Capitulum 7
Numérotation du verset
Is. 7,1
Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan filii Ozie regis Iuda ascendit Rasin rex Syrie
et Phacee
filius Romelie rex Israel in Hierusalem ad preliandum contra eam et non potuerunt debellare eama.
0 Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 25-31. <Parall
.
> Glossa ordinaria (Os. 5, 13).
Numérotation du verset
Is. 7,2
et nuntiaverunt domui
David dicentes requievit
Syria super Ephraim
et commotum est
cor eius
et cor populi eius
sicut moventur ligna
silvarum a facie venti
Numérotation du verset
Is. 7,3
et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Achaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aqueductus piscine superioris
in via agri Fullonis
Numérotation du verset
Is. 7,4
et dices ad eum vide ut sileas noli timere
et cor tuum ne formidet
a duobus caudis titionum fumigantium istorum
in ira furoris
Rasin et Syrie et filii Romelie
Numérotation du verset
Is. 7,5
eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim
et filius
Romelie dicentes
Numérotation du verset
Is. 7,6
ascendamus ad Iudam
et suscitemus eum
et avellamus eum ad nos
et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
Numérotation du verset
Is. 7,7
hec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
Numérotation du verset
Is. 7,8
sed caput Syrie Damascus et caput Damasci Rasin et
adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
Numérotation du verset
Is. 7,9
et caput Ephraim Samaria et caput Samarie filius Romelie si non credideritis
non permanebitis
Numérotation du verset
Is. 7,10
et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens
Numérotation du verset
Is. 7,11
pete tibi signum
a Domino
Deo tuo
in profundum
Inferni
sive in excelsum supra
Numérotation du verset
Is. 7,12
et dixit Achaz
non petam et non temptabo Dominum
Numérotation du verset
Is. 7,13
et dixit
audite ergo domus David
numquid parum vobis est
molestos esse hominibus
quia molesti estis et Deo meo
Numérotation du verset
Is. 7,14
propter hoc
dabit Dominus ipse vobis signum
Ecce
virgo concipiet et pariet filium
et
vocabitis
nomen eius Emmanuel
Numérotation du verset
Is. 7,15
butyrum et mel comedet
ut sciat
reprobare malum
et eligere bonum
Numérotation du verset
Is. 7,16
Quia
antequam
sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra
quam tu detestaris a facie duum regum suorum
Numérotation du verset
Is. 7,17
adducet Dominus super te
et super populum tuum et super domum patris tui dies
qui non venerunt
a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 7,18
et erit in die illa sibilabit
Dominus musce que est in extremo fluminum Egypti
et api
que est in terra Assur
Numérotation du verset
Is. 7,19
et venient
et requiescent omnes in torrentibus
vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
Numérotation du verset
Is. 7,20
in die illa radet Dominus in novacula
acuta1
1 acuta] conducta
Weber
in his qui trans Flumen sunt
in rege Assyriorum caput et pilos pedum
et barbam universam
Numérotation du verset
Is. 7,21
et erit in die illa
nutriet homo
Vaccam boum
et duas oves
Numérotation du verset
Is. 7,22
et pre ubertate
Lactis
comedet butyrum butyrum enim et mel
manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terre
Numérotation du verset
Is. 7,23
et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites
mille argenteis
et in spinas et in vepres
erunt
Numérotation du verset
Is. 7,24
cum sagittis et arcu
ingredientur illuc
vepres enim et spine erunt in universa terra
Numérotation du verset
Is. 7,25
et omnes montes
qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit
in pascua bovis et in conculcationem pecoris
Capitulum 7
Numérotation du verset
Is. 7,1
{t. 3: Erfurt, f. 80ra ; facsim., p. 15a} Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan filii Ozie regis Iuda ascendit Rasin rex Syrie
interl.|
id est rex Aram
et Phacee
interl.|
qui ante centum viginti millia bellatorum percusserat de iudea et ducenta millia mulierum puerorum et puellarum cum infinita preda in Samariam duxerat1.
1 Phace(a)e
Amiatinus Cava
Θ
Clementina
; cf.
Rusch
(4Rg. 15, 25)] Fascee ΩS, Facee
Rusch Weber
filius Romelie rex Israel in Hierusalem ad preliandum contra eam et non potuerunt debellare eam2.
2 Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 25-31. <Parall
.
