Glossa ordinaria

Capitulum 38

Numérotation du verset Is. 38,1 

In diebus illis
egrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: Hec dicit Dominus dispone domui tue
quia morieris tu et non vives.
Numérotation du verset Is. 38,2 

et convertit Ezechias faciem suam ad parietem
et oravit ad Dominum
Numérotation du verset Is. 38,3 

et dixit: Obsecro Domine memento queso quomodo ambulaverim coram te in veritate
et in corde perfecto
et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno.
Numérotation du verset Is. 38,4 

Et factum est verbum Domini ad Isaiam
dicens:
Numérotation du verset Is. 38,5 

Vade et dic Ezechie:Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
Audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam1
1 lacrimas tuas Rusch ] lacrimam tuam Weber
ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos
Numérotation du verset Is. 38,6 

et de manu regis Assyriorum eruam te
et civitatem istam et protegam eam
Numérotation du verset Is. 38,7 

hoc autem tibi erit signum
a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
Numérotation du verset Is. 38,8 

ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis
et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
Numérotation du verset Is. 38,9 

scriptura Ezechie regis Iuda
cum egrotasset et convaluisset de infirmitate sua
Numérotation du verset Is. 38,10 

ego dixi in dimidio dierum meorum
vadam ad portas inferi
quesivi residuum annorum meorum
Numérotation du verset Is. 38,11 

dixi
non videbo Deum2
2 Deum] Dominum Weber
Dominum in terra
Viventium
non aspiciam hominem ultra
et habitatorem
quievit
Numérotation du verset Is. 38,12 

Generatio
mea ablata est
et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum
precisa est
velut a texente
vita mea dum adhuc ordirer succidit me
de mane usque ad vesperam finies me
Numérotation du verset Is. 38,13 

sperabam usque ad mane
Quasi
Leo
sic contrivit
omnia ossa mea
de mane usque ad vesperam finies me
Numérotation du verset Is. 38,14 

sicut pullus hirundinis
sic clamabo,
meditabor
ut columba
attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum
Domine vim
patior
responde3 pro me.
3 responde] sponde Weber
Numérotation du verset Is. 38,15 

Quid dicam
aut quid respondebit mihi
cum ipse fecerim4
4 fecerim] fecerit Weber
Recogitabo
omnes annos meos
in amaritudine anime mee
Numérotation du verset Is. 38,16 

Domine si5 sic
5 si] om. Weber
Vivitur
et in talibus vita
spiritus mei corripies me
Et
vivificabis me
Numérotation du verset Is. 38,17 

ecce in pace amaritudo mea amarissima
tu autem eruisti
animam meam ut non periret
proiecisti
post tergum tuum
omnia peccata mea
Numérotation du verset Is. 38,18 

quia non infernus
confitebitur tibi
neque mors
laudabit te non exspectabunt qui descendunt
in lacum
veritatem tuam
Numérotation du verset Is. 38,19 

vivens vivens ipse
confitebitur tibi
sicut et ego hodie
pater
filiis
notam faciet veritatem tuam
Numérotation du verset Is. 38,20 

Domine salvum me fac
et psalmos nostros cantabimus
cunctis diebus vite nostre in domo Domini
Numérotation du verset Is. 38,21 

et iussit
Isaias ut tollerent massam de ficis
et cataplasmarent super vulnus
et sanaretur
Numérotation du verset Is. 38,22 

