera
eorum et domui Iacob peccata
eorum
Numérotation du verset Is. 58,2 

me etenim de die in diem querunt
et scire vias meas
volunt
quasi gens que iustitiam fecerit
et que iudicium Dei sui non reliquerit
rogant me
iudicia iustitie appropinquare Deo volunt
Numérotation du verset Is. 58,3 

quare
ieiunavimus
et non aspexisti
humiliavimus
animam nostram
et nescisti
ecce
in die ieiunii vestri
invenitur voluntas vestra1
1 vestra] om. Weber
et omnes debitores vestros
repetitis
Numérotation du verset Is. 58,4 

ecce
ad lites
et contentiones
ieiunatis
et percutitis
pugno impie
nolite ieiunare
sicut usque ad hanc diem
ut audiatur in excelso clamor vester.
Numérotation du verset Is. 58,5 

Numquid tale
est ieiunium quod elegi2 per diem
2 clamor vester... elegi] om. #
affligere hominem animam suam
numquid contorquere
quasi circulum caput suum
et saccum
et cinerem sternere numquid istud vocavi3
3 vocabi] vocabis Weber
ieiunium
et diem acceptabilem Domino
Numérotation du verset Is. 58,6 

nonne hoc est magis ieiunium quod elegi
dissolve colligationes
impietatis
solve
fasciculos deprimentes
dimitte eos qui confracti sunt
liberos
et omne onus dirumpe
Numérotation du verset Is. 58,7 

frange esurienti panem
tuum
et
egenos
vagosque
induc in domum tuam
cum videris nudum
operi eum
et carnem tuam
ne despexeris
Numérotation du verset Is. 58,8 

tunc erumpet
quasi mane lumen tuum
et sanitas tua
citius orietur
et anteibit faciem tuam
iustitia tua
et gloria Domini
colliget te
Numérotation du verset Is. 58,9 

tunc invocabis
et Dominus exaudiet
clamabis et dicet ecce assum
si abstuleris
de medio tui catenam et desieris digitum extendere
et loqui quod non prodest
Numérotation du verset Is. 58,10 

cum effuderis
esurienti
animam tuam
et animam afflictam
repleveris
orietur in tenebris
lux tua
et tenebre tue
erunt sicut meridies
Numérotation du verset Is. 58,11 

et
requiem
tibi dabit Dominus semper
et implebit
splendoribus animam tuam
et ossa tua liberabit
et eris quasi hortus
irriguus
et sicut fons aquarum
cuius non deficient aque
Numérotation du verset Is. 58,12 

et
edificabuntur
in te
deserta
seculorum
fundamenta generationis et generationis
suscitabis
et vocaberis
edificator sepium
avertens semitas iniquitatum4
4 iniquitatum] in quietem Weber
Numérotation du verset Is. 58,13 

si averteris
a sabbato
pedem tuum
facere voluntatem tuam
in die sancto meo et vocaveris
sabbatum delicatum
et sanctum
Domini
gloriosum et glorificaveris
eum
dum non facis vias tuas
et non invenitur voluntas tua
ut loquaris sermonem
Numérotation du verset Is. 58,14 

tunc
delectaberis
super Domino et sustollam te
super altitudinem5
5 altitudinem] altitudines Weber
terre
et cibabo te hereditate Iacob patris tui
os enim Domini
locutum est