> Glossa ordinaria (Os. 5, 13).
interl.|
quia Dominus auxiliatus est ut Filium suum de virgine nasciturum hac occasione nuntiaret
marg.|
ET
FACTUM
EST etc. Que supra scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Ioathan filio eius visa sunt. Que sequuntur sub Achaz rege impiissimo qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur.
marg.|
ACHAZ. Qui clausit ianuas templi et baalim adoravit filium suum idolo consecravit altare eneum abstulit et altare idolorum in templo posuit. Iure ergo a Domino derelictus est et surrexerunt adversus eum inimici.
marg.|
ASCENDIT. Secundo primo enim Assyrii de tribu Iuda multos interfecerant et captivos in Damascum duxerant et hac fiducia revertuntur tempore Achaz sed non prevalent auxiliante Deo non meritis Achaz sed sola misericordia Dei.
marg.|
Ascendit rex Syrie
: Hic est rex Aram, qui interpretatur excelsus, sapientia scilicet seculari tumidus.
Et Phacee filius Romelie,
rex decem tribuum secundum prophetam Osee, rex hereticorum3. Hi scilicet ut expugnent Ecclesiam consentiunt. Quod audiens domus David, id est simplex populus Christi, pertimescit quia non arboribus frugiferis, scilicet infructuoso comparatur saltui. Heretici enim et gentiles argumentorum gladiis pugnant contra domum David cum dissentiant sibi ; unde facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi.
3 hereticorum] heretirorum
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Is. 7,2
et nuntiaverunt domui
interl.|
regie scilicet
David dicentes requievit
interl.|
id est in pace et amicicia unita est cum decem tribubus quarum rex erat Phacee filius Romelie
Syria super Ephraim
interl.|
id est decem tribubus qui adheserunt Roboam qui fuit de tribu Effraim
et commotum est
interl.|
propter hunc nuntium
cor eius
interl.|
regis
et cor populi eius
interl.|
domus David
sicut moventur ligna
interl.|
infructuosa
interl.|
folia arborum
silvarum a facie venti
Numérotation du verset
Is. 7,3
et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Achaz tu et qui derelictus {t. 3: Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 15b} est Iasub filius tuus ad extremum aqueductus piscine superioris
interl.|
scilicet
interl.|
id est que extra civitatem erat rari enim fontes erant in montanis
in via agri Fullonis
marg.|
EGREDERE
IN etc. Tropologice. Considerandum est quod impio regi Isaias iubetur occurrere erigens vel exurgens de loco suo non in principio aqueductus sed in extremis finibus piscine superioris que erat in agro fullonis ubi sordes et macule purgabantur. quamvis enim Achaz regnaret super Iudam quia impius erat in extremis finibus piscine morabatur. Deus ergo non tam eius miseretur quam populi sui. Caudas titionum fumigantium vocat sapientiam secularem et hereticum sermonem quorum finis exustio. Quia frustra inierunt consilium ut ascenderent contra Iudam et ponerent super eum filium Tabeel id est bonum deum. Uterque enim doctrinam suam putat optimam sed Deo iuvante non stabit consilium eorum. Quamdiu autem stabit mundus et que sunt eius in finibus suis dominantur. Cum autem finis mundi advenerit hoc est sexaginta quinque anni et tam mundi res que sex diebus facte sunt quam omnia que ad quinque sensus pertinent finem acceperint universa solventur. Quod gentiles et heretici non credunt et ideo non intelligunt iuxta septuaginta que dicuntur qui dicunt aure audietis.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 15b}
DERELICTUS. A fratre suo Rapsace qui ad Assyrios transierat ut tradunt Hebrei.
marg.|
IASUB. Qui interpretatur reliquus comes et convertens quia populus Iuda de manibus duorum regum liberandus erat.
marg.|
IN
VIA
AGRI. Ibi Rapsaces postea ex precepto Senacherib Dei populum blasphemavit.
Numérotation du verset
Is. 7,4
et dices ad eum vide ut sileas noli timere
interl.|
id est pavorem cordis ne prodas
et cor tuum ne formidet
interl.|
mala que iam passus es
a duobus caudis titionum fumigantium istorum
interl.|
iam finiendis
in ira furoris
interl.|
scilicet ne timeas
Rasin et Syrie et filii Romelie
marg.|
DUABUS
CAUDIS. Due caude titionum Rasin rex Sirie et Phacee filius Romelie quia in illis finitum est regnum Sirie et Samarie. Nam Teglatphalassar interfecit Rasin et Osee interfecit Phacee et pro eo regnavit novem annis et obsessus a Salmanasar tribus annis captus est et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum.