et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

Capitulum 38

Numérotation du verset Is. 38,1 
In diebus illis
interl.| in diebus illis id est quibus mortuus est Sennacherib
{t. 3: Erfurt, f. 102rb ; facsim., p. 59b} egrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: Hec dicit Dominus dispone domui tue
interl.| quis in regno succedat etc.
quia morieris tu et non vives.
marg.| EGROTAVIT. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit sed in superbia evanuit sicut Regum et Paralipomenon liber aperit.
marg.| Que Deus diligit corripit ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos.
marg.| MORIERIS  TU  ET  NON  VIVES. Cui simile Ninive subvertetur et multa sub comminatione predicta nec impleta non Deo mutante sententiam sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim penitens est super malitia.
marg.| AUGUSTINUS. In Psalmo quinquagintaa: «Incerta et occulta sapientie tue manifestasti mihi». Sub hoc incerto Ninivite penituerunt. Dixerunt enim quis scit si convertatur et ignoscat Deus ? Stetit ergo Ninive. An eversa est aliter videtur hominibus aliter Deo. Ego autem impletum esse quod propheta predixit video. Respice que fuit Ninive et vide que versa est in malo edificata est in bono. Sic dictum est Ieremie: ecce dabo tibi eredicare subfodere et rursus edificare et plantare. Et inde est etiam illa vox ego percutiam et ego sanabo.
a Ps. 50, 8.
marg.| GREGORIUS. Cum prophetia rerum eventus immobili veritate pronuntiet falsum videtur quod Isaias ait1 ad regem egrotantem: Dispone domui tue quia morieris tu et non vives cum regi penitenti et oranti quindecim annos addiderit Dominus ad vitam. Similiter de Iona dicitur quod predicavit Ninivitis adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur et tamen postea ante quadraginta dies Ninivite misericordiam Dei consecuti sunt. Sed dicendum est quod prophete in libro ipso2 prescientie Dei ubi omnia scripta sunt legentes non omnia percipiebant sed quedam et eodem modo quo Deus permittebat. Legerat enim Isaias in illo libro quod3 Ezechias secundum opera que fecerat longiorem non merebatur vitam et secundum rei physicam habere non poterat. Sed non legerat quod per lacrimas et orationes esset impetraturus. Legerat4 similiter Ionas in eodem libro quod Ninivitarum nequitia secundum hoc5 quod agebant quadragesimo6 die complenda erat et ita civitas eorum destruenda. Sed illud non legerat quod per suam commonitionem7 essent acturi penitentiam et ita misericordiam consecuturi. {t. 3: Erfurt, f. 102rb ; facsim., p. 59b} Uterque igitur quod8 legerat predicavit et quantum ad eos pertinebat incommutabilis erat veritas quia neminem intendebant fallere9. Dicit enim Augustinus: quicumque sic credit ut loquitur et si non vera loquitur tamen fideliter loquitur. Dominus enim secundum quod Gregorius10 dicit sententiam mutat sed non consilium. Sententiam11 debemus intelligere sensum verborum, consilium vero12 ab eterna dispositione est. Sententiam vero servis suis Deus13 revelaverat non tamen consilium sed ut eorum comminationibus penitentiam incuteret14 populis suis et sic eorum misereretur. Videtur tamen quod ea verba que dixerunt in libro vite non legissent15. Cum enim Isaias simpliciter diceret ‘morieris et non vives et Ionas Ninive subvertetur’ et ista non essent futura non videntur illa esse in16 libro Dei que non erant futura. Sed sciendum est quod Deus duobus modis aliquas res considerat17 secundum merita et secundum rei naturam que dicuntur cause inferiores esse et secundum suum consilium. Unde Ezechiam moriturum Deus18 previderat secundum meritum vel secundum19 physicam licet non futurum et non moriturum secundum consilium suum20. Utrumque igitur scriptum erat in libro vite sed alterum suo prophete permisit legendum alterum vero non21 permissum est. Verum22 dixit nec est deceptus quia sic legit nec est mentitus quia sic credidit et secundum illas inferiores causas locutus est quamvis simpliciter et sine additamento. Si quis videret cecum et diceret: iste amplius non videbit etiam si divino consilio lumen reciperet ille non mentiretur quia rei physicam esset secutus. Eodem modo et Ionas subversionem Ninivitarum vidit in mente divina que tamen futura non erat quia illud quod vidit secundum merita eorum vidit. Quod vero conversi23 sunt consilio Dei fuit quod ipse non vidit.A