Capitulum 58

Numérotation du verset Is. 58,1 
interl.| tu tamen
interl.| aperte abiecto timore annuntia captivitatem iam imminentem et multorum necem advenientibus Romanis
ne cesses
interl.| a predicatione
quasi tuba exalta vocem tuam
interl.| ut ab omnibus possis audiri
et annuntia populo meo
interl.| quasi adhuc potest resipiscere
scelera
interl.| maiora
interl.| execrabilia idolatriam homicidium et huiusmodi
eorum et domui Iacob peccata
interl.| minora
eorum
marg.| CLAMA  NE  CESSES. Dominus ad prophetas vel ad apostolos finito scilicet priori capitulo in quo pax iustis et nulla requies nuntiatur impiis.
marg.| QUASI  TUBA etc. Ubi apostolis dicitur: in montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion nec buccina nec tuba assumitur sed montem iubetur ascendere et propria voce personare. Hic autem quia et peccatores sunt et deorsum quibus est nuntiandum non iubetur propheta in montem ascendere sed tantum vocem suam sicut tubam exaltare et futura nuntiare bella. Ut quomodo mortui ad vocem tube sunt vivificandi. (Unde canet enim tuba et mortui resurgent) sic Israel peccato mortuus audiat scelera sua.
marg.| POPULO  MEO. Ac si dicat videant qualem Patrem perdiderunt qui etiam peccatores populum suum vocat.
Numérotation du verset Is. 58,2 
me etenim de die in diem querunt
interl.| ore etsi non corde ad templum ad synagogam conveniendo legem Dei legendo
interl.| quotidie
et scire vias meas
interl.| actiones voluntates
volunt
interl.| non vere
quasi gens que iustitiam fecerit
interl.| quia idola non coluit
et que iudicium Dei sui non reliquerit
interl.| Christum qui omnes iustificat idem iudicium quia Pater non iudicat quemquam
interl.| legem vel veram fidem de qua iustus vivit
rogant me
interl.| ut scilicet faciam
iudicia iustitie appropinquare Deo volunt
interl.| voce ; undea:"Populus hic labiis me honorat cor autem longe a me".
a Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
interl.| voce tantum
interl.| cui non loco propinquatur sed merito
interl.| quasi ideo non exaudiam
marg.| QUASI. Hoc est quare non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia iustitiam faciunt iuste et pie viventes Christum verum Deum et verum hominem confitentes.
marg.| ROGANT. Alia temeritas Iudeorum quasi confidentes in conscientia bona iudicium iustum postulant secundum illud: iudica me Domine quoninam ego in innocentia mea ingresus sum.
Numérotation du verset Is. 58,3 
interl.| dicentes
quare
interl.| iniustitie arguunt Deum quasi non respiciat opera bona
ieiunavimus
interl.| ventris esuriem putant virtutem unde ieiuno bis in sabbato
et non aspexisti
interl.| quasi gratum
humiliavimus
interl.| affliximus ieiunando
animam nostram
interl.| vitam animalem
et nescisti
interl.| non placuit tibi
marg.| QUARE  IEIUNAVIMUS. Obliti sunt veteris historie quia Dominus non respexit ad munera Caim eo quod non recte dividebat cum fratre cui caritatem Dei invidebat.
ecce
interl.| responsio
in die ieiunii vestri
interl.| non mei
interl.| quasi non ex auditio quia sine misericordia et pro laude et pro vana gloria ieiunatis
invenitur voluntas vestra1
1 vestra] om. Weber
interl.| non Dei
interl.| carnalis
interl.| ieiunia non contemno sed que obsunt ieiuniis
interl.| vel voluntas in cibis scilicet lautioribus
et omnes debitores vestros
interl.| ideo forsitan sepe ieiunabant ut repetendis debitis vacarent
repetitis
interl.| cum lite
marg.| ECCE  IN  DIE  IEIUNII. Ieiunium Deo acceptum est non solum a cibis sed ab omnibus rebus illicitis abstinere.
marg.| VOLUNTAS  VESTRA. GREGORIUS. Voluntas ad iustitiam pignus pertinet ad iram. In cassum per penitentiam corpus atteritur si in ordinatis motibus mens vitiis dissipatur.