Numérotation du verset
Is. 7,5
eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim
interl.|
subditi
et filius
interl.|
prelatus
Romelie dicentes
Numérotation du verset
Is. 7,6
ascendamus ad Iudam
interl.|
quia Iudea montuosa
et suscitemus eum
interl.|
quiescentem dormientem
et avellamus eum ad nos
interl.|
trahamus in potestatem nostram
et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
marg.|
TABEEL. Tabeel: bonus deus. Quasi ponamus idolum dei nostri. Vel ad litteram: filium hominis sic vocat.
Numérotation du verset
Is. 7,7
hec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
interl.|
quod minatur
Numérotation du verset
Is. 7,8
sed caput Syrie Damascus et caput Damasci Rasin et
interl.|
erunt
adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
marg.|
ADHUC
SEXAGINTA
QUINQUE etc. Quasi interim contenti erunt finibus suis et Damasco tamquam metropoli Sirie imparabit Rasin et caput civitatum Effraim erit Samaria et in ea interim regnabit filius Romelie.
marg.|
SEXAGINTA
QUINQUE etc. A vicesimo sexto anno regni Ozie quando lepra percussus est extunc Ioathan filius eius regnavit viginti septem annis patre adhuc vivente post mortem eius sedecim post que Achaz aliis sedecim postea regnante Ezechia sex anno Effraim id est decem tribus in captivitatem ducte cessarunt esse populus.
Numérotation du verset
Is. 7,9
et caput Ephraim Samaria et caput Samarie filius Romelie si non credideritis
interl.|
Domino per prophetam hec predicente Achaz et populus non futura credidit unde addit si non credideritis
non permanebitis
interl.|
in terra vestra sed et vos captivabimini
Numérotation du verset
Is. 7,10
et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens
Numérotation du verset
Is. 7,11
pete {t. 3: Erfurt, f. 80va ; facsim., p. 16a} tibi signum
interl.|
liberationis vel victorie
a Domino
interl.|
qui auxilium policetur
Deo tuo
interl.|
non ab idolis que adoras
in profundum
interl.|
in optione tua ponitur
Inferni
interl.|
ab inferis
sive in excelsum supra
interl.|
de celo vel ut Helias de celo Moyses veniat ab inferis
marg.|
PETE
TIBI
SIGNUM. Ut quia prophete non credidit Domini autoritate terreatur. Quasi difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur et tu libereris et populus tuus sed pete signum.
marg.|
Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra unde: misit signa et prodigia in medio tui edidit ranas locustas sciniphes et cinomiam de celo grandinem ignem et tenebras trium dierum. Ezechias quoque accepit signum de celo quando sol decem lineis regressus est. Et Iosue in Gabaon et Aylon stantibus sole et luna. Plurimique putant Saulem signum accepisse de terra et profundo inferni quando per incantationes visus est Samuelem suscitasse. Ionas de abysso et faucibus mortis liberatus signum inferni et accepit et dedit.
marg.|
Quia prioribus prophete non credidit verbis iubetur signum petere cuius cogatur autoritate credere. Quasi vis ut scindatur terra et pateant inferi qui in corde terre esse dicuntur ? an aperiantur celi ? quod utrumque mortem Domini et ascensionem respicit qui enim descendit ipse est quia ascendit. Unde: ne dixeris in corde tuo quis ascendit in celum hoc est Christum deducere aut quis descendit in abyssum ? hoc est Christum de mortuis reducere.
Numérotation du verset
Is. 7,12
et dixit Achaz
interl.|
cum debuit obedire
non petam et non temptabo Dominum
interl.|
vel exaltabo hebreum enim utrumque significat
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 80va ; facsim., p. 16a}
NON
PETAM. Non humiliter sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse sed Achaz ita respondit tamquam autoritatem habens non temptabis Dominum Deum tuum. Vel timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.