A ¶Codd. : Cas245² (sine auctor.) Rusch
1 Isaias ait] dixit Isaias Cas245
2 libro ipso] illo libro Cas245
3 quod] + rex Cas245
4 Legerat] Legant Cas245
5 hoc] om. Cas245
6 agebant XL Rusch ] agebat quagragesimo Cas245
7 commonitionem] commutationem cacogr. Cas245
8 quod] ut Cas245
9 int. fallere] inv. Cas245
10 Dominus... Gregorius] Deus etiam Gregorius Cs245
11 mutat... Sententiam] sed consilium non mutat. Sententiam autem Cas245
12 vero] + eius Cas245
13 servis... Deus] Deus prophetis suis Cas345
14 pen. incuteret] inv. Cas245
15 in libr. v. – non leg.] inv. Cas245
16 esse in] fuisse de Cas245
17 considerat] + scilicet Cas245
18 Ezechiam... Deus] Ezechia moriturum namque Deus eum Cas245
19 secundum] om. Cas245
20 c. s. ] inv. Cas245
21 vero non] numquam Cas245
22 Verum] inde Cas245
23 conversi] subversi non Cas245
Numérotation du verset Is. 38,2 
et convertit Ezechias faciem suam ad parietem
interl.| quia ad templum ire non poterat
interl.| domus vel templi ne gemitus audiatur vel lacrime videantur
marg.| AD  PARIETEM. Templi scilicet. Iuxta quod Salomon extruxit palacium. Obsecro Domine. Iturus ad Dominum narrat opera sua. Felix conscientia que in tempore malorum potest recordari bonorum.
et oravit ad Dominum
Numérotation du verset Is. 38,3 
et dixit: Obsecro Domine memento queso quomodo ambulaverim coram te in veritate
interl.| religionis
et in corde perfecto
interl.| non claudicans post idola quis enim gloriatur mundum se habere cor
marg.| OBSECRO  DOMINE. Audiens se moriturum non annos plurimos petit sed Dei iudicio dimittit quid prestare velit. Noverat Salomonem Deo placuisse quia non petierit ampliores annos vite.
et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno.
marg.| ET  QUOD  BONUM. Idola patris sui destruxit hostia domus Domini que ille clauserat aperuit serpentem eneum quem in Gabaon Iudei adorabant comminuit et in ventum supersit.
marg.| ET  FLEVIT. Flevit quia moriebatur sine filiis et promissionem patribus suis factam timebat perituram pro peccatis suis de qua ad David cum dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum quod egredietur de lumbis tuis et ponam illud super tronum Israel in sempiternum et erit mihi in filium et ego ero illi in patrem. Alii asserunt etiam sanctos morte terreri pro incertitudine iudicii. Notandum autem quod dies moris non necessitate singulis prestita sit sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis vel vivat aliquis vel moriatur presertim cum nunc statuta mortis necessitas differatur et post mortem plurimos resuscitatos legamus.
Numérotation du verset Is. 38,4 
Et factum est verbum Domini ad Isaiam
interl.| priusquam exiret mediam partem atrii
dicens:
marg.| ET  FACTUM  EST etc. Prepostero ordine hic refertur historia que in Regum volumine consequentius legitur.
Numérotation du verset Is. 38,5 
Vade et dic Ezechie:Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
interl.| cuius promissionem desideras opera sectaris fecit enim rectum sicut David pater eius quia ambulasti in veritate et in corde perfecto
Audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam24
24 lacrimas tuas Rusch ] lacrimam tuam Weber
interl.| quia flevisti fletu magnoB
B ¶Codd. : Cas245² Rusch
ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos
interl.| quos non postulasti
marg.| ECCE  EGO  ADIICIAM  SUPER  DIES. Secundum quod visum est. In prescientia enim in {t. 3: Erfurt, f. 102va ; facsim., p. 60a} qua et hi anni erant nihil additum est presciebat enim Deus eum quidem usque ad mortem infirmitate affligendum sed oratione et penitentia convaliturum.
marg.| Dicunt quidam quod25 male vivendo non mereatur quis ad vite sue terminum pervenire vel bene agendo ante tempus mereatur rapi ad premia vite. Unde: «viri sanguinum non dimidiabunt dies suos». Et illud: «Raptus est ne malitia mutaret cor illius26.C