marg.| REPETITIS. Qui repetit non habentem Deo facit violentiam.
Numérotation du verset Is. 58,4 
ecce
interl.| quia
ad lites
interl.| contra debitores
et contentiones
interl.| homo interior nescitur carnibus draconis qui datus in escam populis Ethiopum
ieiunatis
interl.| exterius
et percutitis
interl.| resistentes
pugno impie
interl.| quod peius est
interl.| exigentes etiam que non accommodastis
interl.| quasi si vultis ut exaudiam vos
sicut usque ad hanc diem
interl.| sine misericordia
interl.| pro laude hominum ut audiatur dum oratis in synagogis et in angulis platearum ut videamini ab hominibus.
ut audiatur in excelso clamor vester.
interl.| intra in cubiculum et cluso hostio ora Patrem tuum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 115ra ; facsim., p. 85a} NOLITE  IEIUNARE. Ne videatur reprobare ieiunium docet quomodo sit ieiunandum.
Numérotation du verset Is. 58,5 
Numquid tale
interl.| quale agitis
est ieiunium quod elegi2 per diem
2 clamor vester... elegi] om. Ed1462 #
interl.| totam
affligere hominem animam suam
interl.| non emendare
interl.| abstinendo a cibis non ab illicitis
numquid contorquere
interl.| exterius tantum
interl.| inclinando ad pedes vel in circuitu sicut monachi
quasi circulum caput suum
interl.| hec bona sunt et accepta Deo si fiant corde puro
et saccum
interl.| induere
et cinerem sternere numquid istud vocavi3
3 vocabi] vocabis Weber
interl.| alias [voca]bis
ieiunium
interl.| acceptabile Deo
et diem acceptabilem Domino
interl.| non sed hoc est magis
Numérotation du verset Is. 58,6 
nonne hoc est magis ieiunium quod elegi
interl.| ostenso quale ieiunium reprobet quale approbet ostenditur
dissolve colligationes
interl.| falsas cartas de quibus dicebant obligatos pauperes
impietatis
interl.| non prohibet sua repetere
interl.| id est
solve
interl.| sine lite
fasciculos deprimentes
interl.| cartarum
interl.| falsa cirographa quibus innocentes opprimebant feneratores
dimitte eos qui confracti sunt
interl.| fame vel longa servitute aliquando enim ultra terminum detinebant eos
interl.| quo pro fame se vendiderunt quod sepe faciebant
liberos
interl.| a servitute
et omne onus dirumpe
interl.| servitutis vel peccati
marg.| COLLIGATIONES. Peccata intelligimus que in die ieiunii proximis dimittere iubemur ut nobis dimittat Deus ut securi dicamus dimitte nobis debita nostra sicut et nos.
marg.| SEPTUAGINTA. apertius. Omnem scripturam iniquam conscinde falsa scilicet cirographa quibus sepe pauperes deprimebant impie. Si enim impium est debitum ab eis exigere qui non possunt reddere multo magis ab his qui non debent.
marg.| TROPOLOGICE. Qui ieiunat ab omnibus malis et vult ieiunium suum respici non solum declinet a malo sed etiam faciat bonum ut solvat vinculum iniquitatis quo simplices hereticorum ligati sunt faudibus. Unde declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Huiusmodi enim qui fracti sunt dimittere debet vir ecclesiasticus atque dissolvere omnem scripturam herticorum. Unde propheta: ve qui scribunt iniquitatem etc. Frangat quoque esurientibus panem doctrine Dominus enim fractos panes apostolis tradidit quos eis in septem sprotis et duodecim cophinis comminutos atque confractos in evangelio non integros sicut erant in lege dereliquit ut haberent quod pauperibus erogarent. Quos non habentes calorem fidei et extra Ecclesiam algentes frigore infidelitatis inopes atque peregrinos inducat in domum Ecclesie et operiat incorruptionis pallio ut tunc a Christi vestiti non maneant in sepulchris quod de eo legimus qui possessus a demonum legione in monumentis mortuorum habitabat nudus. Cumque hoc fecerit carnem suam ne despexerit id est spiritualiter domesticos fidei quod dixerunt septuaginta domesticos seminis tui ne despexeris.