Numérotation du verset
Is. 7,13
et dixit
interl.|
Isaias
audite ergo domus David
interl.|
quia Achaz non vult audire
interl.|
unde Christus nasciturus
numquid parum vobis est
interl.|
quasi non solum prophetarum dicta contempnitis sed etiam iubenti Domino contradicitis
molestos esse hominibus
interl.|
prophetis quorum verba despicitis
quia molesti estis et Deo meo
interl.|
invidentes eius signis et glorie
interl.|
onerosi unde laboravi sustinens
Numérotation du verset
Is. 7,14
propter hoc
interl.|
scilicet ne sitis molesti
dabit Dominus ipse vobis signum
interl.|
salutis et liberationis
Ecce
interl.|
scilicet hoc
virgo concipiet et pariet filium
interl.|
de quo osculetur me osculo oris et Dominus virtutum ipse est rex glorie
marg.|
ECCE
VIRGO
CONCIPIET. Hebraice alma latine quoque alma dicitur sancta. Et omnium pene linguarum verbis utuntur hebrei. Unde in Canticis de Greco phorion id est ferculum fecit Salomon sic enim in hebreo legimus. Alioquin que novitas est miraculi si iuvencula conceperit ut mentiuntur Hebrei ? Alma tamen virginem nubilem et adolescentulam significat.
marg.|
Non amplius loquetur vobis per enigmata virgo concipiet hoc erit novum et mirabile. Iudei mentiuntur adolescentulam concipere sed alma quod in hebreo scriptum est lingua punica virginem sonat. Alma apud Hebreos adolescentula dicitur vel abscondita id est apocrypha que numquam virorum patet aspectibus.
marg.|
Ecce virgo concipiet Hebrei de Ezechia hoc dici putant quia eo regnante Samaria capta sit. Sed Achaz filius Ioathan regnavit annis sedecim cui successit Ezechias filius et regnavit annis viginti novem qui erat viginti quinque annorum cum regnare cepisset. Quomodo ergo primo anno Achaz dicta est ad eum prophetia de Ezechia nascituro qui iam erat #novem annorum nisi forte sextum regni Ezechie annum quo capta est Samaria infantiam eius appellari dicant non etatis sed imperii quod violenter esse extortum etiam stultis patet.
et
interl.|
o Iuda
vocabitis
interl.|
in periculo
interl.|
vel
vocabit
virgo secundum hebreum enim utrumque significat. Vocabunt autem quod in Mattheo est in hebreo non habetur sed Mattheus sensum, non verba sequitur
nomen eius Emmanuel
interl.|
nobiscum Deus quod in destructione duorum regum patebit
marg.|
EMMANUEL. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt Iasub et Emmanuel. Emmanuel de uxore prophetissa generatum in typum salvatoris. Et Iasub qui interpretatur relictus vel convertens in typum iudaici populi qui relictus est et postea reversurus. Emmanuel id est nobiscum Deus gentium vocationem significat propter quam verbum caro factum est.
Numérotation du verset
Is. 7,15
butyrum et mel comedet
interl.|
a parte totum omnem cibus homini idoneum in quo verus homo monstratur
ut sciat
interl.|
etiam Deus erit ut sciat
reprobare malum
interl.|
Herodem scribas et phariseos
interl.|
numquam vitiorum patet affectibus
et eligere bonum
interl.|
pastores magos
marg.|
REPROBARE
MALUM. Quasi in pannis infantie positus habebit boni malique discretionem.
marg.|
His verbis percipimus salvatoris infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam. quamvis dicatur puer autem proficiebat sapientia et etate ut veritas {t. 3: Erfurt, f. 80vb ; facsim., p. 16b} humani corporis probaretur. Infantia enim non preiudicabat divine sapientie.
Numérotation du verset
Is. 7,16
Quia
interl.|
bene dico audite domus David signum vestre liberationis
antequam
interl.|
antequam fiat Deus homo
sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra
interl.|
anno sex regni Ezechie ab Assyriis capta est Samaria
quam tu detestaris a facie duum regum suorum
interl.|
quasi hi non sunt tibi metuendi sed Assyrius
marg.|
DERELIQUETUR
TERRA etc. Quasi terra Sirie et Samarie ad invocationem nominis eius vastabitur et domus Iuda a duobus regibus liberabitur.
Numérotation du verset
Is. 7,17
adducet Dominus super te
interl.|
veniente Assyrio illis superatis in Emmanuel liberaberis presentia
interl.|
unde derelinquetur terra ab his regibus
et super populum tuum et super domum patris tui dies
interl.|
tribulationis et captivitatis
qui non venerunt
interl.|
tam mali
a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege {t. 3: Erfurt, f. 80vb ; facsim., p. 16b} Assyriorum
interl.|
Nabuchodonosor cum quo venerunt Medi et Perse et Egyptii et Chaldei
Numérotation du verset
Is. 7,18
et erit in die illa sibilabit
interl.|
inspirabit
Dominus musce que est in extremo fluminum Egypti
interl.|
Nili
et api
interl.|
Assyriis vel Chaldeis nimium ferocibus et iaculis potentibus
que est in terra Assur
marg.|
MUSCE. Id est Egyptiis populo imbelli et idolatria sordenti. Legimus ab Egyptiis Iosiam occisum et populum Israel subiugatum nec multo post tempore Nabuchodonosor cum innumerabili exercitu cepit Hierusalem templum incendit et habitatores Assyrios in Iudea posuit.