C ¶Codd. : Cas245, Rusch
25 quidam quod] autem quod vel Cas245
26 illius] eius Cas245
marg.| Historia libri Regum et Paralipomenon prophetie mixta est quia et prophetia historie copulata de liberatione urbis de interitu Assyrii de reversione solis et de annis Ezechie additis.
Numérotation du verset Is. 38,6 
et de manu regis Assyriorum eruam te
interl.| insuper regni securitas promittitur
{t. 3: Erfurt, f. 102va ; facsim., p. 60a} et civitatem istam et protegam eam
Numérotation du verset Is. 38,7 
hoc autem tibi erit signum
interl.| Iudei semper querunt signum
a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
marg.| HOC  AUTEM  TIBI  ERIT  SIGNUM. Presentis scilicet temporis et futuri ut quando sol revertitur ad exordium suum. Ita Ezechie vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vite spacia protelentur.
Numérotation du verset Is. 38,8 
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis
interl.| a decima enim hora in primam et pene duplicatus est dies
et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
Numérotation du verset Is. 38,9 
scriptura Ezechie regis Iuda
interl.| Septuaginta: oratio sed hoc melius quia preterita narrat de beneficio agens gratias
cum egrotasset et convaluisset de infirmitate sua
Numérotation du verset Is. 38,10 
ego dixi in dimidio dierum meorum
interl.| quia non complebo numerum annorum meorum sicut patres mei
interl.| desperando
interl.| in angustia
vadam ad portas inferi
interl.| ad portas id est vitia que porte inferi
quesivi residuum annorum meorum
interl.| ob superbiam mihi ablatum
marg.| EGO  DIXI. Cum Deus Ezechie sine labore victoriam dedisset nec ille ei condignas gratias reddidisset infirmitate coactus laudes persolvit quas in prosperitate neglexit et postquam convaluit quod in angustia congitaverat edicit. Ego dixi in dimidio etc. Sancti implent dies suos sanctos Abraham mortuus est plenus dierum in senectute bona peccatores in dimidio dierum moriuntur.
marg.| IN  DIMIDIO. Viri impii non dimidi abunt dies suos quia non implent opera virtutum nec penitendo emendant delicta.
marg.| AD  PORTAS  INFERI. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi
Numérotation du verset Is. 38,11 
dixi
interl.| apud me
non videbo Deum27
27 Deum] Dominum Weber
interl.| damnatus apud inferos
interl.| Dominus secundum Hieronymum
Dominum in terra
interl.| beatitudine
Viventium
interl.| sanctorum
non aspiciam hominem ultra
interl.| timet ne aspiciat cum sanctis Dei et habitet in requie et Deum videat
interl.| Christum nobis promissum verum hominem et verum Deum
et habitatorem
interl.| ipsum Christum vel quemlibet iustum
quievit
interl.| eterne
marg.| QUIETIS. Quidam codices habent quievit generatio mea quod et Hieronymus aliquando transtulit deceptus ambiguitate verbi et postea correxit.
Numérotation du verset Is. 38,12 
Generatio
interl.| filiorum
mea ablata est
interl.| mihi
interl.| vel quietis generatio ablata est ut sic incipiat versus
et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum
interl.| plicatu sic generatio mea ne extendatur in posteros
precisa est
interl.| ante tempus
velut a texente
interl.| tela imperfecta
vita mea dum adhuc ordirer succidit me
interl.| in iuventute
interl.| dicebam
de mane usque ad vesperam finies me
interl.| o Domine
interl.| more infirmi qui finiri vel mutari sperat infirmitatem suam mutatione temporis
Numérotation du verset Is. 38,13 
sperabam usque ad mane
interl.| et de nocte sperabam usque ad mane
interl.| sicut Iob qui in die exspectabat noctem et econverso
Quasi
interl.| scilicet
Leo
interl.| omnipotens
sic contrivit
interl.| omnia comminuens
omnia ossa mea
interl.| non solum carnes
de mane usque ad vesperam finies me
interl.| suspensive dicit quasi aut mane aut vespere dabis mihi finem
interl.| et hoc dicebat
Numérotation du verset Is. 38,14 
sicut pullus hirundinis
interl.| ad matrem clamat ut escam percipiat
sic clamabo,
interl.| ad Deum
meditabor
interl.| in Domino
ut columba
interl.| gemitu compunctus
attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum
interl.| ad Dominum unde auxilium