Numérotation du verset Is. 58,7 
frange esurienti panem
interl.| quasi dicat aliquis debitores non habeo quid faciam ut suscipiatur ieiunium meum frange esurienti panem
tuum
interl.| non alienum
marg.| FRANGE  ESURIENTI  PANEM  TUUM. Panem esurienti frangimus cum Christi fidem qui panis vivus est et scripturam sacram que spiritualis est nobis victus aliis manifestamus.
marg.| Si non potes totum dare vel ut multis prosit dispersit dedit pauperibus. {t. 3: Erfurt, f. 115rb ; facsim., p. 85b} Quod manducaturus eras si non ieiunares da pauperibus ut ieiunium tuum non sit lucrum marsupii sed anime saturitas.
et
interl.| ne de paupertate causeris
egenos
interl.| a quibus non exspectas premium
vagosque
interl.| hospitales invicem
interl.| egenos et vagos in domum inducimus cum discordantes in fraternam pacem et caritatis unitatem revocamus
induc in domum tuam
interl.| conductam si non habes tuam
interl.| prebe tectum accipe celum si non potes prebere panem
cum videris nudum
interl.| fide virtutibus et operibus
operi eum
interl.| verbo et exemplo
et carnem tuam
interl.| peccatorem tibi similem
ne despexeris
interl.| considerans te ipsum ne et tu etc.
marg.| ET  CARNEM  TUAM. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi considerans te mortalem et passibilem. Unde: visitans speciem tuam non peccabis.
Numérotation du verset Is. 58,8 
tunc erumpet
interl.| cum hec feceris
quasi mane lumen tuum
interl.| Christus
marg.| LUMEN  TUUM. Sicut matutina lux solvit tenebras ita lumen veritatis fugat errores.
et sanitas tua
interl.| remissio omnium peccatorum
citius orietur
interl.| sicut so in mane
interl.| unde timentibus nomem meum orietur sol iustitie
et anteibit faciem tuam
interl.| ad presentiam iudicis ad beatitudinem unde ecce homo et opera eius
iustitia tua
interl.| bona opera
et gloria Domini
interl.| Filius de quo exurge gloria mea
colliget te
interl.| in protectione misericordie
interl.| ut glorificeris apud Deum et hominem
marg.| IUSTITIA. Christus qui omnes iustificat ante ibit ad gloriam unde vado vobis parare locum. Idem et gloria Domini colliget te id est suscipiet ad se qui dixit ubi ego sum illic et minister meus.
Numérotation du verset Is. 58,9 
tunc invocabis
interl.| ore corde et opere
et Dominus exaudiet
interl.| cuius voluntatem fecisti
interl.| beneficiis respondendo
clamabis et dicet ecce assum
interl.| ad remunerandum qui affui in bonis operibus auxilium
si abstuleris
interl.| deposueris
{t. 3: Erfurt, f. 115rb ; facsim., p. 85b} de medio tui catenam et desieris digitum extendere
interl.| detrahere
et loqui quod non prodest
interl.| sed obest
marg.| CATHENAM. Peccatorum unde: funes peccatorum circumplexi sunt me et funibus peccatorum suorum constringitur quisque.
marg.| DIGITUM  EXTENDERE. Proximos notare detrahere id est non solum non cogites et non facias hec sed ne detrahas.
Numérotation du verset Is. 58,10 
cum effuderis
interl.| larga pietate
esurienti
interl.| panem spiritualem vel corporalem
animam tuam
interl.| voluntatem compatientem
et animam afflictam
interl.| quacumque angustia
repleveris
interl.| quocumque beneficio non modo sustentando sed etiam satiando si potes
orietur in tenebris
interl.| peccatorum fugandis
lux tua
interl.| Christus
et tenebre tue
interl.| peccata
interl.| fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino
erunt sicut meridies
interl.| claritas iustitie
Numérotation du verset Is. 58,11 
et
interl.| tunc
requiem
interl.| eternam
tibi dabit Dominus semper
interl.| cum tenebre tue erunt sicut meridies
et implebit
interl.| unde tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum
splendoribus animam tuam
interl.| virtutibus vel visione deitatis
et ossa tua liberabit
interl.| ab igne eterno
interl.| virtutes ne deficiant vel corpus in die iudicii suscitabit
et eris quasi hortus
interl.| fidelis vel Ecclesia
irriguus
interl.| virtutum floribus et operum fructibus conspicuus
marg.| ORTUS  IRRIGUUS. Voluptatis paradisus quem plantavit Dominus Deus a principio scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est cuius non deficiunt aque doctrine spirituales que Ecclesiam irrigant et hoc est. Et eris quasi ortus irriguus o fidelis vel Ecclesia.
et sicut fons aquarum
interl.| Christus
interl.| spiritualium
cuius non deficient aque
interl.| celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
marg.| SICUT  FONS. Assimilaberis Christo capiti tuo.
Numérotation du verset Is. 58,12 
et
interl.| preter cetera
edificabuntur
interl.| in Ecclesia per fidem
in te
interl.| o Ecclesia
deserta
interl.| propter infidelitatem
interl.| conventicula Iudeorum
seculorum
interl.| multorum
fundamenta generationis et generationis
interl.| utriusque populi
suscitabis
interl.| o Ecclesia
interl.| confitendo Christum verum Deum et verum hominem
et vocaberis
interl.| predicator
edificator sepium
interl.| doctrinarum quibus munitur Ecclesia
avertens semitas iniquitatum4
4 iniquitatum] in quietem Weber
interl.| vel in quietem
interl.| errorum quibus non est quies nec pax qui est Christus
marg.| EDIFICABUNTUR. Iudei referunt hoc ad restaurationem que facta est sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hec referri possunt.
marg.| FUNDAMENTA. Apostolos prophetas et similes unde fundamentum eius in montibus est. Fundamentum autem singularis numeri Christus est unde: fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est quod est Christus Iesus.
marg.| INIQUITATUM. Vel in quietem scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.
Numérotation du verset Is. 58,13 
si averteris
interl.| ne transgrediaris
interl.| ne malafacias in die sabbati
a sabbato
interl.| quiete anime que omni tempore celebranda
pedem tuum
interl.| mei autem pene moti sunt pedes
facere voluntatem tuam
interl.| carnis
in die sancto meo et vocaveris
interl.| celebrans Domino sabbata delicata
sabbatum delicatum
interl.| Deo acceptum
et sanctum
interl.| purum
Domini
interl.| non tuum
gloriosum et glorificaveris
interl.| in operibus tuis
eum
interl.| Dominum
interl.| vel diem sabbati
dum non facis vias tuas
interl.| actiones pravas
et non invenitur voluntas tua
interl.| ut nec scilicet opere pecces nec voluntate
ut loquaris sermonem
interl.| odiosum vel otiosum
Numérotation du verset Is. 58,14 
tunc
interl.| cum supradicta feceris
delectaberis
interl.| delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
super Domino et sustollam te
interl.| in eterna beatitudine
super altitudinem5
5 altitudinem] altitudines Weber
interl.| alias [altitudi]nes
terre
interl.| eterne soliditatis hoc enim solum elementum immobile et solidum
marg.| TERRE. Viventium que sursum non deorsum. Unde Loth dicitur: in monte salvum te fac.
et cibabo te hereditate Iacob patris tui
interl.| scilicet patria vera
interl.| quam «nec #oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit».b
b Cf. 1Cor. 2, 9.
os enim Domini
interl.| quasi vera sunt hec omnia os enim Domini
locutum est
interl.| per prophetam
interl.| sermonem scilicet
marg.| HEREDITATE. Celesti quam dedi Iacob cuius filius es per fidem et operationem vitia atque peccata supplantando cuius enim quis immitator fuerit eius {t. 3: Erfurt, f. 115va ; facsim., p. 86a} filius dicitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 58), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_58)

Notes :