Numérotation du verset
Is. 7,19
et venient
interl.|
metaphoram prosequitur in huiusmodi enim locis musce apesque congregantur
et requiescent omnes in torrentibus
interl.|
in terra tua
vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
Numérotation du verset
Is. 7,20
in die illa radet Dominus in novacula
interl.|
quia data est ei Egyptus pro labore quo serviunt Domino apud Tyrum
acuta4
4 acuta] conducta
Weber
interl.|
vel
conduct,
alia littera
marg.|
NOVACULA
ACUTA. Rex Assyriorum (qui in Ieremia columba Dei vocatur) in eo et in his qui transflumen scilicet Assyriis radet Dominus in Iudea caput et pilos scilicet omnem fortitudinem regum et principum et subiectorum.
in his qui trans Flumen sunt
interl.|
Euphraten
interl.|
id est
in rege Assyriorum caput et pilos pedum
interl.|
ut nihil forte nihil pulchrum remaneat sed effeminatis hominibus immo ignominiosis mulieribus comparentur
et barbam universam
interl.|
decorem et virtutem
Numérotation du verset
Is. 7,21
et erit in die illa
interl.|
id est cum omnia translata fuerint in Chaldeam
interl.|
tempore gracie
nutriet homo
interl.|
rarus habitator
Vaccam boum
interl.|
unam tantum quia pauper
interl.|
carnem
interl.|
robustam unitatem
et duas oves
interl.|
unde pascatur et vestiatur
interl.|
duos simplices affectus ad Dominum scilicet et proximum
marg.|
ET
ERIT
IN
DIE
ILLA. Post subversionem urbis Nabuzardan princeps militie quem Septuaginta Archimarum vocant pauperes reliquit qui vineas et agros colerent. Unde Godoleas de regio genere qui eis prepositus erat dicit: servite regi Babylonie et bene erit vobis quo tempore tanta solitudo in Iudea fuit ut nec greges ovium habent nec armenta boum.
marg.|
TROPOLOGICE. Nutriet homo vix unam vaccam et duas oves scilicet munda animalia habent Iudei ut lacte nutriantur infantie non solido cibo ut comedant verborum mella de labiis meretricis nec habeant vinum quod letificat cor hominis. Sed opera eorum vertantur in spinas et vulnerentur ab eis qui"sagittant in obscuro rectos corde"a si voluerint altius sapere quam deberent ut laborantes in scripturis mysticum possint invenire. Non fruges afferant sed vepribus compleantur et spinis que oriuntur in manibus ebrii. Nec terra eorum vel doctrina a rationabili animante sed a bobus(quorum curam non habet Deus) et a brutis animalibus conculcetur.
a Ps. 10, 3.
Numérotation du verset
Is. 7,22
et pre ubertate
interl.|
quia multa pascua et pauca animalia
Lactis
interl.|
doctrine evangelice
comedet butyrum butyrum enim et mel
interl.|
agreste
manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terre
interl.|
pro inopia panis
marg.|
COMEDET
BUTYRUM. Delectabitur in passione Christi vel sua. Butyrum enim ex multis confectionibus efficitur.
Numérotation du verset
Is. 7,23
et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites
interl.|
deficiente vino desertis vineis singule vites singulis ementur argenteis
mille argenteis
interl.|
ementur
et in spinas et in vepres
interl.|
vinee
erunt
Numérotation du verset
Is. 7,24
cum sagittis et arcu
interl.|
timore latronum
ingredientur illuc
interl.|
in agros visendos
vepres enim et spine erunt in universa terra
Numérotation du verset
Is. 7,25
et omnes montes
interl.|
erunt tales
qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum {t. 3: Erfurt, f. 81ra ; facsim., p. 17a} et veprium et erit
interl.|
cetera terra
in pascua bovis et in conculcationem pecoris
interl.|
tantum non in habitationem hominis
marg.|
ET
OMNES
MONTES. Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient aspera montium manu propria excolentes vitam miseram {t. 3: Erfurt, f. 81ra ; facsim., p. 17a} sustentabunt cetera erunt in pascua.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_7)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_7)
Notes :