Domine vim
interl.| violentiam infirmitatis ultra vires corporis
patior
interl.| plusquam poscunt merita
responde28 pro me.
28 responde] sponde Weber
interl.| vel: sponde idem est
marg.| RESPONDE. Quod erravi emmendabo tu esto fideiussor et protector. {t. 3: Erfurt, f. 102vb ; facsim., p. 60b} Non est enim volentis neque currentis sed Dei miserentis.
Numérotation du verset Is. 38,15 
Quid dicam
interl.| factori meo
interl.| in se revertitur
aut quid respondebit mihi
interl.| fugulus luto
cum ipse fecerim29
29 fecerim] fecerit Weber
interl.| vel: fecerit
Recogitabo
interl.| alii reputabo
omnes annos meos
interl.| etiam infelices
in amaritudine anime mee
marg.| CUM  IPSE  FECERIM. Hoc mihi iuste quasi non restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit.
marg.| RECOGITABO. Quod preteritum est non adiuvat sustinentem. Unde stulta est Epicuri sententia qui asserit recordatione preteritorum bonorum mala presentia mitigari.
marg.| IN  AMARITUDINE. Quasi et hi etiam in amaritudine quia presens tribulatio nihil boni preteriti sentit et semper humana felicitas aliquibus aspergitur adversis.
Numérotation du verset Is. 38,16 
30 si] om. Weber
interl.| vel sic vel sic
Vivitur
interl.| de statu humane vite philosophatur iam securus
et in talibus vita
interl.| fragilis et caduca vita et miseriis plena ut scilicet facile cadat
spiritus mei corripies me
interl.| severitate tua et culpa mea
Et
interl.| sic
vivificabis me
interl.| misericordia
interl.| salutem et vitam dando
Numérotation du verset Is. 38,17 
ecce in pace amaritudo mea amarissima
interl.| percusso enim Assyrio pax erat in populo
tu autem eruisti
interl.| corrigendo
interl.| per flagella
animam meam ut non periret
interl.| modo in inferno presentis vite vel future
proiecisti
interl.| ne memineris
post tergum tuum
interl.| vel sensum tuum vel meum
omnia peccata mea
interl.| ne ego aspicerem ea sed tuam misericordiam
Numérotation du verset Is. 38,18 
quia non infernus
interl.| reprobi semel damnati
interl.| in infreno autem quis confitebitur tibi
confitebitur tibi
interl.| laudando
neque mors
interl.| diabolus
laudabit te non exspectabunt qui descendunt
interl.| qui omnino damnati
in lacum
interl.| inferni
veritatem tuam
interl.| Filii liberationem qui dicit: ego sum via veritas et vita
marg.| QUIA  NON. Sine fine dampnati neque in inferno penitentiam agunt neque laudes Deo referunt.
Numérotation du verset Is. 38,19 
vivens vivens ipse
interl.| nunc protectione tua
confitebitur tibi
interl.| in futura requie
interl.| laudando
sicut et ego hodie
interl.| liberatus ab hostibus gratias ago
pater
interl.| bonus ut David
filiis
interl.| illis quos post genuit quia tunc non habebat filios
notam faciet veritatem tuam
interl.| cultum vere religionis
marg.| VIVENS  VIVENS  CONFITEBITUR. Non infernus vel mors pater filiis. Interroga patrem tuum et dicent tibi.
Numérotation du verset Is. 38,20 
interl.| ergo
Domine salvum me fac
interl.| ab Assyrio a morte anime
et psalmos nostros cantabimus
interl.| ego et populus meus laudant usque hodie Iudei et si non prosit illis
cunctis diebus vite nostre in domo Domini
interl.| templo
interl.| corde
Numérotation du verset Is. 38,21 
et iussit
interl.| famulis regis
Isaias ut tollerent massam de ficis
interl.| ut Dei miraculo mirabilior esset potentia morbo enim regio secundum Symachum laborabat cui nocent omnia dulcia vel tacta ut aiunt vel gustata
et cataplasmarent super vulnus
interl.| a Domino inflictum non corpus totum
et sanaretur
marg.| SUPER  VULNUS aiunt hebrei sin ulcus sonare non vulnus quod Aquila et Symachus morbum regium interpretati sunt. Alii non ulcus sed apostema suscpicati sunt cui iuxta artem medicorum siccioribus ficis et contusis subveniatur quibus sanies in superficiem cutis provocatur nec spernendam esse medicinam cum Deus fecerit eam.
Numérotation du verset Is. 38,22 
et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
interl.| histeron proteron ante enim hec dicta sunt quam que de sanitate et oratione precesserunt



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_38)

Notes :